S. Irenaei, episcopi et martyris

Die 28 iunii

S. Irenaei, episcopi et martyris

Memoria

 

Deus, qui beato Irenaeo episcopo tribuisti, ut veritatem doctrinae pacemque Ecclesiae feliciter confirmaret, concede, quaesumus, eius intercessione, ut nos, fide et caritate renovati, ad unitatem concordiamque fovendam semper simus intenti. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est circa annum 130 et Smyrnae educatus; discipulus fuit sancti Polycarpi, illius civitatis episcopi. Anno 177 presbyter erat Lugduni in Gallia, et paulo post eiusdem urbis episcopus factus est. Opera composuit ad fidem catholicam contra Gnosticorum errores tuendam. Martyrio, ut fertur, coronatus est circa annum 200.

Depositio S. Irenaei Lugduni die 28 iunii in Martyrologio hieronymiano recolitur. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1920, eadem die celebrandum; sed anno 1960, ob vigiliam Ss. Apostolorum, in diem 3 iulii translatum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *