In Annuntiatione Domini

Die 25 martii

IN ANNUNTIATIONE DOMINI

Sollemnitas

 

Deus, qui Verbum tuum in utero Virginis Mariae veritatem carnis humanae suscipere voluisti, concede, quaesumus, ut, qui Redemptorem nostrum Deum et hominem confitemur, ipsius etiam divinae naturae mereamur esse consortes. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Sollemnitas Annuntiationis, origine orientalis, recepta est Romae saeculo VII sub titulo «Annuntiatio Domini», testeLibro Pontificali. Ritus orientales, sicut et ritus ambrosianus, illam semper habuerunt inter sollemnitates Domini.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *