In Praesentatione B. Mariae Virginis
Die 21 novembris
In Praesentatione B. Mariae Virginis
Memoria
Sanctissimae venerantibus Virginis Mariae memoriam gloriosam, ipsius nobis, quaesumus, Domine, intercessione concede, ut de plenitudine gratiae tuae nos quoque mereamur accipere. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Hac die dedicationis (543) ecclesiae Sanctae Mariae Novae, prope templum Hierosolymitanum exstructae, una cum Orientalibus christianis celebramus «dedicationem», quam sui ipsius Deo ab infantia exhibuit Maria, movente Spiritu Sancto, cuius gratia repleta erat in conceptione sua immaculata.
Quamvis haec basilica a saeculis destructa sit, festum Praesentationis B. Mariae Virginis per totum Orientem celebratur. Receptum est in Calendario Capellae Papalis Avenioni anno 1373; suppressum vero a Pio V anno 1568, denuo ascriptum est in Calendario romano anno 1585.