S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiae doctoris

Die 13 iunii

S. Antonii de Padova,
presbyteri et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui populo tuo beatum Antonium praedicatorem insignem dedisti, eumque in necessitatibus intercessorem, concede, ut, eius auxilio, christianae vitae documenta sectantes, in omnibus adversitatibus te subvenientem sentiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ulisippone (Lisboa) in Lusitania natus est circa finem saeculi XII. Inter canonicos regulares sancti Augustini adscitus, paulo post adeptum sacerdotium ad Fratres Minores transgressus est, ut fidei propagationi incumberet inter Africae populos. In Gallia tamen et in Italia munere praedicationis magno cum fructu fungens, multos haereticos convertit et primus in suo Ordine theologiam Fratres docuit. Sermones scripsit doctrina et suavitate perfusos.

Obiit Padovae, in Italia, die 13 iunii 1231. Canonizatus est anno sequenti (1232) et eius cultus statim diffusus est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *