«In festo S. Michaelis» — Bernardus Claraevallensis
0447 IN FESTO SANCTI MICHAELIS. SERMO I. De angelorum erga nos officiis, et nostra erga ipsos reverentia de triplici causa, qua pro nobis solliciti sunt angeli>.0447C
1. Angelorum hodie memoria celebratur, et exigitis debitum pro tanta solemnitate sermonem. Sed quid de angelicis spiritibus viles loquantur vermiculi? Credimus sane, et indubitata fide tenemus, divina eos praesentia et visione beatos sine fine laetari in bonis Domini, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Quid ergo de his homo loquatur hominibus, quae nec ipse quidem cogitare, nec illi saltem audire sufficiant? Profecto si ex abundantia cordis os loquitur, sileat nihilominus lingua necesse est ex inopia cogitationis. 0447D Attamen si multum est ad nos loqui de ea claritate et gloria, qua in semetipsis, imo in Deo suo angeli sancti nostris omnino supereminent cordibus; de ea loquamur, quam nobis exhibent, gratia et charitate. In supernis enim spiritibus non solum admirabilis dignitas, sed et dignatio amabilis invenitur. Dignum est proinde, fratres, ut gloriam non capientes, tanto magis amplectamur misericordiam, qua nimirum constat nihilominus abundare domesticos Dei, coeli cives, principes paradisi. Testatur denique Apostolus ipse, qui raptus usque ad tertium coelum, beatae illi curiae meruit interesse, atque ejus nosse secreta, quoniam omnes administratorii sunt spiritus, missi in ministerium propter eos, aui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14).
0448C 2. Neque id cuiquam incredibile videatur; quandoquidem ipse quoque Creator et rex angelorum venit, non ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis (Matth. XX, 28). Utquid ergo ministerium illud angelorum quispiam dedignetur, in quo praecedit eos, cui in excelsis tota cum aviditate et felicitate ministrant? Si et hinc dubitas, utique qui vidit, testimonium perhibuit: Millia, inquiens, millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Alius quoque propheta ad Patrem de Filio loquens, ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Sic plane, sic decet ut vincat et humilitate. qui sublimitate vincebat; sitque tanto minor angelis, quanto inferiori sese ministerio mancipavit: qui tanto excellentior est, 0448D quanto differentius prae eis nomen haereditavit. Sed quaeras fortasse, in quo minoratus videatur ab angelis, cum 1020 ministrare venit; quandoquidem, ut supra meminimus, in ministerium mittuntur et illi. In eo utique quod non modo ministravit, sed et ministratus est, eratque unus et idem qui ministrabat, et qui ministrabatur. Merito proinde sponsa in Canticis canticorum: Ecce, inquit, venit is saliens in montibus, transiliens colles (Cant. II, 8). Ministrans enim saliit inter angelos: sed et ipsos transiliit ministratus. Ministrant enim angeli, sed de alieno, offerentes Deo bona opera, non sua, sed nostra, ac nobis ejus gratiam referentes. Unde et Scriptura dicens: Quoniam ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli, sollicite praemisit data ei 0449A fuisse incensa multa (Apoc. VIII, 4, 3). Nostros enim sudores, non suos; nostras, non suas lacrymas offerunt Deo: nobis quoque ejus munera referunt, et non sua.
3. Non sic minister ille sublimior cunctis, sed et humilior universis, qui semetipsum obtulit sacrificium laudis, qui Patri offerens animam suam, nobis ministrat usque hodie carnem suam. Hujus utique tanti ministri gratia nihil mirum, si dignanter nobis, imo et libenter angeli sancti ministrent. Ipsi enim amant nos, quia nos Christus amavit. Dicitur certe vulgari quodam proverbio: Qui me amat, amat et canem meam. Nos vero, o beati angeli, catelli sumus Domini illius, quem tanto affectu diligitis; catelli, inquam, cupientes saturari de micis, quae cadunt de mensa dominorum nostrorum, qui estis vos. 0449B Et haec dixerim, fratres, ut ampliorem de caetero erga beatos angelos fiduciam habeatis, ac proinde familiarius in omni necessitate vestra eorum invocetis auxilia; sed et dignius in eorum praesentia conversari, et magis ac magis eorum vobis conciliare gratiam, captare benevolentiam, exorare clementiam studeatis. Cujus rei gratia necessarium duco alias quoque charitati vestrae exponere causas, quae et ipsae beatos angelos pro nostra infirmitate reddant sollicitos; absque sua sane anxietate, sed non absque utilitate nostra; nec ad detrimentum felicitatis suae, sed ad nostrae salutis augmentum.
4. Constat sine dubio, rationis participes et capaces beatitudinis humanas animas angelicae, si dicere id audeamus, cognatas esse naturae: nec decet 0449C vos, o beati spiritus, contra legis praeceptum dedignari, quam visitare debetis, speciem vestram, licet in multam, ut ipsi cernitis, dejecta sit vilitatem. Sed neque arbitramur vos, superni cives, civitatis vestrae excidio delectari, et ruina murorum, quos semirutos esse ipsi videtis. Cujus instaurationem si desideratis, ut dignum est; frequenter, quaeso, ante thronum gloriae verbum precis iterate, dicentes: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Psal. L, 20). Si diligitis decorem domus Dei, imo quia vere diligitis; experiantur zelum vestrum vivi et rationales lapides, qui soli in instaurationem ejus vobis possunt coaedificari. Hic est, dilectissimi, funiculus triplex, 0449D quo de excelso coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos, ad adjuvandos nos attrahitur supereminens charitas angelorum, propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos misericordiae viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur. Propter nos, in quibus nimirum propriam similitudinem miserantur. Propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur. In ore enim parvulorum qui lacte modo vescuntur, et nondum solido cibo, perficienda est laus illa majestatis divinae, cujus habentes primitias angelici spiritus, beata nimirum delectatione fruuntur: sed tanto avidius nos exspectant, quanto consummationis ejus exspectatione et expetitione sollicitantur.
0450A 5. Quae cum ita sint, pensate, quanta etiam nobis sollicitudine opus est, dilectissimi, ut dignos nos exhibeamus eorum frequentia, et eo modo conversemur in conspectu angelorum, ne forte sanctos offendamus obtutus. Vae enim nobis, si quando provocati 1021 peccatis et negligentiis nostris, indignos nos judicaverint praesentia et visitatione sua, ut jam necesse habeamus et nos plangere, et dicere cum Propheta: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam (Psal. XXXVII, 12, 13); elongatis nimirum eis, quorum praesentia protegere nos, et propulsare poterat inimicum. Quod si tam necessariam habemus familiaritatem dignationis 0450B angelicae, cavenda nobis eorum offensa, et in his maxime exercendum, quibus eos novimus oblectari. Sunt enim plurima quae eis placent, et quae in nobis invenire delectat: ut est sobrietas, castitas, paupertas voluntaria, crebri in coelum gemitus, et orationem cum lacrymis, et cordis intentione. Attamen super omnia haec unitatem et pacem a nobis exigunt angeli pacis. Quidni maxime delectentur in his, quae formam quamdam civitatis suae repraesentant in nobis, ut mirentur Jerusalem novam in terra? Dico autem, ut quomodo civitatis illius participatio est in idipsum (Psal. CXXI, 3), sic et nos idipsum sentiamus, idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata; sed magis omnes simul unum corpus simus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
0450C 6. E contra vero nihil aeque offendit, et ad indignationem provocat eos, quomodo dissensiones et scandala, si forte inveniantur in nobis. Audiamus siquidem, quid loquatur ad Corinthios Paulus. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (I Cor. III, 3.) In Epistola quoque Judae apostoli legimus sic: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes (Judae 19). Videre est animam hominis quemadmodum universa corporis membra vivificet cohaerentia sibi. Separa ergo quodvis a junctura caeterorum, et vide an de caetero illud vivificet. Sic est omnis qui dicit anathema Jesu (I Cor. XII, 3): 0450D quod nemo dicit loquens in Spiritu Dei, quia anathema separatio est. Sic est, inquam, omnis qui ab unitate dividitur, nec dubites quin ab eo recesserit spiritus vitae. Digne igitur contentiosos, et qui separant semetipsos, apostoli carnales vocant et animales, Spiritum non habentes. Dicunt ergo sancti illi et beati spiritus, ubi scandala invenerint et dissensiones: Quid nobis et generationi huic Spiritum non habenti? Nam si adesset Spiritus, per eum utique charitas diffunderetur, et unitas non scinderetur. Et dicunt: Non permanemus cum hominibus istis in aeternum, quia caro sunt. Quae enim conventio luci ad tenebras? Nos de regno unitatis et pacis sumus, et honines istos in eamdem unitatem et pacem sperabamus esse venturos. Nunc 0451A autem qua ratione nobis cohaereant, qui dissident a se ipsis? Videtis quam congruat huic solemnitati evangelica lectio, quae sic deterret nos a scandalo parvulorum, quandoquidem tam vehementer angelis displicent scandala. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Matth. XVIII, 6): durum est quod sequitur. Sed jam praeterit hora, ad missas nobis eundum est. Peto ne sit vobis molesta dilatio, quae poterit non inutilis fore, si capitulum praesens sermone altero diligentius prosequamur.
SERMO II. In illud, «Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt,» etc. (Matth. XVIII, 6-9).
1. Audistis, fratres, evangelicam lectionem adversus eos, qui pusillos scandalizant, satis terribiliter 0451B intonantem. Nemini blanditur Veritas, neminem palpat, nullum seducit, aperte denuntians quoniam vae homini illi, per quem scandalum venit. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 24). Natus sane denuo, natus ad vitam, natus de Spiritu, qui nimirum carne postmodum consummatur. Expedit ei, si quis est, qui scandala suscitat in hac domo, in hac sancta, Deo placita, et angelis ejus admodum grata 1022 ac familiari congregatione, ut suspendatur in collo ejus mola asinaria, et pro suavi jugo et levi onere Salvatoris, gravi mole terrenae cupiditatis humeris ejus imposita, demergatur in profundum maris hujus magni et spatiosi manibus, quod est sine dubio saeculum nequam. Minus enim damnabile erat ei in saeculo magis perire, 0451C quam in monasterio. Perire siquidem necesse est hominem, qui charitatem non habet, etiamsi tradiderit corpus suum ita ut ardeat. Et hoc dixerim, fratres, non quasi minus bene de vobis sentiam, aut regnare videatur in vobis nequissimum istud vitium; sed ut in ea charitate et unanimitate, et pace in qua statis in Domino, solliciti sitis perseverare, et abundare magis. Quae est enim spes nostra, et gaudium nostrum, et corona gloriae? Nonne unitas et unanimitas vestra, in qua gaudeo vos inveniri fraternitatis amatores, et ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis? Propter quod obsecro vos, sic state in Domino, charissimi. In hoc enim cognoscunt 0451D omnes, etiam angeli sancti, quod Christi estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
2. Denique si tenetis memoria, quam vobis praecedenti sermone tradidimus triplicem angelicae erga nos charitatis et sollicitudinis causam, potest hinc quoque fraternae dilectionis utilitas magnifice commendari. Facile siquidem considerare est homini, qui non diligit proximum, nullam ex his, quas tunc diximus, suppetere causam. Nunquid enim Christi gratia diligemur ab angelis, si de mutuae dilectionis inopia cognoverint, nequaquam ejus nos esse discipulos? Nunquid diligemur ab eis propter nos ipsos, id est spiritualis naturae similitudinem alias. similitudine>, si invenimur non diligere humanae naturae nostrae consortes: imo vero si ex eis quae 0452A inter nos sunt contentionibus, carnales nos magis, quam spirituales esse constiterit? Denique nunquid diligent nos propter se ipsos, et futuram de nobis civitatis suae restaurationem, si, quod absit! unum illud, quo solo uniri et coaedificari eis possumus, defuerit glutinum charitatis? Quomodo sperabunt reaedificandos de nobis perpetuos civitatis illius muros, si cognoverint, si viderint nos, non lapides esse vivos, qui possint invicem cohaerere; sed magis pulverem, quem projiciat ventus a facie terrae, quem unius verbi flatus in turbinem excitet, et suspicionis cujuslibet levissima aura dispergat? Et haec quidem dixisse sufficiat pro eo quod ait Dominus: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis. Credo enim quod majori sollicitudine deinceps ab hac tam 0452B nequissima peste cavebitis.
3. Jam vero quem non moveat quod sequitur in Evangelio: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum? Nunquid enim corporalem hunc oculum monemur eruere, aut unam ex manibus istis, similiter et unum abscindere pedem? Absit a nobis hujusmodi carnalis omnino, et nimis ridiculosa cogitatio! Imo vero postquam ab exterioribus scandalis deterruit nos sermo divinus aspere satis, sicut audistis, consilium dat quid de eo nobis agendum sit scandalo, quod interius patimur, contrariam invenientes legem in membris nostris. Ipse enim novit figmentum nostrum, quod ejusmodi scandalum non tam facile a nobis valeat evitari. Porro tripliciter fieri scandalum istud, quotidiano nobis nosse licet experimento. 0452C Interdum enim est in nobis spiritualis intentionis oculus simplex, et qui gratiae magis quam noster dicendus sit: sed scandalizat nos oculus noster, et qui vere a nobis est, dum voluntas nostra aliam minus castam importune ingerit intentionem. Sed habemus jam super hoc salubre consilium Salvatoris: Erue eum, inquit, et projice abs te. Hoc autem fiet, si non consentias, si abjicias si resistas. Simili modo de manu ac pede est intelligendum. Cum enim bonis operibus intentos, ad alia opera trahere voluntas propria conatur, manus nostra est quae scandalizat nos; sed abscindi debet et projici a nobis, ut non ei consentiamus.
1023 4. Sic etiam proficere in sancta conversatione, 0452D et ascendere per gradus scalae quae Jacob apparuit, ac juxta quod ait Psalmista, de virtute in virtutem ire (Psal. LXXXIII, 8) desiderantes, saepius scandalum patimur a pede quodam pusillanimitatis et negligentiae nostrae, qui nimirum descendere magis ac remissius ire conatur; sed abscindi eum necesse est, ut pes gratiae, qui stat in directo, currere possit sine offensione, sine scandalo, sine impedimento. Quod autem dicit: Bonum nobis esse ad vitam intrare cum uno oculo, aut manu, aut pede, quam duos habentes ire in gehennam ignis: eos notat qui voluntatem suam, sive bona, sive mala sit, aeque sequuntur, et ingrediuntur duabus viis, nunc bona, nunc mala sectantes, secundum quod variantur desideria sua. Quibus merito utilius fuerat gratiae in 0453A omnibus inhaerere, et ubi obviat propria voluntas, abscindere et a se ipsis abjicere eam. Est autem cum multo tempore in abscissione propriae voluntatis nostrae exercitati aliquatenus eam domamus, ut discat jam non superbire, sed magis sine omni scandalo vel contradictione Deo subjecta sit anima nostra; nec jam abjicere necesse sit oculum nostrum, nempe qui simplici adhaerens oculo factus est et ipse simplex, aut certe jam non alter est oculus, sed unus cum eo, Apostolo teste: quoniam qui 0454A adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI. 17). Quod autem de oculo dictum est, de manu quoque et pede eodem modo est intelligendum. Cujus enim voluntas ex affectione et cum desiderio gratiae cohaeret, ut nec concupiscat mala agere, nec bona minora, nec minus bene, quam gratia suggerit; hic plane perfectus est vir. Sed pax ista potius est felicitatis: abscissio vero scandalorum, et dentationum victoria, fortitudinis: illa, inquam, gloriae, haec virtutis.