S. Antonii, abbatis
Die 17 ianuarii
S. Antonii, abbatis
Memoria
Deus, qui beato Antonio abbati tribuisti mira tibi in deserto conversatione servire, eius nobis interventione concede, ut, abnegantes nosmetipsos, te iugiter super omnia diligamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Inclitus pater monachorum natus est in Aegypto circa annum 250. Parentibus defunctis, bona pauperibus distribuit et in solitudinem recessit ibique vitam paenitentem agere coepit. Multos habuit discipulos; pro Ecclesia laboravit, confessores sustinens in persecutione Diocletiani, et sanctum Athanasium contra Arianos adiuvans. Mortuus est anno 356.
Apud Coptos, Syros et Byzantinos, S. Antonii Magni natale die 17 ianuarii celebratur. Eadem die eius memoria Hierosolymis habebatur iam a saeculo V. Festum S. Antonii introductum est Romam saeculo XII.