S. Ansgarii, episcopi

Die 3 februarii

S. Ansgarii, episcopi

 

Deus, qui ad multas illuminandas gentes beatum Ansgarium episcopum mittere voluisti, eius nobis intercessione concede, ut in tuae veritatis luce iugiter ambulemus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

S. Ansgarius natus est in Gallia initio saeculi IX et in monasterio Corbeiensi educatus. Anno 826 Daniam petiit ad fidem praedicandam, sed parvo cum fructu; tamen meliorem sortem habuit in Suecia. Episcopus Hamburgi electus et a Gregorio IV confirmatus, legatus deputatus est pro Dania et Suecia. Multas sustinuit difficultates in opere evangelizationis, sed forti animo eas superavit.

Obiit Bremae, in Germania, die 3 februarii 865. Cum, saeculo XIX, ascripti fuerint in Calendario romano sancti apostoli Germaniae, Angliae et regionum Slavorum, bonum visum est ascribi etiam apostolus Daniae et Sueciae.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *