Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum

Die 3 iunii

Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum

Memoria

Martyres in Uganda 

Deus, qui sanguinem martyrum semen christianorum esse fecisti, concede propitius, ut tuae ager Ecclesiae, qui est beatorum Caroli eiusque sociorum cruore rigatus, in amplam tibi messem iugiter fecundetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Annis 1885-1887 in Uganda multi christifideles a rege Mwanga in odium religionis occisi sunt; aliqui eorum in ipsa aula regis muneribus fungebantur vel ipsius regis personae addicti erant. Inter eos eminent Carolus Lwanga eiusque XXI socii, qui, fidei catholicae strenue adhaerentes, partim gladio necati sunt, partim igne cremati, eo quod impudicis desideriis regis acquiescere noluerunt.

S. Carolus Lwanga ac viginti et unus eius socii, Martyres Ugandae, sunt Protomartyres Africae nigrae. S. Carolus martyr occubuit una cum aliis duodecim apud Rubagam die 3 iunii 1886; alii interfecti sunt inter diem 26 maii 1886 et diem 27 ianuarii 1887. Canonizati sunt anno 1964.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *