S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri
Die 2 augusti
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri
Deus, qui beatum Petrum Iulianum erga sacra mysteria Corporis et Sanguinis Filii tui dilectione decorasti mirifica, concede propitius, ut, quam ille ex hoc divino convivio percepit pinguedinem, eandem et nos percipere mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est in oppido La Mure, in Gallia, anno 1811. Sacerdotio auctus et pastorali curae per aliquot annos addictus, Societatem Mariae ingressus est. Eximius eucharistici mysterii cultor, religiosorum, tum virorum cum mulierum, congregationes ad cultum eucharisticum intendentes instituit, atque ad fovendum apud cuiusvis condicionis gentes amorem erga sanctam Eucharistiam plurima atque aptissima duxit incepta. Mortuus est die prima mensis Augusti 1868, in oppido natali.
Canonizatus est anno 1962, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1997.