«Diatriba de illustri genere S. Bernardi» — Auctor incertus

1383 DIATRIBA. 395 PRAEFATIO.1383C

Ultro quidem concesserim in eorum sententiam, qui super illa Romani Breviarii clausula, qua S. Bernardus honesto loco natus dicitur, sacram Rituum Congregationem adeundam putant. Etenim qui haec legens, de Bernardi natalibus aliud nihil norit, facile illum opinetur plebeiis ortum parentibus, puta agricolis, aut opificibus aliisve ejusdem notae, cum tamen illum utroque parente fuisse constet perquam nobilem. Sane veritas tum in omni historia elucere debet, tum in iis maxime, quibus orbe toto catholicae basilicae personant, divinis officiis, ne si ea alicubi neglecta appareat, ansa praebeatur fidei hostibus calumniandi, et alias pariter sacrarum lectionum partes, quae de mysteriis rebusque 1383D ad salutem necessariis pronuntient, vocandi in dubium. Adde, et hac Bernardi natalium depressione, nonnullam viro sanctissimo, et de Ecclesia quam optime merito 396 injuriam fieri, dum ejus virtuti suus quidam splendor, ac sua veluti basis detrahitur, si vere prudens quisque existimat virtutem nobilitati impositam, insitamque, et altius eminere et fulgere illustrius. At nolim frivolis rationibus aut obscurae fidei testimoniis astrui sancti viri clarum genus. Rem totam diligentius excutiamus, in qua ut certi aliquid ac solidi proferamus, primum illud nobis demonstrandum est nobilem fuisse Bernardum: deinde equestris ordinis, quem illis temporibus 1384C Militiam vulgo nuncupabant: ad haec antiquae in eo gradu originis: denique et per matrem Aalydem, quae Bernardi Montisbarri dynastae filia erat, ex antiquis Burgundiae ducibus prognatum.

SECTIO PRIMA. Non est derivatum stemma Ordinis Cisterciensis a S. Bernardi insigni gentilitio

Bernardum Barnabas de Montaluo, Mariana lib. X Historiae Hispaniae, cap. 12; Bonifacius Simonetta lib. II Historiae suae, et alii nonnulli e recentioribus, ortum volunt ex ea ducum Burgundiae gente cui caput fuit rex Francorum Robertus: adeoque non Galliae tantum, sed et Hispaniae, et Lusitaniae regum consanguineum praedicant, quo Bernardo, inquit Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, 1384D anno Christi 1105, cap. 1, num. 4, cunctos Christianos principes arcto sanguinis foedere devinciant. Id vero probare se putant ex Ordinis Cisterciensis antiquis insignibus, quae cum eadem ipsa 397 sint, quibus usos constat veteres illos Burgundiae duces, nempe zonae aureae tres in parma caerulea, sive, ut nunc loquuntur, senae fasciae ex auro et cyano dextrorsus obliquatae in margine purpureo, a Bernardo, qui ex ducum illorum familia originem traxerit, eum morem opinantur derivatum, ut nimirum antiqui Patres Cistercienses, qui Bernardum Ordinis sui non quidem primum auctorem, sed propagatorem agnoscerent, ac singularem 1385A patronum, gentilitia ejus insignia pro suis haberent. At haec referens Philippus a sancto Joanne Baptista, in Vita S. Bernardi Italice a se conscripta, lib. III, cap. 29, merito negat in sui stemmatis delectu spectasse Cistercienses ad alumnum suum Bernardum; sed potius ad illam Burgundiae ducum familiam, quorum maxime beneficiis atque auctoritate fundatus est, crevitque in gentem magnam eorum Ordo. Quod vero addit, Tecelino S. Bernardi patri ea fuisse familiaria insignia, quae ad S. Bernardi effigiem expressit ante annos prope ducentos Hermannus Schedel in Chronico Chronicorum, videlicet in scuto nigro balteum, auri et minii ductu gemino tessellatum, quae plerique opinantur esse ipsamet vel S. Bernardi, vel abbatiae Clarevallensis 1385B antiqua insignia, nos infra seorsim accuratius discutiemus.

398 SECTIO SECUNDA. S. Bernardi nobilitatem ostendit Humbelinae sororis ejus, itemque fratriae, nempe Guidonis ejus fratris conjugis nobilitas.

Fuerunt Bernardo fratres quinque, soror unica, utroque omnes parente hoc ordine geniti. Primogenitus fuit Guido, secundus Gerardus, tertius Bernardus, quarta Humberga, de aviae maternae nomine, sive Humbelina (nam hic illi fuit nascendi ordo, teste Joanne Eremita in Vita S. Bernardi), quintus Andreas, sextus Bartholomaeus, septimus et ultimus Nivardus. His omnibus sors natalium conditioque 1385C communis. Non potuit nobilis germanae non esse frater nobilis. De Humberga, sive Humbelina Bernardi sorore haec Guillelmus abbas, lib. I Vitae S. Bern, c. 6, omni major exceptione testis: Soror quoque eorum in saeculo nupta, et in saeculo dedita, cum in divitiis saeculi periclitaretur, tandem aliquando inspiravit ei Deus ut fratres suos visitaret. Narrat deinde ut ad Claramvallem veniens cum comitatu superbo et apparatu, eoque a fratribus increpita, et de vita ad matris communis Aalydis exemplar componenda serio admonita, multis perfusa lacrymis abscesserit, ac deinde subdit: Stupebant omnes adolescentulam nobilem, delicatam, subita mutatione in habitu et victu, in medio saeculi vitam ducere eremiticam. Vellem Brittone antiquiorem scriptorem, 1385D qui cum illo diceret; Humbelinae maritum fuisse fratrem ducissae Lotharingiae. Ariolari mihi nefas puto. Ad Guidonis uxorem transeamus.

399 Si in matrimoniis, ut mos est, conjugum spectata est aequalitas, nobilis deprehenditur Guido ex conjuge nobili. Guillelmus abbas, lib. I Vitae S. Bernardi, cap. 3: Guido primogenitus fratrum conjugio jam alligatus erat, vir magnus et prae aliis jam in saeculo radicatus. Hic primo paululum haesitans, sed continuo rem perpendens et recogitans, conversioni consensit, si tamen conjux annueret. Verum id quidem de juvencula nobili et paululas filias nutriente pene impossibile videbatur. Et post pauca: Haec denique juxta morem ecclesiasticum separata a viro, interveniente parili voto castitatis, in coetum sanctimonialium 1386A transiit feminarum, religiose usque hodie serviens Deo. Bernardus Britto, in suis Chronicis sive Annalibus Cisterciensibus, Guidonis uxorem filiam fuisse ait comitis Florestensis. Forestensem fortasse, seu Foresiensem voluit dicere. Si sic habet, primae igitur erat nobilitatis, cum illis temporibus, comitum familiae iis qui nunc sunt principibus tantum non aequarentur, regesque ipsos aut consanguinitate aut saltem affinitate pleraeque attingerent. Sed optandum esset ut Britto assertionem suam aliquo antiquitatis testimonio firmaret. Mihi satis est ad propositum nobilem illam fuisse vel teste Guillelmo abbate. Hanc postquam a viro in Cisterciensem Ordinem concedente separata est, opinor monialem factam in Juliaco, seu Julleio 1386B quod primum monasterium exstructum esse excipiendis nobilibus feminis, quae Bernardi et sociorum exemplis saeculo renuntiarunt, tradit Guillelmus abbas, lib. I Vitae S. Bernardi, cap. 4, apud Surium die 20 Augusti, his ipsis verbis, quae mirati sumus in nonnullis ejusdem operis editionibus praetermitti, nam eadem refert ex 400 ms., codice Jacobus Merlonus in editione Parisiensi anni 1645 operum S. Bernardi. Nec dubium quin auctorem habeant Guillelmum abbatem, qui tamen videtur ea Vitae S. Bernardi jam a se in publicam emissae, posterius, ut saepe fit, inseruisse, unde est quod in multis exemplaribus non reperiuntur: Quia vero ex praedictis sociis ejus, videlicet Bernardi, uxorati aliqui fuerant, et uxores quoque cum viris idem votum 1386C sanctae conversationis inierant, per ipsius sollicitudinem aedificatum est eis coenobium sanctimonialium feminarum, quod Julleium dicitur, in Lingonensi parochia: quod Domino cooperante, magnifice satis excrevit, usque hodie religionis opinione celeberrimum, et personis ac possessionibus dilatatum; sed et propagatum jam per loca alia, et non cessans adhuc ampliorem facere fructum. In Juliacum ergo cum secessisset illa Guidonis olim conjux circiter annum Christi 1113, aut 1114, eique novo monasterio dedisset initium, post annos aliquot ex eo coloniam duxisse videtur in Pratumlongum, vulgo Pralon, quatuor admodum leucis horariis dissitum ab urbe Divione, Sombernionem versus, ejusque coenobii 1386D fundamenta jecisse circa annum Christi 1140, S. Bernardo Clarevallensi abbate, et Godefrido Lingonensi episcopo adjuvantibus. Id vero ut sentiam facit vetus loci traditio, certis etiam scriptis antiquis affirmata, fuisse in Pratolongo abbatissam S. Bernardi quamdam sororem, cujus in gratiam ei domui Fontanenses et Sombernionenses Domini bona plurima contulerint. Exstant horum beneficiorum testes antiquae tabulae, quas autographas diligenter excussimus: quarum ex unis habetur eam domum fundatam et aedificatam, praesentibus et curantibus inter caeteros Bernardo 401 Clarevallensi abbate, et Godefrido Lingonensi episcopo. At cum Bernardo duae tantum in saeculo dictae sint sorores, Humbelina germana unica altera fratria, scilicet 1387A Guidonis ejus fratris conjux, vulgo soror quoque nuncupata; et Humbelinam affirmet Guillelmus abbas lib. I de Vita S. Bernardi, cap. 6, monialem factam in Julleio, ibidemque mortuam testetur auctor Vitae beati Petri, prioris tum Juliacensis, piam animam Deo commendante inter alios ipso ejus fratre S. Bernardo, restat ut Guidonis conjux ea intelligenda sit Bernardi soror, quae in Pratilongi monasterio vitam egerit. Audivimus praeterea ex ore antiquae abbatissae de Pralon, quod cum ante aliquot annos, nimis depressum, eoque humidius oratorii solum, ingesta materie aliquot pedibus attolli curaret (unde tumulos quamplurimos moveri necesse fuit), inventum esse in Beatae Mariae sacello plumbeum loculum, quo S. Bernardi cujusdam sororis 1387B ossa concludi fama erat. Et habent in sacrario suo Pratilongi sanctimoniales, B. Bernardi lipsana complura, inter quae est alba et casula quibus indutus sacris operabatur; et calix ex argento deaurato, paterae instar latus ac parum profundus, illique alteri persimilis, quem etiamnum Clarevallenses ut S. Bernardi ipsissimum calicem religiose asservant.

SECTIO TERTIA. Nec S. Bernardi germana, nec fratria, fuere Cisterciensis Ordinis moniales, sed Benedictinae nigrae.

Digredior tantisper, ut quas et nobiles et moniales asserui, illas in monialium statu Ordini suo restituam. Pendet nodi hujus solutio ex natura 1387C 402 Regulae earum domorum in quibus illae versatae sunt. Humbelinam dixi in Juliaco et professam esse, et mortuam; conjugem porro Guidonis, velatam quidem fuisse apud Julleium, inde vero in Pratumlongum translatam, ibi vitam clausisse. Est hodieque Pratilongi monasterium, fuitque ab ortu suo Ordinis nigri Benedictinarum. Unde est quod ejus loci moniales ante aliquot saecula, in libello supplici ad regem pro recuperanda villa Changeio, tunc alienata, esse se profitentur Ordinis S. Benigni Divionensis, hoc est Ordinis Benedicti, quem tunc tenebant, tenentque etiamnum monachi Benigniani. Nec minus id certum de Juliaco; quippe fundato a Milone Barri ad Sequanam comite, et Guidoni Molismensi abbati attribute, et a monachis 1387D Molismensibus Benedictinis ad hanc usque diem administrato. Nam et beatus Petrus prior Juliacensis, qui Humbelinae ibidem morienti adfuit, monachus erat Molismensis, qui sanctum Robertum e Cistercio Molismum redire jussum comitatus est; et destructo Juliacensi parthenone, quod ex illo solum restat sacellum cum titulo prioratus, et ei annexis redditibus, nunc etiam ad Molismensem abbatiam spectat. Ex quo mirum videri possit vix esse rerum Cisterciensium scriptorem ullum, qui Humbelinam si non Cisterciensium feminarum primam institutricem, certe Ordinis Cisterciensis monialem fuisse non affirmet. Nunquid una vixit Humbelina Cisterciensis inter Benedictinas? Aut si omnes in Julleio moniales Cistercienses fuere, 1388A nunquid regi potuerunt a monachis Molismensibus Benedictinis, albae a nigris, ut esset Juliacum alieni capitis membrum? Prudenter sane et pie fecerint Ordinis 403 Cisterciensis feminae, si S. Bernardi sororem, eamque vitae sanctimonia illustrem, sibi patronam adoptent, dum tamen illam, non Cisterciensem, sed Benedictinam fuisse fateantur. De suis exordiis si certi aliquid nosse volunt, intelligant, in pago de Thart, quod unius duntaxat horae itinere abest a Cistercio, fundari coeptum esse primum Cisterciensis normae puellarum asceterium sub Goceranno Lingonensi episcopo, circa annum Christi 1125, perfectumque anno 1132, sub Guilenco ejus successore; abbatissa Elisabeth, et Maria priorissa novae congregationi praepositis. 1388B Hoc monasterium non negaverim ex Juliacensi Benedictinarum deductum esse, sicut prius Cisterciense ex Molismensi, ut vere dixerit Guillelmus abbas, loco supra citato, Julleium seu Juliacum propagatum jam per alia loca tum cum ille scriberet. Et videtur Tartense monasterium, ut primum origine, ita caeterorum omnium ejusdem sexus atque Ordinis caput fuisse. Unde in bulla Innocentii papae III, data anno Christi 1200, octodecim numerantur ad Tartum pertinentes abbatiae: quarum abbatissas singulis annis, in festo S. Michaelis, ad abbatiam de Thart olim convenire solitas esse ad capitulum generale, cui praeerat abbas ipse Cisterciensis, aut alius quis ejus vice, testatur Guido 1388C abbas Cisterciensis, abbatiam de Thart propriam filiam domus Cisterciensis appellans, ac verisimillimum faciens, quod ex Tarto, per octodecim illas ejus propagines, caetera omnia, aut pleraque Cisterciensis Ordinis puellarum coenobia derivata sint. Habuit sane Tartensis domus inter illustres moniales suas, etiam Adelheydem Lotharii imp. sororem, Simonis I ducis Lotharingiae 404 viduam, matrem Matthaei Lotharingiae ducis, et fratris ejus Balduini, ac sororis Agathae Burgundiae comitissae: quae quidem Adelhays, ut testatur Matthaeus dux, ejus filius ad annum 1142, mutatione dexterae Excelsi pauper rebus et spiritu, sanctae conversationis propositum habitum susceperat, in ecclesia et congregatione Tartensi. Hoc quoque monasterium Tartense, 1388D quondam opibus et religione inclytum, nunc desertum est a monialibus, Divionem transductis ex anno Christi 1623. Ita Juliacum et Tartum, sanctimonialium duae illae nominatissimae domus, quas Molismensium ac Cisterciensium disciplinae primi aestus protulerant, hodie nihil habent antiquae religionis, praeter tot sanctorum virginum pios cineres, quos in aeterni Sponsi amplexus dies mundi suprema excitabit.

SECTIO QUARTA. S. Bernardus ex patre equestris ordinis fuit, quem militiam tunc appellabant, et in eo gradu, antiquae puraeque originis

Fuit olim militia fere duplex, altera officii seu ministerii, altera dignitatis et honoris. Ministerii 1389A militia, alia armata, alia urbana seu civilis. Armata rursum subdivisa in castrensem quae adversus hostem emittitur; et praesidiariam, cui urbium arciumque committitur cura. Civilis triplex: palatina, quae in familia principis, togata seu forensis, quae in judiciis; et litterata, quae publicis rescriptis intenta. De quibus erudite Carolus Loyseau, lib. I De juribus officiorum, cap. I, recte admonens 405 armis quoque succinctam esse militiam Palatinam, sed fere ad pompam, non, ut quae proprie armata dicitur, ad rem gerendam.

Dignitatis sive honoris militia, vix alia fuit apud Romanos ab ejus militiae, quam officii diximus, superioribus gradibus vel praefecturis, puta tribunorum, primiceriorum, senatorum, ducenariorum, 1389B biarchorum, circitorum, et aliorum officiis, de quibus Hieronymus adversus Jovinianum, et caeteri qui de re militari. Sed apud gentes quae Romanorum imperium per Europam occuparunt, alia quaedam fuit militia honoraria, quam Galli chevalerie vulgo nuncupant, quae gradum quemdam habet nobilitatis supra communem; plane ut barones nostri, vel potius equites torquati, quos vocant chevaliers de l’Ordre, sic dicti a torque, sive militiae, sive equestris ordinis insigni. Hanc media saecula kat1 ejxochvn, militiam, et qui ad eam provecti essent, milites dixere. Unde est quod nobilissimos quosque viros, qui neque comites, nec duces, nec principes essent, passim milites nuncupatos cernere est in antiquis 1389C tabulis, in epitaphiis, in necrologiis, imo qui in Latinis scriptis milites, eosdem ipsos in Gallicis chevaliers appellatos. Et hodieque in senatu Parisiensi, ubi senatorum omnium nomina Latine more majorum recitari quotannis solent, primus praeses militis titulo honestatur, cum idem in aliis regni parlamentis dicatur Gallice chevalier. Conferendae hujus militiae varii apud varias nationes fuerunt ritus, variatque insignia, quae meum non est hoc loco persequi. Duplex ad illam via, genus, et res gestae: patuit enim semper in omni bene constituta republica, a Virtutis templo ad templum 406 Honoris transitus: quod vel ex Friderici II imp. rescripto intelligi potest, apud Petrum de Vineis, lib. VI epistolarum, cap. 17, quo imperator quemdam militem 1389D creat, de sua majestate bene meritum, cujus pater miles non fuerat; quanquam, inquit, nostris constitutionibus caveatur, quod milites fieri nequeant, qui de genere militum non nascuntur. Intellige, nisi propria virtute, et rebus praeclare gestis eam sibi a principe gratiam promereantur. Sane sicut de consulatu dictum in Novella impp. Theodosii et Valentiniani, tit. 46, De honoratis, et quis in gradu praeferatur, eo Augustos quoque fuisse decoratos, ita certum est hac militia etiam comitum ac ducum, imo et regum ipsorum filios ornari solitos. Itaque in Necrologio Benigniano ad VII Kalendas Februarii, obiisse legitur Henricus miles, noster amicus, non alius certe a Roberti ducis filio, Roberti regis nepote, patre Hugonis et Odonis Burgundiae ducum, 1390A nec non et Henrici Lusitanorum regum parentis, cujus anniversarium postridie, id est VI Kalendas Februarii celebrandum, ejus filius dux Odo I in S. Sequani monasterio fundavit, certis in id officii annuis redditibus constitutis. Cur autem moriens Henricus sola militis appellatione ornatus est, ea fuit ratio, quia ante patrem Robertum ducem e vivis excessit; alioqui dux et censendus et appellandus, nisi ducatum ab avo in nepotes transmittendum ipse patri decedens reliquisset. Sexcenta occurrunt similia illustrium, adeoque regiorum juvenum exempla, qui et milites creati, et dicti sunt cum id aetas et vitae conditio tulit. Etenim militum liberi, nobiles quidem omnes fuerunt, et militaris, sive equestris, ut nunc loquimur, Ordinis, at non 1390B milites, nisi 407 postquam per cingulum et gladium, aliove ritu milites a principe sunt effecti. Ipse Tecelinus, ex milite post filios monachus, nullum nisi monachi titulum moriens tulit. Necrologium S. Benigni, III Idus Aprilis obiit Tecelinus monachus, pater domni Bernardi abbatis Claraevallis. Sic et Bernardus ipse, nusquam miles, quia ad vitam clericalem a puero destinatus, militis tamen filius fuit, eoque caeteris nobilibus uno saltem gradu prior.

Sed fuerunt horum militum varii quasi ordines, si genus, seu nobilitatem ex militia derivatam spectes. Quidam ex his novi homines, hoc est primi e sua progenie ob egregium aliquod facinus, et 1390C patriae vel principi navatam operam, militia donati. Alii ex avorum militum longa serie progeniti. Hi si quatuor, aut plures majorum suorum lineas, a paterno maternoque latere, in eo militiae gradu stetisse approbassent, eo certe novis militibus, aut novorum militum filiis censebantur nobiliores. Hoc nimirum fuit genus S. Bernardi, cujus pater Tecelinus a Guillelmo, lib. I Vitae, cap. 1, vir antiquae et legitimae militiae fuisse asseritur. Cujus vim dicti non percepit Gallicus interpres, de Tecelino scribens, qu’il passa beaucoup de temps dans les charges de la guerre qu’il exerça dignement. Quidquid enim sit de armata aut palatina militia, cui adscriptum Tecelinum nec asserimus, nec negamus, eas tamen voces ex illius saeculi usu sic interpretamur, quod 1390D Tecelinus novus miles non fuerit, aut e sua familia in Ordine illo primus, sed ex militaris gradus avorum longa, perpetuaque serie ortus: quod Gallice diceremus, de l’ancienne chevalerie, sans tache ou mésalliance en son extraction de plusieurs lignes, ou de temps immémorial. Atque haec non 408 parum confirmarentur, si pro certo haberetur Tecelinum ortum fuisse ex nobilissimis et equestris ordinis dominis Castellionis ad Sequanam, ut asseruit Guillelmus Paradinus libro De antiquo statu Burgundionum, pag. 93 et 140, et lib. II Annalium Burgundiae, pag. 189, fortasse ex genealogia S. Bernardi, quae descripta fuisse dicitur in Fontanensi abbatia, prope Montembarrum; in qua Tecelinus ponitur filius Werrici comitis Castellionensis, frater 1391A autem Godefridi episcopi Lingonensis, et Andreae militis Templi; aliaque nonnulla inseruntur in S. Bernardi tum paterno tum materno stemmate, quae majori probatione indigerent ad fidem faciendam. Spectasse etiam potuit Paradinus Robertum de Monte in Appendice ad Sigeberti Chronicon, ubi, ad annum 1115, S. Bernardum et genere clarum, et Castellione castro Burgundiae oriundum facit, quae fuit etiam assertio Vincentii Burgundi, vulgo dicti Bellovacensis, in Speculo Historiali, tom. IV, lib. XXVII, cap. 22; Baptistae Platinae in Vitis Pontificum, in Paschali II; Hartmanni Schedel in Chronico Chronicorum, edito Nurembergae, 1493, fol. 198; Jacobi Philippi Bergomatis, lib. XII Supplementi Chronicarum, et Pauli Aemilii lib. V De gestis Francorum, 1391B in Ludovicis Crasso et Juniore: quorum omnium dubia est assertio. Quamvis enim Castellione ad Sequanam per aliquot annos sub litterarum magistris versatus sit Bernardus adhuc puer, Fontanis tamen natum constat ex Guillelmo abbate, et Joanne Eremita in ejus Vitis. Hinc tamen Paradino videtur nata occasio dicendi Fontanas juris fuisse ac dominii Castellionensium veterum Toparcharum, ut videlicet cum legeremus S. Bernardum ortu et domo Fontanensem, 409 eo quoque familia Castellionensem esse non dubitaremus. At nos infra de S. Bernardi genealogia Fontanetensi accuratius disputabimus. Nobis nunc sit satis Guillelmus abbas, quo auctore constet, antiquae et legitimae virum militiae fuisse Tecelinum.

1391C Ad cujus etiam dignitatem illud accedit non exigui momenti, quod in tabulis Hugonis II Burgundiae ducis, de cella Floriacensi ad Oscaram pro S. Marcelli Cabilonensis monasterio datis anno Christi 1104, inter proceres ducis familiares, primo loco post Rainerium ducis dapiferum censetur Tescelinus idem, agnomine Sorus, ante Bernardum de Monteforti, Warnerium de Sumbernone, aliosque nobilissimos viros. Tabulas ipsas dabimus in Probationibus.

SECTIO QUINTA. S. Bernardus per matrem Alaysiam de Montebarro, ex comitibus Tornodorensibus, imo et ex antiquis Burgundiae ducibus originem traxit.

1391D De S. Bernardi origine ut fidem facerent recentiores, sectione prima a nobis laudati, debuerant ex antiquioribus testimonium aliquod protulisse. Hoc nobis Deo favente compertum est ex Chronico S. Petri Vivi Senonensis, et ex Joanne Eremita in Vita S. Bernardi, quam vulgaris illius, et antiquioris quae quinque libris constat, appendicem quamdam et supplementum esse voluit. Ordior a Joanne Eremita, qui sic ait de ejus genere: Beatissimus igitur Bernardus, in pago Lingonensi, 410 Fontanis oppido patris sui, digno propagine oriundus fuit: carnis quidem prosapia nobilis, sed culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tescelinus nomine; genitrix vero Aelaiz, filia Bernardi Montis Barri domini, viri potentis, et magni secundum saeculi dignitatem, et ex 1392A antiqua, sicut asserunt multi, Burgundiae ducum generositate trahens originem. Scribebat Joannes, prior, ut videtur, Clarevallensis et ex familia, non ex vitae solitariae ratione dictus Eremita, ad Petrum episcopum Tusculanum, et ad Herbertum ex monacho Claraevallis Turritanum in Sardinia archiepiscopum; annis plus minus triginta post obitum S. Bernardi. Si jam tum multorum assertio erat, Bernardi maternum genus ex antiquis Burgundiae ducibus propagatum esse, quis hoc ipsum nunc prudenter negaverit? Nec vero hinc sequi putamus consanguineum fuisse Bernardum illorum Burgundiae ducum, qui ex Roberto rege orti sunt; vel eorum qui nunc sunt, Hispaniae, Galliae, aut Lusitaniae regum. Nam illa verba, sicut asserunt multi, satis ostendunt, 1392B longius repetitam fuisse illam a ducibus originem, quam a Roberto duce, Roberti regis filio, qui non totis centum annis Joannem Eremitam praecesserat; et dubium relinquit an ex Hugonis Magni genere, aut Richardi, aut Manassis, aut etiam priorum illorum quibus ex regum munere atque arbitrio personale erat, et ad certum tempus, non autem perpetuum, ac multo minus haereditarium officium ducatus.

Jam originem S. Bernardi ex comitibus Tornodorensibus sic demonstro. Refertur in Chronico S. Petri Vivi Senonensis, ad annos Christi, 715, 1065, 1113 et 1114, S. Ebbonem ex comite Tornodorensi monachum 411 S. Petri Vivi, indeque abbatem, ac demum Senonensem archiepiscopum sorores habuisse 1392C Ingoaram et Leoteriam; quae de sua haereditate contulerunt monasterio S. Petri Vivi, inter alia, Rictiacum et Pauliacum villas, in quibus postmodum quartam partem Bernardus Miles, Montis Barri dominus, et Humberga ejus uxor, anno 1065, à Gerberto S. Petri abbate receperunt. Sed et eorum filii Milo et Rainardus, censuales has villas, de manu abbatum S. Petri Vivi, post suos proavos tenuerunt; Milo quidem Pauliacum, quam abbati Molismensi vendidit, anno 1113, denariorum libris centum et quinquaginta, mox anno eodem monachus factus, Ricitacum autem Rainardus.

Atque ex hoc Chronico Senonensi habemus primo Milonem, quia, ex anno 1113, monachus factus 1392D asseritur, non in Claravalle ut quorumdam opinio fuit, sed apud Cistercium, cum S. Bernardo, cujus erat avunculus, monasticum habitum suscepisse, unde in Clarevallense primum, tum in Fontenetense monasteria transivit.

2. Humbergae nomen, ex quo per meviwsin Humbelina, in S. Bernardi sororem ab avia materna derivatum fuisse. Sic enim eam appellat auctor Vitae B. Petri prioris Juliacensis, cujus inter manus beatum spiritum illa efflavit.

3. Fuisse Humbergam S. Bernardi aviam maternam, aut certe ejus conjugem Bernardum, ex comitibus Tornodorensibus, ut qui in eorum alodo, nempe in Pauliaco et Rictiaco villis partem saltem aliquam possederint: cum alioqui totas eas villas, 1393A Milo et Rainardus eorum 412 filii, licet comitum Tornodorensium non forent consanguinei, de S. Petri Vivi abbatum beneficio, sub censu possedisse potuerint.

4. Haud vere referri ex Chronico S. Petri Vivi, a Petro Roverio in Reomao, in Bernardo II, abbate Reomaensi XLI, pag. 183, Milonem de Montebarro, Rainardi filium fuisse, cum id nusquam affirmetur in eo Chronico, et constet ex tabulis autographis Fontenetensibus, Rainardi fratrem fuisse Milonem, et utrique sororem Alaydem qua matre S. Bernardus genitus est: hos porro omnes patre natos Bernardo, matre autem Humberga Montis Barri dominis, partim habeatur ex Vita S. Bernardi, auctore Joanne Eremita, partim ex Chronico S. Petri 1393B Vivi, ad annum 1065.

5. Montembarrum, et Montembardum promiscue usurpari docet Chronicon S. Petri Vivi citatis locis: eamque toparchiam, comitatus titulo, saltem per aliquod tempus praefulsisse significat, ubi meminit litis motae inter comitem de Montebardo, et Clarembaudum de Capis, ut mirum non sit junctas tum fuisse affinitate Montisbarri ac Tornodorensem familias, cum eodem utraque comitivae honore atque ordine censeretur. Atque hinc Jovanni Eremitae, vel potius Roberto abbati, qui S. Bernardi sobrinus fuit, fides astruitur, asserentibus Alaydem de Montebarro qua matre hic natus est, de multorum sententia ex antiqua Burgundiae ducum generositate traxisse originem. Unde etiam conjecturae 1393C locus aperitur, illum reges quoque ipsos affinitate contigisse. Enubentibus enim prisco illo aevo regiis puellis, regumque fratribus natu minoribus, regiae ipsae prosapiae in ducum 413 et comitum familias effusae apparuere, adeo ut quamvis horum esset impar dignitas, tamen esset sanguis idem: quod videre est in Burgundiae, Provinciae, Aquitaniae, Campaniae aliisque ditionis Francicae seu ducibus, seu comitibus, qui pene omnes, ut norunt genealogi, regiis consanguinitatibus gloriabantur.

SECTIO SEXTA. De nobilitate Aalysiae S. Bernardi matris, solvitur nodus ex ejus die obitus ad Kalendas Septembris adnotato in Necrologiis Benignianis, in quibus absque ullo clari generis titulo, laica duntaxat nuncupatur.1393D

Aalysiae sive Aalydis S. Bernardi matris diem obitus designavit Henriquez in Menologio Cisterciensi quartam mensis Aprilis, eo nimirum argumento, quod eam legisset excessisse e vivis ipsa S. Ambrosii festa die. Sane quamvis Ambrosium Mediolanensem Romana Ecclesia praecipue colat VII Idus Decembris, quae dies est ordinationis ejus, illum tamen ex Paulino in ejus Vita et aliis obiisse constat, Caesario et Attico consulibus, Christi secundum aeram vulgarem anno 397, Sabbato sancto, quae tum dies incidebat in quartam Aprilis: quam diem aliae Ecclesiae quamplurimae Ambrosio festam agunt. Joannes Eremita, relatu Roberti abbatis, 1394A qui S. Bernardi consobrinus fuit, Aalydem refert obiisse festo die S. Ambrosii, cujus cultui impense dedita erat. Guillelmus Flamengus, olim canonicus Lingonensis, in Vita S. Bernardi septem libris Gallice a se conscripta, 414 Ambrosium hic accipit doctorem, adeoque Mediolanensem episcopum. Flamengum Gundisalvus de Silva Lusitanice reddidit. Hinc late propagata opinio de obitu Aalysiae in S. Ambrosii Mediolanensis episcopi et Ecclesiae doctoris festum diem concurrente. At sanctum hunc Ambrosium nusquam Joannes Eremita vel doctorem dicit, vel Mediolanensem. Alius fuit Ambrosius (frequentius Ambrosinianus appellatus) vici et castri Fontanarum patronus, quem solemnibus officiis a loci domina quotannis coli solitum longe est verisimilius. 1394B Hujus Ambrosiniani natale etiamnum agitur, et post omnem memoriam actum est in parochia Fontanensi Kalendis Septembris: quod probant S. Stephani Divionensis quingentis amplius abhinc annis confectae tabulae.

Nunc vide quid habeant Necrologia vetera Benignianorum, apud quos matronae sanctissimae corpus sepulturae traditum est. Kalendis Septembris obiit Alasya laica. In altero exemplari legitur Alaysa. Ac ne dubites S. Bernardi matrem ipsam his designari verbis, scito in iisdem obituum libris multas ascriptas esse sanctimoniales, ex feminis laicis Cunigundem imperatricem V Nonas Martii; aliquot praeterea reginas, ducissas, comitissas, caeteras, quamlibet genere illustres, aut militum, sive equestris ordinis 1394C virorum, uxores, laicas tantum nuncupari, et nihil supra. Modestia haec fuit prisci illius aevi, et mos receptissimus. Ut nihil mireris, S. Bernardi matri nobilissimae, et Tecelini militis conjugi, solam hanc laicae appellationem ascribi, ac jam ne dubites, diem primam mensis Septembris, Alaydi, sive Alaisae 415 fuisse supremam. Quod et maxime ex eo confirmatur, quia cum tam illustris matrona ad S. Benignum sepulta in Benigniano Necrologio non potuerit praetermitti, nullam tamen hujus nominis feminam, vel quarta Aprilis, vel Decembris septima, aut alia quavis die in duobus ejus monasterii Necrologiis adnotatam reperire est, quae non aut ducissae, aut sanctimonialis appellatione, aliove 1394D charactere a S. Bernardi genitrice distinguatur. Quis porro fuerit sanctus ille Ambrosinianus, aut ubi terrarum vixerit, non ausim affirmare. Suspecta enim est mihi ejus Vita, quam exhibet codex Fontanensis, vix ante octoginta annos conscriptus: in quo natus legitur in urbe Sarmatica Iberiae Asiaticae, episcopus Sarlatensis post Nicephorum, et denique multarum palmarum nobilis martyr. Sarlatensem quidem episcopatum in provincia Burdegalensi institutum lego a Joanne papa XXII, ex anno Christi 1317, Sarlatensem aliam sedem episcopalem in orbe Christiano non reperio, sicut neque urbem nomine Sarmaticam. Tantum observo, ut jam monui, coli Fontanis sanctum Ambrosinianum Kalendis Septembris, ut proprium loci patronum, quamvis 1395A Fontanensis parochia sub S. Martini, utpote antiquioris patroni appellatione, inscripta legatur catalogis Ecclesiarum dioecesis Lingonensis, nimirum ab aedicula S. Martino dedicata, quae adhuc superest sub colle Fontanensi, et castri seu vici totius ecclesia matrix olim fuisse dicitur. Ad haec S. Ambrosiniani quasdam reliquias inclusas fuisse in altari, quod in crypta S. Stephani Divionensis, Idibus Septembris, anno a Christi Incarnatione 1171, a Guichardo Lugdunensi archiepiscopo consecratum est.

416 SECTIO SEPTIMA. Confirmatur S. Bernardi genus illustre, ex ejus familiae variis affinitatibus.

Jonisvillae dominorum veterum quam illustris fuerit familia, notius est quam ut probatione indigeat. 1395B Omnium instar testium sit Joannes Jonivillaeus, in Vita S. Ludovici regis comitem Burgundiae avunculum suum appellans. Is erat Joannes ex comite Cabilonensi comes Burgundiae, et dominus Salinensis, filius Stephani Burgundiae comitis, frater autem Beatricis qua Jonivillaeus matre natus erat. Persequens autem Albericus Triumfontium monachus Jonivillensium Toparcharum affinitates cum comitibus Joviniacensibus, cum dominis Vangionis rivi, Asperimontis, Grandisprati, et aliis, ex ea gente fuisse affirmat Hescelinam, uxorem Guidonis de Acromonte, qui Thesselini Fontanarum domini frater uterinus fuit. Sic enim ait ad annum Christi 1109: Ipse Gaufridus praedictus, Jonevillae dominus fratrem habuit, Holdoinum nomine, qui in juventute mortuus tres parvulos 1395C reliquit, Galtherum videlicet et Witherum qui sine liberis mortui sunt, et Hescelinam dominam de Mulleio, quam quidam nobilis de Acromonte duxit, Guido nomine, Fulconis filius, de Sarcellis, et genuit Werricum, patrem Galtheri de Mulleio. Iste Guido de Acromonte fuit ex parte matris frater Thesselini Sori de Fontanis, qui fuit pater beati Bernardi Clarevallensis abbatis. Et habuerunt alios fratres, Holdoinum qui fuit avus Albrici de Esmanciis, et Haynonem de 417 Colombeo, patrem Abeleni. Item Guido fuit ex alia parte frater Ulrici, sub quo fundata est abbatia Morimundi. Non potuit nobilissimas tot familias Tecelinus aut consanguinitate aut affinitate attingere, si non et ipse fuit per quam nobilis. Qui porro hic 1395D Sorus Alberico, idem Tecelinus Saurus in diplomate Hugonis II, Burgundiae ducis ad annum Christi 1106. De halece Julius Caesar Scaliger, Exercitatione CXXVI, 2. Salitus, inquit, et fumo castigatus, a colore Soret vocatur in Gallia, vocabulo Gothico, qui etiam in equino pilo mansit apud Italos: subrufum enim Sorum vocant. Ergo Tecelinus Sorus seu Saurus dictus, hoc est subrufus, atque ut opinor, capillis barbaque ex aureo igneoque splendentibus. Nam et de S. Bernardo Tecelini filio, Gaufridus in ejus Vita, lib. III, cap. 1: Caesaries ex flavo colorabatur, et candido; barba subrufa, circa finem vitae ejus respersa canis. Vide Joannis Nicotii Thesaurum linguae Francicae, verbo Saure et Saurir, et Menagium in Originibus, verbo Soret. Teutones subrufum 1396A Surich dicunt: unde mihi conjectura vocem hanc esse ex una illa e tribus veterum Gallorum linguis, quam eamdem esse cum Teutonica alio in opere probavimus. Nunc ad ejus posteros progrediamur.

Humbelinae Tecelini filiae, Bernardi autem sororis legimus conjugium, prolem nullam novimus: haud sane silentio transmittendam historico, cum de ejus matronae saeculari mollitie, post fratrum Clarevallensem increpationem, pene in rigorem anachoreticum mutata, deque edita ex mariti consensu apud Julleium monastica professione loqueretur. Erant autem Guidoni Tecelini primogenito, ut ex Guillelmo abbate retulimus, tenera 418 adhuc aetate filiae, cum ille in Cistercium se recepit; et quidem, ut ferunt, non plures duabus, quarum saltem 1396B in alteram paternas avitasque opes derivatas esse oportuit, altera fortasse matrem in monasterium consecuta. Sane ex his Guidonis filiabus unam abbatissam fuisse monialium de Polengeio, Ordinis S. Benedicti, et Lingonensis dioecesis, intelligimus ex Chronico Clarevallensi hic a nobis edito, ad annum Christi 1183, et quando abbatia Burlencuriae, quae prius fuerat Benedictinarum, Cisterciensem Ordinem recepit, migrasse e Burlencuria in Polengeium de S. Bernardi licentia, Ascelinam sanctissimam virginem, una cum matre quae beati Bernardi et Godefridi Lingonensis episcopi consanguinea erat, de villa juxta Firmitatem super Albam procreata, filia fortasse Holdoini vel Haynonis, fratrum ex matre Tecelini Sori. At ejusdem Guidonis aliam quamdam 1396C filiam, Fontanensis toparchiae haeredem, nupsisse opinamur Bartholomaeo de Sombernione, quem constat fuisse quoque dominum de Fontanis, nempe ex conjugis dote. Atque hinc S. Bernardi paternum genus varias in familias ad hanc usque diem propagatum est. Nam quae generis ejusdem in Tabula Fontenetensi, ex Andrea Tecelini fratre ad comitum Tornodorensium, et Burgundiae ducum familias derivata describitur posteritas, certis historiae monumentis haud satis consentiens reperitur.

Illi, inquam, non quidem patris Guidonis jam tum monachi, sed avi Tecelini ex asse haeredi, adeoque Fontanensi dominae, maritus fuit Bartholomaeus de Sombernione, exinde per ejus dotem dominus de 1396D Fontanis, cujus exstant 419 per hoc tempus monumenta in tabulis Tartensibus, Pratilongi, et S. Stephani Divionensis. Sombernionensium per quam illustris erat familia, ut quae in affinem sibi ducum Burgundiae gentem haereditate devenerit, non quidem per Guillelmum de Monteacuto, Hugonis III, Burgundiae ducis pronepotem, ut visum est Andreae Duchesnio, tom. II Burgundiae, sed per Alexandrum Guillelmi filium, Hugonis ejusdem ducis abnepotem, qui primus fuit e ducum regio sanguine Sombernionensis toparcha.

Duxerat videlicet Guillelmus pater ejus Jacquetam Herverii Sombernionensis domini filiam, cum dote feudi de Maalein. Erat autem Herveio Sombernionensi, Galterii filio, Guidonis nepoti, Carneri 1397A pronepoti, uxor Maingerdis, quae et Blancha, ex qua praeter Jacquetam, etiam Joannem filium susceperat. Moriens Herveius anno Christi 1239, Jacqueta filia jam nuptui tradita Guillelmo de Monteacuto, cum dote dominii de Maalein, Joannem filium toparchiae Sombernionensis reliquit haeredem sub cura tutelaque Blanchae matris. At Joanne aliquot post annos exstincto, cum tota haereditas Jacquetam spectaret, titulus tamen dominae Sombernionensis cum administratione universa penes Blancham viduam restitit in omne ejus vitae tempus. Moritur interim Jacqueta mense Octobri anni 1259, non alio quam dominae de Malain titulo ornata in Necrologio Buxeriae, nec multo post illam Guillelmus ejus maritus. Horum filius et haeres Alexander de Monteacuto, solum praefert 1397B titulum domini de Maalein, etiam anno 1265, imo usque ad obitum Maingerdis seu Blanchae aviae maternae, qua demum e vivis excedente 420 ad annum 1272, tum primum ille dominus Sombernionis et dici et esse coepit, tanquam haeres dictae Maingerdis propinquior ab intestato, ut ipsemet loquitur. Constant ista maxime ex tabulis Buxeriae et prioratus de Bonvau, quatuor fere passuum millibus dissiti a Divione, ibi passim designati sub nomine Ecclesiae beatae Mariae de Valle Scholarium, juxta Talant. Atque ex his apparet neque Guillelmum de Monteacuto, neque Jacquetam ejus conjugem Sombernione unquam potitos, sed Alexandrum eorum filium duntaxat, utroque parente amisso, eam denique adiisse haereditatem per obitum aviae maternae 1397C Maingerdis, seu Blanchae, non ante annum Christi 1272. Atque haec de dominorum Sombernionensium primaria linea.

Alio porro deflexa est linea Sombernionensium, 1398A dominorum de Fontanis. Bartholomaeo qui eam duxit, ex filia Guidonis Fontanensis domini, fuerunt filii duo, Kalo, et qui de proavi materni nomine appellatus est Theselinus. De Kalone sic Necrologium Benignianum: XIV Kalendas Septembris obiit Calo dominus de Fontanis, noster amicus, qui dedit nobis partem suam de Magnomonte. Kalonis, opinor, filius aut nepos fuit Garnerius dominus de Fontanis, cujus plurima exstant in ecclesias beneficia, usque ad annum Christi 1230, quem haud multum videtur praetergressus; cum ad annum 1234 legatur in quibusdam tabulis Pratilongi, bonae memoriae dominus Garnerius de Fontanis, miles; et jam ei successisse videatur, anno 1232, Kalo miles, filius Domini Willelmi de Salicibus, de Sauz, cujus exstat epitaphium 1398B in supra memorato prioratu de Bonvau, in quo appellatur dominus Kalo de Sauz, 421 miles, dominus de Fontanis, et obiisse notatur pridie Kalendas Novembris, anno Domini 1272. Successisse autem videtur Kalo de Sauz, avunculo Garnerio, domino de Fontanis, improli, ipse filius sororis ejus Willelmo de Sauz matrimonio junctae. Kalonis de Sauz posteritas in familias transiit toparcharum de Saffra, de Sagneyo, de Clerone. Sed et memorantur beato Bernardo vel consanguineae, vel saltem affines familiae de Noeriis, de Granceyo, de Charneyo, aliaeque in Burgundia nominatissimae, et baroniarum, aut comitatuum, aut marchionatuum titulis insignes, quarum pertexere accuratas genealogias mei non est instituti. Satis ista sunto, ut intelligatur, 1398C Bernardum qui honesto duntaxat loco natus dictus est, verissime affirmari posse non modo nobili ortum genere, sed etiam illustri.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *