«De praecepto et dispensatione» — Bernardus Claraevallensis

0857 SANCTI BERNARDI ABBATIS DE PRAECEPTO ET DISPENSATIONE LIBER. 946 ADMONITIO IN OPUSCULUM IV.

1. Inter eos qui monasticae vitae instituta sectantur, illud fere usu venit, ut quo quisque religiosior est, eo minus Regulae suae obligationem meditetur quam sensum, nec tam casuistarum placita requirat, quam legislatoris sui voluntatem. Cum enim regulae sibi praescriptae ex animo addictus, subjectusque sit, nihil in votis potius habet, quam eam in omnibus sequi ducem, etiamsi nulla esset parendi necessitas. Religiosis eo modo comparatis non est lex posita, nec ita necessaria est sequentis libri lectio, quam aliis, quos magis afficiunt ac sollicitant quaestiones de Regulae obligatione, quam de vera et germana ejus sententia et praxi; neque alio animo doctores consulunt, quam ut Regulae onus minuere, et, quoad citra crimen fieri possit, ab ejus accurata seu, ut ipsis videtur, scrupulosa observatione impune recedere sibi liceat. Ejusmodi hominibus nihil magis formidandum, quam ut incidant in doctores male sanae voluntati obsequentes: ex quorum consiliis laxiorem viam sectentur, atque inde in Regulae suae neglectum, tum in ejus contemptum, ac demum in status sui odium (quae certae damnationis conditio est) sensim delabantur.

2. Atqui ex omnibus, meo quidem judicio, consulere possunt neminem, qui eos et salubrius, et securius instruat, quam Bernardum: cum iis praeditus fuerit dotibus quae doctorem integerrimum efficiunt, pietate scilicet haud vulgari, doctrina coelitus infusa, et monasticarum rerum insigni peritia. Ex quo fit, ut ejus his de rebus sententia minime suspecta esse possit, sed omnino pia, certa, et omnibus ejusdem instituti sectatoribus amplectenda: adeo ut si optio nobis daretur, ut aliquis e coelo delapsus id confirmaret, nullum potius auctorem, quam istum auscultare velle deberemus. Nunc vero eam debemus gratiam Carnotensibus Sancti-Petri monachis, qui sanctissimi Patris de proposita materia sententiam et doctrinam obtinuerunt: quod qua occasione, quove tempore acciderit, operae pretium est investigare.

3. Quo tempore Udo abbas isti monasterio praeerat, ejus loci monachi scripta epistola Bernardum consuluerunt, quaenam esset Regula sancti Benedicti, ejusque statutorum obligatio. Bernardum cunctabundum iteratis litteris interpellant (nam binas Bernardus memorat, infra, nn. 57, 60) et quidem inconsulto, ut videtur, abbate: quae causa fuit, ut Vir sanctus, qui eorum tandem obsecutus est voluntati, librum suum, non Gaufrido, quem huc perperam intrudunt vulgati indices, sed Rogerio ab anno 1131 ad annum 1158 abbati, monachisque Columbensibus ejusdem dioecesis et instituti, dirigeret; ut responsum suum in manus Carnotensium monachorum, citra conscientiam ipsorum abbatis, sicuti Regula cavet, ne perveniret. Epistolam epistolis duabus reddere Bernardus animo destinaverat: sed crescente materia, ex epistola factus est liber. «Proinde vos,» inquit n. 60, «si placet Librum, si placet Epistolam nominate:» et in epistola praevia ad Columbenses, «Liber, si judicatis, non Epistola censeatur. Et quia inter multas quaestiones, quae ibi a me solvuntur, id praecipue subtilius utiliusque pertractatur, quaenam liceat praecepta, et per quos, et quatenus dispensari; detur ei titulus, De Praecepto et Dispensatione, nisi vobis aliud forte congruentius videatur.» Ex his verbis, imo ex toto libro intelligimus, hunc maxime monasteriorum praepositis necessarium esse, non solum ut sibi subditos instruant, sed ut ipsi etiam agnoscant, qualis sit penes se dispensandi auctoritas.

4. Quae occasio Carnotenses monachos ad Bernardum consulendum impulerit, nobis incompertum. Nam toto Udonis abbatis regimine, quod ab anno 1128 ad annum fere 1150 productum est, nullas turbas apud eos excitatas invenimus. Quinimo Udonem abbatem cum suis monachis bene consensisse ex ipsius actis colligere licet. Ejus electionem (ut id obiter observemus) non solum magnus ille Gaufridus Carnotensium episcopus, sed etiam Matthaeus Albanensis cardinalis et legatus, solemni edicto comprobavit, anno 1128; et ipse Gaufridus episcopus, cognomento de Leugis, census ex ecclesia S. Martini de Valle suburbana, S. Petri monasterio, abbatiae S. Joannis in Valleia, et leprosis debitos definivit, approbante Innocentio II et Theobaldo comite, praesente Udone S. Petri, abbate, item, Andrea de Baldamento «de quo in Bernardi epistolis non semel «et Hugone S. Joannis de Valleia abbate, domno Bernardo Clarae-Vallensi, Gualterio Priore S. Martini de Valle, Gosleno de Leugis, fratre episcopi Gaufridi, et Gosleno de Leugis ejusdem nepote. Anno 1141, indict. IX, epacta XX, concurrente III, decimo quinto kalendas februarii.» Erat et alius Hugo de Leugis praepositus ecclesiae Carnotensis. Caeterum abbas Udo S. Petri armarii seu bibliothecae libros vetustate pene deletos, et plures a tineis corrosos animadvertens, ratus «inhonestum et 497 indecorum» esse, «quod monasterium magnae nobilitatis haberet armarium tantae paupertatis,» assensu capituli illud renovare aggressus est, assignando reditus ex singulis monasterii Obedientiis, ut armarius (sic bibliothecae praefectum vocabant) singulis annis haberet, unde libros renovare vetustos, aut vetustis novos superaddere valeret. Id factum confirmatumque anno 1145, quo tempore Bernardus sequentem librum jam composuerat.

5. Hunc quippe Petrus Venerabilis, nuper de Hispaniis reversus, a Bernardo postulavit libri quarti epistola vigesima secunda, quae Bernardi epistolae ducentesimae vigesimae septimae respondet, scriptae sub annum 1143, ut suo loco probatum est. Petri verba huc ascribo ex fine praedictae epistolae: «Mittite, si placet, per praesentium latorem, vel per alium, epistolam illam vestram, quibusdam Carnotensibus monachis, ut mihi videtur, missam, respondentem de Regulae praeceptis, et de diversis monastici Ordinis usibus: quam Cluniaci semel legi, sed nunquam postea ad relegendum habere potui.» Hoc in opusculo Gaufridus libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, «vigilem» sancti Doctoris «et circumspectam discretionem» merito laudat; et id sane quivis sibi facile persuadeat, quisquis aequo animo hunc librum legerit, et cum sancti Thomae Aquinatis sententia contulerit.

6. Neque enim (ut quibusdam videri possit) severior est Bernardi doctrina, sed sincera et maxime accurata: quam facile aliunde probare liceret, si non eam solidius fulciret dicentis auctoritas. Quatuor vero praecipua de corporalibus (quas vocat) sancti Benedicti Regulae observantiis tradit piissimus Pater. Primum est, corporales istas observantias, non graves quidem illas (quales sunt abstinentia a carnibus, silentium nocturnum, tam severe a sanctissimo Legislatore praescripta), sed, exempli causa, «silentium indictum,» accedente praepositi mandato, si quominus observantur, «in peccatum reputari, non tamen in crimen, ita sane si per subreptionem aut oblivionem, non per contemptum, horum transgressio contigerit,» n. 17; ita ut «nec sine offensa negligi, nec contemni sine crimine vel ipsa queant:» et, «obnoxium faciant peccato, non magno tamen, si contemptus defuerit,» ibidem: denique «vix peccatum reputantur,» n. 18 praesertim cum «remedio poenitentiae» sanantur. Nimirum quod hoc pacto monachus se contineat intra 0859 Regulae limites, quae dividitur in «Praecepta et Remedia,» n. 32. Secundum est, ejusmodi transgressiones contemptu evadere peccata mortalia. Elatio quippe contemnentis, atque impoenitentis obstinatio, in minimis quoque mandatis, culpam facit non minimam, et convertit in crimen grave rebellionis naevum satis levem simplicis transgressionis,» n. 26. Tertium denique est, in eo differre contemptum a neglectu, «quod neglectus quidam languor inertiae est: contemptus vero superbiae tumor,» n. 18, «voluntatis superba contentio,» nolentis mandato acquiescere, n. 26. Denique «si possumus et nolumus, superbi sumus,» n. 31, ac per hoc contemptus rei. «non ergo,» inquit n. 26, «qualiscunque mandati praeteritio criminalem facit inobedientiam, sed repugnare, sed nolle obedire,» praesertim ubi et praeceptum, et poenae remedium respuitur.

498 7. Et haec omnino est sancti Thomae doctrina 2, 2, quaest. 86, art. 9, tum in corpore, tum in responsione ad primum, in qua tres sunt partes: quarum prima est de observantiis Regulae S. Benedicti; altera de observantiis, quarum transgressio ex condicto obligat ad reniale; tertia de statutis Ordinis fratrum Praedicatorum, quae ex speciali quodam constituto ad poenam tantum obligant. Prima pars sic habet: «Ad primum ergo dicendum quod ille qui profitetur Regulam, non vovet servare omnia quae sunt in Regula: sed vovet regularem vitam, quae etiam consistit in tribus praedictis principalibus votis. Unde et in quibusdam Religionibus cautius aliqui profitentur, non quidem Regulam, sed vivere secundum Regulam, id est tendere ad hoc, ut aliquis mores suos informet secundum Regulam, sicut secundum quoddam exemplar. Et hoc totlitur per contemptum.» Et haec est propria species Regulae sancti Benedicti, teste etiam Bernardo n. 10. Secunda species ita exprimitur: «In quibusdam autem Religionibus adhuc cautius profitentur obedientiam secundum Regulam, ita quod professioni non contrariatur, nisi id quod est contra praeceptum Regulae,» id est praeceptum proprie dictum, obligationem inducens: «transgressio vero vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale: quia, sicut dictum est, hujusmodi dispositiones sunt ad principalia vota: peccatum autem veniale est dispositio ad mortale.» Itaque in sententia sancti Thomae transgressiones minorum observantiarum sunt dispositiones ad transgressiones principalium votorum; ac proinde culpae veniales.

8. At demus etiam Regulam sancti Benedicti in minoribus observantiis obligare solum ad poenam: videamus qua ratione sanctus Thomas hac de re sententiam suam explicet: «In aliqua tamen religione, fratrum scilicet Praedicatorum, transgressio talis, vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam, neque mortalem, neque venialem, sed solum ad poenam taxatam sustinendam; quia per hunc modum ad talia observanda obligantur, qui tamen possent venialiter, vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, vel contemptu.» Ergo ex sancto Thoma etiam, in iis statutis quae ohligant ad solam poenam, incurri potest venialis culpa «ex negligentia vel libidine,» imo et mortalis «ex contemptu.» Uno verbo, ejusmodi erratorum qualitas pendet ex affectione animi, cujus negligentia vel prava dispositio nulla constitutione excusari potest, maxime ubi non fertur in unam quamdam observantiam, sed in totum corpus observantiae regularis.

9. Ad hanc doctrinam illustrandam necessaria est responsio ad tertium, in qua contemptum ita explicat, «quod tunc committit aliquis vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus renuit subjici ordinationi legis vel regulae» (quae ipsissima est Bernardi doctrina), et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam. Quando autem e converso propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis vel regulae, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia causa, etiamsi frequenter ex eadem causa, vel alia, simile peccatum iteret. Sicut etiam Augustinus dicit in libro de Natura et Gratia, quod non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiae. Frequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum.

499 10. Itaque secundum mentem beati Thomae, ex habitu seu consuetudine ejusmodi culparum fit progressus in contemptum: quia in re omnino consentire videtur cum Bernardo, qui ait n. 26, ejusmodi lapsus «per contemptum verti in usum et consuetudinem; quasi contemptus gradus sit ad consuetudinem, non consuetudo ad contemptum. «Et tunc,» inquit, non peccati species,» nempe levior graviorne sit, «sed peccantis intentio pensatur.» Eamdem sententiam fusius explicat in libro de Humilitate, capitibus 20 et 21. Verum alter cum altero recte conciliari potest, si dixerimus, Bernardum esse intelligendum de consuetudine obfirmata, a qua quis recedere nolit, neque se revocando ad mandatum, neque poenam culpae subire volendo, quo nonnisi contemptu perveniri potest: Thomam vero explicandum de consuetudine, quae oritur ex fragilitate et commotione passionis, quam quis ex animo abjicere vellet, sed per infirmitatem non valet; quae nihilominus consuetudo ad contemptum (nisi generose tandem ei resistatur) sensim pertrahit. Verum longius progredior: sed tamen (ut quidem existimo) non otiose, nec intempestive. Finio cum effato Joannis Saresberiensis in epistola ducentesima octogesima secunda: «Minima servata vitam acquirunt, et plerumque martyrii gloriam promerentur: neglecta vero ex crimine inobedientiae et contemptus aeternam ingerunt mortem.» Caeterum sequentis opusculi editio Rotomagi primum facta est ante annum quingentesimum absque temporis nota, adjunctis libris de Consideratione, et Apologia ad Guillelmum, uti alias monuimus.

500 EPISTOLA AD ABBATEM COLUMBENSEM. DE OPERE SEQUENTI.0859D

Domno Abbati Columbensi, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, valere in Domino semper.

Rescriptum meum ad epistolas Carnotensium quorumdam 0860D monachorum, vobis primum, ut promiseram, destinare curavi: ubi et aliud quoque impletum est quod jussistis. Nam cum breviter rescribere decrevissem, et epistolis epistolam tantum reddere velle coepissem; hortatu vestro in libri, ut cernitis, 0861A longitudinem protraxi stilum, ut et in pluribus plures possint aedificari. Quod opus cum a vobis perlectum fuerit, tunc non ipsis, ad quos factum est, sed eorum prius reddatur abbati: et sic demum ad ipsos, si jusserit abbas, perveniat. Monachi enim sunt; et ex lege suae Regulae sine nutu sui abbatis sicut dare, ita et accipere datas prohibentur epistolas (Reg. S. Benedicti, cap. 54). Nam et ob hoc maxime diu, sicut scitis, multum licet rogatus ab eis, respondere tardavi, quod (ut mihi videbatur) ignorante abbate scribere illas epistolas et mittere praesumpsissent. Nec falso id suspicatus sum, uti postmodum liquido comperi. Ego coepto operi (quod quidem legentibus apparebit) Epistolae nomen indideram: sed quoniam pro nomine modum, vestro 0861B obviante mandato, ut promiseram, non servavi; Liber, si judicatis, non Epistola censeatur. Et quia inter multas quaestiones, quae ibi a me solvuntur, id praecipue subtilius utiliusque pertractatur, quaenam liceat praecepta, et per quos, et quatenus dispensari; detur ei titulus, De Praecepto et Dispensatione: nisi vobis aliud forte congruentius videatur.

PRAEFATIO AD MONACHOS CARNOTENSES IN TRACTATUM SEQUENTEM.

Qua mente jam tacebo? qua fronte tamen loquar? Crebris epistolis et nuntiis cogitis me aut propriam prodere imperitiam, aut officium renuere charitatis. At ego malens sine illa quae inflat, quam absque illa quae aedificat, inveniri; victus tandem precibus vestris, 0861C duris injicio nodis ungues teneros, et, ut vereor ego, non aliud quam terendos. Sed hoc incassum. Nam mea me, ut scribitis et praescribitis, tam absentis scripta quam verba praesentis arguunt excusantem. Quis enim jam relinquitur mihi vel de impossibilitate causandi locus, praesertim apud vos, qui ex ore et ex corde meo satis certum tenere vos creditis, quantum possim in talibus? Fidei proinde vestrae, non meo fidens ingenio, abyssum ingredior quaestionum; nesciens (Deus scit) qua emersurus. Praesto charitas erit, utinam ita et veritas. Si quominus, excuset effectum defectus potius ingenii: voluntatem certe non culpabitis. Tentabo autem easdem, si potero, quaestiunculas sub epistolari cunctas brevitate redigere, etsi non epistola brevi. Mirum 0861D siquidem non est, si fuero ego longior in exponendo: cum vos tantum eas ponendo, duas et ipsas satis longas epistolas texueritis.

CAPUT PRIMUM. An monasticae Regulae instituta praecepta sint, an consilia duntaxat.

I. Prima igitur quaestio circa Regulam nostram versatur, de qua (ni fallor) et reliquae omnes, aut pene omnes oriuntur. Quaeritis nempe, Regularis illa institutio quomodo et quatenus sit pensanda profitentibus eam: utrum videlicet cuncta quae continet, putanda sint esse praecepta, consequenter et damnosa transgredienti: an consilia tantum vel 0862A monita, et ob hoc nullius, aut non magni ponderis sit ipsorum professio; nullius, aut non gravis culpae ipsorum praevaricatio: an certe quaedam sint deputanda imperiis, quaedam pro consiliis reputanda, quo partim ea liceat, partim non liceat omnino praetergredi. Et si hoc ultimum detur, distingui a me tunc 501 demum certos ac propriae cujusque partis limites flagitatis: ne cui forte per varias sui sensus opiniones licentius vagandi detur occasio; sicque liquare culicem et camelum glutire contingat, si nesciat quantum curae vel operae suae quibusque debeat observantiis. Hic est, quantum recolo, totus vestrae illius partitionis sensus, etsi non verba. Quod autem subjungitis et pergitis inquirere de obedientia, quibus gradibus distinguatur, quibus claudatur 0862B limitibus; ad eamdem arbitror pertinere divisionem, quippe quae in decretis regularibus praecipua habetur: et puto, cum ad illam satis responsum fuerit, de ista jam nil supererit quod ambigatur.

2. Itaque, ut sentio ego, Regula sancti Benedicti omni homini proponitur, imponitur nulli. Prodest, si devote suscipitur et tenetur; non tamen, si non suscipitur obest. Quod autem in voluntate est suscipientis, non in potestate proponentis; voluntarium merito dixerim, non necessarium. Attamen hoc ipsum quod dico voluntarium, si quis ex propria voluntate semel admiserit et promiserit deinceps tenendum, profecto in necessarium sibi ipse convertit, nec jam liberum habet dimittere, quod ante tamen non suscipere liberum habuit. 0862C Ideoque quod ex voluntate suscepit, ex necessitate [al. add. jam] tenebit: quia omnino necesse est eum reddere vota sua quae distinxerunt labia sua, et ex ore suo aut condemnari jam, aut justificari. Caeterum felix, ut quidam sanctorum ait, necessitas, quae cogit in melius (S. AUGUSTINUS, epist. 127). Omnia proinde sancti Benedicti instituta, exceptis sane nonnullis de spiritualibus, verbi causa, charitate, humilitate, mansuetudine, qua non tam ipsum constat instituisse quam Deum, et ob hoc penitus non esse mutanda; de caetero reliqua universa non profitentibus quidem monita tantum, seu consilia censenda sunt, nec gravant non observata: cum tamen profitentibus in praecepta, praevaricantibus in 0862D crimina fiant, sive (ut vestra vobis reddam) illis voluntaria vel factitia, istis necessaria, et tanquam naturalia non immerito reputantur. Ita sane necessaria dixerim, ut ex eis minime praejudicetur necessariis rationabilibusque dispensationibus.

CAPUT II. In constitutionibus majorum quando et a quibus dispensandum.

3. Sed non omnibus in hujusmodi credita est dispensatio, nisi his duntaxat qui cum apostolis dicere possunt: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 7). Novit autem fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ibi tantum usurpare 0863A dispensationem, unde bonam possit habere recompensationem. Hoc quippe quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Et eadem fortasse fidelitas a subditis nihilominus exigitur in obtemperando, quae a praepositis in dispensando. Constat igitur ex his quae dicta sunt, vestram illam divisionem integram esse ac sufficientem, si modo personae distinguantur et tempora, dum subjectis quidem sit omnis regularis institutio (quantum duntaxat ad corporales observantias pertinet) ante professionem voluntaria, post professionem necessaria: praelatis vero partim voluntaria, ut quae inventa ab homine; partim necessaria, ut quae fuerint divinitus instituta.

4. Quam ob rem fortassis tunc potissimum congrua et luculenta magis eadem divisio apparebit, si 0863B ejus membrum quod dictum est necessarium, rursus in tria haec subdividatur: Stabile, Inviolabile, Incommutabile. Et quidem Stabile dixerim, quod ita est necessarium, ut non cuilibet hominum illud mutare fas sit, nisi solis dispensatoribus mysteriorum Dei, id est praepositis, 502 ut, verbi gratia, Regulae sanctorum Basilii, Augustini, Benedicti, necnon et authentici canones, et si quae sunt alia ecclesiastica instituta dignae auctoritatis. Quae quoniam a sanctis tradita sunt, sancita stabiliter perseverant, nec omnino cuivis subjectorum ea aliquo modo variare vel mutare conceditur. Quia tamen ab hominibus, etiam per homines, loco et officio illis canonica electione succedentes, licite interdum innoxieque 0863C pro causis, personis, locis et temporibus dispensantur. Ubi sane qui haec legit, attendat me caute non dicere, ea posse vel ab istis leviter pro voluntate mutari, sed ex ratione fideliter dispensari. Ideo autem hanc ipsam mutationem taliter et a talibus recipere possunt, quoniam non naturaliter nec per se bona sunt.

5. Porro inventa atque instituta fuerunt, non quia aliter vivere non liceret, sed quod ita magis expediret; nec plane ad aliud, quam ad lucrum vel custodiam charitatis. Quandiu ergo charitati militant, immobiliter fixa sunt, mutarique omnino, ne ab ipsis quidem praepositis, sine offensa possunt. At si e contrario contraria forte aliquando charitati visa fuerint, his duntaxat quibus hoc posse videre datum 0863D est, et providere creditum est: nonne justissimum esse liquet, ut quae pro charitate inventa fuerint, pro charitate quoque, ubi expedire videbitur, vel 0864A omittantur, vel intermittantur, vel in aliud forte commodius demutentur? Sicut e regione iniquum procul dubio foret, si statuta pro sola charitate, contra charitatem tenerentur. Tenent ergo fixam firmamque immobilitatem, etiam apud praelatos, quae ex stabili necessario sunt: sed quatenus charitati deserviunt. Nunquid autem hoc ego vel solus sentio, vel primus dico? An non hoc ipsum et papa Gelasius sensit? Ait siquidem: «Ubi necessitas non est, inconvertibilia maneant sanctorum Patrum decreta.» Leo quoque papa: «Ubi,» inquit, «necessitas non est, nullo modo sanctorum Patrum constituta violentur:» et infert, «Ubi ergo necessitas fuerit, ad utilitatem Ecclesiae, qui potestatem habet, ea dispenset. Ex necessitate enim fit mutatio 0864B legis.»

CAPUT III. Dispensationem in lege divina soli Deo reservatam esse. At quae sunt legis aeternae, omnino etiam Deo esse immutabilia.

6. Necessarium deinde, quod inviolabile nominavi, illud intelligo, quod non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari omnino non patitur: ut, exempli causa, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies (Exod. XX, 13-15), et reliqua illius tabulae legiscita : quae, etsi nullam prorsus humanam dispensationem admittunt, nec cuiquam hominum ex his aliquid aliquo modo solvere, aut licuit, aut 0864C licebit; Dominus tamen horum quod voluit, quando voluit solvit, sive cum ab Hebraeis Aegypties spoliari (Exod. III, 22), sive quando prophetam cum muliere fornicaria misceri praecepit (Ose. I, 2). Quorum utique alterum quid nisi grave furti facinus, alterum quid nisi flagitii turpitudo reputaretur, si non excusasset utrumque factum auctoritas imperantis? Sane ubi simile aliquid aliquando a sanctis hominibus fuisse legitur usurpatum, Scriptura non indicante quod Deus ita praeceperit; aut eos peccasse fatendum est, sicut homines; aut certe, sicut prophetas, familiare Dei consilium accepisse. Unde et unum exemplum pono quod occurrit de Samsone, qui se ipsum una cum hostibus opprimens interfecit (Judic. XVI, 30). Quod utique factum si defenditur non fuisse 0864D peccatum, privatum habuisse consilium indubitanter credendus est, etsi de Scriptura hoc non habemus .

0865A 7. Jam vero necessarium Incommutabile quid accipi 503 velim? Equidem nil congruentius, quam quod divina ita constat et aeterna ratione firmatum, ut nulla ex causa possit, vel ab ipso Deo, aliquatenus immutari. Sub hoc genere est omnis illa Sermonis dominici in monte habiti spiritualis traditio, et quidquid de dilectione, humilitate, mansuetudine, caeterisque virtutibus, tam in Novo, quam in Veteri Testamento spiritualiter observandum contraditur. Haec quippe talia sunt, quae nec liceat, nec expediat aliquando non haberi. Eo siquidem immobiliter, quo et naturaliter bona, nunquam nisi innocenter, nunquam nisi salubriter aut imperantur, aut observantur. Omni tempore, omni personae, mortem contempta, custodita salutem operantur. Primam ergo 0865B necessitatem sua cuique facit in promittendo voluntas; secundam, praecipientis auctoritas; tertiam, praecepti dignitas.

8. Differunt autem, ut jam dictum est, quibusdam a se invicem gradibus tres istae necessitates, nec una omnes sequitur immutabilitatis firmitas. Nam ex prima quidem quod efficitur, etsi non penitus immutabile, tamen vix mutabile esse constat: dum solis illud liceat mutare praelatis, et hoc nonnisi fideli et provida dispensatione. Quod vero fit ex sequenti, quae et major ista, est pene jam incommutabile. Soli quippe Deo esse mutabile superius demonstratum est. Porro quod de novissima fit, tanquam omnium maxima, omnino incommutabile est, utpote quod ne ipsi quidem Deo mutare liberum est. Quod igitur 0865C nulli hominum fas est, nisi solis mutare praelatis, dici vix mutabile congrue potest: quod soli constat licere Deo, dicatur pene immutabile: quod ne ipsi quidem, penitus immutabile nominetur.

CAPUT IV. Quid praelatis circa dispensationem Regulae liceat.

9. Quae cum ita sint, ut ad ea redeam, de quibus potissimum quaeritur patet quod magna ex parte regularis traditio subest ejus qui praeest, etsi non voluntati, certe discretioni. Sed dicitis: Quid ergo relinquitur necessitati? Audite: quamplurimum. Primo quidem quidquid de spiritualibus in ipsa Regula traditum est, in manu abbatis (ut supra taxatum est) nequaquam relinquitur. Deinde reliqua pars, 0865D quae in corporalibus constat observantiis, ne ipsa quidem in ejus ita voluntate posita est, ut ejusdem deserviat voluntati, sed magis charitati. Neque enim abbas supra Regulam est, cui semel et ipse spontanea se professione submisit, etsi (quod negandum 0866A non est) Dei regula charitas Regulae sancti Benedicti jure praeponitur. Esto proinde ut interdum Regulae littera cedat pro tempore charitati, cum ratio necessitatis exegerit: absit tamen ut hominis cujuspiam subdatur voluntati. Super fratrum sane transgressiones, non super Patrum traditiones constituitur qui abbas eligitur, mandatorum cultor, et ultor vitiorum. Arbitror namque sanctas illas observantias praelatorum prudentiae et fidei creditas, non subditas voluntati. Hinc est quod idem legislator in his quae abbati dispensanda reliquit, caute nusquam (ut memini) voluntatem, sed aut considerationem, aut dispositionem, aut providentiam, 504 aut certe arbitrium, seu aliquid hujusmodi ponit: volens nimirum providum fidumque dispensatorem, rationis, 0866B ubi forte dispensat, sequi judicium, non suae placitum voluntatis. Unde et intimat ei non semel, quod de omnibus judiciis suis Deo redditurus sit rationem.

10. Lego profecto in Regula: «Haec consideratio penes abbatem sit;» et hoc vel illud esse in providentia, vel arbitrio, seu dispositione abbatis (S. Benedicti Reg. cap. 3). Ut autem pro sua voluntate aliquid mutet, me ibi legisse non recolo: quinimo, «In omnibus,» inquit, «omnes magistram sequantur Regulam, nec ab ea temere devietur a quoquam.» Ergo nec ab ipso abbate. «Omnes,» inquit, «magistram sequantur Regulam.» Nemo ergo suam voluntatem: ubi sane nec abbatem excipi puto. Videtis quantum necessitati tribuitur, subtrahitur voluntati? Quid etiam? Nonne regularis ipsa professio, qua se 0866C junior subdit sponte Priori, aeque alligat et Priorem ? Communis equidem pacti pari reor utrumque necessitate teneri, fierique duos per unius sponsionem ad alterutrum debitores: fidelis curae unum, alterum humilis obedientiae. Quidnam igitur jam voluntati relinquitur, ubi et praelatus debiti necessitate tenetur? Sed et de hoc item non parum praelati praescribitur voluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam; nec aliam, quam sancti Benedicti: ut oporteat eum qui praeest, non frena suae laxare voluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi scire mensuram; et sic sua demum imperia moderari circa id solum, quod rectum esse constiterit; nec quodlibet rectum, sed hoc 0866D tantum quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit. Sic se quippe habet professio: «Promitto,» non quidem Regulam, sed, «obedientiam secundum Regulam sancti Benedicti. 0867A «Non ergo secundum voluntatem praepositi. Proinde si professo secundum illam Regulam abbas meus mihi aliud forte imponere tentaverit quod non sit secundum Regulam, aut etiam quod non sit secundum ista instituta, verbi causa, Basilii, Augustini, Pachomii: quaenam mihi, quaeso, in hac re necessitas imminet obsequendi? Solum quippe id a me posse exigi arbitror, quod promisi.

CAPUT V. Legem obedientiae non esse extendendam a praelatis ultra limites professionis, neque citra contrahendam.

11. Videtis ergo jam obedientiae limites, quos requiritis. Si modus est obeditionis tenor professionis? nec se valeat extendere potestas imperantis, nisi quatenus attigerit votum profitentis: profecto circa, 0867B et ultra, nec non etiam contra, quid aliud quam obedientiae limites quosdam censuerim, et his suis terminis virtutem eamdem circumcludi? Quamobrem quisque professus in quovis genere salutiferae vitae, nec ultra obedientiae lege cogendus, nec citra est inhibendus, quam sua ipsius videtur complecti professio. Quanto minus contra? Is ergo qui medius est vitae modus, praefixus voto, professione firmatus, tanquam lignum quod erat in medio paradisi, solus 505 sine dubio legi erit subjectus, obnoxius jussioni. Ergo praelati jussio vel prohibitio non praetereat terminos professionis. Nec ultra extendi potest, nec contrahi citra. Nil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. 0867C Vota mea nec augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate. Necessitas quippe non habet legem, et ob hoc excusat dispensationem. Voluntas vero, quia sola meretur retributionem, etiam sola non immerito gradum altiorem usurpat. Alioquin et absque necessitate remissio voti, non dispensatio, sed praevaricatio est: et restrictio contra voluntatem, murmur est, non profectus. Ponant ergo praepositi metam obedientiae subjectorum ex votis labiorum ipsorum, non suorum desideriorum: monentes eos, non cogentes ad celsiora; condescendentes eis, cum necesse fuerit, ad remissiora; non cadentes cum eis.

CAPUT VI. Religiosum perfectionis cupidum non debere obedientiam intra certos professionis limites constringere.0868A

12. Caeterum subjectus hujuscemodi obedientiam, quae voti finibus cohibetur, noverit imperfectam. Nam perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur: neque contenta angustiis professionis, largiori voluntate fertur in latitudinem charitatis, et ad omne quod injungitur spontanea, vigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitam libertatem extenditur. Haec est illa de qua signanter apostolus Petrus: Castificantes, inquit, corda vestra in obedientia charitatis (I Petr. I, 22): pulchre ipsam per hoc sequestrans ab illa inerti et servili quodammodo obedientia, nec charitati prompta, 0868B sed obnoxia necessitati. Haec justi illius, cui lex posita non est (I Tim. I, 9), propria est: non quod vel ille perfectus vivere debeat sine lege, sed quia non sit sub lege; minime quippe contentus voto suae cujuscunque professionis, quam superat animi devotione. Quanquam nec ista Regula ipsa tacuerit, ubi monet, si fratri impossibilia injunguntur, «ut confidens de adjutorio Dei, obediat «ex charitate (Reg. S. Benedicti, cap. 68).» In eadem denique Regula tertius humilitatis describitur gradus, «ut omni obedientia monachus se subdat «majori!» (Ibid. cap. 7.) Dicens quippe «omni,» non vult nos in obediendo mensura esse contentos professionis, non attendere promissi debitum, non de pacto sumere modum; sed transire alacriter 0868C etiam votum, et obedire in omnibus. Est sane quidam obedientiae limes, secundum tempus, ipsa temporis extremitas, ut is sit terminus obedientiae, qui et vitae. Hunc nobis maxime Unigeniti Dei commendat exemplum, qui factus est Patri obediens usque ad mortem. Haec ergo quoties interrumpitur, inobedientia dicitur, et peccatum, et transgressio seu praevaricatio.

CAPUT VII. Obedientiae gradus, et inobedientiae gravitas quomodo noscenda, juxta distinctiones praemissas.

13. Sed interest sane qua causa, quo affectu, qua 0869A intentione, quo praecipiente, in quove praecepto malum hoc committatur. Et quidem nullam prorsus inobedientiam dico parvi ducendam, non tamen omnem pari aestimandam periculo. Enimvero mandatum Dei est: Non occides (Exod. XX, 13). Fac ergo duos homicidas, et unum quidem spoliandi cupiditate, alterum vero necessitate sese defendendi facinus perpetrasse. An non hic satis evidenter inter lepram et lepram causa separat, faciens utique disparem valde culpam unius ejusdemque transgressionis? Quid vero si hunc subita ira, illum studiosa malitia, aut vetus odium forte ad idem scelus impulerit? numquidnam simili pensandum erit judicio, quod tam dissimili factum 506 constabit affectu? Nil deinde incestius obsceniusve, quam 0869B illas filias Lot paternum usurpasse concubitum (Gen. XIX, 32-36): et tamen quis non videat, quantum evacuarit aut attenuaverit turpis nefandique reatum flagitii pietas intentionis, et intentio pietatis? Jam vero de illo qui praecipit, et item de eo quod praecipitur, hujuscemodi avertenda erit secundum rationem distinctio, ut cujus inter praeceptores reverentior nobis imminebit auctoritas, ejus gravior formidetur offensio, ac majoris cujusque mandati transgressio, damnabilior aestimetur. Melius siquidem est obedire Deo, quam hominibus; et in ipsis melius magistris, quam condiscipulis; porro in magistris, melius nostris, quam extraneis. Quibus autem melius constat obedire, ipsis procul dubio et non obedire detestabilius est.

0869C 14. Et de mandatis similiter. Majoribus quippe major, minoribus minor opera nostra et cura debetur: de quorum etiam contemptu, juxta eamdem considerationem, gravior leviorve offensa contrahitur. Porro majora minoraque mandata dixerim, secundum quod magis minusve velle constiterit ipsum qui praecipit, sive hominem, sive Deum. Est, verbi gratia, mandatum, Non furaberis (Exod. XX, 15); et est mandatum, Omni petenti te da (Luc. VI, 30). Utrumque quidem magnum, quoniam utrumque divinum: sed de non furando, majus. Quis enim nesciat aequissimo Deo non aeque displicere tenaces, atque fures; et quia de duobus malis plus velit nos tenere nostra, quam tollere aliena; et ita minus 0869D peccare qui non tribuit sua, quam qui non sua furatur?

15. Sed et in mandatis hominum rara aequalitas invenitur, cum, pro variis necessitatibus vel utilitatibus agendorum, injungentium affectio varietur; quodque putaverint rectius vel commodius, hoc amplius cupiant et exigant observari. Tam ergo qualitas praeceptorum, quam auctoritas praecipientium, et obedientiae praefigit metam, et inobedientiae terminat culpam: quando (ut dictum est) in praelatis quibusve gravioris auctoritatis, et eorum mandatis quibusque majoris utilitatis, quo diligentior debetur 0870A obsequendi cura, eo et culpa gravior incurritur de contemptu.

16. His itaque distinctionibus animadversis, et obedientiae modus, et pondus inobedientiae facile reperitur. His gradibus non solum inter diem et noctem, hoc est obedientiae bonum et inobedientiae malum, discernitur; sed etiam inter diem et diem; itemque inter noctem et noctem: inter bonum videlicet et melius, inter malum et pejus. Bonus quidem obedientiae gradus est, si juxta magistri nostri sententiam, propter metum gehennae, seu propter professionem sanctam, quam professus est, quispiam obedierit (S. Benedicti Reg. cap. 5): melior tamen cum ex Dei amore obeditur. Illa quippe obedientia necessitatis est, ista charitatis. 0870B Illum autem optimum dixerim obedientiae gradum, cum eo animo injunctum opus recipitur, quo et praecipitur. Cum enim ex voluntate jubentis pendet intentio exsequentis, fit ut nec majus minoribus, nec minus majoribus confuse (ut assolet) ad implendum quod injungitur, subjecti studium impendatur; sed moderante animo quaeque pro sua dignitate imperia, modum sciat utrobique servare, tam in observando videlicet jussa, quam in cavendo prohibita: non quod vel minimum horum quae jubentur, contemnendum putet, etsi tamen minimum quod minimum est, reputet; sed minimum ex comparatione majorum. Novit verus humilisque obediens et minima non contemnere, et maxime curare quae maxima sunt, intimo quodam devoti sincerique animi 0870C sapore discernens, quibus de mandatis ei qui praeest, suis quodammodo factis respondeat cum propheta: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Psal. CXVIII, 4). Ubi, quia non dicit universaliter omnia, illa tantum oportet intelligi, 507 quae quoniam non sine grandi culpa quacunque occasione violantur, ideo non sine grandi poena quomodocunque violata donantur; ut puta, Non occides, et si qua hujusmodi sunt: quorum nunquam potest esse observatio injusta vel mala; nunquam bona licitave transgressio dispensatione duntaxat humana.

CAPUT VIII. Gravius peccari legum contemptu, quam neglectu

17. Caetera, quae vel a praepositis dispensationem 0870D admittunt, quia leviori censura neglecta puniuntur, leviora dicuntur. Ex his, verbi gratia, dico esse vel risum interdictum, vel indictum silentium. Haec siquidem si contra mandatum non veniunt, nec peccata sunt. Accedente mandato, si quominus jam observantur, in peccatum reputantur, non tamen in crimen; ita sane, si per subreptionem aut oblivionem, non autem per contemptum horum trangressio contigerit. Media quippe sunt, e quibus illa videlicet praecepta constituuntur, quae vos factitia nominatis, longe utique disparem a naturalibus, quantum in ipsis est, gerentia necessitatem: cum tamen 0871A nec sine offensa negligi, nec contemni sine crimine vel ipsa queant, injuncta ab his duntaxat quibus proprie dicitur: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Licet namque ipsa per se injuncti operis qualitas innoxia sit; adjunctae tamen auctoritatis pondus obnoxium mandato, mandatumque peccato obnoxium facit, non magno tamen, si contemptus defuerit.

18. Haec ergo generalis regula sit universorum, quae per se, aut propter se nec bona, nec mala sunt, aut divina institutione, aut propria cujusque professione fixa non sunt; ut non jussa quidem, licite utrumlibet vel admittantur, vel omittantur: jussa vero, sine culpa non negligantur, sine crimine non contemnantur. Ubique enim et culpabilis neglectus, 0871B et contemptus damnabilis est. Differunt autem, quod neglectus quidem [fort. quidam] languor inertiae est, contemptus vero superbiae tumor. Porro contemptus in omni specie mandatorum pari pondere gravis, et communiter damnabilis est: neglectus autem in fixis gravior, tolerabilior in mobilibus mandatis. Siquidem adulterium quocunque modo, quocunque perpetres animo, turpe flagitium est ac criminale peccatum: cum tamen leve verbum, in tempore vel loco silentii forte per oblivionem subreptum, risusve per impetum magis excussus, quam praesumptus contra praeceptum (quod utique animi negligentis, aut dissoluti spiritus indicium est), eo facillime veniam promereatur, quo vix vel peccatum reputatur. Quid, quod scienter et ex deliberatione in verba 0871C otiosa, silentio licet non indicto, lingua laxatur? nunquid hoc tamen neget quispiam usurpari contra regulam Veritatis? unde nimirum et ratio exigenda est in futuro judicio, Judice ipso terrifice admodum comminante, quia de omni verbo otioso reddent homines rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Heu nobis! quaenam poterit reddi ratio de otio? Alioquin otium non est, si non omnino ratione vacuum est. Et tamen quis nesciat unum detractionis verbum, quantum etiam innumeris talibus, id est otiosis, praeponderet ad delictum meritumque damnationis? Quid ita? Videlicet quia discretio est in mandatis, consequenter et in culpis: ut (sicut dixeram) majorum gravior, leviorque minorum censeatur transgressio 0871D mandatorum.

CAPUT IX. Praelato tanquam Deo obediendum esse.

19. Sed mandantium non ita. Sive enim Deus, sive homo vicarius Dei, mandatum quodcunque tradiderit; pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum, ubi tamen Deo contraria non 508 praecipit homo. Quod si contigerit, pergendum indubitanter consulo in Petri apostoli sententiam: quia obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Aut enim hoc respondendum cum apostolis, aut cum Pharisaeis certe audiendum: Quare et vos transgredimini mandatum Dei 0872A propter traditiones vestras? (Matth. XV, 3.) Si autem dolet se contemni magister homo prae illo, qui docet hominem scientiam; consoletur illa, quam et vos posuistis, Samuelis sententia, qua inter lepram et lepram videtur discernere sic: Si peccaverit vir in virum, propitius ei poterit esse Deus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? (I Reg. II, 25.) Ego igitur si me hoc angi articulo sentiam, ut aut Deum, aut hominem offendere necesse sit; Deum potius libenter eligo non offendere, et quidem tutius justiusque. Habeo nempe ex praesenti prophetae capitulo de hominis laesione meam consolationem, Dei scilicet propitiationem. Caeterum Deo offenso, quis orabit pro me? si ad hominem confugero, id quidem Scriptura non consulit; quinimo: Maledictus, 0872B ait, qui spem ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Merito proinde. Si autem in Deum peccaverit, etiamsi subintelligatur Propter hominem, quis, inquit, orabit, pro eo? Neuter equidem. Nam et a quo offenditur, et ob quem offenditur, aeque utriusque oratio exsecranda decernitur apud ipsum qui offenditur, hoc est apud Deum. Talis ergo requirendus est ad orandum, qui sit idoneus ad placandum. Porro culpam, si qua est, quod homo offenditur cum ei non obeditur, aut multum extenuat, aut penitus annullat causa melior. Quapropter, cum dicitur: Si peccaverit vir in virum, subaudiendum est, propter Deum: quod nullatenus laesio cujuscunque proximi, nedum praelati, excusetur a culpa, si solus defuerit in causa Deus. Alioquin Paulo contradicit, 0872C qui ait: Sic enim in fratrem peccantes, in Christum peccatis (I Cor. VIII, 12). Nam de praepositis certum tenemus ipsius Veritatis testimonium, sic loquentis ad ipsos: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Sed et de quolibet fratre: Nolite, ait, contemnere unum ex his pusillis; et: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis (Matth. XVIII, 10, 6), quod sequitur, avertat Deus a nobis.

20. Sed non omnium scandala aequa sunt lance pensanda. Aliter namque accipienda sunt scandala pusillorum, aliter Pharisaeorum, de quibus apostolis timentibus et intimantibus quod scandalizati essent in sermone veritatis responsum est: Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV, 14). 0872D Illorum quippe scandalum de ignorantia, istorum de malitia descendit. Illi scandalizantur, quia veritatem nesciunt; isti, quia oderunt. Unde et pusillos illos arbitror appellari, quod voluntatis quidem bonae, sed non magnae scientiae existentes, zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam. Talium scandala curam, non iram provocare solent spiritualium duntaxat virorum, Paulo ita docente: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis (Galat. VI, 1). Indignum siquidem est valde, humanam eos mereri indignationem, qui divinam tam facile consequuntur miserationem. Nam hi quoque qui Dominum crucifixerunt, magni quidem peccatores, sed 0873A pusilli aestimatores, etsi ex uno iram, nunquid non tamen ex altero veniam meruerunt? Beati quidem fuissent, si juxta verbum Domini in ipso scandalizati non essent (Matth. XI, 6). Nunc vero quid nisi miseri? Sed tamen et miserandi. Probat hoc pia illa in cruce patientis, sed nihilominus compatientis supplicatio: Pater, inquit, ignosce illis. Et quasi quaereretur indulgentiae ratio in tam horrendo facinore, sequitur: Quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ac si diceret: Eo digni venia, quo et pusilli scientia sunt. Ideo ignosco illis, quia non agnoscor ab illis. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sunt quibus non ita ignosco, quos utique non ignoro et vidisse, et odisse et me, et Patrem meum. Pro hujusmodi 0873B pusillo in scientia terrens Paulus eum, qui cum habeat scientiam, nescit tamen condescendere infirmioribus: Et peribit, inquit, in tua scientia frater, pro quo Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11).

509 21. Quod si tantopere cavenda sunt scandala parvulorum, quanto amplius praelatorum? quos sibi Deus aequare quodammodo in utraque parte dignatus, sibimet imputat illorum et reverentiam, et contemptum, specialiter contestans eis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Annon denique hoc ipsum et Regula nostra perhibet, ubi ait: «Obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur?» (S. Benedicti. Reg. cap. 5.) Quamobrem quidquid vice Dei praecipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo; haud secus omnino 0873C accipiendum est, quam si praecipiat Deus. Quid enim interest, utrum per se, an per suos ministros, sive homines, sive Angelos, hominibus innotescat suum placitum Deus? Sed homines, inquis, facile falli in Dei voluntate de rebus dubiis percipienda, et in praecipienda fallere possunt. Sed enim quid hoc refert tua, cui conscius non es? praesertim cum teneas de Scripturis, quia Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirunt: quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). Requirunt, dixerim, legem, non quam vel authentica ulla Scriptura tradiderit, vel ratio manifesta probaverit (de hujusmodi quippe nec praeceptor exspectandus, nec prohibitor auscultandus est); sed quod ita latere 0873D aut obscurum esse cognoscitur, ut in dubium venire possit, utrumnam Deus sic, an aliter forte velit, si non de labiis custodientibus scientiam, et ex ore angeli Domini exercituum certum reddatur. A quo denique divina potius consilia requirentur, quam ab illo cui credita est dispensatio mysteriorum Dei? Ipsum proinde quem pro Deo habemus, tanquam Deum in his quae aperte non sunt contra Deum, audire debemus.

22. Nec sane contraria loquimur sancto prophetae Samueli, quasi nos in hac parte divinam hominibus tribuentes auctoritatem: cum ille in supra memorato capitulo plane discernere inter utrumque videatur. 0874A Siquidem quod nos asserimus de dubiis, hoc ille negat de manifestis: ut cum ait, si peccaverit vir in virum, subaudiatur, Propter Deum; cui aperte contraria homines hominibus frequenter mandare praesumunt. Sed hinc vos sumentes materiam sive occasionem argumentandi, asseritis, si hoc constiterit, ut jussa hominum qualibet, vel instituta, divinae auctoritatis pondere aestimanda sint; hominem sub homine, aut vix, aut nequaquam posse salvari, cum in tanto populo mandatorum, quae praelati etiam per incuriam saepe praecipiunt, interdum non praevaricari, aut difficile admodum, aut omnino impossibile videatur.

CAPUT X. Obedientiam non esse gravem et molestam, nisi imperfectis, invitis, et carnalibus; caeteris suavem et facilem.0874B

23. Et quidem non nego difficultatem tantae inesse perfectioni: sed cum ipsa corde imperfecto praesumitur. Porro imperfecti cordis, et infirmae prorsus voluntatis indicium est, statuta seniorum studiosius discutere, haerere ad singula quae injunguntur, exigere de quibusque rationem, et male suspicari de omni praecepto, cujus causa latuerit; nec unquam libenter obedire, nisi cum audire contigerit quod forte libuerit, aut quod non aliter licere seu expedire monstraverit vel aperta ratio, vel indubitata auctoritas. Delicata satis, imo nimis molesta est hujuscemodi obedientia. Non plane haec illa est quae ex Regula traditur, «Obedientia sine mora.» 0874C (Reg. S. Benedicti, cap. 5.) Disputare profecto hoc est in astu cordis, non in auditu auris obedire. Istiusmodi ergo carnalem animam non modo premi, sed etiam opprimi pondere praesumptae perfectionis necesse est: quia non potest portare caro infirma, quod solus spiritus promptus experitur jugum esse suave et onus leve. Christi quippe jugum et onus est, et omnino importabile, nisi Christi aeque spiritui. Huic itaque si dicitis legem Regulae subintrasse, 510 ut abundaret delictum, verum dicitis. Caeterum hoc culpa non est datae legis, aut dantis legem, sed improvide profitentis, et impie praevaricantis. Mandatum quidem sanctum et justum: sed tu te noris esse carnalem, venumdatum sub peccato 0874D (Rom. VII, 12, 14). Verum hoc ante praevidisse debueras, quo turris hujus evangelicae non prius jaceres fundamentum, quam sedens computares, si haberes sumptus ad perficiendum. Nunc autem quid restat, nisi ut aut correctus obedias senioribus, aut confusus audias ab illusoribus: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 28-30).

24. Sed forsan dicitis: Ergone ita perfectus quispiam invenitur, cui non vel minimum aliquid interdum subripiatur de tam multis ac minutis, quae passim vel a negligentibus praepositis imperantur! Minime quidem cuiquam hoc ego dedorim, cum ipsi 0875A quoque de se fateantur Apostoli, In multis offendimus omnes (Jacobi III, 2); et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8). Sed non continuo ut aliquid praeterimus, perimus: praesertim cum nos Scriptura consoletur, Si quis peccaverit, inquiens, advocatum habemus Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Denique propheta de ipso testatur, quod pro transgressoribus rogaverit, ut non perirent (Isa. LIII, 12). Ubi sane notandum, quia etsi pro transgressoribus, non tamen pro contemptoribus legitur supplicasse. Verum illi quomodo perire possunt, pro quibus Salvator rogat, ne pereant? Quamobrem non video, cur ita omnem inobedientiam et transgressionem vel minimorum quorumlibet mandatorum 0875B exaggerandam putaveritis, ut exclamaretis: Quod ergo jam monacho poterit veniale peccatum esse vel leve, cujus universae actioni crimen insidiatur inobedientiae? Sed hoc inde videlicet constare creditis, quod praelatorum jussionibus tantum tribuendum asseritur, quantum si divinitas traderentur. Quasi vero et ipsa evangelica praecepta non multum inter se discrepent, et merito observationis, et transgressionis periculo.

CAPUT XI. Praecepta esse imparia, adeoque transgressionem.

25. Caeterum sicut non omnia unius esse constat vel necessitatis, vel utilitatis, vel dignitatis: sic non una de omnium transgressione fertur sententia, nec 0875C paria manent discrimina dispares culpas. Porro nec pari culpa negliguntur, quae non pari cura praecipiuntur; nec pari proinde poena puniuntur. Ecce enim Evangelium tam flagitium crapulae, quam fornicationis turpitudinem damnat. Verum quis magis non horreat e duobus malis, turpitudine foedari, quam cibo exsaturari? Nonne denique Veritas in Evangelio sub nominibus trabis et festucae (Matth. VII, 4), graves levesque discernit inobedientiae culpas? Nonne ipsa disputante, imo definiente, gradatim nobis distinguitur, quae cuique reatui poena debeatur, dum alium judicio, alium consilio, alium et gehenna reum esse protestatur? (Matth. V, 22.) Quaenam ergo consequendi necessitas cogit, ut si magistris divina detur in suis praeceptis auctoritas, nullum 0875D ideo jam monacho leve aut veniale peccatum inveniri posse putetur; et quod ejus universae actioni crimen insidietur inobedientiae? Esto, sit crimen, cui poenalis illa gehenna vel gehennalis poena assignatur: quale, quaeso, illud definiemus esse crimen, quod, Veritate judice, reum tantum facit judicio? Nec tamen diffitebimur esse reatum, quod vel hactenus reum statuit. Quod si reatum, et peccatum? porro omne peccatum contra Dei mandatum praesumitur. Quod autem contra mandatum praesumitur, inobedientia dicitur.

26. Hinc colligitur, quod irasci fratri, et inobedientia sit, et crimen non sit. En unum inventum 0876A est monacho leve ac veniale peccatum, quodque non humani, sed divini mandati statuat transgressorem. In 511 hoc genere transgressionis sunt nonnulla stultiloquia seu vaniloquia, et quaeque otiose dicta, facta, et cogitata. Hujusmodi enim nunquam nisi contra mandatum, et Dei mandatum usurpantur. Peccata quippe sunt, et Deus prohibet omne peccatum: et tamen venialia, non criminalia reputantur, excepto cum per contemptum vertuntur in usum et consuetudinem: et tunc non peccati species, sed peccantis intentio pensatur. Elatio quippe contemnentis, atque impoenitentis obstinatio, in minimis quoque mandatis culpam facit non minimam, et convertit in crimen gravis rebellionis naevum satis levem simplicis transgressionis. Denique in quo inobedientiae 0876B crimen et absque dubio sit, apud Samuelem advertite. Quasi, inquit, peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 23). Non ait, Non acquiescere; sed, nolle acquiescere: ut non jussionis simplex ipsa transgressio, sed voluntatis superba contentio, scelus idololatriae reputetur. Non est enim id ipsum nolle obedire, et non obedire. Hoc quippe interdum erroris est, nonnunquam et infirmitatis: illud vero aut odiosae pertinaciae, aut contumaciae non ferendae. Quod et ipsum repugnare est et resistere Spiritui sancto; et si ad mortem usque perduraverit, blasphemia est, non remittenda, sive in hoc saeculo, sive in futuro. Non ergo qualiscumque mandati praeteritio criminalem facit inobedientiam: sed repugnare, 0876C sed nolle obedire. Caeterum quanti absque illa pessima et rebelli voluntate non obediunt? Quomodo itaque monacho crimen insidiatur inobedientiae, si toties sine crimine transgreditur, quoties in transgressione defuerit hujusmodi recalcitrans et contentiosa voluntas?

27. Frustra autem comparant quidam, ut dicitis, quaslibet inobedientias antiquae illi, quae facta est in paradiso; quae nimirum valuit, non solum obligare personam, sed et vitiare naturam. Arbitror tamen et ipsam primam gravissimamque praevaricationem, aut non aliunde, aut inde maxime judicatam gravissimam, hoc est ex rebellione defensionis, quae secuta est: quando Deo causam requirente peccati, 0876D ut peccatores ad poenitentiam provocaret (nolebat quippe mortem eorum, sed magis ut converterentur et viverent), ipsi maluerunt declinare cor suum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Et quidem gemina malitia peccatoris. Primum quod nec sui misertus est, ut culpam propriam fateretur, et sanaretur: deinde quod et uxorem, ut se fallaciter excusaret, crudeliter accusavit (Gen. III, 1-13).

28. Quid est quod denique dicitis, in omni actione monacho crimen insidiari inobedientiae, quasi aut furtim subrepat nescienti, aut casu accidat infelici; aut non valenti implere quod praecipitur, criminis 0877A calumnia struatur de impossibili? Itane, inquam, monacho crimen insidiatur inobedientiae? cum et antiqua illa tam nota, et tam noxia praevaricatio, facile, ut creditur, indulgentiam consequeretur, dummodo confessio, et non defensio sequeretur. Neque enim tantum, ut dictum est, nocuit simplicis actionis, quamvis ex deliberatione, transgressio, quantum adjunctae excusationis cum praemeditatione obstinatio.

CAPUT XII. In Regula aeque ac lege divina disparitatem esse inobedientiae.

29. Sed nunquid forte in lege quidem divina habenda est haec consideratio gravioris, leviorisque 0877B inobedientiae, non autem ita et in Regula nostra? Sed quis sane dicat plus tribuendum humanis, quam divinis traditionibus; plurisque quod per suos Deus, quam quod per se ipsum imperat, aestimandum? Annon denique et apud sanctum Benedictum propriae et distinctae ab invicem sententiae inveniuntur, alia de levioribus, 512 alia de gravioribus inscripta culpis? (Reg. S. Benedicti, capp. 24, 25.) Quid est autem levior culpa, nisi levior inobedientia? Traduntur igitur a praelatis interdum minora mandata, quorum transgressio leviora secundum Regulam parit et peccata; et tamen in Deum nihilominus praevaricatio fit, quoties abbatis jussio praeteritur: siquidem et ex ore ipso Dei non aequalia sunt promulgata, et ideo non aequali cuncta vigilantia observanda; sed 0877C alia cura exhibenda est ei procul dubio, quod ipse perhibet primum et maximum mandatum (Matth. XXII, 38): alia his quae alibi discernens, Qui solverit, inquit, unum de his minimis mandatis (Matth. V, 19). Quid ergo? Audivimus ex Regula graviores et leviores culpas; legimus et in Evangelio maxima, minimaque mandata: et mandatorum transgressiones universas dicemus aequaliter maximas? Non est igitur necesse ut concedam quod dicitis, aut Deo scilicet non tribui omne quod ab homine magistro accipitur, quod non sit contra Deum; aut monacho nullum posse inveniri leve seu veniale peccatum: quia etsi toties Deo (quod fatendum est) inobediens esse convincitur, quoties ejus, qui pro Deo sibi praeest, hominis mandatum, quod quidem justitiae 0877D non repugnet, praetergreditur; sicut tamen non par cura in exsecutione exigitur, sic nec par culpa contrahitur ex transgressione. Etsi quippe unus est qui offenditur; non tamen unius ponderis quae jubentur, nec unius subinde discriminis jussorum est omnium censenda transgressio. Unde pater Benedictus, «Secundum,» inquit, «mensuram culpae, excommunicationis extendatur mensura.» (Reg. cap. 24.)

30. Frustra proinde (ut videtis) aut terremini, aut terrere conamini de obedientiae promissione, quae fit ex regulari professione, quasi non oporteat promittere, quam constat nec integre posse teneri, nec sine crimine praeteriri: siquidem Deo, quidquid Dei minister homo non perperam jusserit, imputandum constiterit. Frustra, inquam, ex hac occasione 0878A malum ita inobedientiae exaggeratis, ut a tam necessario bono promittendae obedientiae terreatis: quia etsi difficile cavetur ubique subrepens [mss. subripiens] vel insidians, ut vos dicitis, inobedientia in tam variis et innumeris, quae a senioribus indicuntur; non semper tamen damnabiliter seu criminaliter quod praecipitur, non impletur. Etsi enim omnis inobedientia inexcusabiliter sit culpabilis, nulla tamen aeternaliter damnabilis, nisi quam remedium poenitentiae non sanat: nulla est lethaliter criminalis, nisi quae contemptum superbiae non evitat. Magna igitur securitas filiis obedientiae, et revera pax hominibus bonae voluntatis: quoniam in omni obedientia sola damnatur impoenitentia, quam nescit qui diligit Deum; sola incriminatur superbia, 0878B quam facile cavet qui timet gehennam. Sed exemplis clarius elucescet quod dicimus. Si jubente seniore ut sileam, verbum mihi forte per oblivionem elabitur; reum me fateor inobedientiae, sed venialiter. Si ex contemptu sciens et deliberans sponte in verba prorupero, et rupero silentii legem; praevaricatorem me constituo, et criminaliter; et si impoenitens persevero usque ad mortem, peccavi, et damnabiliter.

CAPUT XIII. Refellit monachos, difficultatem, vel etiam impossibilitatem obedientiae religiosae nimium exaggerantes.

31. An et hoc durum fortasse videatur? Haec quippe sunt vestra, si bene recolo, verba, cum difficultatem seu impossibilitatem, ut vobis videtur, tenendae 0878C obedientiae, vel cavendae inobedientiae, considerantes, in vitam ita monachicam exclamatis: «Haeccine est illa eo securior, quo arctior; eo certior, quo magis ardua veniendi ad Deum via, ut monacho naturaliter bona vix cavere, naturaliter bona vix pro communi infirmitate valenti implere, non minor tamen 513 necessaria sit cautela ad cavenda, vel observanda quae sibi praelatus suus vel prohibere voluerit, vel jubere?» Et subditis: «Quod cum a multis credatur, licet a paucis, vel etiam a nullis ad integrum observetur; quid aliud operatur talis sententiae credulitas, quam quod illa ab Apostolo tantum culpata manducandi idolothyta libertas?» (I Cor. VIII, 7.) Nil plane aliud, si ita esset, ut 0878D dicitis. Bene prorsus non potest conscius esse sibi, qui se non implere confidit quod debere se credit. Creditis itaque (ut verborum vestrorum sensum breviter colligam) quod ad integrum mandata Dei observari vix valeant, abbatis non valeant: cum Veritas ipsa testetur, ne unum quidem iota praeteritum iri (Matth. V. 18). Caeterum qui ita sentit, videtur mihi (ut pace vestra dixerim) necdum gustasse quam suavis est Dominus; sub jugo legis gemere adhuc, nondum respirare sub gratia; suave Christi jugum nequaquam esse expertus; ideoque certissime adhuc infirmari per carnem, quia spiritus non adjuvat ejus infirmitatem.

32. Quid vero sibi vult illa distinctio, quod Dei quidem vel vix praelati vero hominis nequaquam 0879A omnino a quolibet jussa posse teneri prohibitave conceditis? quasi vero illa queant absque istis integre custodiri. Sed si attenditis, de male quoque viventibus praelatis Dei praeceptum est, Quae dicunt facite (Matth. XXIII, 3). Igitur qui non facit, aperte non in hominem tantum, sed et in Deum praevaricator existit. Itane ergo nullus mandata perfecte exsequitur sui magistri? Quamobrem putatis? quia nolumus, aut quia non possumus? Sed si volumus et non possumus, securi sumus. Si possumus et nolumus, superbi sumus. Porro ad cavendam superbiam, illam vere annuerim necessariam esse cautelam quam dicitis, ne forte incurratur inobedientiae crimen. Quod si impossibile vos putatis, ut non videlicet 0879B imperiis praelatorum per contemptum interdum superbiae resistatur; scitote non paucos, sed innumeros aliter omnino sentire, nec aliud quam quod proprio didicerint experimento. Si autem non impossibile quidem, sed tamen difficile esse sentitis magistros non contemnere; et dum ideo consentitis, quoniam gravamini, non superbe sapere, murmuratis adversus obedientiae legem, affirmantes periculosum promittere, quod tam laboriosum est observare; ad hoc ego respondeo, imo non ego, sed Dominus: Qui potest, inquit, capere capiat. (Matth. XIX, 12.) Hoc quippe est quod paulo superius dixi, quia antequam aedificium inchoares, providisse debueras unde perficeres. Nunc autem, ut ait quidam, aut non tentasses [sic mss., al. non tenta], aut perfice, 0879C Verumtamen nemo, si caute profitetur, pollicetur se ultra in nullo transgressurum; hoc est, jam non peccaturum. Alioquin aut perjurat qui ita jurat, aut sanctior est illo qui ait: In multis offendimus omnes (Jacobi III, 2). Quod si consequens falsum esse videtur; videndum est et de eo quod antecedit, ne forte lex quae data est propter transgressiones cohibendas, non solum non eas coerceat, sed et augeat insuper crimine perjurii: siquidem id promittere nos in nostra professione credamus, quod certum est non posse teneri.

33. Partienda est proinde nobis in duo universa haec observatio regularis, in Precepta videlicet, et Remedia. Praeceptis instituitur vita contra peccatum; Remediis restituitur post peccatum innocentia. Sic 0879D ergo utraque ista complectitur nostra professio, ut professus quisque cum in aliquo forte regularium mandatorum deliquerit, si ad remedium aeque regulare confugerit, etsi convincitur transgressor mandati, non tamen pacti praevaricator. Solum itaque censuerim fregisse votum, violasse propositum, pactum praevaricasse, qui et praeceptum contempserit, et remedium. Nam illum sane dico securum, qui etiamsi interdum obedientiae limitem praeterit, consilium non respuit poenitentiae. Regulares namque terminos, etsi saepe deliquerit, non evadit, qui censurae, quae ex Regula est, disciplinam non subterfugit. Pars siquidem Regulae est regularis correctio, et in ea reperitur non solum bonae vitae instructio, sed etiam emendatio pravae. Inveniuntur 514 in ea et 0880A praecepta obedientiae, et inobedientiae remedia, ut ne peccando quidem a Regula recedatur. Fateor sane impossibile cuivis mortalium vel venialiter interdum non delinquere in praeceptis obedientiae: sed nulla jam de impossibilitate querela, quandoquidem et ex Regula licet id quoque, quod criminaliter delinqui contigerit, emendare. Quod ergo dicitis a nullis posse observari ad integrum quidquid a magistris praecipitur, verum est: sed levis culpa inobedientiae est, et facilis cura ejus invenitur in Regula, si quidem sit transgressio absque contemptu. Si autem et ipsum deesse aliquando non posse contenditis, id quidem falsum est: sed nec talem tamen inobedientiam sine cura relinquit diligentia regularis. 0880B Et licet fortiori egeat curationis medicamento, caret tamen morbo praevaricationis, nisi cum et ipsum forte medicamentum contemnitur.

34. Quae cum ita sint, frustra de impossibilitate causamur qui Regulam profitemur: frustra nobis de peccandi necessitate blandimur, ut ideo justa imperia praelatorum Deo non imputanda, sed tanquam hominum contemnenda putemus: ne rem videlicet impossibilem continere nostra professio videatur, si tantum ex ea hominibus, quantum Deo obedientiae deberi asserimus. Cui enim jam vel ita professo impossibile, imo per Dei gratiam non perfacile sit cavere praevaricationem, ubi non inobedientia, sed impoenitentia facit praevaricatorem? Hoc quippe, ut jam dixi, profitentium nemo spondet, 0880C ut jam non peccet: et ob hoc non continuo, ut quispiam aliquo modo non obedit, praevaricatorem se constituit nisi qui se forte sic professum falso existimat, quales vos utique asseritis esse non paucos. De quibus etiam (si qui tamen sunt, ut dicitis) verum est et quod subditis, quod nil utique aliud illa talis eorum credulitas, vel potius crudelitas in suis ipsorum operatur conscientiis, quam noxia illa recumbentium in idolio libertas in alienis. Necesse est enim qui hujusmodi est, ex propria perire sententia, quemadmodum in illius scientia clamat Apostolus infirmum perire fratrem (I Cor. VIII, 11). Et quomodo nihil esse commune item ipse perhibet, quod cum gratiarum actione percipitur, nisi ei qui putat aliquid esse commune (Rom. XIV, 14; I Tim. IV, 4): ita et regularis 0880D professio, quantum in se est, damnabilis non est, nisi ei qui damnabilem putat. Quod quatenus putari oporteat, puto satis superius demonstratum.

CAPUT XIV Cur conscientia errans non aeque convertat malum in bonum, uti bonum in malum.

35. Nunc jam respondendum est quaestiunculae, quae incidit vobis ex occasione apostolici praesentis capituli. Quaeritis nempe, utrumnam ista de idolothytis Pauli sententia, Puto quia nihil commune est in Christo nisi ei qui putat quid commune esse, illi commune est; et rursum, Si comederit, damnatus est, quia non ex fide (Rom. XIV, 14, 23); in generalem regulam trahi possit, quatenus malum cuilibet sit bonum quoque 0881A quod agit, si malum esse crediderit; ac tantum malum, quantum crediderit. Quod si annuero, rursum pergitis inquirere, cur non e contrario tantum cuique bonum sit quod operatur, quantum vel falso opinatur. Mirum quippe vobis, imo et injustum videtur, ut plus in malo, quam in bono humanae valeat intentionis opinio. Si respondero, de malis quidem merito ita credi propter oculum nequam: respondebitis et mihi non immerito quoque propter simplicem oculum idem aeque putandum et de bonis. Nam qui dixit ex oculo nequam corporis tenebras aestimari, indicavit et de simplici lucem aeque corporis approbari (Matth. VI, 23). Sed videte, ne forte non sit vere oculus simplex, qui fallitur. Fallitur enim tam qui bonum malum, quam qui malum bonum 0881B putaverit. Scitis autem neutrum horum Vae illud evitare propheticum, Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum (Isa. V, 20): cum tamen nemo, qui hoc 515 velit cavere maledictum, de quo Veritas pronuntiat, quod sit lucis totius corporis, id est operis, argumentum. Sed absit ut praeco Veritatis clamet contra Veritatem; maledicat is quod illa probaverit!

36. Ego vero ut interior oculus vere simplex sit, duo illi esse arbitror necessaria, charitatem in intentione, et in electione veritatem. Nam si bonum quidem diligat, sed verum non eligat; habet quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam: et nescio quemadmodum judicio Veritatis vera esse possit cum falsitate simplicitas. Volens denique ad 0881C veram discipulos instruere simplicitatem magistra Veritas, Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Praemisit ergo prudentiam, sine qua neminem satis esse posse simplicem sciret. Quomodo denique vere simplex erit oculus cum ignorantia veritatis? aut vero vera potest dici simplicitas, quam simplex ignorat veritas? Scriptum est enim: Ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Patet ergo laudabilem illam et a Domino laudatam simplicitatem absque his duobus non esse bonis, benevolentia atque prudentia: ut oculus videlicet cordis, non solum pius qui fallere nolit, sed et cautus sit qui falli non possit.

37. Caeterum sicut oculum simplicem duo ista faciunt 0881D bona, amor boni, et cognitio veri: sic nequam oculum duo e regione mala constituunt, caecitas, qua fit ut veritatem non agnoscat; et perversitas, qua fit ut diligat iniquitatem. Porro inter duo haec bona, quae nec fallere, nec falli sinunt; et duo illa mala, quae tam falli, quam fallere faciunt, duo sunt media: unum quidem bonum per quod oculus interior, etsi falli queat ignorantia veri, zelo tamen boni 0882A fallere penitus non consentit: alterum vero malum, quod licet veri notitiam non impediat, amorem tamen boni prae malitia minime sentit.

38. Et quoniam omnis res melius divisione innotescit: secundum hoc duplex malum, et illud item geminum bonum, quadrifariam dividamus oculum cordis, in bonum et meliorem, in malum et pejorem. Et subdamus exempla. Est qui bonum diligit, et malum nescius agit. Hujus quidem bonus est oculus, quia pius: non tamen simplex, quia caecus. Et est qui bonum et libenter agit, et prudenter intelligit. Istius revera oculum non immerito simplicem dixerim, utpote cui neutrum bonum desit, nec zelus scilicet bonus, nec scientia. Hunc profecto requirit oculum Deus, cum respicit super filios hominum, ut 0882B videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2). Est e contrario qui bonum minime diligens, ex malitia quidem perversus est: sed sapiens ut faciat malum, per ignorantiam caecus non est. Quem quidem ideo nondum appellaverim nequam, quod unum ei, licet ad suum malum, non desit bonum, id est scientia.

39. Sed est qui bonum forte nescius quod non diligit, agit: cui profecto non incongrue id quod dicitur nequam assignaverim, eo quod neutro careat malo, nec caecitate scilicet, nec perversitate. Dicitur siquidem nequam, quasi nequaquam, ut is solummodo nequam appelletur, qui nequaquam, hoc est, in nullo penitus appareat bonus; sed sit utroque bono vacuus, tam videlicet veri notitia, quam 0882C et benevolentia. Alius est itaque pius oculus, non quidem fallere promptus, sed tamen, ut dictum est, falli pronus, de quo propheta: Ephraim, inquit, quasi columba seducta, non habens cor (Ose. VII, 11). Alius is quem Dominus simplicem dicit, tam nec fallere facilis, quam nec falli, de quo et Apostoli docentur cum eis dicitur: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

40. Et item alius est oculus simpliciter malus, fallens utique libenter, sed non facile falsus: qualem 516 profecto habent illi qui ore dominico astruuntur prudentiores esse filiis lucis in generatione sua. Et alius quem nequam esse definivimus, quia sit dupliciter malus, cui quippe et malitia parit 0882D ignorantiam, et ignorantia malitiam operit, ita ut saepe nesciens et malum quod vult non faciat, et bonum faciat quod non vult. Obscuratum nempe est insipiens cor eorum qui istius modi sunt, et quasi jam traditi in reprobum sensum, bonum omnino nec diligere, nec dignoscere queunt. De talibus scriptum est: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Nam qui hujusmodi est, cavere 0883A profecto malum nec vult, etiam si possit; nec si velit, scit. Quamobrem hunc oculum in superiori divisione illo altero censui non immerito pejorem, non quia malignior sit, sed quia periculosior. Ignorantia quippe securiorem, securitas segniorem facit, non nequiorem. Est tamen ex hoc procul dubio deterior, quod ille solum habet malum, malam intentionem; iste et falsam considerationem. Ille uno caret e duobus bonis, bono zelo; iste et vero judicio. Ex hoc itaque pessimo oculo, qui neutrum bonum habet, et item ex illo optimo qui neutro caret, sentiendum est Veritatem disseruisse, aut tenebris obvolvi totum corpus, aut luce perfundi. Nam reliqui duo, quorum neuter utrumque aut bonum habet, aut malum; etsi ex parte possunt, non tamen toti 0883B sufficiunt vel lucem dare, vel tenebras corpori.

41. Si igitur (ut jam ad propositam quaestiunculam revertamur) is vere oculus nequam est, qui perversus pariter et caecus bonum agit, et malum credit; utique recte operando, sed opinando inique, bonum sibi in malum vertit; et tantum malum, quantum crediderit: quandoquidem juxta sententiam Domini, totum corpus tenebrosum reddit oculus nequam. Quid enim luci relinquitur, ubi nec pia intentio, nec vera opinio invenitur? At non ideo sequitur, ut qui e contrario malum facit, et bonum putat, juxta suam fidem similiter et ipse inveniat. Quare? Non est quippe simplex oculus ille, qui ex judicio Veritatis totum corpus lucidum reddat, 0883C qualem profecto superius definivimus. Neque enim ex toto adhuc tenebrae desunt, ubi ignorantia veritatis lucem obscurat bonae [al. deest bona] voluntatis. Cum itaque ille oculus utrumque malum, is vero minime utrumque habeat bonum; nonne ratio videtur exigere, ut plus ille noceat, quam prosit iste? Neque enim consequens est, ut tantum valeat in bonum bonum unum, quantum duo mala in malum. Et quidem laude dignam dixerim vel solam intentionem piam: nec plane condigna remuneratione fraudabitur in opere quoque non bono ipsa bona voluntas. Attamen sine malo quocumque non erit decepta simplicitas. Cur inquis? nunquid non ex fide? Prorsus ex fide, sed falsa; vel certe potius non ex fide, quia fides falsa, fides 0883D non est. Denique de fide vera, non falsa puto dixisse Apostolum: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Non autem ex fide vera bonum creditur quod malum est: est enim falsum. Peccatum igitur est. Utrumque proinde complectitur praesens capitulum, Omne quod non est ex fide peccatum est, et caecam videlicet malitiam, et deceptam innocentiam: quia quod a nesciente fit, et bonum prorsus condemnat intentio prava, et malum non penitus excusat recta. Sive itaque malum putes bonum quod forte agis, sive bonum malum quod operaris, utrumque peccatum est, quia neutrum ex fide: licet sane levius admodum peccetur, ubi sana intentione sola reprehensibilis actio foris apparet, quam ubi maligna latet etiam in non mala 0884A [al. mendose in mala] actione intentio. Verum quod absque vel minimo peccato non est, purum bonum minime est. Quo pacto ergo bonum non purum puro malo comparabitur 517 in efficientia, hoc est ut tam efficax ad bonum illud sit, quam ad malum istud? Et haec super hac quaestione sufficiant. Nam ad superiores quoque satis reor esse responsum superius. Et quidem vos easdem saepius dubitationes iteratis atque revolvitis: sed mea non interest ipsarum toties repetere solutiones. Sufficit enim semel solvisse etiam quod crebrius in quaestione versatum fuerit.

CAPUT XV. An quantum obedientia valet ad meritum, tantum inobedientia valeat ad demeritum.

0884B 42. Quaerentibus item de obedientiae pondere, seu discrimine inobedientiae, a latere incidit vobis et de merito utriusque quaerendum, utrum videlicet in quibusque praeceptis quantum obedientia valet, tantum gravet inobedientia: ut verbi gratia, vel Abraham de immolando filio (Gen. XXII), vel ille nescio quis de filio itidem furni incendiis exponendo (Doctr. SS. PP. lib. de Obed. n. 6), tantum divinae indignationis et ultionis merito incurrissent, si non obedissent, quantum laudis et gratiae receperunt pro eo quod obedierunt. Quod vobis quidem et durum videtur, et necessarium: sed non est ita. Enimvero constat nonnulla nec fieri sine gloria, et posse non fieri sine culpa; ideoque si fiant, digna esse praemiis, non tamen suppliciis si non fiant. 0884C Nam et non tangere mulierem, meriti est non mediocris; et nullius tamen delicti propriam amplecti conjugem. Istiusmodi sunt quaecunque evangelico illi capitulo congruere possunt: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12.).

43. Et rursum quaedam per contrarium, neglecta quidem offensam contrahunt, sed impleta gloriam [al. gratiam] non merentur; et damnant contemptorem, et auctorem non glorificant. Talia sunt quaecumque divinitus lege publica imponuntur hominibus, sine quibus nec salvari queunt. Hinc illud apud gentilem:

Non feci furtum. Non pasces in cruce corvos.(HORAT. lib. I, ep. 16, 46.)

Et in Evangelico: Si diligitis eos qui vos diligunt, 0884D quam mercedem habebitis? et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? (Matth. V, 46, 47.) Denique et universaliter, Cum feceritis omnia quae mandata sunt vobis, dicite quia servi inutiles sumus, quae facere debuimus, fecimus. (Luc. XVII, 10.) Ac si dicat: Si solis contenti estis praeceptis et traditionibus impositae legis, et non sponte etiam perfectionis vos consiliis et suasionibus mancipatis; liberi quidem estis a debito, non tamen pro merito gloriosi: evasistis poenam, sed non acquisistis coronam. Quaenam ergo nos necessitas cogit parem in singulis, quae injuncta fuerint, et formidare ultionem de transgressione, et de observatione parare remunerationem? Eapropter in talibus generalis haec regula teneatur, ut in difficilioribus quidem 0885A agendis obeditio gratior, quam gravior praevaricatio judicetur: et in facilioribus minusque onerosis contemptus damnabilior, quam actus laudabilior aestimetur.

CAPUT XVI. Transitus et mutatio monasterii quatenus probanda.

44. Jam et si de hoc satis est, videamus quatenus etiam tenenda sit ipsa, quae in professione firmari solet, loci stabilitas, et quibus (si quibus tamen) ex causis rumpere illam vel liceat cuiquam, vel expediat. Et hinc siquidem dubitare vos dicitis. Ad quod interim nunc securus responderim, a bono quod semel quis voverit, descendere non licere: et ad hoc mutare locum, quem sibi quisque delegerit, 0885B et cui se sua voluntate et voce firmaverit, omnino non consulo, sed nec sanctus papa Gregorius. Ait enim: «Perfecti quique magna se discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora unquam vel in opere, vel in cogitatione dilabantur.» Sed quod hinc sensit vir apostolicus, hoc se Apostolus implere gloriatur: Quae, inquiens, 518 retro oblitus, et ad ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). An et propheta Ezechiel idem non significavit, cum de sanctis animalibus diceret: Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur? (Ezech. I, 12.) Et hi omnes id sentiendo, non aliud quam Magistri sui sententiam secuti sunt, dicentis in Evangelio: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus 0885C est regno Dei (Luc. IX, 62). Praescribat proinde stabilitatis pactum omni deinceps remisso descensui, contentioso discessui, vago et curioso discursui, totius denique inconstantiae levitati; non tamen his quae in professionis serie sequuntur, morum videlicet conversioni, et obedientiae quae secundum Regulam fit. Nam si haec ibidem, pro improbitate nimirum atque irreligiositate cohabitantium, obtineri forte nequiverint; duce spiritu libertatis transire indubitanter suadeo ad locum alium, ubi non impediatur homo reddere Deo vota sua, quae distinxerunt labia sua. Et quidem cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris.

45. Sane de religiosis ac bene ordinatis monasteriis 0885D nullus professorum meo consilio, ne arctioris quidem vitae desiderio, sine licentia sui senioris egredietur . Egressus tamen, si melius inventerit et elegerit, meo nihilominus jam consilio non regrediatur ad inferius bonum, quod reliquerat et contempserat prae meliori: praesertim si illud melius tale fuerit, quod ejus primae professioni congruere videatur. Ipse nempe viderit, qua ratione, quave intentione altiora seu arctiora praesumpserit: nam ad inferiora jam vel remissiora, me consulente, nequaquam apostatabit: si non tamen loci prioris vicinia revocetur, quia de noto monasterio nec retineri quis regulariter potest, nec recipi sine consensu abbatis sui (Reg. S. 0886A Benedicti, cap. 61). Et accipite manifestius in exemplis hujus sententiae rationem.

46. Forte vult aliquis de Cluniacensibus institutis ad Cisterciensium sese stringere paupertatem, eligens prae illis nimirum consuetudinibus magis Regulae puritatem. Si me consulit, non consulo, si non sane id abbatis sui usurparit assensu. Quamobrem? Primo propter scandalum ipsorum quos deserit. Deinde quia certa pro dubiis relinquere tutum non est; forsitan enim haec tenere potest, illud non poterit. Tertio suspectam habeo levitatem, qua id saepe quod facile volumus antequam probemus, experti jam nolumus, uno prope momento idipsum et cupientes, et respuentes, tam leviter quam et irrationabiliter. Quales utique non paucos frequenter experimur, 0886B quia una vix hora in una voluntate durantes, aura levitatis impulsi, vagi et instabiles hac et illac velut ebrii nutant; mutantque pro experimento judicium, imo sine judicio fluctuantes et tumultuantes, tot de se consilia praesumunt, quot loca revisunt: semper quod non habent cupientes, et quod habent fastidientes.

47. Et quomodo ego, ait aliquis, professus Regulam, non secundum Regulam cum bona queam degere conscientia? siquidem vovens, et non solvens, quid nisi pejero? Quasi non multo magis habeas inde conqueri alibi quoque, cum coeperis pure juxta Regulam conversari. Profecto etiam tunc: Et quanam, inquies, conscientia habitare sustineam extra domum meam priorem, quae me de saeculo fugientem 0886C excepit, initiavit ad bonum, signavit in salutem; molestus fratribus, inobediens seniori, stabilitatis insuper praevaricans pactum, et primam irritam faciens fidem? Verumtamen neutra justa querimonia est. Nam qui se ideo perjurum putat, quod ad purum [al. punctum] Regulam non observat; videtur mihi non satis attendere quid juraverit. Nemo quippe cum profitetur, spondet Regulam, sed determinate secundum Regulam sui quisque conversionem, suamque deinceps conversationem sese pollicetur dirigere. Haec profecto hujus temporis omnibus ferme monachis communis professio est. Et licet in diversis monasteriis, diversis et observantiis 519 Deo serviatur; quandiu tamen sui quisque loci 0886D bonos usus sollicite servat, haud dubium quin secundum Regulam vivat, quoniam quidem boni usus a Regula non discordant. Quisquis itaque tenet quod teneri invenerit bonum, ubi profitetur; profecto vivit sicut promittit: quia non aliud procul dubio quisque promittit, quam quod habere eorum pia videtur vita, cum quibus deinceps vivere disponit et eligit.

48. Quid enim? nunquid verbi gratia, aut in Majori-Monasterio usus Cluniacensium, aut isti forte illorum ritus, aut vero utrique Cisterciensium, districtionem litteratoriam profitentur? Attamen omnes secundum Regulam profitemur. Una quidem 0887A oris ubique promissio: sed quia non una est omnibus cordis intentio, potest indubitanter sine detrimento salutis, et sine damno professionis, operis quoque non una ubique observatio celebrari. Sicut enim non omnes omnia tenent, etiam boni Christiani, quae in Evangelio sunt, omnes tamen secundum Evangelium vivunt (nam qui concessis alligari conjugiis contenti sunt, non ideo tamen credunt se recessisse ab Evangelio, quia evangelici sublimitatem consilii de caelibe ducenda vita non elegerunt, ita sane si in gradu illo inferiori legitime ac fideliter conversentur): sic quoque qui secundum Regulam vivere statuunt, etsi non ad unguem, ut dicitur, totam custodiunt, etsi qua pro sui claustri ritu vel mutant, vel praetermittunt; a regulari tamen omnino 0887B professione non discedunt, donec tamen sobrie, et juste, et pie, pro suorum moribus vivere non desistunt. Denique Regula ipsa tradit octavum humilitatis gradum, «ut nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula, vel majorum cohortantur exempla (Reg. S. Benedicti, cap. 7).»

49. Exceptis proinde Cisterciensibus, et qui illorum forte ritu non tam vivere secundum Regulam, quam ipsam ex integro pure ad litteram (uti se sane professos esse putant) tenere curant: de caetero neminem obedienter degentem regularis moveat solemnisque professio, in qua non fit de tota Regula promissio, in his duntaxat monasteriis, in quibus ordo et disciplina servatur cum bonis consuetudinibus. 0887C Salva igitur cuique sua manet in coenobiis bene ordinatis professio, tantum si sana fuerit et intentio. Caeterum qui inquietus est, et ita credere non potest; sed magis credens et cedens stimulanti conscientiae exit, et quaerit ubi solvat quod suo in loco [al. solvat vota sua quae], suo utique judicio voverat quidem, sed non solverat: sicut non laudo quod egreditur, ita ut regrediatur non consulo, si tamen ad remotum ignotumque monasterium migraverit. Cur ita? Tum propter Pauli sententiam, qua beatum manifeste pronuntiat, qui se ipsum non judicat in eo quod probat (Rom. XIV, 22): tum ex nostri auctoritate magistri, qui talem et suscipi jubet, et retineri; inventum quoque bonum et utilem suasione allici, professione ligari. «Denique suadeatur,» 0887D inquit, «ut stet (Reg. S. Benedicti, cap. 61).» Et ne forte prioris sui monasterii memor, remordente, ut assolet, conscientia, incipiat denuo de rupta stabilitate causari; generalem super hujusmodi scrupulo consolatoriam profert sententiam, dicens: Ubique enim uni Deo servitur, uni Regi militatur. 0888A Porro de vicino prohibet, quod jubet de peregrino: ne vicinitas inter monasteria fomes scandali, rixae materia sit, si alterutrum recipere monachos acquieverint absque mutuo duntaxat assensu. Quod toties equidem experimur, quoties talis uspiam monachorum susceptio plane non nisi contra decretum regulare praesumitur.

520 50. Quod si etiam post haec fratris ita regulariter suscepti inquietiorem forte animum pulsaverit recordatio scandali, quod discedens fratribus, quos deseruit, fecit; et quia oporteat emendari suo reditu quod ex discessu deliquerit: prudenter advertat qui hoc cogitat, scandalum scandalo non bene emendari. Qualis denique emendatio erit, si ut aliis scandalum tollas, alios scandalizas? Quanquam 0888B profecto et tolerabilius scandalum illud sit, et venialius, quod factum est intentione proficiendi in melius, quam quod facere cogitas ad deterius apostatando. Sed et ante quoque, licet non sine scandalo, tutius tuam sine dubio ad id quod putasti melius, secutus es conscientiam, quam si in priori bono et loco contra conscientiam permaneres, quanquam secure id posses: si sane hinc eamdem tuam ipsius conscientiam reddere securam posses.

51. Quapropter quod de manducante, et non manducante decernit Apostolus (Rom. XIV, 3), usurpemus et nos in nostrae hujus disputatiunculae conclusione, ut et qui propria impellente conscientia suum deserit locum, ne suum (quod putat) deserat votum; non deserentem non spernat: et qui secura 0888C conscientia fraternum scandalum timens, fratres non deserit; deserentem non judicet. Et de his me accipite sane quod sentio respondisse, sine praejudicio sanius sentientis.

CAPUT XVII. Ad dubia quaedam ex Patribus proposita respondet.

52. Item postulatis absolvi vobis, cur vel beatus Gregorius nescio quem Venantium, habitum monachalem, quem pie susceperat, impieque rejecerat, non solum resumere non coegit, sed etiam omnem legitur indulsisse communionem apostatae perduranti (Lib. I, epist. 33; lib. IX, epist. 25, 31), vel sanctus Augustinus conjugii legi votum quodammodo subjiciat continentiae; ita ut in libro de Virginitate 0888D asserere videatur, nec caelibis quidem vitae propositum copulae posse praescribere conjugali, quominus indissolubile maneat, etiam quod a continentibus, fallente diabolo, fracto sanctitatis voto, initum fuerit matrimonium. Et ad haec nihil ad praesens certius breviusque respondendum occurrit, 0889A nisi quod ita sancti antistites sapuerunt: rectene? ipsi viderint. Nam ego in sensibus actibusque illustrium Patrum cautus profecto sum omnino non aliud aestimare, quam quod beato Apostolo teste quaeritur jam inter dispensatores, ut videlicet fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2). Certus sum enim, sive in suo abundaverint sensu, sive in Dei spiritu; sicut et in caeteris, ita et in his ambos exstitisse fideles, illum in dispensando quod prae manibus erat, istum in scribendo quod senserat.

53. Quod denique quaeritis de quibusdam episcopis, quos sanctus idem papa Gregorius ad tempus in monasteriis pro eorum excessibus legitur reclusisse, utrumnam in suo, an in monastico interim habitu habitarint cum monachis: ego nescio, nisi 0889B quod credibilius videtur, nequaquam illos insignem religionis habitum suscepisse, quem non erant perpetuo habituri; sed tantum quaesisse quietem in secretis monasteriorum, et opportunitatem poenitentiae.

54. Audire et hoc vultis a me, unde inter caetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina meruerit hanc praerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur Arbitror ob perfectam mundi abrenuntiationem, ac singularem excellentiam vitae spiritualis, qua praeeminens 521 universis vitae humanae generibus hujuscemodi conversatio, professores et amatores suos Angelis similes, dissimiles hominibus facit; imo divinam in homine reformat imaginem, configurans nos Christo instar Baptismi. Et quasi denique secundo baptizamur, dum per hoc 0889C quod mortificamus membra nostra quae sunt super terram, rursum Christum induimus, complantati denuo similitudini mortis ejus. Sed et quomodo in Baptismo eruimur de potestate tenebrarum, et in regnum transferimur claritatis aeternae: ita et in sancti hujus secunda quadam regeneratione propositi, de tenebris aeque, non unius originalis, sed multorum actualium delictorum, in lumen virtutum evadimus, 0890A reaptantes nobis illud Apostoli: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12).

CAPUT XVIII. Morte abbatis non licere professis mutare locum.

55. Id quoque vobis insinuari precamini, an abbatis mutatio monasterium suum mutare volentibus monachis in aliquo patrocinetur; hoc est, si in morte vel depositione praelati plus aliquid libertatis subditis relaxetur, quo utique licentius possint eo articulo temporis migrare quo voluerint, altero necdum videlicet substituto. Ad quod respondeo: Nequaquam. Etenim sponsio professionis quando ex more fit in oratorio, de abbatis vita non sumit terminum, sed de praesentia testimonium. Profitenti 0890B itaque modus sit sua vita, non aliena. Attendat denique quid inde Legislator ipse non solum senserit, sed et tradiderit, ut «si quando,» inquit, «aliter fecerit,» videlicet quam promittit, «a Deo se sciat damnandum quem irridet (Reg. S. Benedicti, cap. 58).» Item dicit, quod nec sui jam corporis Novitius habiturus sit potestatem; et item, «Perseverantes,» ait, «in monasterio usque ad mortem (Ibid. in Prologo).» Salvis igitur exceptionibus, quas superior disputatio perstrinxit, de caetero nulla liceat occasione monacho locum, cui professus est, citra suam mortem deserere; suo duntaxat arbitrio. Alioquin praevaricator est, damnationem habens quia primam fidem irritam facit.

56. Sed vos pergitis amplius sciscitari, et dicitis: 0890C Quid si non potest nisi cum rancore perpetuo animi, ibidem manere, ob minus videlicet regularem, minusve amabilem abbatis electionem? Subit animo nunc illud de Evangelio, quod de conjugii lege docenti discipuli Domino responderunt: Si ita est inquiunt, non expedit nubere (Matth. XIX, 10). Magnae revera angustiae. Si tenuerit exosam, nihil onerosius: si dimiserit invitam, nihil inchristianius. Annon 0891A simili necessitate constringitur qui nec deserere valet locum, ne frangat votum; nec manere in loco, ne cum rancore vivat, et vitam perdat? Quid consulam huic? Ut discedat? Non licet propter professionem. Ut stet? Propter rancorem non expedit. Duo mihi aeque inconvenientia, aeque periculosa proponitis, ut quidquid respondero, vobis minime prosit. Quaeritis nempe qui de duobus monacho tutius sit, residere in proprio monasterio sub irregulariter electo cum rancore, an ad quietius vivendum alio migrare. Quod quidem haud secus accipio, quam si requiratis, quanam morte perire consulam eum qui se ipsum forte perimere vult, incendio, an praecipitio. Revera namque et uritur qui in odio manet; et qui frangit propositum, in praeceps ruit. Sed vos me in 0891B hac difficultate consilii facile expeditis, cum deinde sequimini; et quatenus accipi hoc ipsum velitis quod appellatis irregulare, aperiendo subjungitis: praesertim si electionis irregularitas adeo involuta sit et intorta, ut licet de ea coram Deo non dubitetur, coram hominibus tamen, aut vix, aut nullatenus convincatur. Venit nunc quoque in mentem Sapientis elogium: Occasionem quaerit, qui 522 vult recedere ab amico (Prov. XVIII, 1). Quonam modo vos irregularem dicitis electionem, quae cassari regulariter non valet aut reprobari? Et quidem legitur: Quod probari non potest, mihi infectum est. Sed dicitis: Et quis obediat scienter indigno, etsi non manifesto? Fratres, nonne legistis et in vestra, et in Veritatis regula: Super cathedram 0891C Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; secundum opera vero illorum nolite facere (Matth. XXIII, 2, 3; S. Benedicti Reg. cap. 4).

CAPUT XIX Ad alia quaedam dubia paucis respondet.

57. Jam de mutandis vestibus, vel lavandis ob nocturnam illusionem, accipite breve consilium. Juxta ritum sui loci quemque facere consulo de hujusmodi, quae diversis modis diversis in monasteriis certum est observari. De his qui in pluribus monasteriis profitentur (quod pene oblitus fueram) puto satis esse responsum superius, cum de loci stabilitate disputatum est, et non est necesse ut repetam. Praetermitto et aliqua de canonibus quae 0891D vos requiritis; tum quoniam talium nostra non refert qui monachi sumus; tum quia in libris eadem ipsi facile reperire potestis, si quaerere non gravemini.

58. Venio ad tria illa, quae in altera vestra rursum epistola continentur: ubi primum interrogatis, quidnam consulam homini, qui adversus quempiam commotus fuerit; sed non adeo ut eum laedere ipse velit, adeo tamen ut libenter accipiat, si quo modo aliunde laedi contigerit: sitne videlicet tutum ita commoto accedere ad altare, an se subtrahere interim debeat, donec compescatur commotio. Nunquam 0892A mihi contingat turbatum ad pacis accedere sacrificium; cum ira et disceptatione contingere Sacramentum, in quo Deus indubitanter est mundum reconcilians sibi. Certe non recipitur munus quodcunque meum, quod defero ad altare, nisi ante placato fratre, quem me forte laesisse meminero: quanto minus si me ipsum non pacavero prius?

CAPUT XX. Binas Pauli sententias in speciem pugnantes conciliat.

59. Quod deinde quaeritis de contrarietate quae inesse videtur duabus illis Pauli sententiis, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20); et, Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II 0892B Cor. V, 6): quomodo videlicet anima eodem tempore possit, et in corpore peregrinari a Domino, et in coelis simul esse cum Domino; ipse solvit Apostolus, cum alibi dicit, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. In quantum quippe cognoscimus, tanquam praesentia contemplantes, jam cum Domino sumus. In quantum adhuc tanquam de futuris prophetamus, credentes quae non intelligimus, sperantes quae non videmus; a Deo peregrinamur, et in corpore. Cum autem venerit quod perfectum est, hoc est gloriae plenitudo, quae in resurrectione futura est, tunc evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10), corporis videlicet omnis corruptio, ex qua sine dubio contingit haec, quae adhuc ex parte manet, nostra in corpore peregrinatio. Hoc 0892C est quod in se miserabiliter, ingemiscens plangit, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Non queritur de corpore tantum, sed corpore mortis hujus, hoc est ejus quae adhuc durat corruptionis: monstrans non corpus, sed corporis molestias esse causam peregrinationis. Corpus quippe quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Non corpus simpliciter, sed corpus quod corrumpitur; ut corruptio corporis oneri sit, non natura. Unde et qui intra semetipsos ingemiscunt, redemptionem exspectant corporis sui (Rom. VIII, 23), non amissionem. Merito proinde gravati corporis necessitate, non societate, cupimus dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 24): 523 ut id quod manet ex parte adhuc, 0892D exsilium finiatur; et quae ex parte jam coepit, coelestis habitatio perficiatur.

60. Aut certe conversatio nostra in coelis est, quomodo dicit apostolus: spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 33). Spe itaque jam in coelestibus habitamus, cum adhuc re ipsa in terris peregrinemur et in corpore. Vel aliter: Habemus et unde corpori, et unde Domino inhaereamus; illud vivificando et sensificando, illum credendo et diligendo. Neque enim praesentior spiritus noster est ubi animat, quam ubi amat: nisi forte putetur esse magis ubi invitus et ex necessitate tenetur, quam quo sponte et alacri, 0893A fertur voluntate. Denique ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21). Item si Deum amans anima ex ipso vivit, uti corpus ex ipsa; quo pacto, quaeso, praesentior esse contenditur ubi dat, quam unde accipit vitam? Fons siquidem vitae charitas est: nec vivere animam dixerim, quae de illo non hauserit. Haurire porro quomodo potest, nisi fuerit praesens ipsi fonti, qui charitas est, quae Deus est? Praesens igitur Deo est qui Deum amat, in quantum amat. In quo enim minus amat, absens profecto est. In eo autem minus Deum amare convincitur, quod carnis adhuc necessitatibus occupatur. Illa vero circa corpus occupatio quid est, nisi a Deo quaedam absentatio? et absentatio quid, nisi peregrinatio? Et peregrinamur ergo a Domino, et in corpore peregrinamur: 0893B cujus nostra nimirum et intentio praepeditur aerumnis, et curis charitas fatigatur.

61. In fine secundae epistolae interrogatis, quid sentiendum arbitrer de eo, quod in Evangelio nobis promittitur, Ecce enim merces vestra multa est in coelis: (Luc. VI, 23) mirantes maxime sanctum Augustinum dixisse super hoc, non coelos istos visibiles et corporeos oportere intelligi, ne merces nostra in rebus mobilibus volubilibusque videatur collocari; ideoque spiritualia quaedam firmamenta esse intelligenda, de quibus nescitis, ut dicitis, quid vel suspicari debeatis. Sed si attenditis quod legistis, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21); et, Habitare 0893C Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17) 0894A tanquam utique regem in regno suo; et, Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18), non quidem quae revelabitur nobis, velut aliquid exterius; sed in nobis, quasi intus jam manens, sed nondum, apparens: et item, Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14); et, Ascendet homo ad cor altum (Psal. LXIII, 8); sed et ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII, 6); rursumque, Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII, sec. LXX), cujus sine dubio illa vox est, Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1): si haec, inquam, hisque similia non pauca in Scripturis advertitis, profecto studebitis ad requirendum regnum Dei et justitiam ejus, intrare potius ad vos, quam vel extra exire, vel ascendere supra. 0894B Sed supra sane, vel extra dixerim loci positione, sicut coelum a terra locum tenet exteriorem; sol, luna, et sidera superiorem. Nam eadem ipsa, quae intra nos sunt subtiliori suae naturae invisibilitate, etiam supra nos sunt sublimiori excellentiae dignitate, et extra quoque immensitate majestatis. Sed altissima sunt haec, egentia utique et diligentiori disputatione, et doctiori disputatore, et opere prolixiori. Ego enim putaveram modum in his tractandis epistolarum nequaquam excessum iri: sed sermo, ut video, processit in longius quam speravi. Proinde vos, si placet, Librum: si placet, Epistolam nominate; nam ego sive in paucis, sive in multis, vestrae debui 0894C (quod et studui) satisfacere voluntati.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *