Dominica Pentecostes

DOMINICA  PENTECOSTES

Sollemnitas

 Ad Missam in Vigilia:

Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta, ut, gentium facta dispersione, divisiones linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Vel:

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lex tuae lucis corda eorum, qui per tuam gratiam sunt renati, Sancti Spiritus illustratione confirmet. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 Ad Missam in die:

Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus Sancti dona defunde, et, quod inter ipsa evangelicae praedicationis exordia operata est divina dignatio, nunc quoque per credentium corda perfunde. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *