S. Martini de Porres, religiosi

Die 3 novembris

S. Martini de Porres, religiosi

 

Deus, qui beatum Martinum per humilitatis iter ad caelestem gloriam perduxisti, tribue nobis eius ita nunc persequi exempla praeclara, ut exaltari cum ipso mereamur in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Ex patre Hispano et nigra muliere natus est Limae in Peruvia anno 1579. Puerulus medicamentariam artem didicit, quam postea, inter Fratres Praedicatores adlectus, pro pauperibus large exercuit. Vitam gessit asperam atque humilem, et eucharisticam maxime coluit.

S. Martinus de Porres obiit Limae die 3 novembris 1639. Canonizatus est anno 1962. Eius cultus valde popularis evulgatur in tota America.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *