S. Christophori Magallanes, martyris, presbyteri, et sociorum, martyrum

 Die 21 maii

S. Christophori Magallanes, martyris, presbyteri, et sociorum,
martyrum

Martyres in Mexico 

Omnipotens aeterne Deus, qui beatos Christophorum, presbyterum, et socios Christo Regi usque ad martyrium fideles effecisti, eorum intercessione nobis concede, ut, in verae fidei perseverantes confessione amoris tui mandatis semper inhaerere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est sanctus Christophorus in vico San Rafael Totatiche in Mexico anno 1869. Persecutione erga catholicam Ecclesiam grassante, una cum viginti quattuor aliis presbyteris et christifidelibus laicis, quibus sociatur, variis e dicionibus Mexici variorumque aetatum in odium christiani nominis Christum Regem, sicut socii, confitens, martyrium subiit anno 1927.De Communi plurimorum martyrum.

Canonizati sunt anno 2000, eorumque festum eodem anno in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *