S. Benedicti, abbatis

Die 11 iulii

S. Benedicti, abbatis

Memoria

 In Europa:

S. Benedicti, abbatis,
patroni Europae

Festum

 

Deus, qui beatum Benedictum abbatem in schola divini servitii praeclarum constituisti magistrum, tribue, quaesumus, ut, amori tuo nihil praepoenentes, viam mandatorum tuorum dilatato corde curramus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Nursia in Umbria natus est circa annum 480; Romae educatus, vitam eremiticam in regione Sublacensi inchoavit, ubi discipulos congregavit, deinde Casinum se contulit. Ibi celebre condidit monasterium et regulam scripsit, qua in omnes regiones propagata, appellari meruit patriarcha monastici instituti in occidente. Mortuus est die 21 martii anno 547; sed, iam saeculo VIII exeunte, in pluribus regionibus, hac die memoria eius colebatur.

Depositio S. Benedicti in Monte Cassino die 21 martii 547 ab aliquibus manuscriptis Martyrologii hieronymiani et a Martyrologio Bedae recolitur; et eadem die eius festum celebratum est Romae a saeculo XI. Sed, iam saeculo VIII exeunte, die 11 iulii apparet in libris liturgicis in Gallia exaratis festum «Natalis S. Benedicti», quamvis de origine huius festi compertum non sit. Anno 1970 memoria S. Benedicti ad hanc diem est translata, quia die 21 martii perpetuo impeditur propter occurentiam Quadragesimae.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *