«Sermones de diversis, I — XL» — Bernardus Claraevallensis
0537 SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE VALLENSIS SERMONES DE DIVERSIS, I — XL 1084 SERMO I. De fallacia et brevitate vitae praesentis.0537A
1. Vera omnino sententia, fratres, quoniam tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1): siquidem fallax est, nec simpliciter fallere consuevit. Ut enim multipliciter illudat hominibus, mutat faciem, mutat vocem: modo ait, modo negat, nec erubescit: de ipsa quantitate sua diversis diversa loquitur, imo et eidem diverso tempore contraria quoque suggerit et adversa. Modo enim se brevem esse causatur, modo simulat longiorem. Cum peccare delectat adhuc, gemit altius pro brevitate sua. Nec brevitas falsa, sed gemitus fallax, quod id memoret cum moerore, unde magis oportuerat gratulari. Siquidem bonum est ei, si sic agere perseverat, 0537B ut flagitiis ejus, quibus voluntas modum non ponit, vel necessitas finem ponat. Expedit ei qui semper moritur, ut corpore citius moriatur: magis autem ei bonum erat, si natus non fuisset homo ille. Et ipsa denique vitae memoria brevioris remedium magis quam incentivum debuerat esse peccati, sicut scriptum est: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Quod si usque adeo regnat in te peccatum, imo usque adeo delectat te servire peccato, ut doleas tibi modicum tempus esse quo servias ei, sed eousque latam diligis viam, ut omnimodis optes, si posses, eam etiam facere longam; velis, nolis, non longe est finis ejus; sed tu, fateor, longe es a regno Dei, et firmissimum pepigisse videris cum morte foedus, pactum cum inferno.
0537C 2. Erraverunt, ait Propheta, in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt (Psal. CVI, 4). Solitudo haec superborum est, quia solos sese reputant, solos appetunt reputari. Litteratus est; odit socium. Astutus in negotiis saecularibus neminem vellet sibi similem inveniri. Pecuniosus est; si ditescere viderit alterum, cruciatur. Fortis est aut formosus; da ei parem, et contabescit. Solitarius est, sed erroneus. Errat in solitudine sua: non enim solus habitare poterit super terram. Nec mirum quod solitudini huic 1084 inaquosum additur; ut dicatur, in solitudine, in inaquoso. Sicut enim in solitudinibus aquae deesse solent, et loca 0538A deserta sterilia quoque et arida esse consueverunt, sic superbiam impoenitentia comitatur. Elatum enim cor, durum et expers est pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gratiae spiritualis; quia superbis Deus resistit, humilibus vero dat gratiam (Jac. IV, 6). Qui emittit fontes in convallibus, inter medium montium, ait Propheta, pertransibunt aquae (Psal. CIII, 10). Hinc est quod de se ipso miserabiliter conquerens ait: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Siquidem aquae inopia non modo aridum, sed et sordidum facit, dum non est quo laveris: et humanum cor lacrymas nesciens, non modo durum, sed et impurum esse necesse est. Lavabo, ait, per singulas noctes lectum meum, ut conscientiae maculas diluam. Lacrywis meis stratum 0538B meum rigabo (Psal. VI, 7), ne in me quoque fiat quod scriptum est de semine quod cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem (Luc. VIII, 6).
3. Erraverunt in solitudine, in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt. Erraverunt plane in invio, et non in via. Neque enim via est lata via. Rectitudo quippe ad viam, latitudo ad planitiem magis quam ad viam pertinet. Solitudo in via lata est via: et ubi nulla est via, totum est via. Sic est vita exposita vitiis, latissimos habens hinc inde terminos, quia nullos terminos habens. Nec vita sane dicenda est, qua nimirum soli vivitur morti, Apostolo teste, qui ait: Quia si secundum carnem viveritis, 0538C moriemini (Rom. VIII, 13). Sic nec circuitus via, et tamen impiorum est via, sicut scriptum est. In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Ipsa est spatiosa via, cujus latitudinis spatium nullis clauditur metis, ubi nec lex est, nec praevaricatio. Hujusmodi ergo filiis diffidentiae, qui totos sese corporeis voluptatibus et propriis voluntatibus tradiderunt, fiducialiter fallax vita brevem sese esse fatetur, ut carnaliter doleant, quod instar principis sui modicum tempus se habere cognoscant, atque eo vehementius ad omne flagitium inardescant, sicut quidam dicere referuntur: Non nos praetereat flos temporis, coronemus nos rosis antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, nullum sit expers luxuriae 0539A 1085 nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra. Et manifestius: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Sap. II, 6-9; Isai. XXII, 13). Verum id quidem, respondebit eis cras injustitia sua: nec manentem hic civitatem habent vel ipsi, qui viam civitatis habitaculi non invenerunt. Sed quod eo peccare festinant, prorsus insaniunt. Sane eisdem ipsis, si quando forte imminentis sibi mortis coeperint horrere memoriam, et terribilem exspectationem judicii contremiscere, continuo vitae hujus fallacia longam se esse mentitur: ut quam paulo ante brevem esse dolebant peccato vitam, nunc eamdem repente inveniant usque adeo prolongatam, ut secure se posse putent non modicam adhuc partem consumere 0539B in peccatis, quod reliqua longa sit, et sufficiat ad agendam poenitentiam pro peccatis. Caeterum sicut prioribus, nisi resipuerint, timor quem timent eveniet, imo gravius quam quod verentur accidet eis, ut non modo flagitiorum tempus velociter transeat, sed et succedat tempus, aut magis aeternitas suppliciorum; ita et his, cum dixerint, Pax et securitas, repentinus superveniet interitus (I Thess. V, 3), ut non possint nec dimidiare dies quibus sese somniant adhuc esse victuros, non illam, quam sibi interim pollicentur, dimidiationem explere dierum.
4. Vobis, fratres, nec ab inani tristitia verae brevitatis, nec a fallaci consolatione simulatae longitudinis timeo, quod certissime jam coeperitis ire 0539C in civitatem habitationis, nec ambuletis in invio, sed in via. Vereor autem ne vobis quoque, sed aliter, vita ipsa simulatione longitudinis illudere velit, non consolationem hinc afferens, sed magis inferens desolationem. Vereor, inquam, ne longiorem sibi vitam superesse quis reputans, et grandem sibi restare autumans viam, obruatur a pusillanimitate spiritus, et labores tantos et tam diuturnos sustinere posse desperet. Quasi vero non secundum multitudinem dolorum suorum in corde suo, consolationes divinae laetificent animas electorum. Et nunc quidem secundum multitudinem dolorum, dum adhuc quasi ad mensuram dantur. Caeterum post haec delectationes, non jam consolationes in dextera 0539D ejus usque in finem. Concupiscamus illam dexteram, fratres, quae totos amplexabitur nos; suspiremus ad delectationes illas, ut, sicut breve est omnino tempus, etiam pauci videantur nobis dies prae amoris magnitudine. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Jucunda promissio, et votis omnibus amplectenda. Non enim astabimus quasi inanes et vacui spectatores, nec gloria illa quasi extrinsecus revelabitur nobis, sed in nobis. Videbimus enim Deum facie ad faciem, sed non extra nos; quia in nobis erit, utique omnia in omnibus. Nimirum plena erit gloria illa etiam omnis terra: quanto magis anima ipsa replebitur? Replebimur, inquit, in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Et quid dico, 0540A quod non aderit nobis gloria, sed inerit? Nunc quoque in nobis est, sed tunc revelabitur. Nunc enim filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus.
5. Fratres mei, si non accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ego enim dico quoniam omnia. Et, si mihi non creditis, Apostolo credite. Qui proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia etiam cum illo nobis donavit? (Rom. VIII, 32.) Haec nempe potestas filiorum Dei, quam dedit his qui receperunt eum. Haec gloria cujusque fidelis, gloria quasi adoptati a Patre, per eum utique cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Audi denique 0540B potestatem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22).
6. Sed adhuc multa, inquies, graviter inquietant, multa evidentius adversantur. Et miror quomodo omnia data memores, quibus fere nulla famulantur ad votum. Servire nobis videntur aliqua, sed cum labore nostro, nec nisi prius servierimus eis. Jumenta ipsa, nisi fuerint a nobis nutrita, nisi domita, nisi fuerint pabulo sustentata, non adjuvant. Terra ipsa, quae 1086 debuerat nobis esse germanior, non sine sudore vultus nostri panem nobis ministrat: imo et cum coluerimus eam, spinas et tribulos germinat nobis. Et caetera omnia denique, si diligenter consideremus, servitium a nobis magis exigunt, quam exhibent nobis: ut ea interim sileam quae sunt parata 0540C nocere, ut est ignis ad exurendum, aqua ad submergendum, ferae ad lacerandum. Et haec quidem ita se habent; sed tamen non mentitur Apostolus etiam alio loco manifestius asseverans scire se Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28). Verumtamen solerter attende quod non ad libitum famulari, sed cooperari dicit ad bonum. Neque enim ad voluntatem serviunt, sed ad utilitatem; non ad voluptatem, sed ad salutem; non ad votum, sed ad commodum nostrum. Usque adeo siquidem in hunc modum omnia nobis cooperantur in bonum, ut inter haec omnia etiam ea quae nihil sunt numerentur, molestia, morbus, et ipsa mors, etiam et peccatum; quae quidem constat naturas 0540D non esse, sed naturae corruptiones. An vero ei peccata ipsa non cooperantur in bonum, qui ex eis humilior, ferventior, sollicitior, timoratior et cautior invenitur?
7. Hae sunt ergo primitiae spiritus, hae primitiae regni, haec gloriae praelibatio, hoc potestatis initium, et arrha quaedam paternae haereditatis. Caeterum cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, ut ad votum deinceps omnia disponantur, quod indissolubili vinculo copulata sibi utile et jucundum, separari ultra non possint. Hoc nempe erit illud aeternum gloriae pondus, de quo identidem ait Apotolus: Momentaneum, inquit, hoc et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum 0541A gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17). I, perge ergo murmurare, et dicere: Longum est, grave est, non possum tam immania et tam diuturna portare! Apostolus momentaneum et leve perhibet esse quod tolerat. Et certe necdum a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepisti; necdum nocte ac die in profundo maris fuisti (II Cor. XI, 24, 25), necdum plus omnibus laborasti (I Cor. XV, 10); postremo, necdum usque ad sanguinem restitisti (Hebr. XII, 4). Vide ergo quam non sunt condignae ad gloriam passiones. Quod tribulationis est, momentaneum est et leve: quod gloriae, aeternum est, et pondus etiam supra modum in sublimitate. Quid in incertum tibi dies et annos numeras? Transit hora, transit et poena; nec accedunt sibi, sed 0541B cedunt potius et succedunt. Non sic gloria, non sic remuneratio, non sic merces ipsa laboris. Nescit vicissitudinem, nescit finem, manet tota simul, et manet in aeternum. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Sufficit enim nunc cuique diei malitia sua, nec laborem suum potest reservare sequenti; sed omnium merces laborum in una illa die reddetur, cui altera non succedet. Reposita est mihi corona justitiae, ait Apostolus, quam reddet mihi, non in illis, sed in illum diem justus Judex (II Tim. IV, 8). Melior est enim dies una in atriis illis super millia (Psal. LXXXIII, 11), Guttatim poena bibitur, liquando sumitur, per minutias transit: nam in remuneratione 0541C torrens est voluptatis, et fluminis impetus, torrens inundans laetitiae, flumen gloriae [alias, gratiae], et flumen pacis. Flumen plane est, sed quod affluat, non quod fluat vel effluat. Flumen vocatur, non quod transeat vel pertranseat, sed quod abundet.
8. Aeternum, inquit, gloriae pondus. Non enim nobis gloriosa vestis, non gloriosa domus, sed ipsa gloria promittitur. Si quid vero illorum aut similium aliquando dicitur, figura est. Nam in veritate justorum exspectatio non aliquid laetum, sed ipsa laetitia est (Prov. X, 28). Gaudent in cibis, gaudent in pompis, gaudent in divitiis, gaudent et in vitiis homines; sed luctus extrema occupat ejusmodi gaudiorum, quod gaudium in materia convertibili mutari necesse sit re mutata. Accenditur cereus: non purum lumen est, sed lucerna; 0541D siquidem ignis ipse propria fomenta consumit, 1087 nec nisi ipsa consumptione fovetur. Porro deficiente materia etiam ipse deficiet, et ubi illam videris prorsus exustam, hunc quoque nihilominus exstinctum esse reperies. Sicut ergo flammae illius novissima fumus occupat et caligo, sic laetitia laetae rei in tristitiam commutatur. Nobis autem non favum mellis, sed purissimum et liquidissimum mel reposuit Deus; ipsam plane laetitiam, vitam, gloriam, pacem, voluptatem, amoenitatem, felicitatem, jucunditatem et exsultationem thesaurizavit nobis Dominus Deus noster: et haec omnia unum, ut sit participatio Jerusalem in idipsum. Et hoc unum et idipsum nonnisi ipse, sicut supra meminimus, dicente Apostolo quoniam erit Deus omnia in omnibus (I 0542A Cor. XV, 28). Haec merces nostra, haec corona nostra, hoc bravium nostrum: ad quod utinam sic curramus, ut comprehendamus! Fratres, nunquam prudens agricola seminandi opportunitatem reputat longiorem, qui futurae messis desiderat ubertatem. Vestri autem dies, non minus utique quam capilli, omnes numerati sunt (Luc. XII, 7); et sicut pilus de corpore, sic et momentum de tempore non peribit (Luc. XXI, 18). Habentes ergo talem promissionem, charissimi, non deficiamus aut fatigemur aliquando: nec grave causemur onus Christi, quod teste ipso leve est; vel jugum, quod revera suave est (Matth. XI, 30): sed ad omne quod videmur portare pondus diei, aeternum gloriae pondus cogitemus. Ad quam nos sua miseratione perducat virtutum Dominus et 0542B rex gloriae; cui interim devota humilitate clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9).
SERMO II. De obedientia, patientia et sapientia; seu, de noscendo se ipsum, quod homines sumus.
1. Obsecro vos, fratres, per communem salutem, studiose suscipite datam vobis opportunitatem operandae salutis. Obsecro per misericordiam, pro qua tam miserabiles vos facere studuistis, facite ad quod venistis, ad quod ascendistis de fluminibus Babylonis. Super flumina Babylonis, ait Propheta, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1). Nulla vobis hic nutriendorum liberorum cura, nulla sollicitudo quomodo placeatis uxoribus: 0542C non de nundinis, non de negotiis saecularibus, non de ipso victu et vestitu necesse est cogitare. Procul a vobis, magna quidem ex parte, diei malitia et sollicitudo vitae. Sic abscondit vos Deus in abscondito tabernaculi sui. Vacate, itaque, dilectissimi, et videte quoniam ipse est Deus (Psal. XLV, 11). Verum, ut hoc quandoque possitis, curandum est vobis prius ut videatis quid estis vos, et, juxta ejusdem prophetae vocem: Sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21). Huic duplici considerationi tota haec vestra vocatio tribuatur, sicut sanctus orabat: «Deus, noverim me, noverim te (AUGUSTINUS, in Confess. libris).» Quomodo enim notus sibi videtur homo, laboris fugitans et doloris? aut quomodo scit se esse 0542D hominem, qui ad id paratus non est ad quod natus? Homo, inquit, nascitur ad laborem (Job V, 7). Nam ad dolorem natum se dubitat, qui non natus est in dolore. Sed dolorem parturientis clamor, laborem prolis fletus indicat et vagitus. Quoniam tu laborem et dolorem consideras, ait Propheta (Psal. IX, 14). Labor in actionibus, dolor in passionibus est. Proinde qui se noverat hominem, ad utrumque paratus supplici confessione dicebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Et geminam hanc praeparationem evidentius exprimens, de actione quidem: Paratus sum, ait, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 60). De passione vero: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper (Psal. XXXVII, 18).
0543A 2. Nemo sane in hac misera vita geminam hanc vexationem se evadere glorietur. Nemo quippe ex omnibus filiis Adae sine labore hic vivit, nemo sine dolore. Est qui declinat aliquos, sed incidit procul dubio in graviores. In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Non tamen continuo 1088 sine labore sunt, aut minime flagellantur. Denique propterea, inquit, tenuit eos superbia. Gravis equidem labor, Operti sunt iniquitate et impietate sua (Psal. LXXII, 5, 6). Gravibus plane flagellis, siquidem non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. LVII, 21). Quod enim nec laboris anxietatem nec flagelli sentiunt laesionem, ipsa jam insensibilitas vehementiam indicat passionis. Sudat pauper in opere foris: sed nunquid minus anxie 0543B dives intus in ipsa sua cogitatione laborat? Aperit iste os suum in oscitatione; aperit ille in eructatione; et interdum ille gravius fastidio, quam iste inedia cruciatur. Postremo velint, nolint, non modo homines, sed etiam daemones et faciunt et patiuntur quod providentia summa disposuit.
3. Caeterum nec leprosa obedientia, nec canina patientia commendatur. Inde est quod non simpliciter petimus ut fiat voluntas Domini, quam in omnibus et per omnia fieri certissimo constat: voluntati enim ejus quis resistit? sed ut fiat sicut in coelo et in terra. Quam nimirum adjectionem duabus quoque praecedentibus petionibus nihilominus reor aptandam, ut Patrem nostrum qui in coelis est exoremus, quatenus et nomen ejus sanctificetur, et regnum 0543C ejus adveniat, et voluntas fiat (Matth. VI, 9, 10). Haec omnia sicut in coelo, sic et in terra. Alioquin ubi non sanctificatur nomen ejus? ubi jam regnum ejus non venit, quando in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 10)? Scio te quia es Sanctus Dei, ait etiam ipse malignus (Marc. I, 24). At longe aliter et dissimili prorsus affectione nomen istud sanctificatur in coelis, ubi tam inenarrabili jucunditate clamatur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Sic et regnat non in terra solum, verum etiam in gehenna, imperium habens vitae et mortis. Sed omnino dissimiliter regnat in his qui inviti serviunt, et qui voluntarie famulantur.
0543D 4. Bonus cibus obedientia, de qua nimirum et ipse Dominus ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Et Propheta: Labores, ait, manum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2). Bonus cibus patientia pauperum, quae non peribit in finem, panis lacrymarum, panis doloris. Verumtamen utrique necessarium est condimentum, sine quo uterque insipidus non modo non reficiat, sed gustatus afferat mortem. Durissimus equidem cibus uterque, fratres, et, nisi aliquod tertium saporabile apponatur, utique mors in olla. Quid vero tam saporabile quam sapientia? Nempe lignum vitae est, quod et ipsas aquas Marath per Moysen dulcoravit (Exod. XV, 25). Farinula est, quae pulmentum prophetarum per Elisaeum saporavit 0544A (IV Reg. IV, 41). Ignis est, qui semper ardere praecipitur in altari (Levit. VI, 12). Oleum est, ob cujus inopiam virginibus fatuis ostium clauditur nuptiarum (Matth. XXV, 12). Sal est, quod nulli sacrificio deesse jubetur (Levit. II, 13). Inde est quod insulsos homines dicimus, quos intelligi volumus minime sapientes. Et Dominus sal in nobis habere praecipit (Marc. IX, 49). Apostolus quoque omnem nostrum sermonem sale monet esse conditum (Coloss. IV, 6).
5. Puto tamen hanc ipsam, quam obedientiae et patientiae tertiam addi volumus, sapientiam nihilominus triplicem inveniri, ut nostrum hoc condimentum velut tribus quibusdam herbis conficiatur. Opus est enim ut justitia sit in intentione, hilaritas 0544B in operatione, humilitas in reputatione. Insipida namque Deo et insulsa quodam modo nostra obedientia, seu etiam patientia est, nisi omnium quae vel agimus, vel patimur, ipse sit causa; quia et quidquid facimus, jubemur facere in gloriam Dei; et non si quid patimur, sed si quid propter justitiam patimur, beati. Oportet autem pusillanimitatem quoque et tristitiam in omnibus quae agenda sunt vel toleranda caveri; quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Denique hilaritas ipsa et devota voluntas ad eam quam supra diximus praeparationem specialiter noscitur pertinere. Porro elationem super omnia fugere necesse est. Quisquis enim altum sapit, et opus ejus, et patientia vanum 1089 sapit; nec gravior ullus sapor, aut magis contrarius 0544C est veritati. Videsne quam sit utile homini scire se hominem, ut proinde sit paratus ad mandatorum obedientiam, et tolerantiam flagellorum: ac deinceps studeat ut, qui nec laborem interim potest effugere nec dolorem, sic saltem laboret et doleat ut haec sibi in cibos transeant salutares? Siquidem melior est obedientia quam victimae (I Reg. XV, 22); et: Melior est patiens viro forti (Prov. XVI, 32). Inobedientia est causa mortis: omnes experimur, omnes morimur propter eam. Impatientia, animae perditio est, dicente Domino: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Nihilominus autem sapientia quoque, quam diximus, necessaria est ad salutem. Siquidem non solum propter inobedientiam 0544D quibus obedientia defuit, aut propter impatientiam qui patientia caruerunt; sed et qui non habuerunt sapientiam, propter suam insipientiam perierunt
6. Et haec quidem ut sciant homines quoniam homines sunt, actionibus jam et passionibus deputati; erat quando in actione et meditatione positus erat homo, sine passione habens actionem, habens etiam sine labore meditationem. Dico autem quando positus est in paradisum, ut operaretur et custodiret. Verum hinc quoque si non caderet, erat aliquando promovendus, ut sola jam frueretur contemplatione: sicut et ex hoc inferiori gradu, quem modo tenet, nisi resurgere satagat, in infimum est quandoque casurus: videlicet ut in sola jam passione versetur, quod nec opus nec ratio, sed tantum passio apud 0545A inferos sit. Felix quidem cujus animam corpus non aggravabat, quia nec corrumpebatur. Sed longe felicior, si ad hoc pervenisset, ut minoratus actu, plenius perfectusque perciperet sapientiam, gratis diligens corpus, tanquam in nullo indigens corpore. Esset enim hic pulcherrimus ordo, et erit adhuc quando erit. Neque enim aliquatenus desperandum, ut videlicet sicut anima Deo, sic animae caro dicere videretur: Quoniam bonorum meorum non eges; Adimplebis me laetitia, ait, cum vultu tuo (Psal. XV, 2, 11). Inde plenitudo, inde satietas, cum apparuerit gloria tua. Nam quod de corporum reformatione, et conformatione claritati corporis ejus exspectamus, ex abundanti quodam modo et mensurae supereffluentia erit: ut feliciter quidem in ipsius glorificatione, 0545B sed non principaliter gaudeamus. Uxor, inquit, tua, sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Honorabitur caro, sed juxta mensuram suam, non in medio domus habitans, sed seorsum; nec in facile nobis, sed in latere constituta. Filii tui, sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Nimirum opera etiam ipsa non deerunt, sed quae nunc fiunt, non quae fient tunc; sicut scriptum est: Opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13). Verum etsi gratulemur et agamus gratias Deo super his quae ipsius adjutorio gessimus, non primum tamen eis locum dabimus, sed in circuitu locabuntur.
7. Nunc vero in regione corporum habitantes, corporibus sumus obnoxii: et ex quo dissipaverunt 0545C legem parentes nostri, non modo faciendi tempus est, sed etiam patiendi, et omnium nostrum amplius labor et dolor. Durus equidem cibus est hordeaceus panis; sed offenso rege, pulsus palatio miles quamlibet delicatus, ad unum forte quem solum habet servulum divertere opus habebit: ibi fovere latebras, et insolita capere prandia apud eum; regales delicias pultibus rusticanis, ac nobiles stratus sterquilinio mutare servuli, juxta illud propheticae lamentationis: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). Ibique hoc maxime propheta deplorat, oblitas propriae conditionis ingenuas creaturas tantam dissimulare miseriam: nec modo non reputare quod tolerant, sed tanquam bona magna complecti, quae paulo minus extrema sunt mala. 0545D Propterea siquidem et de se ipso ait: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Thren. III, 1).
1090 8. Gemamus nos sub hoc onere, fratres, et praesentes deploremus aerumnas. Frequenter quisque nostrum in vocem piae querimoniae erumpat, et clamet: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24) Studeamus etiam furari aliquando nosmetipsos; et a pessimis occupationibus istis subripere vel ad horam: jaculari animos, vibrare corda in id quod suum est, et quod quanto naturalius, tanto suavius est. Hoc enim est quod dicitur: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Neque enim est oculorum visio 0546A ista, sed cordium, cum Dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Proprium hoc cordis bonum; nec servili ad hoc indiget instrumento. Proprius enim animae cibus est, de quo Propheta: Aruit, inquit, cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum (Psal. CI, 5). Sane quod dicimus: Dictu facilius nihil est; in comparatione dicimus operum, quod longe sit volubilior lingua, quam dextera, et levius haec ad verbum, quam ad actum illa moveatur. Alioquin et dictu et actu cogitatus facilior est, quod in eo quidem suo ipsius ore loquatur anima, suis videat oculis, suis manibus operetur. Quamvis et hic interdum laborare eam necesse est etiam in gemitu suo, et intra proprium quoque cubile compungi. Siquidem usque 0546B adeo vita nostra inferno appropinquavit, qui solius utique passionis est locus, ut et actionem passio, imo et ipsam quoque cogitationem actio et passio pariter occuparint. Nonne enim nobis quodam modo passivae sunt actiones, et in cogitationibus etiam dolor et labor? Heu vitula Ephraim docta diligere trituram (Osee. X, 11), assueta jugo, ignara quietis! quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Quando cessabunt haec omnia, et jam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor neque labor ullus? Quando inebriabit animam ubertas domus Dei, et torrens ille indeficiens voluptatis divinae? Quando totam sibi eam serenissimi contemplatio luminis vindicabit? Filioli, concupiscamus 0546C in atria Domini; crebro suspiremus illuc. Patria nostra ipsa est, odoremus [alias adoremus] saltem et a longe salutemus eam. Amen.
SERMO III. De cantico Ezechiae regis, «Ego dixi in dimidio dierum meorum,» etc. (Isa. XXXVIII, 10-20.)
1. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24), perseverantes in sua vetustate usque ad mortem; et hoc quia non timent Dominum. Verum qui timore Dei initiatur ad sapientiam, is continuo dimidiat dies suos, exclamans prae timore: Vadam ad portas inferi. Cujus utique inferi metu cum coeperit quiescere a malis, incipit de bonis quaerere consolationem, quia necesse est in alterutro consolari. Est autem bona consolatio de spe salutis 0546D aeternae, in quam, sublatis peccatis quae separabant inter ipsum et Deum, per Dei gratiam reviviscit et hilarescit. In quo cum coeperit proficere, quia hoc est pie vivere in Christo, necesse est, teste Scriptura, persecutionem patiatur (II Tim. III, 12): ut recens gaudium vertatur in moerorem, et dulcedo boni, vix summis, ut ita dicam, labiis attacta, in amaritudinem commutetur, ita ut libeat dicere: Versa est cithara mea in luctum, et cantatio mea in plorationem (Job. XXX, 31). Plorat ergo amarius amissam dulcedinem, quam prius fleverat admissam peccatorum amaritudinem: et hoc tandiu facit, donec, Deo miserante, consolatio redit. Qua denuo 0547A redeunte, cognoscit eam, quam passus est, tentationem, probationem fuisse, non desolationem: porro probationem fuisse ad eruditionem, non ad destructionem, sicut scriptum est: Visitas eum diluculo, et subito probas illum (Job. VII, 18). Unde et cognito suo de tentatione profectu, non tantum non refugit, sed etiam tentari appetit: Proba me, inquiens, 1091 et tenta me (Psal. XXV, 2). Crebris itaque hujuscemodi vicissitudinibus inter gratiae visitationem et tentationis probationem in schola virtutum proficiens, faciente utique visitatione ne deficiat, tentatione ne superbiat: tali tandem exercitio mundato oculo interiori, statim adest lux, cui fideliter inhaerere cupiens, sed corpore pressus non praevalens, ad se ipsum nolens dolensque resilit. Gustato 0547B tamen aliquatenus quam dulcis est Dominus, ejus etiam, cum ad sua redierit, in cordis palato saporem retinet: quo fit ut jam ipsum, non ipsius quaecunque bona desideret. Et haec est charitas non quaerens quae sua sunt; haec facit filium non quaerentem sua, sed Patrem diligentem. Timor quippe faceret servum in sua commoda declinantem, spes mercenarium sua lucra sectantem.
2. Per hos procul dubio gradus Ezechias transiit, et innotuit transituris: Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi. Ac si diceret: Cum, deposita imagine terrestris hominis, imaginem coelestis velle portare coepi; a timore, ut scriptum est, concipiens (Isai. XXVI, 17, 18) exclamavi: Vadam ad portas inferi. Quo tamen timore nequaquam 0547C desperans, quaesivi residuum annorum meorum, ut jam mihi vivere inciperem, qui contra me vixeram usque adhuc. Quaesivi autem ab illo qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Neque enim ad ipsum sine ipso, non dicam reverti, sed nec converti quidem poteram: utpote spiritus vadens et non rediens. Quaesivi, ergo, residuum annorum meorum. Quo accepto (non enim negat qui incitat ad quaerendum) statim veram experior sententiam Sapientis, qui ait: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Tentationibus itaque cum urgerer, et spes recens, quam conceperam salutis, mihi jamjamque intercludi videretur: Dixi: Non videbo Dominum 0547D meum in terra viventium: quod utique in abundantia praesumpseram. Dixi enim in abundatia mea: Non movebor in aeternum; non attendens quod in voluntate tua, non in potestate mea praestitisti decori meo virtutem. Quamobrem avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8), nequaquam jam visurus Dominum Deum, id est Patrem, in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, videlicet Filium, de quo dictum est: Et homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII.) Sed nec habitatorem quietis, id est Spiritum sanctum, de quo scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum? (Isai. LXVI, 2.)
3. Addit quoque: Generatio mea ablata est et convoluta 0548A est a me: hoc est, bonorum operum proles, quam ex timore coeperam parturire, ut de anima nostra possit dici: Et quae multos habebat filios, infirmata est. Ablata est autem pia haec soboles, et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum: ad tempus utique credita, non tradita in aeternum. Item adjecit: Praecisa est velut a texente vita mea: ut discerem profectus vitae meae non in mea, sed in manu Omnipotentis, sicut tela in manu texentis; quandoquidem dum adhuc ordirer, hoc est statim in initio, succidit me, quatenus eodem pene tempore et dederit et tulerit quod donarat. Sed si defecit virtus mea, non tamen dereliquit me; ne, qui coeperat, non posse perficere videretur. Quid multa? In veritate mox comperi quia virtus in infirmitate 0548B perficitur (II Cor. XII, 9); et aio: Bonum mihi quia humiliasti me (Psal. CXVIII, 71). Cognovi enim quia de mane usque ad vesperam finies me, id est consummabis me. Non in solo mane visitationis, aut tantum in vespera tentationis, sed in utroque simul erit perfectio mea. Stultus ego, qui tantum sperabam usque ad mane, cum David dicat: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino (Psal. CXXIX, 6). Et quoniam pusillus in spe, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: robur omne videlicet, de quo adhuc sub tutela gratiae futurorum improvidus confidebam. Contrivit autem quis, nisi adversarius noster diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret? (I Petr. V, 8.) Tu ergo, Domine, ex hac contritione humiliatum et probatum, 0548C de mane usque ad vesperam 1092 finies me, quoniam et factum est mane et vespere dies unus.
4. Quamobrem ego, ut didici, benedicam Dominum in omni tempore, hoc est mane et vespere; non sicut ille qui confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19): non sicut illi, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII, 13): sed dicam cum sanctis: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus? (Job II, 10.) Et in mane quidem sicut pullus hirundinis, sic clamabo, in vespere autem meditabor ut columba: quatenus et cum gratiae matutinum arriserit, in modum hirundinis exsultans et clamitans gratias agam pro visitatione; et cum vespera ingruerit, 0548D non deerit sacrificium vespertinum, cum instar columbae gemens, lacrymas fundam in tribulatione. Sic enim deserviet tempus utrumque Deo, cum et ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Moerens moerebo in vespera, quo laetus fruar matutino. Placet uterque Deo, et peccator compunctus, et justus devotus: cui e regione displicet tam ingratus justus, quam peccator securus. Aut certe sicut pullus hirundinis hac illacque discurrens, Marthae me officiis mancipabo, hilarem datorem me exhibens omni necessitatem patienti: et meditabor ut columba; gemendo utique quod obstat, dum quod restat intueor. Hoc autem faciam mane et vespere, hoc est prius et posterius, juxta quod in typum utriusque vitae dictum est a Laban: 0549A Non est consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias (Gen. XXIX, 26). quanquam indifferenter de altera ad alteram transeatur. Quod significare Job puto, ubi ait: Si dormiero, dico: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam (Job. VII, 4). Quiescens quippe in vespera contemplationis, mane desiderabat, quo surgeret ad actionem: rursumque negotiis fatigatus exspectabat vesperam, libenter repetens otia contemplationis.
5. Potest et per garrulam aviculam cantus simul psallentium in Ecclesia, et per gementem columbam privata orationum suspiria designari. Sed mediam sententiam magis velle videtur sequens versiculus: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelso. Sive enim dicatur, attenuati, hoc est subtiles facti, 0549B pro assiduitate suspiciendi in excelso, videlicet sublimia atque excelsa contemplandi; sive intelligatur, attenuati, id est reverberati, et a suo quodam modo acumine imminuti, juxta illud: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum (Psal. CXVIII, 82); et rursum: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus (Psal. LXXVI, 4): sive ergo illo, sive hoc modo accipiatur, non aliud quam contemplatio designatur. Caeterum posterior expositio sequentibus magis convenire videtur. Ait enim: Domine, vim patior. Quasi dicat: Domine, non sponte, sed invitus retrahor et arceor a tui contemplatione; quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Responde ergo tu, 0549C o Conditor, pro me, qui nosti naturae conditionem. Aut si peccata mea hoc faciunt, nec est culpa naturae, sed meae pessimae consuetudinis etiam sic nihilominus responde pro me, affigens peccata cruci, et sanguine tuo delens, ut non sit quod me impediat contemplantem. Nam quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Ad quem me videlicet alium vertam, aut quis alius respondebit pro me, cum ipse, non alius, hanc mihi difficultatem, imo impossibilitatem imposuerit, dando super me illam sententiam: In sudore vultus tui comedes panem tuum? (Gen. III, 19.)
6. Quod si non fecerit, legitur, sed, fecerim; arguit se, quod quasi culpam in auctorem retorserit, 0549D cum de natura causatus est; et totum sibi imputat et suis peccatis, dicens: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim? hoc est, id quod patior, peccando meruerim. Quamobrem unum est quod facere possum: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Nempe non sum dignus ut valeam te recogitare cum dulcedine: faciam quod 1093 possum; cogitabo me ipsum in amaritudine animae meae. Lucem habitas inaccessibilem, nec queo diu infirmam mentis aciem radio tui fulgoris infigere, et ob hoc confusus redeo ad consuetas et familiares mihi tenebras vitae meae pristinae: non quidem in eis iterum jacendo cum mortifera delectatione, sed puniendo eas et recogitando in amaritudine animae meae. Oportebat quidem, si 0550A fieri posset, revivere me, ut ita loquar, denuo, quod male vixi: sed quia hoc non possum, saltem recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae; faciam recogitando, quod reoperando non possum. Recogitabo autem tibi, quia tibi soli peccavi; ut in quo ego me condemno, tu justificeris, et vincas misericordia, cum de me judicabis. Jam quidem et ante cogitaveram ea; sed quia non satis punita sunt quae me adhuc impedire possunt, rursum redeo ad ea recogitanda in amaritudine animae meae, quousque ita penitus exstirpata sint ut jam impedire non possint.
7. Nec infructuosum, ut arbitror, erit hoc studium. Nempe si sic vivitur, imo quia sic vivitur, non quidem carne, sed spiritu, et in talibus vita spiritus 0550B mei, hoc est tam in mei consideratione quam in tui contemplatione, magis ac magis corripies me, et vivificabis me. Siquidem corripior, cum me cogitando compungor: revivisco, cum te sublevatus utcunque intueor. Itaque ostendendo me mihi, corripies; ostendo te, vivificabis. Porro vivifices necesse est; quia ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amaram passus sum amaritudinem pro peccatis in principio conversionis, unde exclamavi: Vadam ad portas inferi: amariorem pro terroribus in profectu conversationis, quando dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Sed ecce jam peccatis poenitentia punitis, et sopitis terroribus, qui impugnare solebant, in hac tamen pace amarissimam sustineo amaritudinem pro defectu contemplationis. Verum 0550C qui et mihi peccata miserando donasti, et tentationes juvando superasti, etiam nunc, o Domine, reddes mihi laetitiam salutaris tui. Hoc quippe est quod ait: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, in conflictu videlicet vitiorum, sive in impetu tentationum: projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, secundum multitudinem miserationum tuarum.
8. Nec immerito; neque enim infernus confitebitur tibi, quo utique ego pene descenderam, cum irruentibus pulsarer tentationibus: quippe quia nisi Deus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. XCIII, 17). Sed neque mors laudabit te, qua nimirum aliquando detinebar, dum adhuc jacerem mortuus in peccatis. Nec exspectabunt qui descendunt 0550D in lacum veritatem tuam: qui scilicet post gustatam dulcedinem contemplationis in lacum descendunt desperationis. Mors siquidem est jacenti in peccatis ante conversionem: infernus succumbenti tentationibus post acceptam remissionem; lacus vero desperanti post expertam contemplationem. Nam quanto quis ad altiora profecerit, tanto gravius, si corruerit, colliditur, quando ruit. Non itaque infernus confitebitur tibi, hoc est qui jam quidem sunt conversi, sed tentationibus superantur: neque mors laudabit te, hi utique qui necdum conversi aut confessi, laetantur potius cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). A mortuo quippe, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Nec exspectabunt qui descendunt in lacum 0551A veritatem tuam: quos de fastigio divinae contemplationis in lacum propriae diffidentiae forte devolvi contigerit. Quod procul dubio fit, cum nimia quis tristitia post acceptam tantam laetitiam absorbetur. At vero vivens, vivens ipse confitebitur tibi. Est qui vivens carne, mortuus est spiritu; et est qui mortuus carne, nihilominus mortuus est spiritu; sed horum neuter laudabit te, aut confitebitur tibi. Caeterum vivens, vivens ipse confitebitur tibi: qui videlicet non tantum carne, sed et spiritu vivit, ipse confitebitur tibi, sicut et ego 1094 hodie. Hac me duplici vita tuo munere vivere confido. Sequitur:
9. Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Non revelatur servo veritas, quia servus nescit quid faciat 0551B dominus ejus (Joan. XV, 15). Sed nec mercenarius rapitur ad contemplandam veritatem, qui propriam quaerit utilitatem. Filio autem pater notam faciet veritatem suam, quem audit dicentem: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu, Pater (Matth. XXVI, 39). Revelatur itaque servo Dei potestas; mercenario felicitas, filio veritas. Non quod in Deo ista discreta sint, cui idem posse, quod felicem et veracem esse: sed quod a creatura Creator pro diversis ejusdem creaturae affectibus, diversis sentiatur respectibus. Cum sancto enim sanctus, et cum perverso erit perversus (Psal. XVII, 26). Audi denique vocem filii. Domine, salvum me fac. Quare? forte ne ardeat in inferno, forte ne fraudetur praemio? Non, inquit; sed psalmos nostros cantabimus cunctis 0551C diebus vitae nostrae in domo Domini. Non, inquit, quaero salutem ut poenas vitem, aut in coelo regnem; sed ut te in aeternum cum illis laudem, de quibus scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Servus dicit Vadam ad portas inferi. Mercenarius: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Filius: Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Cui simile est illud: Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Et qui timet ire ad portas inferi, et qui Deum cupit videre propter quietem sui, uterque profecto quaerit quae sua sunt. Porro qui psalmos cantare desiderat in domo 0551D Domini, non sua vel pericula fugit, vel lucra appetit; sed illum procul dubio diligit, quem laudare gestit cunctis diebus vitae suae. Laudatur non immerito in aeternum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO IV. De quaerendo Deo, et triplici vinculo quo cohaeremus Deo De triplici cohaerentia vinculorum, clavorum et glutinorum].
1. Non hic stamus tota die otiosi. Scimus enim et quid quaerimus, et quis est qui nos conduxit. Deum quaerimus, Deum exspectamus. Non est parva res, nec parvi animi, cum illa quae singulari pietatis nomine gloriatur, saepius sese queratur esse frustratam, dicens: Quaesivi illum, et non inveni (Cant. 0552A III, 1). Est enim sicut amabilis, ita etiam admirabilis; quia cum non quaeritur invenitur, et non invenitur cum quaeritur. Si nati essemus ex quo factus est homo super terram, et usque ad centum millia annorum vita nostra extenderetur, non esset tamen condigna quaesitio hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ecce nunc tempus quaerendi, ecce nunc dies inveniendi prae manibus sunt. Quaerite, inquit, Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Erit tempus quando non erit locus, cum ille fons miserationis interminabili siccabitur siccitate. Quaeretis me, inquit, et non invenietis (Joan. VII, 34). Bonus es, Domine, animae quaerenti te. Si quaerenti, quanto magis invenienti? Si tam dulcis est memoria, qualis 0552B erit praesentia? Si mel et lac dulce est sub lingua, quid erit super linguam?
2. Hinc probate vos, fratres, si in via estis, si non exorbitatis. Laetetur, inquit, cor quaerentium Dominum (Psal. CIV, 3). Si gaudetis ad labores, si inoffenso, si indefesso pede curritis viam mandatorum Dei, si quotidie utriusque hominis status recentior est ad proficiendum, quam ad incipiendum; profecto quaeritis faciem ejus semper. Quo ergo abiit dilectus ex dilecto, et quaeremus eum? Ubi est? Quid dixi miser! Sed ubi non est? Altior est coelo, inferno profundior, latior terra, mari diffusior. Nusquam est, et ubique est; quia nec abest ulli, nec ullo capitur loco. Ipse hic est, sed ego hic non sum. Quam verisimilius videretur, ut tu hic non esses, et ego 0552C hic essem, Domine! Sed ego nec hic, nec alibi sum; quia ad nihilum redactus sum, et nescivi (Psal. LXXII, 22). Vere ad nihilum, 1095 id est ad peccatum, et nescivi; quia non fui ibi cum primus parens meus devoravit me morsu amarissimo. Hinc est quod, corde confractus et corpore, diffluo in voluptates, in amaritudines, habens innatam culpam, poenam cognatam, totus fluidus et enervis. Ille autem qui idem ipse est, qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14), veraciter est, cui est esse quod est.
3. Quae ergo participatio, quae conventio illius qui non est ad illum qui est? Quomodo possunt tam diversa conjungi? Mihi, ait sanctus, adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Immediate ei conjungi non possumus; sed per medium aliquod poterit 0552D fieri fortassis ista conjunctio. Et ne diutius vos protraham, tria sunt vincula quibus ei astringimur; et sic tria, ut sola: cum solis istis, vel istorum similibus, omne quod ligatur, ligetur. Et primum accipite funes; secundum clavos ligneos vel ferreos; tertium gluten. Primum astringit fortiter et dure; secundum fortius et durius; tertium suaviter et secure. Fune quodam modo alligatus est Redemptori, si quis forte, dum vehementiori tentatione turbatur, proponit sibi honestatis intuitum, memoriam promissionis, et hoc interim se fune retinet, ne propositum penitus abrumpatur. Durum profecto vinculum et molestum, sed et periculosum nimis, et quod diu tenere non possit: siquidem putrescunt funes, et 0553A pudoris vinculum aut obliviscimur, aut abrumpimus cito. Est autem qui clavis configitur Domino majestatis, quem timor Dei ligat, qui non expavescit ad vultus hominum, sed ad memoriam gehennalium tormentorum; et hic quidem peccare non metuit, sed ardere. Durius tamen et fortius primo imprimitur; quia cum ille vacillet in proposito, iste propositum non amittit. Tertius vero glutine ei conglutinatur, id est charitate, qui tam suaviter quam secure ligatus adhaerens Deo, unus spiritus est cum eo. Iste est qui quaecunque, undecunque, sive quae facit, sive quae ei fiunt, ad suum commodum revocat et retorquet. Beatus hujusmodi homo, et abundantis spiritus influens majestate, qui suavis et unctus portat omnes, et neminem onerat ipse: qui terribilius et horribilius 0553B ipsa gehenna judicat in re vel levissima vultum Omnipotentis scienter offendere. Hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum erat pro populo, et pro civitate sancta Jerusalem (II Machab. XV, 14). Glutino bonum est, ait Isaias (Isai XLI. 7). Bonum est revera et jucundum, quia alia duo, ne mala dixerim, comparatione istius gravia et importabilia sunt.
4. Sed ille misericors oculus, qui novit figmentum nostrum, neminem salvandorum dimittit in primo, sed provehit ad secundum; et ne ibi quidem deserens, de secundo perducit ad tertium. Primo siquidem quia pudet deserere aestuantes vix sustinemus ad horam; secundo jam timentes et sperantes proficimus; tertio perficimur amantes. Sic igitur duobus praecedentibus 0553C timore pariter et pudore exclusis, in solius amoris reclinatorio commoramur. Ita et Christus prius quidem ligatur, secundo crucifigitur, tertio glutinosa aromatum inunctione linitur: non quod opus haberet corpus illud hujusmodi aromatibus solidari, quod dissolvi omnino non poterat, aut videre corruptionem; sed qui propter nos Judaeorum sputa sustinuit, propter nos quoque fidelium non est dedignatus unguenta. Et attende, quod vix unius diei spatio in funibus et clavis moratus, cum unctione victor, et victurus perenniter resurrexit. Sic et electos in duobus praedictis non diutius patitur immorari, sed ungit eos unctione misericordiae suae, ut crucifixi mundo, et mundus illis, jam resurgant in novitate spiritus, et dicant: Quis nos separabit a 0553D charitate Dei? (Rom. VIII, 35.)
5. Hoc glutino agglutinavit nos sibi ille divinus intuitus a constitutione mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Scimus enim quia qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio coelestis servat eum (I Joan. V, 18). Generatio coelestis est aeterna praedestinatio, qua Deus praevidit nos conformes fieri imagini 1096 Filii sui. Ex his nullus peccat, id est, in peccato perseverat ; quia novit Dominus qui sunt ejus, et propositum Dei manet immobile. Etsi horrendorum criminum nota David inuritur, etsi Maria Magdalene septem daemoniis cumulatur, etsi princeps apostolorum 0554A in profundum negationis submergitur: non est tamen qui de manu Dei possit eruere. Quos enim praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit (Rom. VIII, 30). Nonne huic adhaerere Deo bonum est? Quaerite, fratres, quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Quaerite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 13). Et anima mea, inquit, illi vivet (Psal. XXI, 31), quae mundo mortua est. Quae enim mundo vivit, non illi vivit. Sic ergo quaeramus eum, ut et semper quaeramus, et cum venerit quaerere nos, dicat de nobis: Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Sicque aperiantur portae aeternales, et introeat rex gloriae, et nos cum illo, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO V. De verbis Habacuc, II, 1, «Super custodiam meam stabo.»0554B
1. Legimus in Evangelio, quod praedicante aliquando Salvatore, et sub mysterio edendi corporis sui discipulos ad communicandum passionibus suis admonente. dixerint quidam: Durus est hic sermo; et ex hoc jam non fuerint cum eo. Interrogati vero discipuli an et ipsi vellent abire: Domine, inquiunt, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes (Joan. VI, 61, 67, 68, 69). Ita dico vobis, fratres, usque hodie quibusdam manifestum est quoniam verba quae loquitur Jesus, spiritus et vita sunt; et propterea sequuntur illum: aliis dura videntur, et miseram alibi 0554C quaerunt consolationem. Sapientia siquidem in plateis clamitat, in lata videlicet et spatiosa via quae ducit ad mortem, ut revocet ambulantes per eam. Denique Quadraginta annis, inquit, proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde (Psal. XCIV, 10). Habes et in alio psalmo: Semel locutus est Deus (Psal. LXI, 12). Semel utique, quia semper. Una enim, et non interpolata, sed continua et perpetua locutio est.
2. Revocat autem peccatores ad cor, de cordis errore redarguit, pro eo quod ibi habitet ipse, ibique loquatur, faciens nimirum quod docuit per prophetam dicentem: Loquamini ad cor Jerusalem (Isai, XL, 2). Nam Babylon, quoniam terra est, nec potest sustinere universos sermones ejus; elongatur a corde, et in carne magis ambulat, tanquam mortua 0554D a corde, imo tanquam columba seducta non habens cor. Vult enim laetari cum malefecerit, et exsultare in rebus pessimis: audiensque vocem Domini hujus modi gaudia nullatenus approbantem, sed detestantem, sed arguentem, sed condemnantem, fugit, et abscondit se in similitudine praevaricatoris Adae. Sed heu me! quam vile operimentum quaeris, misera anima! quam inutile quaeris operimentum! Folia enim sunt quae intexis; folia, inquam, quae nil tibi caloris praebeant, nil habeant soliditatis. Orto denique sole arescent, et ventus urens disperget illa; tu vero nuda et misera remanebis. Tunc ergo nihil opertum quod non reveletur, quoniam veniet Dominus, 0555A qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Non erit jam quo lateas, misera. Frustra dices montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos (Osee, X, 8); quoniam nudam et apertam oportebit te stare ante tribunal Christi, ut audias vocem judicii, quae vocem consilii contempsisti. Ecce enim quid loquitur Deus: Agite, inquit, poenitentiam (Matth. III, 2): et dissimulant multi, et continent aures suas, et dicunt: Durus est hic sermo, Non sic impii, non sic dissimulare poteritis, cum sonabit asperum illud verbum, et auditio mala: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41).
3. Videtis, fratres, quam salubriter admoneat nos Propheta, ut si vocem ejus audierimus hodie, non obduremus corda nostra. Eadem enim pene 0555B verba et in 1097 Evangelio legitis, et in propheta. Ait enim Dominus in Evangelio: Oves meae vocem meam audiunt (Jon. X, 27). Et sanctus David in psalmo: Populus, inquit, ejus (hand dubium quin Domini) et oves pascuae ejus, hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 7, 8). Utilius namque et multo salubrius est hodie audire cum consulentem, consolantem, admonentem, docentem; et, ut multum, arguentem, increpantem, corripientem: quam in die illa tam amara, tam lugubri, tam tenebrosa audire illum judicantem, indignantem, ulciscentem, saevientem, condemnantem. Bonum, inquam, mihi, ut humilier, ut corripiat me justus in misericordia, et increpet me, quam ut 0555C oleum peccatoris impinguet caput meum; ne forte terra inveniar, quam percutiat virga oris sui, quando vasa figuli virga ferrea conterentur. Bonum mihi propter verba labiorum ejus cum Propheta custodire vias duras (Psal. XVI, 4), quam pariter cum impio interfici spiritu labiorum ejus.
4. Nunc autem si quid amaritudinis sentio in voce ejus, non sine dulcedine est; quoniam, cum iratus fuerit, misericordiae recordabitur: imo vero et ipsa indignatio non aliunde quam de misericordia est. Quos enim amat, arguit et castigat, et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); visitans in virga iniquitates ejus, et in verberibus peccata ipsius; misericordiam autem suam non dispergit ab eo. Propterea qui prudentes sunt, non 0555D operiunt vulnera sua, sed detegunt, et confitentur Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; et sic vinum reprehensionis infundit, ut non desit oleum consolationis. Propterea, inquam, sapiens apprehendit disciplinam, nequando irascatur Dominus, et jam secundum multitudinem irae suae non quaerat, sed recedat zelus ejus ab ipso. Inde est enim quod sapientis cor, ubi tristitia; cor vero stultorum, ubi laetitia: (Eccle. VII, 5.) sed tristitia illius convertetur in gaudium, et extrema gaudii illorum luctus occupabit. Audi denique Habacuc prophetam, quomodo Dominicam non dissimulet increpationem; 0556A sed sedula ac sollicita circa eam cogitatione versatur. Ait enim: Super custodiam meam stabo, et figam gradum in munitionem; ut videam quid dicat mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Et nos ergo, fratres, obsecro, super custodiam nostram stemus, quoniam tempus militiae est. Nec in sterquilinio hujus miseri corporis, sed in corde, ubi Christus habitat, in judicio et consilio rationis sit conversatio nostra: ita sane ut non in ipsa habeamus fiduciam, nec fragili innitamur custodiae, sed figamus gradum in munitionem, firmissimae petrae Christo totis viribus innitentes, sicut scriptum est: Qui statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 3). Sic ergo constituti et stabiliti, jam contemplemur, ut videamus quid 0556B dicat nobis, et quid respondeamus ad arguentem nos.
5. Primus enim contemplationis gradus iste est, dilectissimi, ut incessanter consideremus quid velit Dominus, quid placeat ei, quid acceptum sit coram ipso. Et quoniam in multis offendimus omnes, et fortitudo nostra in illius rectitudinem voluntatis offendit, nec conjungi ei aut coaptari potest; humiliemur sub potenti manu Dei altissimi, et omnino solliciti simus miserabiles non exhibere in oculis misericordiae ejus, dicentes: Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero (Jerem. XVII, 14), et illud: Domine, miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Postquam enim in hujusmodi cogitationibus mundatus est oculus cordis, 0556C jam non in spiritu nostro cum amaritudine, sed in divino magis spiritu cum multa delectatione versamur; nec jam consideramus quae sit voluntas Dei in nobis, sed quae sit in se ipsa. Vita enim in voluntate ejus, ut hoc nobis in omnibus utilius atque omnino commodius esse non dubitemus, quod ejus congruit voluntati. Et propterea, quam sollicite conservare volumus vitam animae nostrae, tam solliciti simus, quoad possumus, ab ea non deviare. Deinde cum jam in spirituali exercitio aliquatenus profecerimus, ducem sequentes Spiritum, qui scrutatur etiam alta Dei; cogitemus quam suavis sit Dominus, quam bonus in semetipso, orantes cum Propheta, 1098 ut videamus voluntatem Domini, et visitemus jam non cor nostrum, sed templum ejus 0556D (Psal. XXVI, 4); et cum eodem Propheta nihilominus dicentes: Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui (Psal. XLI, 7). In his enim duobus tota spiritualis conversationis summa versatur, ut in nostra consideratione turbemur et contristemur ad salutem, in divina respiremus; ut de gaudio Spiritus sancti habeamus consolationem; et hinc timorem et humilitatem, inde vero spem concipiamus et charitatem.
SERMO VI. De cute, carne et ossibus animae.
1. Beatus David in psalmo de justis loquitur, dicens: 0557A Multae tribulationes justorum, sed de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 20, 21). Quod nemo dictum esse de corporeis ossibus arbitretur: praesertim cum tot beatorum martyrum ossa confracta sint manibus hominum impiorum, et contrita dentibus bestiarum. Sed miranda prorsus et miseranda humanarum conditio animarum; quae, licet tam multa foris ingenii vivacitate percipiant, nulla tamen perspicacitate semetipsas, sicut sunt, nosse aut cogitare sufficiant; sed egeant omnino figuris et aenigmatibus quibusdam corporearum similitudinum, ut ex visibilibus et exterioribus possint vel aliquatenus invisibilia atque interna conjicere. Ponamus itaque velut quamdam 0557B animae cutem cogitationem, carnem affectionem, ut consequenter os ejus intentionem posssimus accipere. Sic enim erit in ossis integritate animae vita, in carnis incorruptione sanitas, in cutis specie pulchritudo. Quae sunt ergo tribulationes justorum, nisi quod interdum decoloratur cutis, cum videlicet inutilis cogitatio in corde versatur? Nonnunquam vero etiam caro vulneratur, quando scilicet ad hoc usque cogitatio perniciosa procedit, ut delectatione corrumpatur affectio. Nam ossa quidem justorum omnino integra atque illaesa custodiuntur a Domino, ut nunquam frangatur propositum cordis eorum, nunquam salutis [alias, salubris] intentio conteratur; ut videlicet concupiscentiae titillanti etiam detur assensus. Sicut enim peccati cogitatio decolorat, affectio 0557C vulnerat, sic consensus omnino animam necat.
2. Caveamus ergo, dilectissimi, cogitationes inutiles, ut animarum nostrarum facies decora permaneat: ut obliti quae retro sunt, id est populum nostrum et domum patris nostri, concupiscat Rex speciem nostram. Exeamus de terra nostra, ut non comprehendat nos cogitatio spectans ad voluptatem carnis. Exeamus et de cognatione nostra, id est a cogitationibus curiositatis, quae nimirum, cum in sensibus corporeis habitet, carnali utique cognata est voluptati. Exeamus etiam de domo patris nostri, ut fugiamus cogitationes superbiae et vanitatis. Eramus nos aliquando, sicut et caeteri, filii irae: eramus et nos ex patre diabolo, qui nimirum rex est super 0557D omnes filios superbiae, et in montibus elationis sedem sibi atque habitaculum infelicissimum praeparavit. Quod si forte aliquando talis aliqua cogitatio mentem subierit, tota sollicitudine laboremus citius abluere et eradere sordem qua nos maculari conspicimus, clamantes cum Propheta, ac dicentes: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Jam vero si quando forte per incuriam et negligentiam nostram transierit cogitatio inutilis etiam in affectum cordis, scientes quoniam non macula est jam, sed plaga, tota festinatione ad auxilium Spiritus, qui adjuvat infirmitatem nostram, recurramus, clamantes 0558A illud de psalmo, et dicentes: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). 1099 Humanae enim sunt tentationes istae, nec ex toto caveri possunt, quandiu in hoc corpore mortis peregrinamur a Domino. Nemo tamen parvipendat aut dissimulet ista; quoniam, etsi non mortifera sunt, certe periculosa.
3. Intentionem vero et propositum mentis ea sollicitudine custodiamus, fratres, qua vitam animarum nostrarum volumus custodire; quoniam istud omnino est peccatum ad mortem, cum ex consensu et deliberatione delinquimus, proprio judicio condemnati. Nec ideo sane id dixerim, ut desperet si quis forte delicti hujus sibi conscius est, sed ut expavescat praecipitium, et qui cecidit, 0558B adjiciat citius ut resurgat. Noverit enim excedisse se a justitia, quicunque hujusmodi est. Cujus os confractum est et comminutum, noverit praecisum se a corpore Christi, de quo nimirum legitur: Os non comminuetis ex eo (Exod. XII, 46; Joan. XIX, 36). Unde et in passione sua, licet plagis virgarum in livorem decolorata sit cutis, ut livore ejus nos sanaremur; licet clavis vulnerata sit caro, et lancea latus ejus apertum, ut sanguine ejus redimeremur; os tamen non est comminutum ex eo. Propterea et sanctus David: Non est, inquit, occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto (Psal. CXXXVIII, 15). Et in alio psalmo: Ossa, inquit, mea ut cremium aruerunt (Psal. CI, 4). Quod tunc fit, cum omnem delectationem boni prorsus amisisse videtur 0558C anima, solamque sibi aridae intentionis fortitudinem reservasse. Et vide ne forte tale aliquid etiam beatus Job pateretur, cum diceret; Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum (Job. XIX, 20): ut videlicet corrupta affectione vix solam sibi intentionem spiritualis cogitatio vindicaret.
SERMO VII. De triplici gloria, in illud Apostoli, «Qui gloriatur, in Domino glorietur.» (II Cor. X, 17, 18.)
1. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Noverat Apostolus gloriam propriam esse Creatoris, non creaturae, secundum illud: Gloriam meam alteri non dabo (Isai. XLII, 8); et: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); 0558D itemque: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9). Sed consideravit rationalem creaturam adeo affectare gloriam, ut aut vix aut nunquam ab hoc compesci desiderio possit: quippe quae ad imaginem facta est Creatoris. Propterea secundum datam sibi a Deo sapientiam, saluberrimum adinvenit consilium; dicens: Quandoquidem persuaderi nobis non potest non gloriari; saltem qui gloriatur, in Domino glorietur. Et considera quantum superexcedat Pauli philosophia philosophiam sapientium mundi hujus, quae nimirum stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Cum enim nonnullos viderint philosophi alienis delectari laudibus, 0559A et gloriam ab invicem quaerere; qui inter eos fuere praecipui, prudenter adverterunt vanam esse hujuscemodi gloriam, et penitus contemnendam. Sed considerantes deinde, ac studiosius inquirentes quaenam appetenda esset gloria sapienti; hic jam plane evanuerunt in cogitationibus suis, propriam cuique sufficere gloriam arbitrantes, quasi vero anima, quae a semetipsa esse non potest, a se possit esse beata. Sicut ergo cupidi laudis alienae tota sollicitudine operam dabant ea operari quae mirarentur homines et laudarent: sic isti sola ea judicabant sectanda esse quae interior arbiter animus approbaret.
2. Et haec quidem summa philosophia sapientium hujus mundi est, ipsa quoque minus habens, licet propinquior veritati. Unde et utramque gloriam sublimi 0559B veritatis contemplatione transcendens Apostolus: Qui gloriatur, inquit, non in altero, non in se, sed in Domino glorietur. Et eam, quae veritati videbatur esse vicinior, majori proinde redarguens sollicitudine, et condemnans certo judicio veritatis: Non enim, inquit, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus 1100 commendat. Utquid enim aut de alterius hominis, aut de meo ipsius judicio sollicitus sum, cujus nec vituperio reprobus, nec laude probatus inveniar? Fratres, si me ante vestrum oporteret tribunal astare, merito super vestris laudibus gloriarer. Quod si vel meo ipsius essem judicandus examine, jure meo ipsius testimonio contentus, propriis laudibus delectarer. Nunc autem cum nec vestro, nec meo, sed Dei sim judicio 0559C praesentandus; quantae insipientiae, imo et insaniae est, aut in vestro me, aut in meo ipsius testimonio gloriari: praesertim cum ipse sit cujus oculis omnia nuda sunt et aperta, et cui nequaquam opus sit ut quis ei testimonium perhibeat de homine? Merito proinde Apostolus ipse, vanae et fallacis gloriae reprobator: Mihi, inquit, pro minime est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4). In quibus verbis illud quoque diligenter considerandum est quod, alienum quidem judicium pro minimo habens, suum quoque nequaquam sequeretur, quamvis non illud adeo pro minimo judicaret habendum. Nemo enim scit hominum 0559D quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), ut comparatione interioris testimonii, exterius omnino pro nihilo sit habendum. Quid enim mihi cum eorum laudibus quibus ignotus sum? Quod si vel ipse qui in homine est spiritus omnia quae hominis sunt nosse posset, profecto sufficeret testimonium ejus. Nunc autem pravum est cor hominis, et imperscrutabile etiam sibi ipsi (Jerem. XVII, 9); adeo ut praesentia quoque magna ex parte ignoret, futura vero sua omnino nosse non possit. Quia tamen aliquatenus novit praesentia, si non reprehendat nos conscientia nostra, non quidem gloriam, sed fiduciam habemus ad eum, sicut beatus Joannes ait (Joan, III, 21). Cum autem veritatis ipsius, quam nihil latet, sententiam de nobis tenere 0560A meruerimus, in ea plane securius poterimus gloriari.
3. Interim vero nolite ante tempus judicare, ait Apostolus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5). Illa enim perfecta omnino erit et secura gloriatio, cum erit unicuique laus a Deo. Nunc quoque licet non plenarie, licet non sine timore et sollicitudine multa, aliquatenus tamen in Domino gloriamur, testimonium perhibente Spiritu sancto spiritui nostro quod filii Dei sumus. Hinc enim vere possumus gloriari, quod tantum habemus Patrem, quod majestati ineffabili cura est de nobis. Unde et propheta: Domine, inquit, quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? (Job. VII, 17.) Itaque qui gloriatur, jam non in meritis suis glorietur. 0560B Quid enim habet quod non acceperit? Si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit? In eo ergo a quo accepit, glorietur, non quasi ipse magnus sit, sed quia magnificet eum Deus: hoc est, ut in illis quae acceperit, non quasi ea non acceperit, sed quasi qui ea acceperit glorietur. Neque enim ait Apostolus: Si autem accepisti, quid gloriaris? sed: quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7) ut non prohibeat, sed doceat gloriari.
4. Sed quid sibi vult quod ait: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat? Quis est enim quem in hoc saeculo commendat Deus? Quomodo commendabit Veritas cum, qui adhuc reprehensibilis invenitur? Denique ego, inquit, quos amo arguo, et castigo (Apoc. III, 19). 0560C Haeccine commendatio est tota? Prorsus, quantum mihi videtur, ipsa est. Quae est enim melior et efficacior commendatio, quam divinae erga nos attestatio charitatis? Testimonium vero amoris ejus nullum credibilius, nullum certius in hac vita, quam quod desiderat propheta, ubi ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me (Psal. CXL, 5). Haec namque increpatio, qua jugiter nobis suggerit in occulto Spiritus veritatis quid desit nobis, superbiam, negligentiam, ingratitudinemque repellit. Quo triplici vitio omne paulo minus religiosorum hominum genus periculose laborat, pro eo quod minus attenta cordis aure percipiant, quid intus loquatur is, qui neminem palpat, 1101 Spiritus veritatis. Quod nonnullis exinde provenit, nisi fallor, quod, 0560D propriae gloriae cupidi, nulla ratione quiescere possunt, cum in se ipsis penitus nihil inveniunt unde possint aliquatenus gloriari. Perfecta autem et secura gloriatio est, cum veremur omnia opera nostra, sicut testatur beatus Job de se ipso (Job IX, 28): et, cum Isaia propheta, omnes justitias nostras non aliud quam pannum menstruatae reputandas esse cognoscimus (Isai. LXIV, 6). Nihilominus tamen confidimus etiam et gloriamur in Domino, cujus misericordia tanta est super nos, ut a gravioribus quidem, et quae ad mortem peccata sunt, custodiat nos, et tam benigne ipsa imperfectionis nostrae delicta, et conversationis impuritatem nobis manifestare, et agnitam condonare dignetur, quatenus in humilitate et sollicitudine et gratiarum actione firmiter 0561A radicati, jam non in nobis, sed in Domino gloriemur.
SERMO VIII. De diversis affectionibus vel statibus, quibus anima est sub Deo.
1. Quod diversis nominibus Deum, nunc quidem patrem, nunc magistrum vocamus, aut Dominum, non illius simplicissimae et omnino invariabilis naturae diversitas ulla in causa est; sed affectionum nostrarum multiplex variatio secundum diversos profectus animae vel defectus. Videntur enim quaedam animae sub patrefamilias agere, quaedam sub Domino, quaedam sub magistro, quaedam quoque sub patre, et nonnullae cum sponso, ut cum proficientibus proficere, cum immutatis mutari videatur et ipse, qui juxta Prophetam mutat quidem creaturas, 0561B et mutabuntur, licet idem ipse sit, et anni ejus non deficiant (Psal. CI, 27, 28). Denique quid in alio psalmo idem Propheta ad ipsum loquatur attende. Cum sancto, inquit, sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris; atque ut magis miremur, et cum perverso, inquit, perverteris. Et quemadmodum sic mutetur, imo sic mutet immutabilis ipse, secutus adjungit: Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 26-28).
2. At vero quoniam non prius quod spirituale, sed prius quod animale, deinde quod spirituale: videntur mihi quatuor interdum conversionem nostram praecedere status; unus sub nobis ipsis, tres sub principe mundi hujus. Est enim anima sub se ipsa, cum propriam 0561C sequitur voluntatem, libertate perniciosa gaudens. Hic est filius ille prodigus, qui portionem paternae substantiae, quae se contingebat, accepit; ingenium scilicet, memoriam, vires corporis, caeteraque similia bona naturae: quibus non ad divinam, sed ad suam uteretur voluntatem, essetque tanquam sine Deo in hoc saeculo. Est autem interim homo sub se, cum propriae satisfaciens voluntati, necdum tamen possidetur a vitiis et peccatis; quoniam qui facit peccatum, jam non sui ipsius servus est, sed peccati. Jam hinc vero proficiscitur in regionem longinquam, qui prius quidem separatus erat, sed necdum elongatus a patre. Accepta siquidem portione substantiae, factus est sui juris: et quamvis recesserit 0561D ab auctore, proximus tamen fuit, quandiu ab opere non recessit. Hoc autem tandiu fit, dum licita quidem, sed non expedientia pro sua sequitur voluntate. At postquam recesserit et a se ipso, declinans scilicet in peccatum, tunc jam in longinquam vere proficiscitur regionem; quoniam ab eo qui summe et singulariter est, nihil longius eo quod nullo modo est; nihilque remotum magis ab eo, a quo et per quem, et in quo sunt omnia, 1102 quam peccatum, quod nihil est inter omnia.
3. Porro justum divinae ultionis judicium est ut fugitivum patris filium alter sibi usurpet in servum. 0562A Unde et profectus in regionem longinquam, uni civium legitur adhaesisse: quem ego non alium quam unum ex malignis spiritibus intelligendum puto, qui pro eo quod obstinatione irreparabili peccant, et transierunt in affectum malitiae et nequitiae, jam non sunt hospites et advenae, sed quasi cives et inhabitatores peccati. Quid est autem quod civi dicitur adhaesisse pauper adolescens et peregrinus, nisi quod factus est subditus illi? Denique quomodo adhaeserit sequentia manifestant. Sic enim habes: Adhaesit uni civium regionis illius, et misit eum in villam suam pascere porcos. Et nota quod famis necessitate civi maligno dicitur adhaesisse, sicut Israel tempore famis descendisse legitur in Aegyptum (Gen. XLVI, 6). Periculosa plane et perniciosa 0562B esuries, quae liberos addicat miserae servituti, subjiciat operibus luti et lateris, porcis associet, imo et servos faciat esse porcorum. Unde autem egestas tanta ei qui dives advenerat, collectis nimirum omnibus, quae de paterna substantia in suam acceperat portionem? Ex eo sine dubio quod praemissum est, dissipasse eum bona sua vivendo luxuriose cum meretricibus, Propterea, inquit, coepit egere (Luc. XV. 11-15).
4. Porro meretrices istas concupiscentias carnis intellige, cum quibus luxuriose vivendo dissipat bona naturae, dum eis abutitur ad voluptatem. Hinc, ut jam diximus, egestas succedit perniciosa, teste Scriptura quod non satietur oculus visu, nec auris impleatur auditu (Eccle. I, 8). Mittitur ergo pascere porcos, corporeos scilicet sensus, qui volutabro luti 0562C et spurcitiis oblectantur. Et vide ne forte hi sint porci, quos ejecti ab homine maligni spiritus intrant (Matth. VIII, 32). Ejectum enim a rationali nostro, id est a mente, peccatum sensibus corporis haeret, Apostolo teste quod mente consentiat legi Dei, carne vero legi peccati, quae est in membris nostris. Unde et in alio loco: Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est in carne mea (Rom. VII, 18 25). Quid tamen agendum est, cum sic ejecti ab homine, porcos inhabitant spurci spiritus, nisi quaerenda remedia lacrymarum, et currendum ad aquas, quarum abundantia male vivida radix peccati suffocetur in eis? Quamvis haec omnimoda peccati exstinctio fini potius reservata vivetur.
5. Haec in excursu quodam sunt dicta, ut proinde 0562D manifestius assignarem quonam modo eum quem sub semetipso reperit, sibi malignus subjiciat, tanquam fortis armatus intrans et possidens atrium in quo pauper et debilis inventus est habitator. Verumtamen tripliciter mihi videntur homines esse sub principe tenebrarum. Primum quidem, nec volentes nec nolentes: quod convenit his qui necdum habent voluntatis usum; sunt tamen vasa irae propter originale peccatum, donec alligato forti vasa ejus diripiat fortior per sacramentum adveniens, verus utique Moyses, qui in aqua venit, nec in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Secundo modo, volentes, cum 0563A jam voluntarie peccant. Tertio quoque modo, nolentes, cum jam quidem resipiscere vellent, nisi quod, peccati consuetudine miserabiliter obligati, justo Dei judicie, qui in sordibus sunt, sordescant adhuc. In quo tertio statu laborasse videtur prodigus ille filius, et vere prodigus nimis, qui non modo dissiparat sua, sed et semetipsum subjecerat miserae servituti, infelix, venundatus sub peccato, cum ad se reversus ait: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! ego autem hic fame pereo. Si quis expertus est in semetipso, facile, credo, in his verbis animum miserabilem recognoscet. Quis enim, peccati consuetudine obligatus, non se felicem reputaret, si datum esset ei esse tanquam unum ex his, quos in saeculo tepidos videt, viventes sine crimine, 0563B minime tamen quaerentes quae sursum sunt, sed quae super terram? Quanti, inquit, 1103 mercenarii in domo patris mei abundant panibus! id est, consolantur in innocentia sua, et fruuntur propriae conscientiae bono: ego autem hic fame pereo; id est, insatiabilibus crucior peccatorum desideriis, et affectibus vitiorum. Potest tamen intelligi quod non fame panis, nec siti aquae, sed fame et siti divini verbi, quam et Judaeae propheta minatur (Amos. VIII. 11), sese perhibeat laborare. Et haec dixerim non quod ita sit, sed quod ita sentiat miser humiliatus sub peccato. Neque enim gloriantur conscientiae testimonio, quorum saecularis et mercenaria intentio est: sed peccator compunctus reputat sanctissimum, quacunque ex causa alterum videat innocentem. Fac me, 0563C inquit, sicut unum ex mercenariis tuis (Luc. XV, 17, 19).
6. Ecce hic jam primus est status quo sub Deo esse incipiunt qui tanquam mercenarii sub patrefamilias vivunt. Hi sunt quos in saeculo videmus, aut nullo aut exiguo desiderio aeternorum, velut sub mercede servire Deo, et ab eo terrena petere quae et desiderant. Jam vero secundo statu incipit esse sub Domino, qui tanquam servus carcerem timet, et metuit ne subigatur poenis. In quo sane statu conversio est, exitusque a saeculo, et introitus vitae: unde et legis: Principium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16): et alius quidam propheta: A timore, inquit, tuo concepimus, et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Huic gradui tertius admodum 0563D proximus et quasi permistus est, eorum scilicet qui parvuli adhuc in Christo lac concupiscunt, tanquam sub magistro et paedagogo viventes. Id namque convenit maxime novitiis, qui nimirum si forte in consolationibus meditationis sanctae, lacrymarum, psalmodiae et caeterorum hujusmodi coeperint delectari, quasi pueriliter timent ne magistrum offendant, ne vapulent, defraudentur munusculis, quibus solet eos eruditor ille benignissimus allicere. Hi sunt qui provident Dominum in conspectu suo semper, et commoventur si vel ad horam abesse contigerit: nec jam serviliter timent supplicia, sed tanquam parvuli metuunt plagas virgarum, apprehendentes disciplinam magistri, nequando irascatur, et pereant de via justa: ne devotionis gratia subtrahatur, et 0564A molesta eis omnia fiant, et laborent taedio quodam, et quasi vapulent intus in anima, amaritudine scilicet cogitationum. Haec sunt enim verbera quibus castigat suos parvulos Deus, quae melius experimento dignoscimus, quam sermone. Unde et ipse Dominus loquitur per prophetam: Si dereliquerint filii ejus legem meam, etc. visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII, 31, 33).
7. In his itaque primordiis, et quasi infantili aetate, sic vicissim sibi succedunt timor Domini et disciplina magistri, ut nunc in isto, nunc in statu illo sese inveniat, quisquis sollicitus fuerit diligenter hoc observare. Inde est quod novellae adhuc Ecclesiae loquens, simul utriusque nominis meminit, dicens: Vos vocatis me, magister et Domine, et bene 0564B dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13). Agnoscant hic locum suum novitii nostri, ut solliciti sint de caetero sedule magis circa ista versari. Ante omnia siquidem timor eis necessarius est, quo nimirum peccata possint praeterita delere, cavere futura. Timor enim Domini, ut ait Scriptura, expellit peccatum Eccli. I, 27), sive quod jam admissum est, sive quod tentat intrare. Expellit sane, illud quidem, poenitendo; hoc, resistendo. Sed quoniam arcta et ardua est via quae ducit ad vitam: tanquam parvulis in Christo paedagogus vobis, o filioli, ac nutritius necessarius est, qui doceat, deducat, foveat vos, et tanquam alludat parvulis, ac blanditiis quibusdam consoletur, ne pereat aetas infirma. Propterea non ego, sed magis Ecclesiae princeps 0564C et pastor vos admonet: Quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ita sane ut in eo nequaquam permaneatis, sed in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2). Quod alia quaedam Scriptura manifestius exprimens loquitur sic: Gaudete gaudio omnes qui lugebatis super eam (haud dubium 1104 quin super Jerusalem, de ea siquidem loquebatur), ut potemini, ait, a lacte, et satiemini ab uberibus consolationis ejus; et cum avulsi fueritis a lacte, epalemini ab introitu gloriae ejus (Isai. LXVI, 10, 11).
8. Ipse est enim status filii jam robustae aetatis, qui sub Patre vivit, nec lacte jam potatur, sed vescitur solido cibo, oblitus sane quae retro sunt, in quibus servilis oculus in amaritudine morabatur: 0564D sed ne ipsa quidem praesentia considerans, nec parvas parvulorum consolationes captans, magis autem extendens se in anteriora, ad palmam supernae vocationis, et introitum futurae beatitudinis, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Evacuavit enim quae erant parvuli, nec circa hujusmodi suaves quidem, sed non perennes consolationes hactenus occupatur. Sed quia jam profecit in virum perfectum, in his quae patris sunt, oportet eum esse, suspirare ad haereditatem, sedulaque circa eam meditatione versari. Nunquid enim mercenarium eum quis aestimet, qui paternae inhiat haereditati, eamque toto affectu expetit et exspectat, quam nimirum filii mercedem esse, non mercenarii Propheta testatur? Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum ecce haereditas 0565A Domini, filii; merces, fructus ventris (Psal. CXXVI, 2, 3).
9. Invenitur tamen alter gradus sublimior, et affectus dignior isto, cum penitus castificato corde nihil aliud desiderat anima, nihil aliud a Deo quaerit, quam ipsum Deum. Crebro siquidem didicit experimento, quoniam bonus Dominus sperantibus in se, animae quaerenti ipsum, ita ut jam ex affectu cordis atque ex sententia clamet illud de psalmo: Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25, 26). Neque enim suum aliquid, non felicitatem, non gloriam, non aliud quidquam, tanquam privato sui ipsius amore desiderat anima quae ejusmodi est: sed tota pergit in Deum, unicumque ei 0565B ac perfectum desiderium est ut introducat eam rex in cubiculum suum, ut ipsi adhaereat, ipso fruatur. Unde et jugiter revelata facie, quoad potest, coelestis sponsi gloriam speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Ex hoc plane audire meretur: Tota pulchra es, amica mea (Cant. IV, 7). Audet et ipsa loqui: Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II, 16). Atque hujusmodi felicissima et jucundissima confabulatione delectatur gloriosa cum sponso.
SERMO IX. De verbis Apostoli ad Rom. I, 20, «Invisibilia Dei a creatura mundi,» etc., et de verbis psalmi LXXXIV, 9, «Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,» etc.
0565C 1. Invisibilia Dei, Apostolo teste, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et est velut communis quidam liber, et catena alligatus, ut assolet, sensibilis mundus iste, ut in eo sapientiam Dei legat quicunque voluerit. Erit tamen cum coelum plicabitur sicut liber, in quo utique nemo deinceps legere habeat necesse, quoniam erunt omnes docibiles Dei (Joan. VI, 45): et quemadmodum creatura coeli, sic et creatura mundi, jam non per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem Deum videbit, et sapientiam ejus ad liquidum contemplabitur in se ipsa. Interim vero opus habet humana anima velut quodam vehiculo creaturae, ut ad cognitionem Creatoris assurgat: 0565D cum econtra longe beatius perfectiusque angelica natura in Creatore notitiam habeat creaturae. Ad quam nimirum excellentiam, licet ad modicum, rapta fuisse videtur anima illa beata, quae collectum sub uno solis radio mundum universum conspexit: de quo miraculo beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scribens, «Videnti,» inquit, «Creatorem angusta est omnis creatura (Lib. II Dial. cap. 35).» Felices proinde qui satiantur ex adipe frumenti, nec opus habent sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo; 1105 qui videlicet invisibilia Dei non visibilibus rimando 0566A perquirunt, sed in ipsis ad liquidum intellecta conspiciunt. Verum, ut jam diximus, angelicae felicitatis istud est, non fragilitatis humanae.
2. Quaeramus igitur, per ea saltem quae facta sunt, intellectum invisibilium Dei: quae si in caeteris creaturis intellecta conspicit anima, necesse est ut longe amplius conspiciat et intelligat multo subtilius in creatura quae facta est ad imaginem Creatoris, hoc est in se ipsa. Nullus enim Deo vicinior gradus inter omnes quae sub sole habitant creaturas, quam anima humana, ut merito Propheta dicat ad ipsum, Beatus vir cujus est auxilium abs te! ascensiones in corde suo disposuit; et post pauca: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 6, 0566B 8). Propterea incessanter hortamur vos, fratres, ut ambuletis vias cordis, et sit anima vestra in manibus vestris semper, ut audiatis quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur pacem. Quibus loquetur pacem? Utique in plebem suam, et in sanctos suos. Quae est plebs, aut qui sunt sancti? Ipsi nimirum qui convertuntur ad cor. Unde et sequitur: Et in eos qui convertuntur ad cor.
3. Nos tamen in his verbis tria solemus intelligere hominum genera, quibus solis Deus loquitur pacem, sicut et propheta alius tres tantum praevidit salvandos, Noe, Danielem, et Job (Ezech. XIV, 14): contrario quidem ordine, sed eosdem ordines exprimens, continentium scilicet praelatorum et conjugatorum: si tamen continentes a carnalibus 0566C illecebris ad ea quae cordis sunt, id est ad spiritualia desideria, convertantur; unde et Daniel vir desideriorum ab angelo nominatur (Dan. X, 11): et praelati prodesse magis studeant, quam praeesse, quoniam ipsos maxime decet sanctitudo, unde et in psalmo sancti specialiter appellantur: et conjugati mandata non transgrediantur, ut merito plebs Domini, et oves pascuae ejus debeant nominari.
4. Imo vero et in nobis ipsis (quoniam inde est nobis amplior sollicitudo) tres istos ordines assignare solemus; plebem quidem intelligentes officiales fratres, qui exterioribus et quasi popularibus negotiis occupantur. At vero qui convertuntur ad cor, ipsi sunt claustrales, quos nulla impedit occupatio, 0566D sed libere vacant, ut videant quoniam suavis est Dominus. Super utrumque parietem Deus loquitur pacem, quoniam ad idem tendunt, licet non eadem via. Est psalterium jucundum cum cithara, nec minus jucundus est sonus citharae, quam psalterii, licet haec ab inferioribus reddat sonum, illud a superioribus. Verumtamen optimam partem elegit Maria, licet non minoris fortasse meriti sit apud Deum humilis conversatio Marthae: sed de electione Maria laudatur (Luc. X, 42), quoniam illa quidem omnino, quod ad nos spectat, eligenda; haec vero, si injungitur, patienter est toleranda.
0567A 5. Jam quod interponitur, super sanctos suos, ad praelatos pertinet, quibus nimirum utraque vita necessaria est. Et ipsorum est utrisque providere, et copulare sibi parietes e diverso venientes; quoniam angularis lapidis, qui est Christus Jesus, vicarii constituti sunt. Nec dubium quin longe periculosior caeteris eorum sit administratio. Tamen si bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et majorem abundantiam et supereffluentem mensuram accipient pacis, ut de eis merito dicatur Quoniam super sanctos pacem loquitur Deus. An vero dubitet quis quos dixerit sanctos? Audiat Isaiam: Vos, inquit, sancti Domini vocabimini, ministri Dei nostri (Isai. LXI, 6). Proposueram exemplum aliquod dare, quemadmodum ex sua 0567B ipsius consideratione ad spiritualem intelligentiam assurgere humanus debeat animus; sed necesse est in diem alterum, et sermonem alterum differre.
1106 SERMO X. De vita et quinque sensibus animae.
1. Magna est, dico vobis, charissimi, et nimium inexcusabilis negligentia nostra, qui, cogitationibus otiosis vacantes, tempus amittimus: quibus nimirum nec penetrandae nubes, nec maria transfretanda, ut salubres inveniamus cogitationes, sed prope est, ut ait Moyses, verbum in ore nostro et in corde nostro (Deut. XXX, 14); et infinitas in nobismetipsis utilium cogitationum occasiones et seminaria possumus invenire. Denique si tam inerudita et negligens fuerit anima, ut nec interiora sua sufficiat 0567C perscrutari, attendat vel ea quae foris agit palam et manifeste: et in ipsis quoque, si diligenter quaesierit, inveniet sapientiam. Ecce enim (quoniam scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9) considera, o anima, quid impendas corpori tuo, et invenies sine dubio, quod vitam ei sensumque ministras: et vitam quidem in toto corpore invenies uniformem (neque enim, verbi gratia, aliter vivit oculus quam articulus), sensum vero non ita. Quaere ergo, ut tibi quoque anima tua (quae est sine dubio Deus tuus) similia largiatur. Neque enim vivere dicenda est anima, quae veritatis non habet cognitionem, sed adhuc mortua est in semetipsa; quemadmodum et ea sine sensu, 0567D quae necdum habet dilectionem. Est ergo animae vita, veritas; sensus, charitas. Nec mireris quod interdum animae impiorum notitiam habent veritatis, quae tamen expertes sunt charitatis: quando et in corporibus nonnullis vitam reperis sine sensu, ut sunt arbores caeteraque similia, animata quidem, sed animatione, et non anima. Quemadmodum et animae iniquorum veritatis habent notitiam naturali ratione, quae tamen interdum adjuvantur a gratia, cum nullatenus sane animentur ab ea. Ir his autem quibus et cognitionem veritatis, et dilectionem anima spiritualis infundit, non exteriori quolibet modo, sed tanquam anima ipsorum, cui adhaerentes unus spiritus fiunt cum ea; in his, inquam, indivisa est cognitio veritatis, secundum 0568A quod dictum est de vita corporis. Eadem enim cognitione et minima et maxima comprehendis.
2. Porro dilectionem quidem, si diligenter advertas, variam, et fortassis secundum quinque sensus corporis quinquepartitam poteris invenire. Est enim amor pius, quo parentes diligimus; est amor jucundus, quo socios diligimus; est et erga omnes homines amor justus; erga inimicos amor violentus; erga Deum sanctus sive devotus. In his omnibus, si diligenter attendis, proprium erga singulos et omnino diversum ab aliis modum invenies. Denique si curiosius considerare delectat, non immerito fortasse videbitur primus, id est parentum amor, tactui convenire, quod hic sensus sola proxima et corpori juncta percipiat: quemadmodum 0568B amor ille nullis exhibetur nisi proximis carnis nostrae. Sed nec illud quidem discrepat a ratione similitudinis, quod hic solus e sensibus per corpus diffunditur universum: quoniam et amor ille naturalis est omni carni, adeo ut ipsa quoque animalia bruta et diligant fetus suos et diligantur ab eis. Amor quoque socialis videre licet quam proprie dicatur gustui convenire, ob majorem profecto dulcedinem, et quoniam hic sensus solus est, quo magis eget humana vita. Nec video qua ratione vivere dicendus est, saltem hac communi vita, qui non eos diligit inter quos vivit. Amor autem generalis, quo videlicet omnes homines diliguntur, odoratus habet similitudinem, in eo utique quod hic sensus jam remotiora percipiat, et quod, non ex 0568C toto carnalis delectationis expers, eo tamen tenuiorem eam habeat, quo diffusiorem. Auditus autem multo magis remotiora capit, nec inter homines ab amante quisquam remotior est, quam non amans. Denique cum in caeteris sensibus nonnulla 1107 carnis ipsius oblectatio sit, et magis ad carnem pertinere videantur, auditus pene totus exit a carne, et ei dilectioni non immerito convenire videtur, cujus tota causa obedientia est: quam pertinere ad auditum satis evidens est, cum caeterarum, ut diximus, dilectionum nonnulla a carne sumatur occasio.
3. Porro visus quidem in eo sibi vindicat amoris divini similitudinem, quod caeteris omnibus excellentior et singularis cujusdam naturae perspicacior 0568D quoque caeteris invenitur et discernit multo remotiora. Denique odoratus quidem et auditus videntur utique remota sentire; sed ad se magis quem sentiant aerem creduntur, attrahere. Visus autem non ita, sed magis ipse exire videtur et ad remota procedere. Sic et in dilectionibus est. Quodam modo enim attrahimus proximos, quos tanquam nos ipsos diligimus: attrahimus et inimicos, quos ad hoc diligimus ut sint et ipsi sicut nos, id est ut sint amici. Deum vero si, ut dignum est, tota virtute, tota anima, toto corde diligimus, ipsi magis in eum pergimus, et tota festinatione in eum, qui ineffabiliter supra nos est, properamus.
4. Jam vero et id manifestum est, quoniam in corporis sensibus visus quidem caeteris omnibus, 0569A auditus vero reliquis tribus dignior est; odoratus quoque et gustum et tactum, etsi non utilitate, dignitate tamen superare videtur, et gustus tactui superexcellere: quod manifestat etiam dispositio ipsa membrorum. Oculis siquidem in summitate locatis, aures inferiores esse quis nesciat? Sic et auribus nares, et fauces naribus, ipsis quoque faucibus manus pariter et reliquas corporis partes, ad quas pertinet tactus, subesse manifestum est. Secundum ergo hunc modum, et in sensibus animae considerare licet alterum altero digniorem: quod quia facile jam potestis advertere, brevitatis causa praetereo. Illud quoque vestrae nihilominus diligentiae considerandum relinquo, quod quemadmodum artus corporis cadere necesse est, quam cito desierit 0569B eos anima vegetare, sic et eas, quas diximus, affectiones, quae sunt velut quaedam animae membra, sine anima ipsius animae (quae Deus est) cadere omnino necesse est: quatenus videlicet aut ex toto non diligatur quod diligendum est; aut non diligatur ad quod debet, aut quomodo debet. Sunt enim qui parentes carnaliter tantum diligunt: et ipsi quoque confitentur Domino, cum benefecerit eis. Sed hujusmodi dilectio aut omnino vocanda dilectio non est, aut caduca est, et decidens in terram.
SERMO XI. De duplici baptismo, et de relinquenda propria voluntate.
1. Scitis, fratres (firmissime enim tenetis catholicam veritatem), quod in baptismate abrenuntiantes 0569C diabolo Pater coelestis adoptet et in regnum Filii claritatis suae de potestate transferat tenebrarum. Nimirum ipsa est stola prima, quam vere cito proferre ministros paternus jubet affectus, non oris petitionem, non desiderium cordis exspectans, sed et ipsum intellectum praeveniens in benedictionibus dulcedinis. Quotquot enim baptizati sumus in Christo Jesu, Christum induimus (Galat. III, 27). De quo et alius clamat, testis et ipse fidelis, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Nec vero inanis est, aut infirma potestas, quia nimirum certi sumus continuo et nos, quoniam neque mors, neque vita, neque virtutes, neque angeli, neque altitudo, neque profundum poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo 0569D Jesu (Rom. VIII, 38, 39). Sed attende quanta enumeravit Apostolus (ejus enim verba sunt) minime tamen adjiciens: Nec nos ipsi. Nimirum haec est libertas, qua Christus nos liberavit, ut nulla penitus creatura avellere nos, aut vim facere possit. Soli id deserere possumus, propria voluntate abstracti, 1108 et illecti a propria concupiscentia. Praeter hanc enim nihil est quod timeamus. Denique donec voluntatis usum et facultatem deliberandi renatus quisque recipiat, a charitate Dei separari omnino non potest. Securus interim degit sub protectione 0570A et advocatione Domini Dei sui: non est quod vereatur ex omnibus. At ubi sane discretionis annos ingrediens redditur sibi, caeterorum utique violentiam nec hunc quidem formidare necesse est, sed ab ea quae dormit in sinu suo caveat, propria scilicet voluntate. Erit forte peccatum in foribus, sed appetitus ejus sub eo est: tantum ipse aperire renuat, consentire recuset.
2. Denique primos parentes non ursus, aut leo, sed potius serpens, callidior utique, non fortior caeteris animantibus, supplantavit; nec mulierem vir, sed mulier virum. Serpens, o Eva, decepit te: decepit profecto, non impulit aut coegit. Mulier tibi, o Adam, de ligno dedit; sed offerendo utique, non violentiam inferendo. Neque enim potestate illius, sed tua factum est voluntate, ut ejus voci plus obedieris 0570B quam divinae. Caeterum si ille sibi non praecavit ignarus, nos saltem nobis tot exemplis praemoniti caveamus. Imo vero quoniam periclitati sumus et nos miserabiliter in hac parte, de caetero jam remedium aliquod tantis providere malis sollicite studeamus. Quando enim fortis ille armatus, quem fortior superveniens alligavit, atrium illud olim suum valuit violentia aliqua obtinere? Sed vacuum sibique insipienter expositum domicilium reperit, et cum aliis septem nequioribus, non fortioribus, ingrediens, non irruens, libere habitavit (Luc. XI, 21-26). Quis vero illum admisit, nisi propria voluntas? Ipsa est quae in potestatem tenebrarum denuo rediit, quae nos iterum subdidit mortis imperio.
3. Veni, Domine Jesu, veni etiam nunc, Jesu 0570C bone, ejice iterum fortiter quem nos insipienter admisimus. Tunc enim vere liberi erimus etiam nunc, si nos liberaveris. Irritum fecimus foedus primum: tibi peccavimus, Domine, Satanae, et operibus ejus obligantes denuo nosmetipsos, jugo iniquitatis colla ultronea submittentes et subjicientes nos miserae servituti. Itaque, fratres mei, rebaptizari nos convenit; secundum foedus inire necesse est: opus est professione secunda; nec jam sufficit abrenuntiare diabolo et operibus ejus: mundo pariter abrenuntiandum est et propriae voluntati. Ille enim seduxit, illa traduxit nos. In priori nimirum baptismate, quando nihil nobis adhuc voluntas nostra nocuerat, satis fuit abrenuntiare diabolo, cujus 0570D profecto invidia peccatum pariter et mors per unum ingrediens, in omnes homines pertransivit. Caeterum postquam mundi fallentis illecebras, et infidelitatem propriae voluntatis manifeste sumus experti, de caetero jam in secundo, ut ita dixerim, conversionis nostrae baptismate merito prorsus, et non ad insipientiam nobis, non resarcire tantummodo foedus primum, sed etiam roborare solliciti, ipsis quoque affectibus pariter abrenuntiamus. Studeamus proinde, dilectissimi, immaculatos nos ab hoc saeculo custodire, scientes quoniam religio munda et immaculata coram 0571A Deo haec est (Jac. I, 27). Caveamus autem a propria voluntate, tanquam a vipera pessima et nequissima, et quae sola deinceps damnare possit animas nostras.
SERMO XII. De primordiis, mediis, et novissimis, in illud Ecclesiastici, VII, 40, «Memorare novissima tua,» etc.
1. Fili, memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Recole primordia, attende media, memorare novissima tua. Haec pudorem adducunt, ista dolorem ingerunt, illa metum incutiunt. Cogita unde veneris, et erubesce; ubi sis, et ingemisce: quo vadas, et contremisce. Vide ne adjicias adhuc ignorare, ne 1109 forte super te veniat terribilis illa comminatio qua sponsus intonat, dicens: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi 0571B post greges sodalium tuorum (Cant. I, 7). Primo siquidem cum in honore esses, o homo, non intellexisti: unde et comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis (Psal. XLVIII, 13, 21)). Jam si nec vexatio intellectum dederit auditui, etiam post greges abibis, illis nihil mali sentientibus, malis expositus universis. Agnosce ergo primordia tua, et erubesce comparatum te esse jumentis: memorare novissima tua, et time ne abeas etiam post jumenta. Erubesce, inquam, quod pro consortio angelorum, consortium sortitus es pecorum, non modo in necessitatibus corporis, sed etiam in affectibus cordis. Cum jumentis partiris cibum terrae, quia panem angelicum, panem fastidisti coelestem. Non solum autem, sed etiam, quod pejus est, in recto corpore 0571C curva est anima et in corpore manet humanae animae similitudo; in anima vero, bestiali similitudine mutata est similitudo Dei.
2. An non confunderis sursum caput habere, qui sursum cor non habes! corpore rectus stare, qui corde repis in terra? An non repere est in terra, carnem sapere, carnalia desiderare, carnalia quaerere? Verumtamen quia ad imaginem et similitudinem Dei creatus es, si perdidisti similitudinem, similis factus jumentis; sed in imagine pertransisti. Ergo si in sublimi positus non intellexisti quoniam limus esses; noli infixus in limo profundi ignorare quia imago Dei es, et erubesce quod peregrinam ei superduxeris similitudinem. Memor esto nobilitatis 0571D tuae, et pudeat te tantae dejectionis. Ne ignores pulchritudinem tuam, ut de foeditate amplius confundaris Haec est, juxta Salomonem, confusio adducens gloriam (Eecli. IV, 25), quando a tanta gloria cecidisse confunderis. Eras enim aliquando gloria et honore coronatus, constitutus super opera manuum Domini, incola paradisi, angelorum concivis, et domesticus Domini sabaoth. Hinc dejecisti te ipsum in has interiores tenebras, unde ad exteriores quoque et palpabiles tenebras ejiciendus eris aliquando, si non caves. Ab ista, inquam, gloria filiorum Dei deposuisti temetipsum; a felici illa et dulcissima patria, ab horto voluptatis exsulem te fecisti.
3. Ecce unde venisti: vis nosse quo devenisti? In locum utique afflictionis: siquidem vita tua inferno 0572A appropinquavit. Quid enim hic, nisi labor et dolor, et afflictio spiritus? Sed nunc ita contigit tibi ac si puer in carcere natus sit et in carcere sit nutritus; et, quia nunquam viderit lucem, miretur super tristitia et anxietate matris suae. Illa enim scit unde doleat; et, quia novit bona, graviora sunt ei mala, et recordatione pacis amaritudo ejus amarissima est. Tibi magna bona videntur minora mala; et prae majoribus compedibus, quibus assuetus es, minores annulos requiem putas. Comedere appetis, quia fames te cruciat. Utrumque labor est; sed quia fames gravior magis, comedere nescis esse laborem. Denique postquam fames depulsa fuerit, vide si non gravius ducis comedere quam esurire. Sic se habent universa sub sole: ut nihil sit in eis vere jucundum, 0572B sed ab uno semper transire velit homo ad aliud, solaque vicissitudine relevetur utcunque, ac si prosiliat ab aqua in ignem et inde rursus in aquam resiliat, utpote qui neutrum ferre possit. Omne siquidem laboris remedium, alterius laboris initium est. Nemo in hoc saeculo nequam quod vult habere potest; quandoquidem nec justus justitia satiatur, nec voluptuosus voluptate, nec curiositate curiosus, nec ambitiosus inani gloria. Ecce unde doleas, si nondum insensibilis factus es; ecce unde doleas, quod in exsilio positus es, in deserto moraris, et in tenebris ambulas et in lubrico, et in sudore vultus tui vesceris pane tuo. An non in amaritudine moratur oculus tuus, quoties ista considerat, et deplorat pariter cum Propheta: Heu mihi! quia incolatus 0572C meus prolongatus est? (Psal. CXIX, 5.)
4. Habes jam primordia, habes etiam media: sed novissima quae sunt? Nam de eis dicitur quod eorum memor non peccabis. Ipsa sunt mors, judicium, gehenna. 1110 Quid horribilius morte? quid judicio terribilius? nam gehenna nihil potest intolerabilius cogitari. Quid metuet, si quis ad ista non trepidat, non expavescit, non timore concutitur? O homo, si pudorem perdideras ad nobilem creaturam pertinentem; si dolorem non sentiebas afflictionis, quod est etiam carnalium; vel timorem non omittas, quoniam ille est etiam jumentorum. Oneramus asinum, et fatigamus in laboribus plurimis; et non curat, quia asinus est. At si in ignem impellere, si in foveam 0572D praecipitare velis, cavet quantum potest, quia vitam diligit et mortem timet. An non tibi ergo justum videtur, ut qui modo jumentis insensibilior fuerit, post jumenta quoque ipsa compellatur abire, et in tormentis positus locum teneat posteriorem? Time ergo, o homo, quod in morte separandus es a bonis omnibus hujus corporis, et tam dulce carnis et animae vinculum amarissimo secandum est divortio. Time, quod in terribili judicio ei praesentandus es in cujus manus horrendum est incidere, et, eo examinante quem nihil latet, si quidem inventa fuerit in te iniquitas, alienandus ab universitate quietis et gloriae et segregandus a numero beatorum. Time, quod in gehenna cruciatibus aeternis et immensis exponendus es, in sorte diaboli et angelorum ejus, in 0573A igne aeterno, qui paratus est eis. Hic ergo timor initium sapientiae dicitur (Psal. CX, 10), non pudor, non dolor; quia neuter eorum sic initiat ad sapientiam, neuter tantam habet efficaciam. Unde est quod non dicitur: Memorare primordia, aut media, sed novissima; et non peccabis. Validior enim est et vehementior spiritus timoris ad resistendum peccato, quam pudor aut dolor; quia pudor de multitudine, et dolor de qualicunque hujus mundi consolatione capit solatium; timor vero non invenit unde consoletur. Nam in morte non magnum, non parvum aliquid de bonis hujus mundi tecum delaturus es: in judicio nec fallere, nec resistere possibile erit: in gehenna nulla penitus consolatio; sed perpetuum vae, ululatus, et fletus, et stridor dentium.
SERMO XIII. De triplici misericordia, et quatuor miserationibus.0573B
1. Sicut sunt peccata minima, sunt mediocria, sunt et magna; sic et misericordia parva, mediocris et magna. Magnus ergo peccator magna misericordia opus habet; ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia. Parvam misericordiam dico exspectationem, qua non statim punit peccantem, sed exspectat ad poenitentiam. Parvam autem non in se, sed ad comparationem aliarum. Alioquin magna plane, magna omnino misericordia, exspectatio Domini. Nam peccantem angelum omnino non exspectavit, sed praecipitavit de coelo: hominem quoque peccantem non distulit, sed protinus expulit de paradiso. Nunc jam exspectat, dissimulat, sustinet 0573C decem annis, viginti, usque ad senectam et senium. Et si consideremus quanta et quam plurima peccata quotidie fiunt, nonne levia reputabimus illa quae tamen continuo damnationis excepere sententiam? Nihil proinde mirum si ipsius quoque prophetae pene moti sunt pedes, pene gressus effusi, quoniam zelabat super iniquos pacem peccatorum videns; si peccatores ipsi dicunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? (Psal. LXXII, 2, 3, 11.) Sed haec est gratia crucis Christi, et virtus. Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Quantum vero mihi videtur, vox Christi resurgentis est ista, ac si dicat: Velit, nolit Judaeus, vivo ego; nolo mortem 0573D peccatoris, qui mori volui pro peccatoribus: volo ut fructuosa sit mors mea et copiosa per eam redemptio.
2. Hanc ergo misericordiam Domini, qua tardat ferire, paratus ignoscere; parvam, non quidem in se ipsa, sed aliarum comparatione nominavi: quod haec, si quidem sola fuerit, nullatenus sufficit ad salutem, imo vero judicium damnationis accumulat, ut dicatur: 1111 Haec fecisti et tacui (Psal. XLIX, 21). Apostolum proinde audiamus, more suo terribiliter intonantem: An divitias bonitatis ejus, inquit (haud dubium quin Dei), et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor 0574A impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 4, 5). Thesaurizas, inquit, tibi thesauros irae pro praerogatis thesauris misericordiae quos contemnis, et evacuas in te misericordiam Dei. Sed secundum quid? Secundum duritiam tuam, ait, et cor impoenitens. Quis autem scindet duritiam istam, nisi qui passione sua petras scidit? Quis dabit cor poenitens, nisi a quo est omne datum optimum?
3. Haec est secunda misericordia, omnino major priore, quae facit ne prima sit infructuosa, et convertatur in damnationem mortis; dando scilicet poenitentiam, sine qua exspectatio non modo non prodest, sed obest plurimum. Et haec quidem in levibus peccatis potest sufficere; quoniam in his a quibus abstinere omnino non possumus dum gestamus 0574B corpus peccati, ad salutem sufficere potest poenitentia quotidiana. At in gravioribus quidem, et quae peccata ad mortem sunt, opus est non modo poenitentia, verum etiam continentia. Difficilis prorsus res et soli divinae virtuti possibilis, susceptum semel peccati jugum a cervicibus suis excutere; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, nec est jam liberari nisi in manu forti.
4. Haec est magna misericordia, magnis necessaria peccatoribus, de qua dicitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum (Psal. L, 1, 2), etc. De quatuor filiabus magnae misericordiae dictum est (Serm. tertio in Dominica 6 post Pentecosten.), quae sunt immissio amaritudinis, subtractio opportunitatis, 0574C virtus resistendi, et sanitas affectionis. Quandoque enim ei qui peccato quovis obligatus tenetur, pie immittit Dominus amaritudines quasdam quae mentem occupant hominis, et expellunt perniciosam delectationem peccati. Quandoque subtrahit opportunitatem, nec tentari patitur infirmitatem. Quandoque virtutem donat resistendi, quod majus est: ut scilicet tentationem sentiens viriliter agat, et non consentiat. Quandoque affectionem sanat, quod perfectissimum est, et in quo prorsus eradicatur [alias tollitur] tentatio; ut non solum non consentiatur ei, sed nec sentiatur quidem.
SERMO XIV. De septem donis Spiritus sancti contra septem vitia.
0574D 1. Sapientia vincit malitiam, dum Satanam conterit Dei virtus, et Dei sapientia Christus. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, in coelo quidem dejiciendo superbum, in mundo superando malignum, in inferno spoliando avarum. Et disponit omnia suaviter (Sap. VII, 30; VIII, 1), in coelo stantes angelos confirmando, in mundo venundatos redimendo, in inferno captivos liberando. Aut, si melius placet, accipiamus hoc modo. Ordinata procedit acie adversus septem peccati gradus Spiritus septiformis. Et primus contra negligentiam timor exsurgit. Nimirum ipse est quo concutitur anima, discutitur conscientia, excutitur sopor letalis, incutitur sollicitudo. Denique 0575A qui timet Deum, nihil negligit (Eccle. VII, 19), sed veretur omnia opera sua.
2. Caeterum ut gravior sit conflictus, squama squamae jungitur, et comitantia sunt in humano corde negligentia sui, et curiositas caeterorum. Triplex enim, ut ait Sapiens, incommodum ejicit de domo inhabitantem, fumus, stillicidium, mala uxor (Prov. XXVII, 15). Quando vero haec deerunt negligenti? Propria quippe qui negligit, fumum non abigit, uxorem non corrigit, tectum non reficit. Fumant peccata, nullo misericordiae studio, nullis lacrymarum undis exstincta; et fumus ille teterrimus et intolerabilis. Malignatur voluntas, ipso neglectu quotidie deterior semetipsa. Stillat superni Judicis indignatio ex defectu utique charitatis, quae 1112 0575B sola operit multitudinem peccatorum. Egrediatur itaque foras necesse est, et curiosius exteriora consideret, qui sic interna despicit, praeterita non respicit, praesentia non inspicit, futura non prospicit. Evidenter proinde curiositati pietas adversatur, et quem illa a corde evocat, ista revocat. Nimirum pietas illa est cultus Dei; et in corde colitur qui in corde cognoscitur habitare. Parit autem curiositas experientiam mali, ut facile qui per multa vagatur, offendat, facile cadat in laqueum, facile inveniat quod perniciose delectet. Confligit sane adversus hanc scientiae spiritus, docens eligere bonum, reprobare malum; docens quid periculosum sit, quidve expediat experiri.
0575C 3. Verumtamen in multis jam in concupiscentiam experientia transire videtur. Habes hos gradus in Dina filia Jacob, quam nimirum, ad videndum alienigenas mulieres egressam, Emor filius Sichem rapuisse, corrupisse, ac deinde tristem blanditiis delinisse legitur, ita ut illius animae anima ejus adhaeserit (Gen. XXXIV, 1-8). Dico autem in concupiscentiam, et, ut Propheta meminit, in affectum cordis transisse hominem qui legem sprevit (Psal. LXXII, 7), honestatem abjecit, valefecit pudori, timorem autem Domini penitus transiliit, soloque vehitur appetitu, sequitur concupiscentiam solam, sola trahitur voluptate, et est apud eum pro ratione voluntas. Contra hanc igitur concupiscentiam mali dimicat fortitudo: neque enim ulla jam, nisi in manu 0575D forti, liberatio est. Indicat sibi homo jejunia, corpus castiget et subjiciat servituti, ne forte jam de radice colubri egrediatur regulus, de concupiscentia consuetudo. Quemadmodum enim misera nimium et miserabilis humana fragilitas, sine pruritu concupiscentiae aut impetui desiderii, sola consuetudine ipsa ad illicita trahatur, utinam omnibus liceat ignorare! Nimirum peccatum faciens, servus est peccati (Joan. VIII, 34), servus plane diaboli, ad prava quaeque prout trahitur sequens, a quo nimirum captivus tenetur, ad ipsius voluntatem.
4. Est autem consuetudo haec gravis quaedam et perniciosa catena, solvenda utique facilius, quam rumpenda; ut hic maxime vulgare illud proverbium videatur usurpari, industriam violentia potiorem: 0576A ut quemadmodum vis vi repellitur, et fervore spiritus fervor exstinguitur desideriorum; sic maligni artem arte deludas, et consuetudini consilium opponas. Alioquin si forte violentiam quaeras, et castigationem corporis speres consuetudini praevalere, timendum omnino est ne sit perniciosus labor, et prius ipsa substantia deficiat, quam inolita concupiscentia, praesertim quod altera quaedam natura sit ipsa consuetudo. Necessarium itaque est consilium, vel ab ipso magni consilii angelo ministratum, vel ab homine aliquo spirituali, qui cogitationes Satanae, spiritualiaque remedia non ignoret. Subtrahenda nobis occasio est, et opportunitas fugienda peccati. Legimus, fratres, in eremo fornicationis spiritu graviter quempiam impugnatum, laudabili prorsus industria 0576B a patre curatum. Advocans enim senior fratrem alterum secreto, jussit ut eumdem lacesseret injuriis; et prior ipse, quasi accepta ab eo injuria, quereretur. Anxiabatur ille, et confusus vehementer, sic in brevi oblitus est pristinae tentationis, ut querenti de ea non sine admiratione plurima responderet: Papae! vivere non licet, et fornicari liberet! (Vide S. Hieron., epist. ad Rustic. circa med.)
5. Sed forte necdum venit cui victoria reposita est, quem triumphus manet, cui corona debetur, et contemptus ex consuetudine prodit: ut tanto liberius, quanto desperatius peccans, totas jam concupiscentiae laxet habenas, toto impetu feratur in praeceps, sicut scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). 0576C Hunc ergo contemptum necesse est ut spiritus intellectus impugnet, illuminans tenebras cordis et lucem divinae misericordiae et copiosae miserationis infundens. Intelligentia nempe divinis et altissimis rebus attribuenda est, quas quidem ratio humana 1113 nullatenus, difficile autem vel fides ipsa comprehendere possit, ut est illud: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20).
6. Jam si contemptus perstiterit, accedere necesse est et malitiam, ut quam potest consolationem desperatus miser admittat; et cui non est pars in bonis, laetetur vel in malis; laetetur cum male fecerit, et exsultet in rebus pessimis. Ex his ergo solum hoc remedium est, ut ipsa adversus malitiam sapientia 0576D congrediatur, propriaque dextera praelietur, quae succumbere omnino non novit. Quando enim liberetur qui in Babylonem [alias habitationem] descendit, nisi praeveniatur in benedictionibus supernae dulcedinis, ut clavum clavus expellat, et pestiferam duldedinem vitiorum jucunditas spiritualis unctionis excludat?
7. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter sapientia victrix, eradicando singula vitia, singulasque inserendo virtutes. Excutitur siquidem negligentia, ut timoris spiritus repleat mentem; abjicitur curiositas, ut succedat pietas; experientia mali fugatur apponiturque scientia. Sic et concupiscentiae praevalet fortitudo, et consilium consuetudinem ampulat, et intellectus vigens contemptum amovet, et disparente omnino malitia, sapientia regnat. Qua quidem 0577A triumphante, de caetero miseram illam animam, quam perniciose negligentia soporaverat, pejus excitaverat curiositas, attraxerat experientia, tenuerat concupiscentia, ligaverat consuetudo, contemptus in carcerem truserat, malitia jugulaverat; timor suscitat, pietas blande demulcet, scientia quid actum sit indicans dolorem apponit; quod suum est fortitudo erigit, consilium solvit, intellectus educit de carcere, sapientia mensam ponit, refocillat esurientem, et salutaribus reparat alimentis.
SERMO XV. De quaerenda sapientia.
1. Quid in hoc mundo agimus, fratres? aut quid facimus de hoc mundo? Si salvari contendimus a praesenti saeculo nequam, quid adhuc de hoc mundo 0577B decernimus? Si exire volumus, quid compedes nostras nobiscum trahere laboramus? Ponamus aureos esse; sed multo melius est sine his liberari, quam eorum occasione teneri. Non aestimemus pretium, sed impedimentum consideremus: ne praeter ipsam, quae dura satis reputanda est, conditionis necessitatem, etiam cupiditatis visco inhaerere his incipiamus, et inanis sollicitudinis nexibus irretiri. Quid enim in compedibus faciat quis, percunctari forte minus congruum judicetur, quod videlicet ad patiendum magis, quam ad aliquid faciendum soleant homines compediri: et actionis impedimenta compedes sunt, adminicula passionis. Agendum tamen nobis aliquid in hoc mundo; agenda utique poenitentia; sed ad passionem haec potius, quam ad actionem videbitur 0577C pertinere. Nihilominus tamen agendum hic nobis aliquid: non quidem de hoc mundo, sed in hoc mundo. Cum enim legatur Adam in loco voluptatis ab initio positus ut operaretur (Gen. II, 15), quis sanum sapiens, filios ejus in loco afflictionis ad feriandum positos arbitretur? Operemur ergo, sed cibum qui non perit: operemur opus salutis nostrae. Operemur in vinea Domini: ut denarium diurnum accipere mereamur. Operemur in sapientia, quae dicit: Qui operantur in me, non peccabunt (Eccl. XXIV, 30). Ager est mundus, ait Veritas (Matth. XIII, 38.). Fodiamus in eo; thesaurus absconditus latet, effodiamus eum. Ipsa est enim sapientia, quae trahitur de occultis. Omnes eam quaerimus, omnes concupiscimus eam.
0577D 2. Sed frustra quaerit qui in lectulo suo quaerit: neque enim in terra suaviter viventium invenitur. Lectulus est, et ibi gigantem quaeris? Tuus est; et ibi speras invenire eum qui diversoria semper ignorat? Si quaeritis, inquit, quaerite: convertimini, et venile (Isa. XXI, 12). Quaeris unde? A lectulo tuo. Quaeris unde convertaris? A voluntatibus, 1114 inquit, tuis avertere (Eccl. XVIII, 30). Et si in voluntatibus meis non invenio, ubi, inquis, invenio sapientiam? Vehementer enim eam desiderat anima mea; nec invenisse sufficiet, si contigerit invenire, nisi mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem ponam in sinum meum. Merito quidem. Beatus enim homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia (Prov. III, 13). Quaere ergo 0578A dum inveniri potest: et dam prope est, invoca illam. Vis audire quam prope sit? Prope est verbum in corde tuo, et in ore tuo (Rom. X, 8.): tantum illud recto si quaesieris corde. Erige cor, surge de lectulo tuo, ut non frustra audias admonentem sursum habere cor. Sic enim invenies corde sapientiam, ore afflues prudentia; sed affluere, non effluere vel evomere cura.
3. Nimirum mel invenisti, si invenisti sapientiam; tantum ne multum comedas, ne satiatus evomas illud. Sic comede ut semper esurias. Nam ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esurient (Eccl. XXIV, 29). Noli multum reputare quod habes; noli satiari, ne evomas, et hoc ipsum quod videris habere, auferatur a te, quippe qui ante tempus quaerere destitisti. Neque enim dum potest inveniri, dum prope est, ab inquisitione 0578B vel invocatione cessandum est. Aliter quoque sicut qui mel comedit multum, ut ait idem Salomon, non est ei bonum; ita qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Quid tu, Pilate, scorsum interrogas Dominum, ut tibi susurret in aurem quid sit veritas? Multum est ad te: non dabitur sanctum cani, nec margarita porco. Quaere potius fidei gustum; satietatem intelligentiae interim ne requiras. Merito, fratres, reverberata acie protinus resilivit: et, responsum non sustinens, egressus est ad Judaeos, qui ambulare coeperat in magnis et mirabilibus super se, quid esset veritas percontatus (Joan. XVIII, 38).
4. Quocirca quaeramus sapientiam in corde, et sapientiam quae est ex fide, quemadmodum Apostolus 0578C ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sobria siquidem sapientia est in poenitudine peccatorum praeteritorum, in contemptu praesentium commodorum, in desiderio futurorum praemiorum. Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus saeculi desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt, ut haec quidem amara et omnino fugienda, ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda; illa vero ut perfecta bona totis appetenda desideriis, intimo quodam animi sapore dijudices et discernas. Atque haec quidem sobria est sapientia, et vomitum nescit, 0578D ubi et timoris frigus ex recordatione peccatorum, et charitatis fervor ex appetitu divinarum promissionum, tepiditatem amovet earum, quae nunc sunt, pessimarum occupationum: ut nec evomas sapientiam, nec evomaris ab ea. Sicut enim beatus homo qui invenit sapientiam: sic etiam beatus vir, vel beatior etiam qui morabitur in sapientia (Eccl. XIV, 22): forte enim hoc ad affluentiam spectat.
5. Sane in his tribus ore affluis sapientia vel prudentia, si sit in ore confessio propriae iniquitatis, si gratiarum actio et vox laudis, si etiam sermo aedificationis. Nimirum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Atque in principio quidem sermonis justus accusator est sui (Prov. XVIII, 17.): nam in medio magnificare 0579A Dominum; in tertio quoque (si catenus affluit sapientia) aedificare proximum debet. An vero et in opere affluendum est sapientia? Et maxime. Quaeramus ergo et in opere triplicem affluentiam: nam et olim dictum est a Sapiente quodam, quod sapientia tripliciter describeretur (Prov. XXII, 20). Itaque, si vos melius non habetis, puto ego, quod ad opus pertinet, copiose satis affluere sapientia, quicunque inter vos continenter, patienter et obedienter conversatur: tantum ut fidelis obedientia propriam mortificet voluntatem; humilis continentia carnalem pariter et saecularem amputet voluptatem; hilaris patientia utramque simul, et corporalem scilicet et mundialem, viriliter sustineat adversitatem.
1115 SERMO XVI. De triplici genere bonorum, et vigilantia super cogitationibus.0579B
1. Et propensius studium, et cura vigilantior nostris esset cogitationibus adhibenda, fratres mei: nostris, inquam, quibus tam sanctarum meditationum assidue materia ministratur. Nocte enim et die nobis propheticae et evangelicae, sed et apostolicae voces canuntur et leguntur, quae et poenam minantur inferni, et gloriam regni pollicentur. Unde ergo nobis tam vanae, tam noxiae, tam obscenae cogitationes, quae nunc immunditia et elevatione, nunc superbia et ambitione caeterisque passionibus contorquent nos, ut vix aliquando in serenitatem sanctarum cogitationum respiremus? Vae nobis a torpore et tepore cordis nostri! qui permittimus nos 0579C his vanitatibus occupari, et non magis ex instanti transilimus in bona Domini, sive in naturalia, sive in spiritualia, seu etiam in aeterna. Et quidem naturalia bona magna, spiritualia majora, sed maxima sunt aeterna. In primis reparamur, in secundis exercitamur, extendimur et beatificamur in tertiis. Si non potes oculum meditationis in illam sublimitatem aeternalium bonorum infigere, quia distantia sunt, et omnem sensum exsuperant: in bonis gratiae, quae sunt in exercitio virtutum, visum reflecte, ut videas quam purae conscientiae, quam liberae frontis sit versari et conversari in castitate et charitate, in patientia et humilitate, caeterisque virtutibus, quae amabilem Deo, placabilem et imitabilem hominibus 0579D reddunt. Quod si et haec nimis sublimia sunt, et transgredientia infirmitatem tuam, demitte oculos tuos in bona naturae, quae tibi tam familiaria esse debent, quantum tu familiaris es tibi. Nec sic dicimus bona naturae, quasi gratiae non sint; sed ideo quod ipsi naturae quodam modo ingenita et complantata fuerint, antequam fieret peccatum illud, quod non solum personam infecit, sed etiam naturam. Extunc non ita nobis ad manum pervenisse monstrantur propter vulnus inflictum, cum tamen nos illa in nobis et circa nos esse tam rationibus quam affectionibus plerumque sentiamus. Et quia nos ex anima et corpore consistimus, juxta vocem Apostoli, 0580A ab animali parte, id est a bonis corporis, incipiamus, ut non sit prius quod spirituale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46).
2. Sunt autem omnia bona corporis, et quae ei solummodo debeamus, sanitas. Nihil autem ei ultra dandum est vel quaerendum, sed hoc termino ligandum et frenandum est, cum fructus ejus nullus sit, et mors sit finis illius. Sed hic fovea est, quae nolo vos lateat. Insidiatur enim voluptas sanitati, et tam subtili malignitate prosequitur, ut vix eam quis vel possit cavere, vel noverit. Quod si voluptati servitur, non sanitati, hoc jam de natura non est, sed sub natura, quae morti manus dat, cum magistram constituit voluptatem. Inde etiam est quod multi ad tam bestiales et rebelles impetus descenderunt, vel, ut 0580B dicam verius, ceciderunt, ut voluptatem praeferant sanitati, illis ipsis saepissime volutentur quae sciunt difficiles et acutissimas subsequi passiones. Sicut autem corporis natura est sanitas, ita cordis natura est puritas: quia turbato oculo non videbitur Deus; et cor humanum ad hoc factum est ut suum videat Creatorem. Si vero sanitati corporis sollicita est providenda custodia, puritati cordis tanto sollicitior est impendenda, quanto pars ista dignior illa esse convincitur. Hic tamen simpliciter accipimus puritatem, ut videlicet omnia quae agimus, pure et humiliter confiteamur Domino in oratione, homini in confessione, et dicamus: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5).
0580C 3. Et quia sociale animal sumus, ex his quae in nobis 1116 sunt, ad ea quae circa nos sunt transeamus; ut, si fieri potest, quod ex nobis est, pacem habeamus cum omnibus hominibus. Haec enim est lex naturalis societatis, ut omnia quaecunque nobis fieri nolumus, aliis non faciamus: et quae nobis fieri volumus, aliis impendere studeamus. Sicut ergo debemus sanitatem corpori, puritatem cordi; sic et fratri pacem. Jam hinc transeundum est ad sanctorum animas, quae de hujus mortalitatis carcere ad coelorum gaudia volaverunt. His profecto debemus imitationem; quia similes fuere nobis, passibiles, et notas nobis fecerunt vias vitae, quas tam infatigabiliter quam interminabiliter tenuerunt. Sed et illis qui non in tanta sanctitate seu peracta poenitentia 0580D exierunt, compassionem debemus et orationem, propter similis naturae consortium: ut pius Pater auferat scoriam eorum, et in beneficia flagella commutet, et sic tandem reconsignet ad beatae gaudia civitatis. Si enim tauri, cum taurum mortuum invenerint, plorant, mugiunt, et quasi quibusdam debitis humanitatis obsequiis fraterna funera prosequuntur, quid debet homo homini, quem et ratio docet et trahit affectio? Sicut ergo sanctis animabus imitationem, sic minus sanctis compassionem debemus, illinc exemplum, hinc gemitum haurientes.
4. A sanctis vero angelis auxilium quaerendum est, 0581A et occultis suspiriis, et frequentia lacrymarum: ut illi supereminenti majestati preces nostras offerant, referant gratiam, qui administratorii spiritus sunt, missi propter nos, ut haereditatem capiamus salutis (Hebr. I, 14). Ab illo autem rerum omnium Domino pietas quaerenda est, ut ille cujus natura bonitas, cui proprium est misereri semper et parcere, non respiciat multitudinem iniquitatum nostrarum; sed secundum multitudinem miserationum suarum misereatur nostri. Ipsi enim nos et amorem debemus, et subjectionem cum omni reverentia et humilitate. Amorem, quia fecit nos, et benefecit nobis: subjectionem, quia super nos est, et hoc praecipit nobis [alias, praecellit nobis], terribilis in consiliis super filios hominum. Ita ergo et sanitatem corpori, puritatem 0581B cordi, pacem fratri, imitationem sanctis, compassionem mortuis debemus; auxilium ab angelo, pietatem a Deo [aliis, a Deo postulemus. Ex arca, etc.] ex arca naturalium bonorum habere debemus et quaerere: ut sciamus quia, cum haec quae mandata sunt et data naturae fecerimus, servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Aut vix enim, aut nunquam invenitur aliquod praeceptum datum hominibus, quod transeat terminos possibilitatemque naturae. In his autem bonis, sicut praediximus, reparamur, et quasi quodam modo restituimur in antiquum, dum ad ingenitam naturae suavitatem revertimur, dum etiam nobis, et his qui circa nos sunt, et eis qui supra nos sunt, debitum rerum ordinem 0581C exhibemus. Et haec quidem pro bonis naturalibus.
5. Spiritualia autem bona, in quibus exercemur, ut ad aeterna tendamus, ipsa eadem sunt; sed alia, quia alio intuitu considerata, cum plurimis tamen aliis, quae longum est enumerare. Illa enim juxta naturam, haec supra naturam esse noscuntur. Nam et in spirituali exercitio non sanitatem debemus corpori, sed servitutem, sed afflictionem, sed laborem, juxta vocem illius spiritualis et summe spiritualis hominis, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Nec istam tantum cordi puritatem debemus, ut pure et humiliter confiteamur peccata nostra; sed ut in intentione, cogitatione et opere hanc circumspectionem exhibeamus, ut et vita nostra sit fructuosa, et fama 0581D gloriosa: non quae fructificet sibi, sed Deo; non quae glorificet se, sed Patrem suum qui in coelis est. Pacem quoque non solum fratribus exhibendam dicimus in via ista; sed cum his qui oderunt pacem, esse pacificum, portare omnes, et a nemine velle portari. Confitemur etiam non modo compassionem 1117 moritis et orationem, sed in spe etiam congratulationem adhibendam; quia, etsi contristandum est quod in locis purgatoriis patiuntur, multo amplius collaetandum quod prope est ut abstergat Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et jam non sit neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quia prima abierunt. Sanctis vero animabus non jam imitationem, nec a sanctis angelis tantummodo quaerere debemus auxilium; sed ardenter desiderare conspectum 0582A eorum, et esse cum illis, et videre quae sint illae columnae coeli, quae sustinent orbem terrarum, in quibus rutilat et relucet tantum et tam excellens divinitatis insigne. A Domino autem non solum pietas quaerenda est, sed et in cum tota affectio dirigenda, ut diligamus nos propter ipsum, et suspiciamus quae sit illa majestas quae cuncta faciat, cuncta contineat, et in quam desiderant rationabiles creaturae prospicere.
6. Hae sunt semitae spiritualis exercitii, in quibus religiosa mens et dilatatur et delectatur, unde eorum quae sunt retro oblita, et ad anteriora, id est aeterna bona, se extendens, sequitur ad palmam supernae vocationis. Nunquid non supra naturam beatus iste Andreas apostolus, cujus solemnitas prae manibus est, transilierat, qui dicebat: «O bona crux, 0582B diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te.» Alterati hominis est ista vox, et qui de bonis naturae ad gratiae bona surrexerat: ut non solum gloriaretur in spe, sed et in tribulationibus, et gaudens iret a conspectu concilii, quod dignus esset pro nomine Jesu contumeliam pati. Non modo enim patienter, sed et libenter, verum et ardenter ad tormenta sicut ad ornamenta, ad poenas sicut ad delicias properabat.
7. Porro aeterna illa bona, bona sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, et quae nunquam exeunt ab illa patria, quae nescit nisi gaudium et jubilationem. Ibi nihil deest; ecce abundantia, qua impleatur humana cupiditas. Quae est ista copia, ubi 0582C nihil quod nolis sit, totum sit quod velis? Fiat pax, ait Propheta ad Jerusalem, in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). In illis, inquam, turribus, quae juxta prophetam alium gemmis aedificabuntur, ubi adipe frumenti, non cortice sacramenti satiabit nos Deus. Quod si nihil deerit nobis, aliquid autem nobis latuerit, nunquid erit gloria consummata? Ideo nihil latebit nos; et ecce sapientia, qua curiositas hominis satietur. O sapientia, qua tunc omnia quae in coelo et quae in terra sunt perfectissime cognoscemus, in ipso fonte sapientiae rerum omnium cognitionem bibentes? Non metuam suspiciones, non timebo consilia; quia civitas illa, juxta Joannem, purissimo vitro similis erit (Apoc. XXI, 19) ut, sicut per vitrum lucidissime cernimus, 0582D sic aliorum conscientias clarissime videamus. Quid si et nihil defuerit, et nihil latuerit; maneat autem timor et anxietas amittendi? Ideo nihil terret; et ecce potentia, qua humana infirmitas roboretur. Qui posuit, inquit, fines tuos pacem, et confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 14, 13): ita ut nullus inimicus intret, nullus exire possit amicus. Ubi ergo summa abundantia, summa sapientia, summa potentia est; puto quod nihil desit plenitudini beatitudinis, quantum spectat ad summam felicitatis humanae. Haec sunt bona naturae, gratiae, gloriae; bona humanitatis, bona virtutis, bona aeternitatis. Haec cogitemus, haec ruminemus, fratres, et juxta praeceptum legis revocemus ruminationem (Levit. XI, 3), quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus nostri. Sic enim cogitatio 0583A sancta servabit nos, ut dicamus cum sancto: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, Domine adjutor meus, et redemptor meus (Psal. XVIII, 15).
1118 SERMO XVII. De triplici custodia, manus, linguae et cordis.
1. Omnes nobis causamur deesse gratiam; sed justius forsitan ipsa sibi queritur gratia deesse nonnullos. Nempe res cordis est gratia devotionis ista, quam quaerimus; et hoc munere ipse se fraudat, qui internum ei dissimulat receptaculum exhibere. Caeterum unde illi cura cordis, cui ne ipsa quidem adhuc oris circumspectio, seu manus custodia subest? Non sibi deesse miretur consummationem, qui nec initium apprehendit; sed ne is quoque qui initium jam tenere videtur, si ad medium non pervenit. 0583B Magnum est homini saeculari mundas habere manus: monacho non est magnum, sed plane magnum ei malum esse probatur, ne ipsarum quidem contagia declinare. Imo vero et in ipsis quoque manibus longe amplior munditia, et justitia abundantior a nobis exigitur, quam ab illis. Nimirum illis dicitur: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); et: Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28), caeteraque similia: quae qui fecerint, regnum Dei non consequentur. Nunquid et nobis ab hujusmodi contagiis operum, et tam gravi manuum contaminatione timendum est? Sed quo nitidiores manus, eo gravius quoque minor in eis naevus offendit: et sicut pretiosam vestem exigua quaevis macula turpius decolorat; nobis ad immunditiam minima quaelibet 0583C inobedientia sufficit; nec jam naevus est, sed gravis macula, si in actionibus nostris vel minorum residet negligentia mandatorum. Haec igitur operum diligentia servandorum initia nostrae conversationis exercet, dum adhuc quidem modicum, sed tamen jam lumen in nobis est: nisi forte magnum se putant habere lumen, quibus Veritas ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite Quia servi inutiles sumus; quae debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10). Sed hoc, inquies propter humilitatem monuit esse dicendum. Plane propter humilitatem: sed nunquid contra veritatem? Caeterum si circa factorum quoque custodiam invenimur adhuc negligentiores, nemo sapiens eum liquare culicem moneat, qui utinam non glutiat vel camelum.
0583D 2. At si jam manus mundatae fuerint, nec sic quidem continuo ad cor transitur: labiis sane mundandis secundum studium et media sollicitudo debetur. Quod si dixeris: Rarus est qui sermones suos in judicio disponere videatur, vel ex hoc disces quam sit rara perfectio, cum nec profectum inveneris omnibus esse communem. Quis sane numeret quantas modicum linguae membrum contrahat sordes, quam multiplex in labiis incircumcisis immunditia coaguletur, quanta sit pernicies oris incircumspecti? Est enim lingua dissoluta in sermonibus 0584A otiosis; est lingua impudica, est et magniloqua: quarum prima lasciviae, sequens arrogantiae famulatur. Est etiam lingua dolosa, et item lingua maledica: quarum altera in falsiloquam et adulatoriam subdividitur; altera vero nunc in facie contumelias irrogat, nunc detrahit in occulto. Quod si de omni vel otioso verbo, quodcunque locuti fuerint homines, Deo sunt reddituri rationem in die judicii (Matth. XII, 36); quanto districtius de verbo mendaci, mordaci et injurioso, de elato vel lascivo, de adulatorio aut detractorio judicabuntur?
3. Quam vera sententia, fratres: In multiloquio non effugies peccatum! (Prov. X, 19.) Ut enim praeteream caetera, si propterea otiosum est verbum, quod nullam rationabilem causam habeat, quam 0584B rationem de eo reddere poterimus, quod est praeter rationem? Nemo vestrum, fratres, parvi aestimet tempus quod in verbis consumitur otiosis: siquidem tempus acceptabile est, et dies salutis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Libet confabulari, aiunt, donec hora praetereat. O donec 1119 praetereat hora! o donec pertranseat tempus! donec hora praetereat, quam tibi ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad gloriam promerendam miseratio Conditoris indulget! donec transeat tempus, quo divinam tibi repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare 0584C remissam voluntatem, flere commissam inquitatem! Sic nimirum, sic agricolae, cum diu desiderata adfuerit opportunitas seminandi; sic vinitores, cum exspectatum tempus putationis advenerit, invenisse occupationes, et quasi irreprehensibiliter sine opere diem transegisse laetantur? Sic instantibus nundinis institores nectere moras, occasiones quaerere solent, ne quem forte sibi ex eis quaestum provenire contingat? Sic denique pauperes mendicantes, cum multis clamoribus evocatus tandem adfuerit eleemosynarum distributor, diverticula captant, et concurrentibus sociis vacuos ambiunt occupare recessus, et fovere latebras in angulis platearum?
4. Utinam tamen vel solum tempus vitae amitteretur in verbis! sed multi in his etiam vitam amittere 0584D comprobantur; nec modo ipsi amittere, sed adimere quoque; et hoc fratribus suis. An non amittunt vitam detractores, Deo odibiles, odibiles vitae? Fugit vita quos odit: et quos vita fugit, mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada detractoris lingua propinat? siquidem furtim ei dilectionis vita subtrahitur, et dum nescit, paulatim in eo fraterna charitas refrigescit. Auditurus est forsitan ipse quoque cui detrahitur. Undique enim verba volant, et multorum prius ora sermo pertransiens, difficile fieri potest 0585A quin singulorum ereverit linguis, et quasi jam provectus referatur ad eum, ad cujus spectat offensam. Itaque scandalizabitur audiens, et tabescet; eoque facilius exstinguetur in eo charitas, quo amplius ante vivere videbatur. Si inimicus, ait, meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Psal. LIV, 13). Et quidem cavet sibi prudens auditor; cavet et ipse, si non desipit, qui sibi noverit esse detractum: ille, ne veneno inficiatur; iste, ne scandalo perturbetur. Sed, quod in se est, tamen lingua maledica, et illius percutiens conscientiam, et istius vulnerans charitatem, secum pariter utrumque peremit. Nunquid non vipera est lingua ista? Ferocissima plane: nimirum quae tam lethaliter tres inficiat flatu uno. Nunquid non lancea est ista lingua? Profecto et acutissima, 0585B quae tres penetrat ictu uno. Lingua, inquit, eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris.
5. Nec vero ejusmodi linguam ipso etiam mucrone, quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis. Fodit enim haec quoque Christi corpus, et membrum de membro; nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo. Ipsis quoque nocentior est spinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit; seu etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit. Nisi enim hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis vitam sui vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae tradidisset. Et dicimus: 0585C Levis res est sermo; tenera, mollis, et exigua caro lingua hominis: quis sapiens magni pendat? Levis quidem res sermo, quia leviter volat, sed graviter vulnerat. Leviter transit sed graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit; profertur leviter, sed non leviter revocatur; facile volat, atque ideo facile violat charitatem. Vilis res est musca moriens, sed exterminat oleum suavitatis (Eccle. X, 1). Tenerum membrum lingua, attamen vix teneri potest; substantia quidem infirmum atque exiguum, sed usu magnum et validum invenitur. Modicum membrum est; sed, nisi caveas, magnum malum. Tenuis est et lata, aptissimum vacuandis cordibus instrumentum, 1120 sicut multorum mihi inter 0585D vos conscientias arbitror attestari: nisi forte omnes tam perfecti sumus, ut nunquam nobis post longas confabulationes inventa sit mens quodam modo vacua, meditatio minus devota, sicca magis affectio, et holocaustum orationis non adeo pingue propter verba, sive quae diximus, sive etiam quae audivimus; verba tamen.
6. Facile enim lingua labitur, nec minus facile illabitur cordi: ita ut multis inter loquendum minus profuerit quod propriam cohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi loquitur, sapiens est, religiosus ac timens Deum; plus dico, angelus est, et angelus lucis: etiam sic cave tibi, ne audias unde laedaris. Nec personam tibi velim suspectam esse, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona quidem columbae simplicitas; 0586A sed in hac parte serpentis quoque astutiam non omittas. Maria ne angelicum quidem verbum sine discussione praeteriens, cogitabat qualis esset ista salutatio (Luc. I, 29). Tu quoque, qui crebris saltem experimentis solerter advertisti, quantum noceant verba, non desipies, si sollicitus fueris (quandoquidem interesse necesse est collocutioni) non modo ori circumspectionem, sed et auri nihilominus adhibere cantelam. Non miremini quod huic gradui proficientium diutius immoremur: plures siquidem inter nos proficientes esse credimus, quam perfectos.
7. Forte tamen nimii videamur in sugillatione verborum. Sed mementote quoniam lingua est, quae contra vitia linguae loquitur, ut in eo vel maxime haberi debeat excusata, quod nec sibi parcat, et 0586B adversus propria quoque sui ipsius pericula muniat audientes. Ventus est sermo, sed non semper est ventus urens. Surge, inquit, aquilo; et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 16). Est quoque magna nihilominus sermonis utilitas, et frequenter in lingua fructus praetiosissimus reperitur. Nempe justi vita ex fide est, et fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quomodo enim vivet quis, nisi crediderit? quomodo credet, nisi audierit? quomodo audiet, nisi annuntietur ei? Sane propterea majorem ei diligentiam, et diligentiorem custodiam convenit exhiberi, quod sit, juxta Scripturam, mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Alioquin si sola inesset vita, nec circumcisio quidem ei, si sola mors, etiam abscissio deberetur. 0586C Nunc vero ponenda [alias additur nobis] ori nostro custodia, et ostium circumstantiae labiis, ut nec vitalem aedificationem clausura damnet aeterna, nec lethalis pernicies liberum sortiatur egressum. Vigilemus itaque super opera nostra, fratres, ne vel omittamus quod praeceptum est, vel quod prohibitum est committamus. Hortatur nos ad bipartitam hanc custodiam Propheta cum dicit: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27.). Vigilemus etiam nihilominus super verba nostra, ne in eis vel offendere Deum, vel proximum nocere contingat. Felix siquidem, quem in omni confabulatione duplex timor ille sollicitat, et duorum consideratio stimulat auditorum: primum quidem divinae majestatis, in cujus manus incidere 0586D prorsus horrendum; dehinc fraternae infirmitatis, cui niholominus perfacile est offendiculum dare.
8. Puto tamen ne eum quidem, qui in verbo cavet offensionem, perfectum adhuc dici oportere, nisi forsitan comparatione prioris, qui tantum super opera vigilabat. Nam et Veritas in Evangelio de vigilantibus servis, et adventum Domini praestolantibus loquens: Si, inquit, in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi (Luc. XII, 38). Quod nequaquam de prima, sed nec de secunda quidem dictum esse reperies. Est autem vigilia haec super cor, cui sane omnem jam custodiam adhibendam Sapiens monet: nimirum quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Ego tamen etiam hanc constare arbitror specialiter in duobus: ut videlicet super affectionum 0587A pariter et cogitationum suarum greges mens sollicita vigilanter intendat. Et bene huic datur omnis custodia, a quo caeteras quoque duas procedere constat: nisi 1121 forte, quod absit! simulationis gerantur studio, et pietatis habeant speciem, non virtutem. Sicut enim fontis vena scaturiens, nisi fossas ante repleverit adjacentes, nec refluere, nec sedari, nec in altum sese tollere praevalebit, quod videlicet alias occupetur: sic humanus animus, donec eas, quas praediximus, manus et linguae custodias solerter impleat, nec ad perfectam hanc sui ipsius poterit reflecti curam, nec jucunda devotionis tranquillitate frui, nec in sublimem divinae contemplationis proficere gradum. Eia, fratres, si supernae visitationis gratiam quaerimus, sic quaeramus; si 0587B spirituales consolationes desideramus percipere, sic petamus; si coelum nobis aperiri cupimus, sic pulsemus. Hoc denique triplici modo vigilemus, si ad nuptias volumus intrare cum sponso Jesu Christo Domino nostro, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XVIII. De gaudio spirituali, seu de verbis Apostoli, «Non est regnum Dei esca et potus,» etc. (Rom. XIV, 17.)
1. Quid praetergredimur viam, qui ad gaudium properamus? Est quidem gaudium in [alias, de] regno Dei, sed non primum [alias, praemium] est. Est gaudium de regno Dei, sed non gaudium carnale, non gaudium saeculare, non gaudium cujus extrema luctus occupat, sed in quod magis tristitia vertitur: non denique gaudium eorum qui laetantur cum male fecerint, 0587C nec exsultatio quae in rebus pessimis est, sed gaudium in Spiritu sancto. Unde autem hoc gaudium interim, nisi de justitia et pace procedit? Ipsa ergo procedant tanquam cellulae mellis, ut facile adhuc labilem liquorem suavitatis solidior possit materia continere. Erit quando jam ipso simplici melle fruemur, et gaudium nostrum plenum et purum erit, ut non modo in Spiritu, sed de ipso quoque Spiritu gaudeamus. Erit quando omnimodis erit gaudium spirituale, ut nullis jam corporeis occasionibus excitetur, non operibus misericordiae, non lacrymis poenitentiae, non exercitatione justitiae, non probatione patientiae, sed ipsa magis praesentia Spiritus, in quem desiderant ipsi etiam angeli prospicere. 0587D Interim sane velut salis loco sapientia mihi caetera condit, tanquam non sit et ipsa cibus. Interim priusquam comedam, suspiro; et nec tunc quidem permittor, ut glutiam salivam meam. Est enim sapiens, cui quaeque res sapiunt prout sunt. Cui vero ipsa jam in se, prout est, sapientia sapit, is non modo sapiens, sed etiam beatus est. Nempe hoc est videre Deum sicuti est; atque hic quidem fluminis impetus laetificans civitatem Dei; hic torrens voluptatis; haec denique ubertas inebrians est.
2. Nunc vero, Domine, vinum non habent: deficit enim in his interim nuptiis vinum, vinum utique carnalis illecebrae, et concupiscentiae saecularis. Fel draconum, inquit, vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII, 33). Semper nobis hoc vinum 0588A deficiat, fratres mei, quia non est hoc vinum bonum. Bonum vinum non ex vinea impuritatis, sed ex hydria purificationis hauritur. Bonum vinum, non ex uva Gomorrhae conficitur, sed ex aqua Judaeae. Servasti, inquit, bonum vinum usque adhuc (Joan. II, 3, 10). Nam optimum quidem vinum servatur etiam usque adhuc, quod videlicet non ex aqua conficiendum, sed experimendum magis ex botro illo magno terrae promissionis, qui interim in vecte portatur, dum secundum carnem novimus Christum, et hunc crucifixum. Nunquid non illi vinum defecerat qui dicebat: Renuit consolari anima mea? Sed et vinum aquam factum gustasse visus est, cum subjunxit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Quid enim faciet in praesentia, qui in sola memoria 0588B delectatur? Sic et apostoli plane vinum aquam factum gustaverunt, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Quomodo non vinum ex aqua, gaudium de contumelia? Nimirum implebatur jam promissio Veritatis, 1122 quae ad eos facta erat hoc modo: Tristitia vestra convertetur in gaudium (Joan, XVI, 20): hoc est, aqua vestra vertetur in vinum. Miraris quod in vinum aqua mutatur? etiam transit in panem: nisi forte oblitus es comedere panem tuum, eum de quo legisti: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Denique audi mensuram: Erant, ait, lapideae hydriae sex positae, secundum purificationem Judaeorum (Joan. II, 6). Si verus Judaeus 0588C es, non carne, sed spiritu; sex annis servies, in septimo liber egredieris: in sex hydriis purificaberis, sex diebus operaberis, in sex tribulationibus liberaberis; et in septima non tanget te malum. Non solum autem liberaberis in eis, sed et vinum bibes ex eis, ubi coeperis juxta Apostolum gloriari non solum in spe, sed etiam in tribulationibus (Rom. V, 2, 3.).
3. Hoc enim est duplex interim gaudium, quod habes in Spiritu sancto, de memoria futurorum bonorum, et malorum praesentium tolerantia. Nil quippe in his carnale sapit, nil saeculare, nil vanum; sed Spiritus veritatis et coelestis sapientia est, cujus in utraque suavitas praelibatur. Gaudete in Domino semper, ait Apostolus; iterum dico, gaudete. Et duplicis 0588D hujus gaudii materiam secutus adjunxit: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est (Philipp. IV, 4, 5). Quid modestia nostra, nisi mansuetudo et patientia est? Gaudeamus ergo de his quae exspectamus, quoniam Dominus prope est. Iterum gaudeamus de his quae sustinemus, ut modestia nostra omnibus nota sit. Nimirum tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V, 4, 5).
4. Sane ut idoneus fiat animus geminae huic spirituali laetitiae capessendae, duo aeque ad justitiam exercendam, duo nihilominus ad conservandam pacem necesse est praemittantur, quae quidem utraque copiosius nobis Scriptura sacra commendat. Siquidem justitiae exercitatio in his duobus mandatis 0589A tota pendere videtur, ut quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat, sicut ad gentes missa epistola apostolorum continet (Act. XV, 23); et quemadmodum ad eosdem apostolos Dominus dicit: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12). Caeterum quoniam in multis offendimus omnes, impossibile est in hoc loco et tempore scandalorum (neque enim adhuc venerunt angeli, qui de regno Dei tollant omnia scandala, sed nec sumus in illa beata civitate, cujus fines pacem posuit Deus), propterea impossibile est hic et modo pacem inter nos conservari omnino, nisi et is qui in aliquo forte offendit proximum, animosam elationem: et is qui offensus est, nihilominus caveat inexorabilem obstinationem.
5. Studeamus itaque, fratres mei, et humiles ad 0589B satisfaciendum his qui aliquid habent adversum nos; et ad remittendum his qui offenderunt nos, faciles inveniri; quia non solum mutuae inter nos pacis conservatio constat in his duobus, sed nec ipsa quoque divina sine his propitiatio poterit obtineri, quod nec munus ab eo recipiat, qui non prius ferit ut fratri reconcilietur (Matth. V, 24); et dimissum etiam debitum ab eo districtius exigat, qui conservo suo debitum non remittit. Jam si manent in nobis justitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, tria haec; non quasi securi simus pro eo quod regnum Dei intra nos est, sed eo magis in timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur, scientes nimirum, quod hunc tantum thesaurum adhuc in vasis fictilibus habeamus.
SERMO XIX. De eisdem verbis apostoli, «Non est regnum Dei esca et potus.» (Rom. IV, 17.)0589C
1. Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis copiosus. Non ignoravit hoc ille tam eloquentiae, quam sapientiae dotibus approbatus, 1123 qui singula Pauli verba tonitrua judicabat . Tam signanter enim universa depromit, et sic intonat spiritu et virtute, ut in serie ordinem, in sensu plenitudinem, in utroque connexionem mirabiliter ostendat. Non est, inquit, regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quid ad haec dicitis vos, gulosi et luxuriosi, quorum Deus venter est, quorum omnis usus aut in ventre, aut sub ventre est, qui, ut ait Jacobus apostolus, 0589D in luxuriis enutristis corda et corpora vestra? (Jac. V, 5.) Audite, audite; Quia esca ventri, et venter escis; Deus autem hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Vae vobis qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis vitulum de armento, et bibitis vinum defaecatum, et primis ungimini unguentis (Amos. VI, 1, 4, 6). Filii hominum, usquequo gravi corde, quia corpore pingui: utquid diligitis vanitatem (Psal. IV, 5), et veritatem negligitis? Pinguedo carnis, deliciae corporis, saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illas relinquetis: Quoniam, inquit sanctus, 0590A cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos (Psal. XLVIII, 18, 15). Quam bene, sicut oves; quia detracto vellere mundialium divitiarum dure presseque detonsi, sempiternis nudi deputabuntur incendiis. Mors depascet eos; quia semper morientur ad vitam, et semper vivent ad mortem. Ergo hic caro vermibus, illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati, tormentis poenalibus socientur, qui socii fuerunt in vitiis.
2. O delicate, qui deliciis et divitiis circumfusus atque confusus, confusionem exspectas et mortem; non est regnum Dei esca et potus, non purpura et byssus; quia dives ille utroque circumfluus, in puncto ad inferna descendit (Luc. XVI, 19, 22). Quid 0590B ergo? Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Attendis et intendis quia gaudium in fine est? Sic fatui filii Adam, et praecipiti saltu justitiam transilientes et pacem, rem finalem in principium convertere et pervertere vultis? Nemo enim est qui gaudere non velit. Non stabit et non erit istud; quia sicut non est pax impiis, sic nec gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII, 22; LVII, 21). Non sic impii, non sic. Prius est justitiam facere, inquirere pacem, et persequi eam: et sic demum apprehendere gaudium, imo a gaudio comprehendi. Sic angelicus ille conventus prius justitiam fecit, cum stetit in veritate, et veritatis deseruit desertorem. Post haec, illa pace firmati sunt quae exsuperat omnem sensum; quia cum diversis honorum primatibus ambiantur, 0590C nullus qui murmuret, qui invideat nullus.
3. Lauda tu, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te, qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 12-14). Lauda, et laudes replica, quia munitissimis vectibus et inconvulsibilibus seris clausae sunt portae tuae; nullus inimicus intrat, nullus exit amicus. Benedicti filii tui in te, omni benedictione spirituali in coelestibus cum Christo. Jam non est timor in finibus tuis, quia posuit fines tuos pacem. Nullae tibi tentationes; nulla sese cogitationum turma confundit; quia versipellis ille tortor longe est a muris tuis et a filiis tuis; et ille qui idem est, omnia identitate consolidat atque 0590D conjungit, cujus participatio ejus, inquit, in idipsum (Psal. CXXI, 3). Hoc jam tertio hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris; et nadis, ut ita dicam, oculis divinitatis intuentur essentiam, nulla corporeorum phantasmatum imaginatione decepti. Ecce gaudium in fine, sed sine fine.
4. Miseri nos, qui ab illa felici regione repulsi, in hanc descendimus, imo cecidimus vanitatem. Filii Sion, ait propheta, inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea (Thren. IV, 2). Filii Sion, illius videlicet speculativae civitatis, quam aedificavit Dominus, ut videatur in gloria sua: filii supernae Jerusalem, quae libera est, quae est mater 0591A nostra; inclyti per dignitatem conditionis, amicti auro primo per divinitatis imaginem. Quomodo ergo ex his nos quidem reputati sumus in vasa testea, in haec lutea et fragilia corpora degeneravimus? 1124 Exhibent enim angeli, fratres charissimi, justitiam Deo, pacem inter se, gaudium sibi. Sic et tu, homo, noli prius rapere quod tuum est; et justitiam quam Deo, et pacem quam proximo debes, contemnere. Justitia virtus est, qua redditur unicuique quod suum est. Tu non solum justitiam, sed multas et multiplices justitias debes Creatori. Justus enim Dominus, et justitias dilexit (Psal. X, 8). Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Bene, sicut montes, quia plures cumulos miserationum suarum ingessit tibi.
5. Et prius quidem te cum caeteris, et inter caetera 0591B creavit, non sine magnae praerogativa dignitatis. Dixit enim de omnibus, et facta sunt. Post haec, vehementissimo tui amore inflammata, majestas illa redemit te. Nunquid verbi facilitate? Non: sed triginta et tribus annis operatus est salutem tuam in medio terrae, affixus cruci, addictus morti, ludibriis deputatus. Deus tuus factus est frater tuus, non angelorum frater; quia nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Commune quidem habes quod factus es; quod frater es, speciale. Adjecit adhuc erga nos specialius quiddam, quod de lata nos et spatiosa via, quae ducit ad mortem, digito suo traxit, et posuit in concilio justorum et congregatione. Quid ultra debuit facere, et non fecit? Cujus vel saxeum pectus tanta et talis, a 0591C tanto et tali collata beneficiorum multitudo non emolliat? Quidquid igitur es, quidquid potes, debes creanti, redimenti, vocanti.
6. Sed cum justitiam feceris, fac et pacem. Quandiu enim sumus in hoc vase testeo et fragilitate complexionis humanae, non possumus inveniri scandalorum prorsus immunes. Si igitur recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, sis humilis ad veniam petendam: si tu habes adversus illum, sis facilis ad dandam; et omnia membra erunt in pace. Sic enim ad duo ista, charitatem et humilitatem, paratissimi, non poterimus dissensionem sentire, Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29): mitis, quod pertinet 0591D ad charitatem, quia charitas patiens est, benigna est; humilis, quod ad ipsam verbi spectat proprietatem. Sic procedentibus erit gaudium in Spiritu sancto. Loquar quod expertus novit, inexpertus ignorat: Animalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Nunquid non plerumque orantibus nobis omnia viscerum succutiuntur occulta ad memoriam gaudii illius, quod est in Jerusalem quae sursum est, quae est mater nostra; et lacrymarum unda vultus meditantium superfundit? O si duraret! Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea; adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae (Psal. CXXXVI, 5, 6). Vere in principio laetitiae, quia finis illic repositus est.
0592A 7. Quando conscindes saccum meum, Domine Jesu, et circumdabis me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar? Principium gaudii illius, quod hic quandoque sentimus, stilla est, guttula est de flumine illo descendens, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Quando veniet tempus, ut perrenibus gaudiis in ipso divinitatis fonte profundius immergamur, ubi unda undam sine intercapedine et interpolatione continuet? Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? Quando transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei? Quando, sicut audivimus, sic videbimus in civitate Domini virtutum? Eia igitur, fratres, huic felici ternario fideliter insistamus, et semper simus memores verbi illius: Amice, ad quid venisti? 0592B (Matth. XXVI, 50.) Quia non ad hoc venimus, ut simulatoria specie regem interficiamus; sed ut ei serviamus, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XX De verbis Domini, «Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.» (Luc. XVIII, 14.)
1. Si consideremus diligenter, fratres, gradus hominum, quatuor inveniemus: dico autem summam 1125 felicitatem in coelo, ad quam suspiramus; mediam felicitatem in paradiso, unde cecidimus; itemque mediam infelicitatem in hoc mundo, pro qua gemimus; et in inferno extremam infelicitatem, quam merito formidamus. Brevius tamen dicere possum, vitam, et umbram vitae; umbram mortis, et mortem. Itaque nec in summo, nec in imo positi, 0592C timemus descendere, ascendere cupimus, eo magis anxii, quo videmur viciniores infimis, quam supremis; et ecce dicitur nobis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Quidnam sibi vult cancellata haec connexio exaltationis et humiliationis? Itane parum est, Domine, quod in veritate tua humiliasti nos, qui adhuc exigis ut apponat homo humiliare se ipsum? Et quidem restat adhuc quo possimus humiliari; sed qui illo ceciderit, jam non adjiciet, ut resurgat; et qui humiliatus fuerit usque illuc, frustra speret exaltationem: siquidem humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Usque adeo vita nostra inferno appropinquavit: quo nos humiliabimus ultra? Quae utilitas 0592D in sanguine nostro, si descenderimus in corruptionem? Sane nihil aliud infra nos est, quam irreparabilis illa corruptio. Post umbram mortis non restat nisi mors; post locum afflictionis, solus superest locus mortis.
2. Qui se, inquit, humiliat, exaltabitur. Si dixisset: Qui humiliatus fuerit, exaltabitur, exsultassem utique, tanquam certissime humiliatus, et vehementer. Nunc vero cum dicat: Qui se humiliat, exaltabitur, angustiae mihi sunt undique; nec ignoro quid eligam, sed quid agam. Exaltari cupio, quia summopere id necessarium: siquidem neque hic manentem habeo civitatem; nec bonum esset hic manere, etiamsi liceret. Porro inferius adhuc ire, perire est. Jam enim locum teneo inferiorem, et cui solum habeat infra se infimum, hoc est infernum. 0593A Si me illuc humiliavero, non est spes exaltationis; si me non humiliavero, identidem desperatio est exaltationis; quia qui se humiliaverit, exaltabitur, et is tantum. Si hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, ab exaltatione repulsus, nec sic effugiam manus mortis. Sed si hoc difficile paret, saltem quod praemissum est consideremus.
3. Omnis qui se exaltat, ait, humiliabitur. Quem enim Veritas humiliat, ipse quomodo se exaltat? Neque hic dicimus quo, sed quomodo; quia non locus videtur deesse, sed virtus. Non, inquam, deest homini quo exaltare se possit, sed deest omnino qui possit. Est quidem voluntas multa, sed nulla facultas. Nempe, velint, nolint homines, communis totius Adae, totius humani generis vox est: In veritate 0593B tua humiliasti me (Psal. CXVIII, 75). Quisquis autem in veritate humiliatur, veraciter humiliatur, nec nisi fallaciter exaltatur. Quid est autem fallaciter exaltari, nisi vere non exaltari? Gratias ei, quia non dixit: Omnis qui se exaltaverit, exaltabitur. Quomodo enim conaremur in vanum exaltari, si id arbitraremur, quando ne ipsa quidem nunc desperatio proficiendi, appetitum cohibet exaltandi? Et forte hoc est, quod ait: Qui se exaltat, humiliabitur: nec pertinet ad affectum, qui nullus est; sed ad affectum, qui stultus est.
4. Quantos enim videmus humiliatos, sed non humiles; percussos, sed non dolentes; curatos quidem a Domino, sed nec ipsa curatione sanatos? Hi sunt qui sub sentibus esse delicias computant, 0593C dissimulantes peccata quae actitant, lubricum in quo titubant, tenebras quibus caligant, laqueos inter quos ambulant, locum afflictionis quem inhabitant, corpus mortis quod gestant, jugum grave quod tolerant, graviorem conscientiam quam occultant, gravissimam sententiam quam exspectant. Talis ille erat, cui Joannes in Apocalypsi scribere jubebatur: Dicis: Quia dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es pauper, et miser, et miserabilis, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). Nec mirum si sit vana et mendax exaltatio filiorum hominum, siquidem vani sunt et mendaces. Humiliat 1126 eos veritas, exaltat vanitas: et dilexerunt magis tenebras quam lucem, amplectentes exaltantem se vanitatem, et quaerentes mendacium; porro contra veritatem quae 0593D se humiliat, votis et studiis quibus possunt, dissimulationibus et conatibus frivolis recalcitrantes.
5. Fecimusne aliquid? Puto quia invenimus etiam quomodo humiliet homo se ipsum. Dico autem ut adhaereat [alias, adhibeat voluntatem] humilianti se veritati, nec dissimulet, sed cooperetur ei devoto pietatis affectu. Proinde cavebo deinceps, quam sollicite potero, duritiam cordis: sentiam et plangam dolorem meum, ne, si forte insensibile fuerit, sit etiam insanabile vulnus meum. Ero igitur vir videns paupertatem meam in virga indignationis 0594A ejus, ne veniat anima mea in consortio eorum, de quibus Veritas ait: Percussi eos, et non doluerunt (Jerem. V, 3): et iterum: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). Gravis curatio humiliatio haec, sed gravior morbus superbia est: quae utinam sic curetur, ut sanetur hac cura! Consentiam itaque adversario meo, acquiescam judici meo, cedam denique urgenti aculeo, ne bis pungar. Tale enim reor esse quod Dominus ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Ac si dicat: Quisquis contra stimulum recalcitraverit, duplo pungetur: parcetur autem ei qui consenserit, et dederit locum irae.
SERMO XXI. De verbis Sapientiae (X, 10): «Justum deduxit Dominus per vias rectas,» etc.0594B
1. Est justus, qui in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17); et est justus, qui ex fide vivit (Rom. I, 17); et est justus, qui absque terrore est (Prov. XXVIII, 1). Et primus quidem bonus, quia accedit ad viam; secundus melior, quia currit per viam; tertius optimus, quia jam appropinquat ad finem viae. Hic tamen accipiamus primum, quem velocius invenimus. Hunc deduxit Dominus, et non alius; quia ipsius est de via iniquitatis ad viam veritatis reducere, et deducere, et ducere per eam. Per vias, inquit, rectas. Viae Domini viae rectae, viae pulchrae; viae plenae, viae planae. Rectae sine errore, quia ducunt ad vitam; pulchrae sine sorde, quia 0594C docent munditiam; plenae multitudine, quia totus jam mundus est intra Christi sagenam; planae sine difficultate, quia donant suavitatem. Jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve (Matth. XI, 30). Et ostendit illi regnum Dei. Regnum Dei conceditur, promittitur, ostenditur, percipitur. Conceditur in praedestinatione, promittitur in vocatione, ostenditur in justificatione, in glorificatione percipitur. Unde est illud: Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum Dei (Matth. XXV, 34). Sic enim ait Apostolus: Quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 30). In praedestinatione est gratia, in vocatione potentia, in justificatione laetitia, in magnificatione est gloria.
0594D 2. Et dedit illi scientiam sanctorum. Scientia sanctorum est, hic temporaliter cruciari, et delectari in aeternum. Et in contrarium scientia malorum relabitur. Alia est scientia mundi, quae docet vanitatem; et alia scientia carnis, quae docet voluptatem. Illa tanquam pater, ista tanquam mater nobis est. Sicut enim mater filio suo semper optat quietem, et omnem prorsus laborem claudit a filio suo: sic caro incrassata, impinguata, dilatata, recalcitrat, nec minimis saltem digitis patitur se contingi. Et sicut pater vult filium suum huc illucque discurrere, 0595A ut addiscat unde aliquando magnificetur; sic et mundus vult hominem multis laboribus intricari, ut habeat unde superbiat, unde infletur, et desipiat de vanitate in idipsum. Sanguisugae duae sunt filiae, id est propriae voluntatis, quae quasi radix est, duae filiae sunt, vanitas 1127 et voluptas, clamantes: Affer, affer. Hae nunquam satiantur, nunquam dicunt: Sufficit. Si quis has plenius in se contriverit, non immerito sibi illam vocem poterit coaptare: Quoniam, inquit, pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10).
3. Honestavit illum in laboribus. Nonne nos et in ipsis laboribus nostris honestamur, cum omnia quae facimus, ad unitatis vinculum adunamus, ut non in nobis sit pondus et pondus, mensura et mensura, 0595B quia utrumque abominabile est apud Deum? Nonne et haec vilitas, haec deformitas, haec semicinctia honorantur et adorantur a principibus terrae ? Vae nobis, si exsultaverimus nisi in Christo, et pro Christo! vae nobis, si vendibilem obtulerimus paupertatem! Et complevit labores illius: vel hic in perseverantia, ut usque in finem justitiam non derelinquat; vel illic in gloria, ut gaudeat in aeternum. Felix utraque completio, cum et hic moritur justus plenus dierum, et illic oritur in plenitudine [alias, longitudinem] dierum: utrobique plenus; et hic gratia, et illic gloria, quia gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Amen.
SERMO XXII. De quadruplici debito.
0595C 1. In via estis, fratres, quae ducit ad vitam, in via recta et impolluta, quae ducit ad civitatem sanctam Jerusalem illam, quae libera est, quae sursum est, quae est mater nostra. Arduus quidem ascensus ejus, utpote per ipsam montis summitatem incisus; sed via compendiosior laboris magnitudinem vel temperat, vel excludit. Vos autem tam felici facilitate, quam facili felicitate viam istam non solum itis, sed curritis; quia exonerati estis et accincti, nihil ponderis super dorsa portantes. Non sic aliqui, non sic, qui quadrigas et quadrigalia onera pertrahentes, montis circuitum ambire decernunt, et plerumque per devexa montis praecipitantur, ut vix finem inveniant vitae suae. Felices igitur vos, qui vos 0595D et vestra sine omni exceptiuncula reliquistis, per ipsum montis verticem iter facitis ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5). Illi vero, qui, quamvis Aegyptum fugerint, tamen ad quaeque Aegyptia tenerrime resuspirant, viam civitatis habitaculi non invenerunt; sed voluntatum suarum gravissimis sarcinis praegravati, vel sub onere, vel cum onere cadunt, ut vix ad cursum perveniant destinatum.
2. Quid enim est (gratias illi, cujus gratia hoc totum factum est) quod vita vestra vitam apostolicam repraesentet? Illi reliquerunt omnia, et in 0596A schola Salvatoris sub ejus praesentia congregati, hauserunt aquas in gaudio de fonte Salvatoris, ipsum vitae fontem in ipso fonte bibentes. Beati oculi qui viderunt. Nunquid non et vos, non in praesentia, sed in absentia ipsius; non ad verba oris ejus, sed ad vocem nuntiorum ejus, simile aliquid fecistis? Defendite vobis hanc praerogativam, quod illi ad visum et ad verbum, vos ad auditum et nuntium credidistis. Sic state in Domino, charissimi, ut quemadmodum illi in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et jejuniis, et vigiliis, et caeteris observantiis justitiae viam regiam tenuerunt: sic et vos, etsi non eorum meritis, tamen exercitiis aliquatenus coaequati, dicatis Domino Deo vestro, cum veneritis ante thronum gloriae ipsius: Laetati sumus 0596B pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX, 15). In veritate dico vobis, quia in veritate estis in via recta, in via sancta, quae perducat ad Sanctum sanctorum. Mentior (quod ad consolationem vestram dico.) si non ex manibus hujus peccatoris, monachorum, novitiorum et conversorum animae ad coelestia gaudia volaverunt, tam liberae quam liberatae de carcere nostrae mortalitatis. Si quaeritis unde id sciam, scitote quia certissima mihi signa inde facta sunt et ostensa.
1128 3. Non est igitur quod vobis vel pro vobis timeam a viribus Satanae et ministrorum ejus, cum noverim illius fortitudinem per Redemptoris vulnera traductam et deductam ad nihilum. In spiritu enim fortitudinis fortem fortior ille contrivit, 0596C portas aereas et vectes ferreos confringens. A versutiis et astutiis illius formido mihi est pro vobis, in quibus partim subtilitate naturae, partim experientia temporum sub tot annorum millibus eruditus, fragilitatem humanae naturae, quaquaversum se verterit, non ignorat. Sic ille insatiabilis homicida primis parentibus nostris non ursos, non leones, non fortia terrae animalia delegavit; sed tortuosum et callidum serpentem, qui per sinuosa volumina nunc caput cauda, nunc caudam capite tegere consuevit. Denique et serpens non fortior erat, sed callidior cunctis animantibus terrae, ait Scriptura. Unde et ab interrogatione incoepit, mentem mulieris explorans, sciens, ingenio, non viribus laborandum, 0596D Cur praecepit vobis Dominus Deus, inquiens, ne comederetis de ligno scientiae boni et mali? Quae respondit: Ne forte moriamur (Gen. III, 1-3). Quod Deus pro certo posuerat, dicens: Quacunque die comederitis, morte moriemini (Gen. II, 17); ista sub dubio supponit, ne forte, inquiens, si comederimus, moriamur. Et audi ingenium malitiamque serpentis. Nequaquam, inquit, moriemini (Gen. III, 4). Deus affirmat, mulier dubitat, Satan negat. Sic et ego timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3).
0597A 4. Putasne, aliquis in vobis est, cui dicat in cogitationibus suis: Cur praecepit vobis Deus, ut istam Regulam teneretis? Secundum enim impetum spirituum vestrorum huic tepido remissionem, illi ferventi vitam arctiorem proponit, hoc solum expetens et exspectans, ut quoquo modo tollat eum a concilio justorum et congregatione. Profecto spiritus ille, qui tibi hoc suggerit, spiritus mendax est, spiritus potestatem habens, qui tibi invidet locum tuum. Unde et Sapiens hujus rei non ignarus: Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, ait, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Absit enim ut Spiritus veritatis, qui te huc adduxit, te reducere velit; quia non est in ore ejus: Est et Non; sed est in illo Est, sicut irrefragabilis auctoritas testatur. Nemo, ait 0597B Apostolus, loquens in Spiritu Dei, dicit anathema Jesu (I Cor. XI, 3). Jesus Salvator sive salus; anathema, separatio interpretatur. Qui vero tibi separationem a salute submurmurat, nec Dei Spiritus est, nec a Deo; quia Spiritus sanctus non dispergere, sed colligere venit, qui semper revocat dispersos Israel in terram suam.
5. Quid? vitam fortiorem aliquis quaerat? Dico vobis quia ista fortissima est, et quae ex omni parte, si dissimulare nolueris, primae illi scholae Salvatoris pro sua possibilitate respondeat. An audes ad molliorem vel cogitando descendere? O si cognovisses et tu, quam multa et quam multis debeas! videres quam nihil sit quod facis, quam nec inter minima numerandum ad comparationem debitorum tuorum. 0597C Vis scire quae et quibus debeas? Primo Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro vita tua; et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres. Quid tibi dirum vel durum esse poterit, cum recordatus fueris quia ille, in forma Dei, in die aeternitatis suae, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiae Dei, venit ad carcerem tuum, ad limum tuum, infixus, ut dicitur, usque ad cubitos in limo profundi? Quid non suave tibi, cum tibi collegeris omnes amaritudines Domini tui, et rememoraberis primum quidem illarum infantilium necessitatum; deinde, laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando, 0597D vigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo: postremo, 1129 periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, flagellorum, irrisionum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quae in salutem nostri generis triginta et tribus annis operatus et passus est in medio terrae? O quam indebita miseratio, quam gratuita et sic probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam invicta mansuetudo! Regem gloriae pro despicatissimo vernaculo, imo vermiculo crucifigi! Quis audivit unquam tale? aut 0598A quis vidit huic simile? Vix enim pro justo quis moritur: ipse pro injustis et inimicis mortuus est, eligens exsulare a coelis, ut nos reportaret ad coelos, amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis.
6. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nonne, si conferrentur in me omnes vitae filiorum Adam, et omnes dies saeculi, et labores, omnium hominum qui fuerunt, qui sunt, et qui erunt, nihil esset ad comparationem corporis illius, quod spectabile et stupendum est virtutibus etiam supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae affluentia [alias, fluentis], in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum? Vides igitur, quia, sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltata est vita illa a, 0598B vita nostra: quae tamen posita est pro vita nostra. Sicut nihil ad aliquid nullam habet comparationem, ita et vita nostra nullam habet ad vitam illius proportionem; cum illa dignior, ista miserior esse non possit. Nec me putes rem exaggerare sermonibus; quia hic deficit omnis lingua, nec sufficit oculus [alias, animus] vel ad intuendum tantae dignationis arcanum. Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud sic est, sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad turrim, pulvis ad montem, granum ad acervum? Non habeo nisi minuta duo, imo minutissima, corpus et animam; vel potius unum minutum, voluntatem meam: et non dabo illam ad voluntatem illius, qui tantus tantillum tantis beneficiis praevenit, qui toto se 0598C totum me comparavit? Alioquin si illam retinuero, qua fronte, quibus oculis, qua mente, qua conscientia vado ad viscera misericordiae Dei nostri; et audeo perfodere illud fortissimum propugnaculum, quod custodit Israel; et illius sanguinis, non guttas, sed undas a quinque partibus corporis in meum pretium detorquere? O generatio perversa, et infideles filii! quid facietis in die calamitatis de longe venientis? ad cujus fugietis auxilium?
7. Sed nunquid huic soli debitor sum, cui vix parum aliquid retribuere possum? Exigunt a me praeterita peccata mea futuram vitam meam, ut faciam fructus dignos poenitentiae, et recogitem omnes annos meos in amaritudine animae meae. Et 0598D ad haec quis idoneus? Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae, quoniam irritavi iram tuam, et malum coram te feci. Circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem (Psal. XXXIX, 13). Quod ergo sine numero est, quomodo numerabo? Quomodo satisfaciam, cum cogar reddere debitum usque ad novissimum quadrantem? Sed et delicta quis intelligit? Ait illa coelestis fistula Ambrosius: «Facilius inveni eos qui innocentiam 0599A servaverunt, quam qui congruam egerunt poenitentiam (Lib. II de Poenit. cap. 10).» Sed et quantumlibet poeniteat, quantumlibet se afflictet et maceret; propter nomen tuum, non propter meum [alias, poenitentiae] meritum, propitiaberis peccato meo, Domine, ait justus; multum est enim (Psal. XXIV, 11). Cum ergo quidquid vivis, quidquid sapis, quidquid habes, quidquid potes, huic uni rei dedicaveris, nunquid est, vel inter aliqua computandum? Paulo ante vitam tuam pro vita sua Christo reddideras; et nunc iterum eam totam praecedentium exigit recordatio peccatorum. Nunquid, ut vulgo dicitur, de una filia duos generos statuisti facere?
1130 8. Quid si tertium tibi debitorem ostendam, qui non minus acriter, quam veraciter vindicat 0599B eam sibi? Puto quod et tu possidere desideras civitatem, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); gloriam illam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, regnum omnium saeculorum, vivero in aeternum, in perpetuas aeternitates. Credo quod velis esse aequalis angelis Dei in coelo, esse etiam haeres Dei, cohaeres Christi et in plateis supernae Sion melos angelicum auscultare, et videre quidquid illud sit, cum Christus tradiderit regnum Deo Patri, et erit Deus omnia in omnibus; postremo esse similis Deo, et videre eum sicuti est. Nec dubito quin et concupiscas suscipere et umbras declinantes, et diem aspirantem, cum illuxerit illa solemnis dies, et nubila rerum excusserit; quando jam non inclinabitur 0599C dies, sed erit aeterna meridies; quando erit plenitudo fervoris et lucis, solis statio, tenebrarum exterminatio, desiccatio paludum, fetorum depulsio. Nonne ad hoc emendum totum te, quaecunque, et undecunque contrahere poteris, dare oportebit? Et cum universa compleveris, non tamen putes esse condignas passiones hujus temporis vel corporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. An sic impudens es, vel imprudens, ut minutum tuum, quod sibi tam Christi vita, quam peccati poenitentia certatim rapiunt, etiam ad hoc conquirendum vel audeas numerare?
9. Quid dices, si et quartum debitorem in medium adduxero, qui sibi etiam jure primatus sui superiores tres cedere velit? Ecce in januis est qui fecit 0599D coelum et terram: et Creator tuus est, tu creatura; tu servus, ille Dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes; illi praecipue Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis medullis, totis viribus serviendum; ne forte indignationis oculo te respiciat, et despiciat, et conterat in aeternum et in saeculum saeculi. Non arbitror autem quod te tanta raptet insania, ut et hic minutum tuum nominare, nedum numerare praesumas. Expone ergo mihi, cui horum quatuor proponas reddere quod debes, cum unusquisque tantus exactor sit, ut te possit singulariter suffocare. 0600A Eia, Domine, vim patior, responde pro me. In manus tuas, Domine, commendo minutum meum: tu persolve omnibus, tu ab omnibus libera, quia tu es Deus, et non homo; et quod hominibus impossibile est, possibile est tibi. Quod habui, et feci: Domine, habe me excusatum, quia imperfectum meum viderunt oculi tui. Quis ergo amplius grunniet, dicens: Nimium laboramus, nimium jejunamus, nimium vigilamus; cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere? Haec est fortasse, fratres, illa vera vestra Quadragesima, non exterior, sed interior, quae non corticem sacramenti, sed adipem frumenti contineat. Si enim unicuique istorum quatuor et pro se, et per se, omnem decalogi perfectionem debetis: profecto decem quater 0600B ducta quadragesimam vestram faciunt, quam custodire vos oporteat omnibus diebus vitae vestrae. Et ipse qui vos congregavit in loco isto, vitam vestram conservet in opere sancto; ut eum ipse apparuerit vita vestra, et vos appareatis cum ipso in gloria.
SERMO XXIII. De discretione spirituum De septem spiritibus].
1. Magister gentium Paulus, ex occasione ipsius spiritualis naturae, qua vivimus, ad spiritualem conversationem excitans discipulos, ait: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Galat. V, 25). Ac si dicat: Si caro non prodest quidquam, sed spiritus est qui vivificat ipsam, separare oportet pretiosum a vili, et digniorem praeponere partem, ut secundum spiritum ambulemus, 1131 non secundum carnem. 0600C Ad spiritum enim debet fieri conversio carnis, ut serviat ipsa, et non serviatur ei, ut dicat spiritus servo suo: Veni, et veniat: Fac hoc, et faciat illud. Sic enim erit uxor nostra sicut vitis abundans, et salvabitur per generationem filiorum, qui sunt opera bona, si fuerit ipsa quidem in lateribus domus nostrae, id est in abscondito et humili loco; anima vero resideat in medio tanquam domina, tanquam paterfamilias, tanquam judex; ut fiat quod scriptum est: Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII, 109). Maledictus enim spiritus ille, qui partem suam deteriorem facit. Maledictus homo, qui pascit sterilem, et viduae non benefacit. Denique, ut testatur idem Apostolus, si secundum carnem vixerimus, 0600D moriemur; quoniam, qui in carne ambulant, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 13, 8); et qui seminant in carne de carne metent corruptionem (Galat. VI, 8). Si autem spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus; quoniam, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 13, 14); et qui seminant in spiritu, de spiritu metent vitam aeternam (Galat. VI, 8).
2. Prudenter proinde, fratres, et non ad insipientiam nobis, spiritualem elegimus vitam, castigare scilicet corpus, et servituti subjicere; et Deum, qui Spiritus est, adorare in spiritu et veritate. Sed, quia spirituum diversa sunt genera, necessaria est nobis eorum discretio, praesertim cum ab apostolo 0601A didicerimus, non omni spiritui esse credendum (I Joan. IV, 1). Videri enim potest minus eruditis, et qui parum exercitatos habent sensus, omnem cogitationem non alterius, quam ipsius humani spiritus esse sermonem: quod non ita esse et certa fidei veritas probat, et divinarum testimonia Scripturarum. Audiam, inquit Propheta, non quid ego loquar, sed quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Et alius propheta: Angelus, inquit, qui loquebatur in me (Zach. I, 9), etc. Et in psalmo didicimus fieri immissiones etiam per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Unde et timet Apostolus, ne, sicut serpens decepit Evam astutia sua, sic et discipulorum quibus loquitur corda decipiantur (II Cor. XI, 3), ab eo utique, cujus ipse Paulus astutias non ignorat: unde 0601B et dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Esse autem spiritum carnis non bonum, manifeste idem Apostolus indicat, ubi inflatos spiritu carnis suae quosdam esse testatur (Coloss. II, 18). Et esse etiam spiritum hujus mundi declarat, ubi gloriatur in Domino pro se pariter et pro discipulis suis, non quod eum acceperint, sed spiritum, qui a Deo est, ut sciamus, inquit, quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12).
3. Sunt ergo hi duo satellites maligni illius principis tenebrarum; ut dominetur spiritus nequitiae spiritui carnis, et spiritui hujus mundi. Quisquis ergo ex his tribus spiritibus spiritui nostro loquatur, 0601C ne credamus ei; quoniam sanguinem sitiunt, non quidem corporum, sed quod gravius est, animarum. Sed quoniam spiritualis omnium natura est, a sermonibus eorum cognoscemus eos: et quis spiritus sit qui loquatur, ipsa suggestio declarabit. Semper enim spiritus carnis mollia, spiritus mundi vana, spiritus malitiae semper amara loquitur. Quoties ergo importune ut assolet, carnalis cogitatio mentem pulsat: verbi gratia, cum de cibo, de potu, de somno, caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus cogitantes, humano quodam modo inardescimus desiderio, certum sit nobis spiritum carnis esse qui loquitur, et tanquam adversarium repellamus eum, dicentes: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt (Marc. VIII, 33), sed magis sapientia tua inimica est Deo. 0601D Cum autem non de illecebris carnis, sed de ambitione saeculi, de jactantia et arrogantia, caeterisque similibus cogitatio vana versatur in cordibus nostris, spiritus mundi est qui loquitur, longe perniciosior hostis, et majori sollicitudine repellendus. Interdum vero satellitibus istis terga vertentibus, princeps ipse habens iram magnam, tanquam leo rugiens, insurgit adversus nos; cum videlicet non ad voluptatem carnis, aut saeculi vanitatem, sed ad iram, ad impatientiam, 1132 ad invidiam, ad amaritudinem animi provocamur: importune ingerendo, si quid minus amicabiliter, minusve discrete factum videtur aut dictum; si qua denique aut in signo, aut in opere quolibet data videtur indignationis occasio, materia suspicionis. Huic ergo cogitationi 0602A non aliter, quam ipsi diabolo resistendum est: nec aliter ab ea, quam ab ipsa perditione cavendum. Scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19).
4. Fit tamen aliquando, ut spiritus noster a quolibet horum trium crebro superatus, et servus illi addictus, in suam ipsius perniciem, heu! vices illius agat, ut jam sine omni alterius spiritus suggestione ipsa ex se anima aut voluptuosas, aut vanas, aut amaras pariat cogitationes. Jam vero non facile arbitror posse discerni, quando noster ipse loquatur spiritus, quandove loquentem alterum audiat quemlibet e tribus illis. Sed quid refert quicunque loquatur, dum unum et idem sit quod loquuntur? Quid refert loquentis nosse personam, dum constat 0602B perniciosum esse quod loquitur? Si inimicus est, resiste viriliter inimico: si tuus ipse spiritus est, argue eum, et miserabiliter plange, quod in tantam miseriam et tam miserabilem devenerit servitutem.
5. Quoties vero super castigando corpore, humiliando corde, servanda unitate , et charitate fratribus exhibenda, seu caeteris virtutibus acquirendis, conservandis, amplificandis, salubris cogitatio in mente versatur, divinus sine dubio Spiritus est qui loquitur, aut per seipsum sane, aut per angelum suum. Et quemadmodum de humano atque maligno spiritu dictum est, sic de angelico, et de divino: nec facile est quis loquatur discernere, nec ignorare periculosum; 0602C praesertim, cum certum sit, angelum bonum nunquam loqui ex semetipso, sed Deum esse qui loquitur in ipso.
6. Studiosius igitur deinceps consideremus, quonam modo malignorum illorum spirituum suggestiones audire, imo quanta indignatione abjicere debeamus, avertentes aures nostras ne audiamus sanguinem, et sapientiam quam revelat caro et sanguis: parvulos quoque Babylonis, cogitatus scilicet mundanos [alias, malignos], ab ipso initio tenentes, et allidentes ad petram: ipsum etiam malignum cum tentationibus suis a conspectu cordis nostri abjicientes, et deducentes ad nihilum. Eas vero cogitationes, quae justitiae et veritatis nos admonent, tota devotione suscipientes, divinae dignationi gratiam habeamus: nec aliquando tantae 0602D benignitati inveniamur ingrati, scientes quoniam ipse est qui loquitur justitiam; ipse cujus sermo veritas est. Quantae enim temeritatis [alias, perversitatis]; imo quantae insaniae est, si forte, dum alloquitur nos Dominus majestatis, nos insensati avertamus aurem, et ad nescio quas animum ineptias convertamus? Quanta est haec injuria, et quam graviter vindicanda, cum vilissimus vermis clamantem ad se audire dedignatur Creatorem universitatis? Quanta vero et quam ineffabilis divinae dignatio bonitatis, quae quotidie concipit nos infelices avertentes aures, obdurantes corda, et nihilominus clamat ad nos, et jugiter clamitat in plateis? Vere in plateis, quia in latitudine charitatis. Ecce enim bonorum meorum non eges Domine: et 0603A tamen dicis: Convertimini ad me, filii hominum; et iterum clamitas: Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te (Cant. VI, 12).
7. Propterea obsecro vos, dilectissimi, qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei: audientes jugiter quid loquatur in vobis Dominus Deus, quoniam loquetur pacem. Felix proinde et beata anima, quae venas susurrii divini percipit in silentio, frequenter iterans illud Samuelis: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 9). Hic ergo hodiernus sermo finem accipiat, ut etiam tacentibus nobis Deum intus audiamus loquentem et suadentem de regno suo, tanto utilius quanto subtilius, per internam scilicet inspirationem. Si qua tamen adhuc de audienda hac Domini voce ipse 0603B suggesserit, alio sermone tractabimus, ne 1133 praesertim in tam utili ac spirituali materia, mentes vestras longitudine sermonis oneremus.
SERMO XXIV. De multiplici utilitate verbi Dei.
1. Tenetis, credo, quemadmodum hesterno sermone de ea, quae nobis admodum necessaria est, discretione spirituum admonuerimus sollicitudinem vestram: ut contra venenatos serpentis antiqui sibilos, contra mortiferos sirenae cantus, aures cordis jugiter obturare studeatis; ut nec spiritum carnis loquentem mollia, nec spiritum mundi vana suggerentem, nec spiritum nequitiae audiatis immittentem amaritudines, et scandala seminantem. Sed hujus specialiter astutias nosse necesse est, hujus 0603C cogitationes non expedit ignorare. Interdum enim transfigurat se malignus ille et nequam spiritus in angelum lucis (II Cor. XI, 14), ut virtutis simulatione plus noceat. Sed et tunc quoque, si diligenter advertimus, nunquam nisi amaritudinis et discordiae seminaria spargit. Suadet enim nonnullis singularia jejunia quaedam, unde caeteri scandalizentur; non quia jejunium diligat, sed quia scandalo delectetur. Multa quoque in hunc modum solet afferre, quae tamen a divina sapientia facile discernantur, si apostolicam illam beati Jacobi definitionem prae oculis habeamus, qui divinam describens sapientiam, ait: Sapientia quae a Deo est, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 17). Omnem 0603D ergo cogitationem, in qua haec duo non concurrunt, a Dei sapientia alienam esse non dubites. Eam vero quae pudica videtur, nec ad vitia trahit aperte, sed virtutis praetendit imaginem; tunc demum a Deo noveris esse, si pacifica sit, si praelati tui atque spiritualium fratrum approbatur judicio; quoniam non faciet Dominus Deus verbum, quod non revelaverit servis suis.
2. Quanta vero devotione, quanta humilitate, quanta sollicitudine cogitatio salubris non aliter quam divinae dignationis sermo suscipi debeat, et hesterno sermone partim jam diximus, et hodierno nihilominus aliquanto latius persuadere conabimur. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. XI, 28). Vultis nosse quam beati? Primum 0604A quidem sonans in auribus animae vox divina, conturbat, terret, dijudicatque: sed continuo, si non avertis aurem, vivificat, liquefacit, calefacit, illuminat, mundat. Denique et cibus noster est, et gladius, et medicina, et confirmatio, et requies, resurrectio quoque et consummatio nostra. Nec mireris quod verbum Dei jam nunc inveniatur omnia in omnibus esse, quantum spectat ad justificationem: siquidem et futurum est omnia in omnibus ad glorificationem. Audiat illud peccator, et conturbabitur venter ejus; a voce illa carnalis anima contremiscet. Omnia namque cordis secreta rimatur atque dijudicat sermo vivus et efficax, cordium atque cogitationum perscrutator. Unde et licet mortuus in peccato, si audieris vocem Filii Dei, vives. Sermo 0604B enim quem loquitur, spiritus et vita est. Si cor tuum induratum est, memento Scripturae dicentis: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea (Psal. CXLVII, 18): et item: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Cant. V, 6). Si tepidus es, et evomi jam formidas, non discedas ab eloquio Domini, et inflammabit te; quia eloquium ejus ignitum est valde. Quod si tenebras ignorantiae plangis, diligenter audi quid loquatur in te Dominus Deus: et erit lucerna pedibus tuis verbum Domini, et lumen semitis tuis.
3. At fortassis tanto amplius doles, quanto clarius peccata etiam minima illuminatus agnoscis; sed sanctificabit te Pater in veritate, quae est utique sermo ejus, ut inter apostolos audire merearis: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum 0604C vobis (Joan. XV, 3). Jam vero cum laveris inter innocentes manus tuas, ecce paravit in conspectu tuo mensam, ut non de solo pane vivas, sed ex omni verbo, quod procedit de ore Dei, 1134 et in fortitudine cibi illius curras viam mandatorum ejus. Ubi si consistunt adversum te castra, et praelium tentationis insurgit, arripe gladium spiritus, quod est verbum Dei, et in eo facile triumphabis. Quod si forte, ut est certaminis consuetudo, contigerit aliquando vulnerari, mittet verbum suum, et sanabit te, et eripiet te de interitionibus tuis: ut in te quoque inspicatur quod ait Centurio, cujus fides tam magnifico commendatur: Domine, inquit, dic tantum verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). Sed et si titubes adhuc, confitere et clama: Mei autem pene 0604D moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2): et in verbis suis confirmabit te: ut experimento discas quoniam verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
4. In his atque hujusmodi persevera, in talibus jugiter exercere, donec jam dicat Spiritus, ut requiescas a laboribus tuis. In hoc verbo quiesces dulciter, ac suaviter soporaberis, donec veniet hora, cum omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Sed quo? Alii quidem in judicium, alii vero in vitam aeternam. Et quis scit si est dignus amore vel odio? Tunc maxime memor esto verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti, ut ab auditione mala non timeam: sed beata 0605A magis auditio perducat ad visionem, cum dices: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), etc. Quicunque enim confitebitur me coram hominibus, ait ipse, hunc et ego confitebor in conspectu Patris mei et angelorum sanctorum (Matth. X, 32; Luc. XII, 8): quod nobis conferre dignetur ipse, qui constitutus est judex vivorum et mortuorum. Amen
SERMO XXV. De verbis Apostoli, «Volo primum fieri obsecrationes, orationes,» etc. (I Tim. II, 1).
1. Quatuor mihi videntur orandi modos exprimere Apostoli verba, dicentis: Volo primum fieri obsecrationes, deinde orationes, postulationes, gratiarum actiones. Sunt enim quos adhuc peccati conscientia terret et cruciat, nondum accepta resistendi virtute, 0605B tunc scilicet cum primum ipsos in peccatorum coenojacentes Spiritus veritatis irradiat, et excitans erubescere facit, et timere Deum, dum vident immanitatem criminum, meritorum exiguitatem; et velut ardentem coram se gehennam expavescentes, quoniam in se ipsis boni nil inveniunt, aliunde apprehendunt unde tegantur. Sciunt enim quod non sit tutum in conspectu Domini Dei sui vacuos apparere contra legis praeceptum (Exod. XXIII, 15), et multo minus id praesumere plenis stercore manibus audent. Quia ergo timent, et merito timent per se ipsos accedere, student quasi per alios supplicare. Tale est illud orationis genus; quo solemus uti 1135 dicentes: «Sancte Petre, ora pro nobis,» et similia. 0605C Maxime vero illud obsecratio est manifesta, «Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine;» et caetera in hunc modum. Tale enim videtur, ac si latro deprehensus, et jam vicinus suspendio, quando penitus desperat, nec invenit in se unde veniam [alias misericordiam] deprecetur, extendens brachia dicat: Quia sic passus est Christus; ut eorum a quibus tenetur, animos moveat ad pietatem.
2. Credo ego de talibus dici posse, quia regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Vim faciebat regno coelorum Publicanus 0606A ille, qui dum non auderet oculos ad coelum levare, ipsum coelum ad se potuit inclinare (Luc. XVIII, 13, 14). Simile aliquid mulier illa egisse videtur, quae profluvium sanguinis habens, dum timeret ad Christum accedere, fecit ab eo virtutem exire. Furtim enim tetigit fimbriam, et curata est ab infirmitate: unde et dedignantis quodam modo verbum videtur, quod de ea Dominus ait: Quis me tetigit? Et addidit: Sensi a me exisse virtutem (Luc. VIII, 43-46). Non credo quod sit inter nos quispiam; sed forte nonnulli in habitu vel saeculari conversatione potuerunt aliquando experiri quod loquor, ut inviti fluxum sanguinis paterentur, ejus, inquam, sanguinis qui regnum Dei non possidebit (I. Cor. XV, 50). Etenim qui facit peccatum, servus est peccati 0606B (Joan. VIII, 34): nec sua se poterit continere virtute, etiam cum volet. Huic ergo minime expedit per seipsum ad Christum accedere, sed tangere, si quam invenerit, ejus fimbriam, hoc est eum considerare hominem, quem humiliorem [alias, meliorem] viderit, et extremum in Ecclesia, quae est vestis Christi; eum, inquam, qui elegit abjectus esse in domo Dei, oportet considerare; quoniam is vere est fimbria posita in ora vestimenti, ad quam utique spiritualis unguenti descendens a capite copia tota decurrit. Hunc si beneficiis aliquibus, seu prece humili, aut confessione pura tetigerit, ut affectum ejus erga, se moveat ad compatiendum sibi; habeat fidem, et sine dubitatione sanabitur. Illud tamen 0606C noverit fimbria, non a se, sed a Christo exiisse virtutem, qui et tangi se protestatur in fimbria. Expressi nunc vobis; quantum potui, quale sit, et cui animae necessarium genus obsecrationis.
3. At vero jam continendi virtute accepta, securus accedit, qui sibi conscius fuerit, pro delictis praeteritis veniam quaerens; et oratione utitur, quae nimirum oris est ratio, quando jam ore suo loquitur cum Deo suo. Hinc illud est quod Maria Magdalene, quanquam non minus humilis haemorrhoissa illa, non sic tamen veretur accedere, sed rigat lacrymis 0607A pedes, capillis tergit, ungit unguento, osculatur ore devoto (Luc. VII, 38). Unde satis liquet, quod omnino jam proposuerat in corde suo a peccato deinceps abstinere: et quasi profluvium stabat. Quod si jam consecutus es et tu, primum est ut ipsi Domino in oratione loquens, recogites annos tuos in amaritudine animae tuae.
4. Dehinc postquam in lamentis poenitentiae aliquandiu perseverans, hilaritatem quamdam et fiduciam conceperis indulgentiae, accede jam ad postulationes; ut secure, tanquam receptus in gratiam Domini, tibi et conservis tuis audeas petere quod oportet. At fortassis requiras, unde aut quomodo nosse poteris, utrum hanc [alias, jam] consecutus sis indulgentiam. Sic nimirum conservandae 0607B humilitatis gratia, divina solet pietas ordinare ut quanto quisque plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Nam et usque ad supremum exercitii spiritualis gradum, si quis eo usque pervenerit [alias, profecerit], aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquitur, ut vix sibi primum videatur adeptus. Attamen scio quid hodie lectum sit in Evangelio. Dixerat Jesus paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua: et reputatum est ei ad blasphemiam. At ille, cui nimirum cogitatio hominis 1136 confitetur: Quid, inquit, cogitatis mala in cordibus vestris? Blasphemare me blasphematis, et quasi ad excusandum visibilis curationis virtutem, me invisibilem dicitis usurpare. Sed ego vos potius blasphemos esse convinco, signo probans 0607C visibili invisibilem potestatem. Ut sciatis, inquit, quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata (tunc ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et ambula (Matth. IX, 2-7). Et tu ergo si jam surgis desiderio supernorum, si grabatum tuum tollis, corpus scilicet a terrenis elevans voluptatibus, ut jam non feratur anima concupiscentiis ejus, sed magis ipsa, ut dignum est, regat illud, et ferat quo non vult: si demum ambulas, quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae ante sunt, te extendens desiderio et proposito proficiendi, curatum te esse non dubites. Neque enim surgere poteras, si non aliquatenus onus esset alleviatum; nec grabatum tollere, nisi exoneratus magis; quia nec ambulare 0607D in fervore conversationis cum peccatorum gravi mole possibile est.
5. Propter quod fiducialiter jam postulare potest qui ejusmodi est: tantum caveat, ne forte aut postulet non postulanda; aut nimis postulet quae a Deo sunt postulanda; aut ea tepide quaerat, quae toto affectu, et omni tempore sunt quaerenda. Petitis, et non accipitis, ait Jacobus, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jac. IV, 3). Sic agit omnis qui terrena quaerit ultro necessitatem, qui mundialem gloriam sectatur, aut voluptatem. 0608A Tale est etiam quod solent saeculares homines mortem inimicorum in orationibus postulare, caeteraque similia quae non oportet. At vero temporalia, si defuerint, petenda quidem sunt, quantum necessitas humana requirit; sed, juxta beati Gregorii sententiam, non sunt haec nimie requirenda. In quo genere etiam illa spiritualia sunt, sine quibus nihilominus salus constare potest, ut sermo scientiae, gratia curationum, omniaque, de quibus certum non habemus quod expediant nobis: utpote si te fatiget tentatio, supplicandum quidem pro ea ut auferatur a te, sed non nimis obnixe, quoniam in talibus meminisse semper oportet apostolicae illius sententiae: Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26); et Deo magis committere, quam 0608B temere aliquid apud nos definire. Haec autem sunt toto affectu, et omni tempore postulanda; haec sunt, pro quibus incessanter et quam obnixe poterunt, ad Deum clament desideria tua: ut habeas gratiam ejus bonam, et placere possis in oculis pietatis ipsius, et in eo vivas, et moriaris in ipso, ut gloriam ejus videre, et ipso frui in perpetuum merearis. De his enim dictum est: Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Unde et Propheta: Exquisivit, inquit, te facies mea; faciem meam, Domine, requiram; et alibi: Unam, ait, petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae mea (Psal. XXVI, 8, 4).
6. Porro ad quartum genus orationis, quod est 0608C gratiarum actio, perpaucos attingere credo; et quo rarius, eo pretiosius est. Multam enim prorsus gratiam inveniet apud Deum, quem juxta promissionem suam exaudit antequam invocetur (Isa. LXV, 24): et testimonium reddet spiritui ejus Spiritus quem habet ex Deo, quoniam exauditum est desiderium ejus, ita ut certus jam non orare, sed gratias agere possit. Sic enim habes in Lazari resuscitatione, ubi Dominus, licet prius nihil orasset: Pater, inquit, gratias ago tibi, quia audisti me (Joan. XI, 41). Prima igitur, id est obsecratio, verecundo fiat affectu. Secunda, quam proprie diximus orationem, affectu puro: ut videlicet non dissimulemus peccata, non nos palpemus, scientes quod sic quisque misericordiam invenit apud Deum, si inventus 0608D fuerit durus judex in semetipsum. Tertia, id est postulatio, amplum quaerit affectum, et fiduciae latitudinem, sicut scriptum est: Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac. I, 6). Credo enim propterea dictum: Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit (Josue I, 3); quod tantum impetrabimus, quantum porrexerimus pedem fidei. Quarta, quae est gratiarum 1137 actio, ipsa debet esse devotione plenissima, et deliciis affluens.
7. Jam vero de reverentia orationis, in eo quod lectum est in capitulo, ipsius Regulae vos modo sollicitavit 0609A auctoritas (Reg. S. Benedicti, cap. 20), ex cujus occasione aliqua de oratione dicenda putavi. Illud tamen breviter dico, nonnullos, ut arbitror, experiri interdum in oratione ariditatem, et hebetudinem quamdam mentis: ut solis orantes labiis, non satis attendant neque quid dicant, neque cui loquantur, pro eo quod velut ex consuetudine quadam, cum minus digna reverentia et sollicitudine accesserunt. Quid enim aliud cogitare debet frater intrans ad orationem, quam propheticum illud: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? (Psal. XLI, 5.) Omnino siquidem oportet nos orationis tempore curiam intrare coelestem, illam utique curiam, in qua Rex regum stellato sedet solio, circumdante innumerabili et ineflabili 0609B beatorum spirituum exercitu. Unde et ipse qui viderat, quia majorem numerum non invenit: Millia, ait, millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Quanta ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a palude sua procedens et repens ranuncula vilis? Quam tremebundus, quam supplex, quam humilis, quam denique sollicitus, et toto intentus animo majestati gloriae, in praesentia angelorum, in concilio justorum et congregatione sanctorum assistere poterit miser homuncio?
8. In cunctis igitur actionibus nostris multa opus est animi vigilantia, sed praecipue in oratione. Etenim, sicut in Regula nostra legimus (Reg. S. Benedicti, cap. 19), licet hora omni et omni loco oculi 0609C Domini [alias additur et angeli super; alias tantum, super] nos speculentur, maxime tamen in oratione. Licet enim semper videamur, sed tunc etiam praesentamus et ostendimus nos, quasi facie ad faciem cum Deo loquentes. Porro quamvis ubique sit Deus, in coelo tamen orandus est, ibique orationis tempore cogitandus: ut mens nostra non oratorii tecto, non aeris spatio, non ipsa retardetur nubium densitate, juxta eam formam, quae nobis a Christo tradita est, ubi ait: Sic orabitis: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Coelum enim quadam praerogativa etiam sedes sive thronus Dei vocatur; quia ad eam comparationem, qua Deum in coelis angeli sancti et electorum animae vident, nos miseri et peregrini 0609D super terram vix solum nomen habere videmur. Sic igitur oret qui orat, tanquam assumptus et praesentatus ei, qui sedet super excelsum thronum in angelis, qui minime ceciderunt; et elevatum in hominibus, quos suscitavit de pulvere inopes, et erexit de stercore pauperes: sic, inquam, semetipsum consideret et sic attendat, tanquam praesentatum Domino majestatis, ut dicat cum Abraham: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Et quia tuo praecepto commonitus, tua institutione formatus, id praesumo, Domine fons pictatis.
SERMO XXVI. De voluntate nostra divinae voluntati subjicienda.
1. Audistis nunc ex Regula nostra (Reg. S. Benedicti, 0610A cap. 7), fratres, de humilitate sententiam Christi [alias deest Christi]: cui ego, quoties legitur, toto animo intentos vos esse volo. Insipiens est enim et insanus, quicunque in aliis vitae meritis, quicunque in alia religione seu sapientia, nisi in sola humilitate confidit. Apud Dominum, fratres, jus habere non possumus, quoniam in multis offendimus omnes; sed nec fallere eum: ipse enim novit abscondita cordis: quanto magis opera manifesta? utique nec resistere viribus, quoniam omnipotens est. Quid ergo restat, nisi ad humilitatis remedia tota mente confugere, et quidquid in aliis minus habemus, de ea supplere? Sed, o mira vanitas! o mira fatuitas cordis nostri! cujus elationem [alias, elevationem] perfecte reprimere, cujus cervicosos motus 0610B omnino domare, humilitatis materia tanta non sufficit, quin superbiat adhuc terra et cinis.
2. Porro totius humilitatis summa in eo videtur 1138 consistere, si voluntas nostra divinae, ut dignum est, subjecta sit voluntati, sicut ait Propheta: Nonne Deo subjecta erit anima mea? (Psal. LXI, 1) Scio quidem creaturam omnem, velit, nolit, subjectam esse Creatori; sed a creatura rationali voluntaria subjectio quaeritur, ut voluntarie sacrificet Domino, et confiteatur nomini ejus: non quia terribile et sanctum, non quia omnipotens, sed quia bonum est. At vero subjectionem istam triplicem esse necesse est: ut quod certum est Deum velle, id nos velimus omnino; et quod certum est eum nolle, similiter exsecremur et nos; quod autem incertum 0610C est utrum velit an nolit, neque velimus ex toto, neque penitus non velimus. Hic certe, fratres, in hoc medio totum periculum est religiosorum, dum infeliciter blandimur nobis, et palpantes seducimus nosmetipsos. Hinc accidit ut dissimulemus Domini quaerere voluntatem, dum et nostram facere, et aliquam de ignorantia habere volumus excusationem. Quis enim est ille tam infelix monachus, qui id nolle audeat, quod certus est Deum velle; aut quod certus est eum nolle, id velle praesumat? Sed in medio periculum est his, qui jam egressi de saeculo, in loco conversionis habitant, tanquam in paradiso voluptatis: sicut in medio paradisi lignum transgressionis positum erat, in quo praevaricati sunt parentes 0610D primi; lignum scientiae boni et mali; non tantum boni, vel mali solius, sed boni et mali.
3. Propterea rogo vos, fratres, diligenter attendite, quia nihil mihi occurrit quod utilius possitis audire. Ubi certa est Dei voluntas, omnino nostra sequatur, in his videlicet, de quibus certum aliquid in Scripturis invenimus, aut ipse Spiritus manifeste clamat in cordibus nostris quid sentiendum sit, ut est charitas, humilitas, castitas, obedientia, caeteraeque virtutes; haec approbemus indubitanter et appetamus, quae placere Deo scimus indubitanter. Sic et ea omnimodis odisse debemus, de quibus certum est quod oderit ea Deus, ut est apostasia, fornicatio, iniquitas, impatientia. In bis vero rebus, de quibus nihil 0611A certi possumus invenire, nihil certum voluntas nostra definiat; sed magis pendeat inter utrumque, aut saltem neutri parti nimis adhaereat, cogitans semper, ne forte altera pars Deo magis placeat; et parati simus voluntatem ejus sequi, in quamcunque partem eam cognoverimus inclinari. Nemo super his quae certa sunt haesitet; nemo dubia pro certis admittat; nemo sibi in dubiis judicium vindicet, praecipitetve sententiam; et experiemur quod scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Unde enim sunt scandala, unde turbatio [alias, tribulatio], nisi quod propriam sequimur voluntatem, et temere quod volumus in corde nostro definientes, si quo modo id prohiberi contingat aut impediri, continuo 0611B etiam in impatientiam, in murmurationem et in scandalum proni sumus: non attendentes quoniam omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti; et ipse, qui nobis casus videtur, sermo quidam Dei est, suam nobis indicans voluntatem? At quicunque nihil certum de hujusmodi in corde suo posuerit, quamcunque partem postea convertatur, scandalizari non poterit. Aut si quid facere cogitat, unde mandatum certum non habet, si voluntatem suam suspensam tenuerit, donec praelatum suum interroget, et ab eo quaerat Domini voluntatem, cui vice ipsius obedit, non conturbabitur, quidquid ei praecipiatur; quoniam vere pax multa diligentibus legem Domini, et non est illis scandalum.
0611C 4. Porro quod dixi, voluntatem suspensam teneat, aut voluntatem suam divinae subjiciat voluntati; non de concupiscentiis desideriorum, non de affectionibus dico. Illud enim impossibile est, dum adhuc in hoc peccati corpore, in hoc corpore mortis anima detinetur. Quid enim esset aliud quam vita aeterna, tota affectione divinam in omnibus sequi voluntatem? Sed consensum nostrum necesse est divinae subjicere voluntati, 1139 si pacem aeternam, si pacem desideramus habere praesentem, sicut scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Domine, ait Propheta, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die (Psal. LXXXVIII, 16, 17). Alius enim ambulat in lumine vultus sui, sollicitus facere suam voluntatem, et beneplacitum 0611D cordis sui considerans. Alius ambulat in lumine vultus humani, in eo semper intentus quid hominibus placeat, quid mundus judicet: de quo Dei propheta loquitur: Diem hominis non concupivi, Domine, tu scis (Jerem. XVII, 16). Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3). Nam, qui timorem Dei semper habet prae oculis, viae ejus, viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae (Prov. III, 17). Venite ad me, inquit, omnes qui laboratis et onerati estis, quos vestrae, seu alienae voluntatis dura premit servitus; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Quanto enim benignior et dulcior [alias, suavior] est divina 0612A clementia quolibet homine, tanto suavius esse manifestum est jugum ejus caeteris oneribus. Propterea homines sibi ipsis aut aliis hominibus placere studentes, confusi sunt: sed, qui in lumine vultus tui ambulant, Domine, id solum cogitantes, quomodo tuam faciant voluntatem, et toto corde contendentes placere tibi, nunc quidem in nomine tuo exsultabunt tota die, et non erit illis scandalum, sed demum in justitia tua exaltabuntur, quando exeuntes infirmitates suas, et intrantes in potentias tuas, memorabuntur justitiae tuae solius, ut eam tunc teneant sine labore, quam modo sequi laborant.
SERMO XXVII. Contra pessimum vitium ingratitudinis.
1. Magna est super nos, dilectissimi, magna valde 0612B misericordia Dei nostri, quos tam ineffabili Spiritus sui virtute, tam inaestimabili dono gratiae suae eripuit de vana nostra conversatione hujus saeculi, in quo eramus aliquando tanquam sine Deo, aut certe, quod exsecrabilius est, etiam contra Deum, non ignorantiam ejus habentes, sed contemptum. Cujus vitae, aut potius mortis, (Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4, 20), utinam frequenter in oculis cordis nostri tetra versetur imago! quanta videlicet caecitas, quanta perversitas illa fuerit! ut sedula meditatione pensantes miseriae pondus, etsi non tam perfecte sicut est, aliquatenus tamen aestimare possimus liberatricis misericordiae quantitatem. Jam vero si quis ex nobis diligenter considerare non negligat, 0612C non modo unde erutus, sed et ubi sit constitutus; non solum quid evaserit, sed et quid acceperit; non tantum unde revocatus sit, sed etiam quo vocatus: inveniet sine dubio cumulum hujus misericordiae omnino mensurae prioris excedere quantitatem. Neque enim fecit taliter omni nationi, ut non solum judicia, sed et consilia sua manifestaret eis; sed omnino magnificavit facere nobiscum, non solum in servos assumens, sed et eligens in amicos. Neque enim nos elegimus eum, sed ipse elegit nos, et posuit nos ut eamus, et fructum afferamus: fructum, inquam, non solum non peremptorium, quod ad judicium pertinens, notum sit etiam servis; sed nec periturum quidem, quod de consilio est, et revelatur amicis.
0612D 2. In hoc siquidem positi sumus, ut nec peccato serviamus (ipse enim est peremptorius labor), nec saeculo quoque, quemadmodum hi quos videmus subditos curis terrenis, etsi non culpis; corporalibus officiis, etsi non flagitiis implicatos, et in ea quae praeterit hujus mundi figura pro sua suorumque praesenti sustentatione laborantes: quorum utique labor etsi non ad damnationem, minime tamen pertinet ad salutem; ita ut, etsi conservaverint fundamentum, detrimentum tamen patiantur, pereuntibus quae superaedificaverant; ipsi vero salvi sint, sic tamen quasi per ignem. Nobis autem quid dicitur? Quod consilium datur amicis? Operamini non cibum qui perit, sed qui 1140 permanet in vitam aeternam (Joan. VI; 27). Nec cessamus ab operando hoc cibo, 0613A etiam cum terrenis forte occupamur operibus, aut obedientia dictante, aut fraternae charitatis intuitu: quoniam dissimilis nobis intentio est ab his, quorum laborem periturum esse praediximus. Dissimili proinde radici inhaerens labor similis, non similiter habet perire; quoniam radicatus est in ea, quae nunquam perit [alias, excidit], aeternitate.
3. Denique si forte non quidem illicita, nec tamen expedientia sectantes, priori forsitan fornicatione relicta, stetissemus in conjugii castitate, non capientes quod de caelibe vita datum novimus esse consilium; sed a rapinis et fraudibus abstinentes, licite propriis rebus uteremur, necdum tamen ad perfectionem evangelicam attingentes, sicut scriptum est: Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia 0613B quae habes; et veni, sequere me (Matth. XIX, 12, 21): hoc ipsum quantae pietatis esset, si a tantis criminibus, in quibus multi ex vobis involuti, solum in se responsum mortis et judicium certae damnationis haberent, datum esset vel in inferiori aliquo respirare gradu? Prodigus certe filius ad filiorum numerum aspirare timebat, beatum se reputans, si forte vel in mercenariorum numero recipi mereretur: minime tamen sufficere potuit pateruae pietati, nisi tam copiosam ei misericordiam exhiberet, cui posset et ipse, qui nunquam a patre recesserat, senior filius invidere (Luc. XV, 11, 32). Sic et nos, dilectissimi, abundanter effusa super nos misericordia Dei nostri, de filiis irae et diffidentiae non solum in electorum 0613C recepit numerum, sed vocavit ad collegium perfectorum. Nam etsi forte aliquorum negligentia ad perfectionem non assurgit, ipsi viderint quid excusationis possint afferre; quoniam apostolicam omnes nos vitam professi sumus, apostolicae perfectioni [alias, professioni] nomina dedimus universi. Quod sane non de ea gloria sanctitatis dixerim, quam non sibi tantum, sed universo orbi suscipere meruerunt, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. LXXXI, 3): sed de eorum potius professione, quam pro omnibus Petrus loquitur, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te (Matth. XIX, 27).
4. Sed jam omnino me movet, fratres mei, quid sibi velit, quod minus erga nos liberalis nunc divina 0613D clementia videatur, ut quibus tanta contulit non rogantibus, non desiderantibus, imo et fortasse recusantibus, nunc orantibus, obsecrantibus, postulantibus saepissime, imo continue, videatur multo minora negare. Quid enim putamus, charissimi? abbreviata est manus Domini, an forte thesauri gratiae defecerunt? Quid, inquam, putamus, utrum voluntas mutata sit, an imminuta [alias, immutata] facultas? Neutrum sane de eo aestimare licet, neutrum fas est credere de omnipotenti et immutabili majestate. Quid sibi vult ergo, quod incessanter orantes, obsecrantes, postulantes, non exaudimur, quibus tantam et tam gratuitam misericordiam praerogavit? 0614A Nam si respondeat quis quod apostolo Paulo responsum est, sufficere nobis gratiam Dei (II Cor. XII, 9): plane omnino fallitur, cum pro ea quam maxime universae orationes, obsecrationes, et postulationes nostrae fiant, ne ambulemus in magnis, aut in mirabilibus super nos, orantes nobis dari humilitatem, quanta decet, non dico sanctos, sed monachos peccatores: obsecrantes patientiam nobis tribui, quanta non dico in martyribus inventa, sed professioni nostrae necessaria est; postulantes charitatem, quantam non dico angelis, sed patribus nostris, qui fuere homines similes nobis, passibiles, etiam et peccatores, divino munere collatam agnovimus ex testimonio Scripturarum.
5. Vae generationi huic miserae ab imperfectione 0614B sua, cui sufficere videtur insufficientia, imo inopia tanta! Quis enim ad perfectionem illam, quam Scripturae tradunt, vel aspirare videtur? Non sine causa sane, cum sint nobis eadem cum patribus conversionis initia, dispar valde conversationis profectus invenitur: adeo ut cum ipsos profecisse de die in diem, et cursum 1141 consummasse legamus, apud nos magnus aestimaretur, si quis vel ipsa conversionis suae primordia conservaret, ut non minus humilis aut timoratus, non minus sollicitus et circumspectus, non minus fervens spiritu, non minus patiens ac mansuetus in medio, quam in initio videretur. Quantos enim videmus quasi oblitos sul et peccatorum suorum, Dei quoque et beneficiorum 0614C ejus immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus suis vix ultima apud ipsos mentio fiat? Quid istos aliud agere dixerim, qui scurrilitates et detractiones, jactantiae et impatientiae verba non reputant; facile contristant proximos, imo Spiritum Dei qui in eis est; pusillorum scandala parvipendunt, ad increpationem aliorum aut negligentia quadam dormitare videntur, aut iracundiae facibus inflammantur; et cum his quasi gens quae fecerit justitiam, accedunt libere ad ecclesiam; psallunt cum aliis, sed non spiritu neque mente; orationis tempore nescio quas ineptias meditantur; et ne ipsi quidem tremendo angelis participare verentur Dominici corporis sacramento? quid, inquam, istos aliud agere dixerim, quam securos 0614D jam de gratia Domini sui, fiducialiter de ea, quam longo tempore promeruerunt, familiaritate praesumere? Hoc nempe est quod vulgari proverbio dicitur: Familiaris dominus fatuum nutrit servum. Sed ubi est, dilectissimi, quod toties canitis: Quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Heu, heu! non invenitur qui redeat, et agat gratias Deo, nisi hic alienigena. Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Meministis, credo, verba Salvatoris haec esse, novem illorum ingratitudinem arguentis. Bene siquidem orasse, obsecrasse, postulasse leguntur, qui levaverunt vocem, dicentes: Jesu filii David, miserere 0615A nobis (Luc. XVII, 18, 17, 13). Sed defuit eis quarta, quam adjecit Apostolus, gratiarum actio (I Tim. II, 1), quoniam non redierunt, nec egerunt gratiarum Deo.
6. Multos quoque videmus usque hodie satis importune petentes quod sibi deesse cognoverint; sed paucos admodum novimus, qui dignas super acceptis beneficiis gratias agere videantur. Nec reprehensibile est quod instanter petimus; sed plane petitioni negat effectum, quod invenimur ingrati. Et forte hoc etiam clementiae esse videtur, ingratis negare quod postulant: ne contingat nobis, ut tanto gravius de ingratitudine judicemur, quanto magis accumulatis beneficiis ingrati probabimur exstitisse. Ergo misericordiae res est in hac parte subtrahere 0615B misericordiam, quemadmodum irae et indignationis, misericordiam exhibere, eam sane, de qua per prophetam ipse Pater misericordiarum loquitur, dicens: Misereamur impio, et non discet facere justitiam (Isa. XXVI, 10). Quam multos enim videmus et plangimus fratres, qui, dummodo maneat habitus et tonsura, salva sibi omnia arbitrantur? non considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem, quem vident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque verecundia emendentur. Qui sic interdum in nonnullis consumpta esse interiora universa praesumit, ut non vereatur ad ea quoque, quae foris apparent, venenatum producere caput: nisi forte quos videmus manifeste apostatare a Deo, repente 0615C fieri pessimos arbitramur; et non magis paulatim defecisse, cum comederint alieni robur eorum, et nescierunt,
7. Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra saecularis conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis pejus in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto interius. Et bene Salvator hinc in Evangelio novem illos ubi sunt quaerit, quoniam longe a peccatoribus 1142 salus. Sic enim et primum hominem post peccatum ubi sit interrogat (Gen. III, 9); et in judicio nescire sese profitebitur operarios iniquitatis (Luc. XIII, 27), cum legamus in Psalmo: Quoniam novit Dominus viam justorum, 0615D et iter impiorum peribit (Psal. I, 6). Nec sine causa in novenario inventi sunt, qui non redeunt ad Salvatorem: in quo nimirum numero quaternario quinarius jungitur; et est non bona commistio corporeae sensualitatis, et evangelicae traditionis. Quod tunc fieri solet, cum sic volumus quatuor Evangeliis obedire, ut quinque corporis sensus pariter oblectare velimus.
8. Felix autem Samaritanus ille, qui cognovit se nihil habere quod non accepisset: et idcirco servavit depositum, et cum gratiarum actione ad 0616A Dominum est reversus. Felix, qui ad singula dona gratiae redit ad eum, in quo est plenitudo omnium gratiarum: cui, dum nos pro acceptis [alias, post acptum beneficium] non ingratos exhibemus, locum in nobis facimus gratiae, ut majora adhuc accipere mereamur. Omnino enim sola nos a profectu conversationis impedit ingratitudo nostra, dum quodam modo amissum reputans dator quod ingratus accepit, cavet sibi de caetero, ne tanto plura amitteret, quanto plura conferret ingrato. Felix proinde, qui se alienigenam reputans, etiam pro minimis quibusque beneficiis non minimas refert grates, gratuitum esse non dubitans neque dissimulans, quod alieno impenditur et ignoto. Nos autem miseri et miserabiles, cum in initio, dum adhuc alienos 0616B nos aestimamus, timorati satis, satis devoti et humiles inveniamur; tam facile postmodum obliviscimur, quam gratuitum sit quidquid accepimus, et praesumentes non bene quasi de familiaritate Dei, nequaquam advertimus quod mereamur audire, quoniam inimici Domini domestici ejus (Matth. X, 36). Facilius enim tunc offendimus eum; quasi non gravius tunc quae a nobis committuntur, judicanda noverimus esse, cum in psalmo legamus: Quoniam, si inimicus meus, maledixisset mihi, sustinuissem utique (Psal. LIV, 13). Obsecro itaque, fratres mei, humiliemur magis ac magis sub potenti manu Dei, et ab hoc tam maximo, tam nequissimo vitio ingratitudinis longe fieri studeamus, ut tota devotione in gratiarum actione versantes, conciliemus nobis 0616C gratiam Dei nostri, quae sola potest salvare animas nostras. Nec verbo tantum vel lingua, sed opere et veritate exhibeamus nos gratos; quia gratiarum actionem magis quam dictionem a nobis exigit dator gratiarum Dominus Deus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXVIII. De eo quod legitur in Job (V, 19): «In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.»
1. Dignum valde est, et omnino exigit ratio aequitatis, ut quibus a constitutione mundi regnum paratur, ipsi etiam sese regno parare non negligant: ne parato regno inveniantur forsitan, qui regnaturi fuerant, imparati. Sic enim legimus de coena quadam, 0616D dicente Domino, quoniam coena quidem parata est, sed qui vocati erant, non fuerunt digni (Matth. XXII, 8). Quaerimus ergo, quemadmodum regno parato parari debeant reges futuri. Et si pie quaerimus cum Propheta Domini, audiemus utique a Domino cum Propheta: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine macula (Psal. XIV, 1, 2). Sed haec, inquies, praeparatio soli Christo convenire videtur. Nemo enim caeterorum omnium mundus a sorde, nec infans, cujus est vita unius Dei super terram 0617A (Job XIV, 4, juxta LXX). Itaque solus intrabit, qui solus agnus est sine macula, solus 1143 argui non potuit de peccato, quod non ab eo factum est, nec in eo inventum. Solus plane summus pontifex meus nec in patre, nec in matre contaminatus est, ut lex dicit (Levit. XXI, 1, 2): Patrem quippe, sed Deum; matrem quoque, sed virginem habens. Unde et solus ingreditur Sancta sanctorum, et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13).
2. Quid ergo nos? Itane continuo desperabimus? Imo vero sperabimus, et hinc maxime. Licet enim solus, sed profecto totus intrabit, et os non comminuetur ex eo. Non sine membris caput invenietur in regno, si tamen membra fuerint conformia 0617B et cohaerentia, scilicet capiti suo; conformia sane moribus, cohaerentia fide. Habet enim conformationem quam potest, habet et cohaerentiam ipsa etiam minor aetas, dum et similitudini mortis ejus mersione illa triplici complantatur, et fidem in involucro quodam recipit, quod necdum capax sit evolutae. Benignus nimirum est Spiritus sapientiae: et quem traducta culpa ligaverat, indulta justitia solvit. Sed non ita deinceps liberabit maledictum a labiis suis: Voluntarie enim peccanti post agnitam gratiam non relinquitur hostia pro peccato (Hebr. X, 26). Sed neque sic liberabit a suis, quomodo ab alienis labiis maledictum. Maledictio, fratres, gravis est macula, et scimus quoniam non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod de ore egreditur 0617C (Matth. XV, 11). Inde ergo macula, inde maledictio a labiis suis, sed non semper a propriis. Neque enim de corpore vel corde proprio originalis in parvulum culpa procedit, cui non modo consensus, sed ne ullus quidem interim potest sensus esse peccati. Quomodo tamen maledictum a labiis suis non liberat Spiritus, aut voluntarie peccantibus non relinquitur hostia, nisi quia non illi denuo crucifigitur Christus, nec complantatur iterum similitudini mortis ejus per baptismum? Propria jam ab eo lacrymarum unda exigitur, propriam bajulare crucem, propria mortificare membra, et propriam immolare hostiam necesse est. Sine causa aliter diceret: Credo. Propriis labiis expietur oportet propriorum maledictio labiorum. Per multas 0617D enim tribulationes in regnum Dei intrare necesse est (Act. XIV, 21); et nemo nisi per tribulationes ingreditur, aut proprias, aut alienas.
3. Sola nimirum secundi Adae tribulatio purgat, quos contaminavit offensio sola prioris. Non quod propria cuiquam sufficere possit satisfactio. Quid enim est universa poenitentia nostra, nisi quod si non compatimur, omnino non possumus conregnare? Quod enim in nobis minus est, ipse supplet. Modicum tamen illud, quodcunque nostrum est, non patitur reservari. Quod si fidei cohaerentia sine morum conformitate nequaquam salvat adultos, longe minus salvare poterunt opera sine fide. Facilius enim membrum inhaerens capiti, si deforme est, reformatur, quam divulsum, quamlibet simile, copulatur. 0618A Et ipsum tamen quod deforme est, aut conforme fieri imagini Filii sui et capitis sui, aut certe tandem avelli ab eo necesse est, et anathema esse a Christo; ne in illa plenitudine corporis ejus inveniatur quidpiam indecorum.
4. Ubi ergo macula propria, propria quoque purgatio jure requiritur: et si contaminatio multiplex, opus est etiam tribulatione multiplici. Unde enim tribulatio; nisi dum resistitur contaminationi, concupiscentiae repugnatur? Quid vero in homine purum ab hac macula, immune ab hoc contagio poterit inveniri? ab intus manat, de corde exit pestiferum virus, ac deinceps corpus occupat universum: mentem desideriis afficit, membra illecebris inficit. Inde pruritus aurium, oculorum petulantia; inde 0618B olfaciendi voluptas, inde in faucibus tam inordinata delectatio, inde in universo corpore mollitiei sensus, et libido perniciosa tangendi; inde intus in anima ebrietas illa desideriorum, et fornax quaedam, ambitionis, avaritiae, invidiae, contumaciae, nequitiae, et omnium denique vitiorum affectibus vehementer accensa. Quot 1144 enim corpus illecebras, quot oblectamenta mundus habere videtur; tot patitur tribulationes, tot sustinet tentationes vir justus. Et quemadmodum ambulans quis in carne, sensuum voluptate delectatur, et delicias computat esse sub sentibus; sic et omnis qui in spiritu seminare desiderat, spinas et tribulos, quos propria terra ex maledicto utique germinat, potius eradicare, quam propagare contendit; quippe qui convertitur 0618C in aerumna sua, quoties configitur spina.
5. Huic ergo tam multifariae pesti per singula quaeque resistere, quam multiplex tribulatio? A planta pedis usque ad verticem non est in me sanitas. Totum infecit concupiscentia, lex peccati in membris omnibus invenitur. Undique per fenestras mors intrare contendit, et intus fomes totius nequitiae periculosius saevit, crudelius malignatur. Minime tamen in hac tam multiplici lucta deficiendum, aut desperatione cedendum est. Licet enim abundent tribulationes pro Christo, sed abundant et consolationes per ipsum. Denique audi consolationem. Peccatum in foribus est: nisi ipse aperias, non intrabit. Appetitus in corde prurit, sed sub te est 0618D (Gen. IV, 7): nisi sponte cesseris, nil nocebit. Audi consolationem. Consensum cohibe, ne praevaleant haec: et immaculatus eris, ut sine macula ingrediadiaris et ipse ad habitandum in tabernaculo, et requiescendum in monte sancto Domini Dei tui. Si enim tui non fuerint dominati, tunc immaculatus eris, et emundaberis a delicto maximo (Psal. XVIII, 14). Maximum plane delictum, quod interiorem et exteriorem hominem occupat universum. Audi adhuc consolationem. In sex, inquit, tribulationibus liberaberis, et in septima non tanget te malum. Si puer Hebraeus es, sex annis servies, liber egredieris in septimo. Sex tibi tribulationes sunt contra desideria cordis, et quinque partitam sensualitatis corporeae voluptatem; sed in his sex liberaberis a septima, 0619A non quidem ne veniat, sed ne laedat, ne noceat, ne tangat te malum. Veniet quidem mors: ipsa enim est septima tribulatio; sed somnus erit dilectis Domini, et ecce haereditas ejus. Erit janua vitae, erit initium refrigerii, erit sancti illius montis scala, et ingressus in locum tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus, et non homo. In septima itaque non tanget te malum. Malum utique triplex, quod eos manet in septima, qui in sex tribulationibus dissimulant perfecte interim liberari, nec in sex hydriis purificantur ad liquidum, ut exhibeantur in nuptiis sponsi non habentes maculam neque rugam. Manet enim eos horror in exitu, dolor in transitu, pudor in conspectu gloriae magni Dei.
6. Unde nobis ista dissimulatio est, fratres mei? 0619B unde haec tam perniciosa tepiditas? unde haec securitas maledicta? Quid seducimus miseri nosmetipsos? Forsitan jam divites facti sumus, forsitan jam regnamus. Nonne ostium domus nostrae horribiles illi spiritus obsident? nonne exitum nostrum larvales illae facies praestolantur? Quis ille pavor erit, o anima mea, cum dimissis omnibus, quorum tibi est tam jucunda praesentia, tam gratus aspectus, cohabitatio ipsa tam familiaris; sola ingrediens incognitam penitus regionem, occursantia tibi catervatim ruere teterrima illa monstra videbis? Quis tibi in die tantae necessitatis occurret? quis tuebitur a rugientibus praeparatis ad escam? quis consolabitur? quis deducet? Filioli mei, memoremur haec 0619C novissima nostra, ne peccemus. Nam et per ignem nobis transeundum est: et unius cujusque opus quale sit, ignis probabit. Ibi aurum nostrum vertetur in scoriam, ibi revelabitur universa impuritas, ibi Veritas ipsa accepto tempore, quod nobis interim datum contemnimus, justitias judicabit. Quid vero illic omnes justitiae nostrae, nisi pannus menstruatae reputabuntur? Quidquid nunc parvipendendo transimus, palpando tegimus, dissimulando negligimus, quanto illic cruciatu vindex flamma consumet? Utinam magis nunc daret quis capiti meo 1145 aquas, et oculis meis fontem lacrymarum: forte enim non reperiret ignis exurens, quod interim fluens lacryma diluisset.
7. Jam vere post ignem illum, putas, residuum 0619D aliquid invenietur in nobis? aut tantum erit, ut audeamus illud vultui majestatis offerre; aut ejus sic astare conspectui? Quis ille pudor erit, quaeve confusio, post tanta beneficia tam tepidos, tam imperfectos, tam vacuos apparere ante faciem Domini Dei nostri? Fugiebat Adam ut absconderetur ab eo, post unius utique pomi vetiti gustum (Gen. III, 8): quid nos post tanta flagitia, post tanta facinora praesumemus? Quando ab hac confusione purgabitur oculus cordis, cui nunc operam dare negligimus, ut irreverberata acie veri illius solis radios valeat intueri? Sicut fluit cera a facie ignis, sic peribunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3). Ingrediatur 0620A itaque putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis (Habac. III, 16) hujus septimae, et in ea non tangat me malum. Malum hoc triplex, horroris, doloris et pudoris. Felix siquidem anima, quae fiducialiter inimicis suis loquetur in porta. Quid hic astas, cruenta bestia? Nihil in me, funeste [alias, funestum], reperies. Felicior, cujus opus non arserit, quem superaedificasse aurum, argentum, lapides pretiosos, examen illud inveniet. Felicissimus, qui sine ulla nube confusionis, revelata penitus facie gloriam Domini speculando, in eamdem imaginem transformabitur, et similis erit illi, videns eum sicuti est, utique super omnia Deus benedictus, et laudabilis, et gloriosus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXIX. De triplici dilectione Dei De diligendo Deo].0620B
1. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Omnia enim quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non sunt ex Patre (I Joan. II, 15, 16). Quid ergo? sunt aliqua ex Patre, quibus nobis ista recompensentur? Sunt utique, omnino dulciora his et amabiliora; sed haec non creduntur servis, multo minus inimicis. Quisquis vero amicus voluerit esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur. Amicis creditur consilium, quibus dicitur: Quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Exponit beatus Gregorius, quia amor ipse, notitia 0620C est. Est ergo triplex amor, qui tria illa excludat quae non sunt ex Patre. Et propterea, credo, ter interrogatur Petrus: Amas me, amas me, amas me? (Joan. XXI, 15-17.) Sed et forte haec sunt, de quibus in lege praecipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5), id est, diliges dulciter sive affectuose, diliges prudenter, diliges fortiter. Siquidem amor cordis simile quiddam habet carnali amori; nam affectiones proprie cordis esse dicuntur. Anima vero aliquanto jam superius sonat, unde et dicitur sedes sapientiae, ut merito videatur illi attribuendum prudenter diligere Deum.
2. Sane ad affectuosum illum, quem dicimus, cordis amorem plurimum valet Incarnationis Christi 0620D cogitatio, sed et totius dispensationis quam gessit in carne, et maxime passionis. Videns enim Deus homines omnino carnales affectos, tantam eis dulcedinem exhibuit in carne, ut durissimi cordis sit quisquis eum toto affectu non diligat. Volens siquidem nobilem creaturam hominem recuperare: Si, inquit, invitum coegero, asinum habebo, non hominem; quandoquidem non libens veniet, nec spontaneus, ut possit dicere: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Nunquid asinis dabo regnum meum? aut nunquid de bobus cura est Deo? Ut ergo habeam voluntarium, terrebo eum, si forte convertatur, et vivat. Et comminatus est acerbiora quae excogitari 0621A possunt tenebras aeternas, vermes immortales, ignem inexstinguibilem. Cum autem nec sic homo revocaretur, ait: Non solum timidus, sed etiam 1146 cupidus est; promittam ei quod potissimum desiderabile videatur. Desiderant homines aurum, et argentum, et similia; sed super haec omnia vitam desiderant. Manifestum est hoc, et valde manifestum. Si, inquit, tantopere desiderant miseram hanc et laboriosam vitam et momentaneam, quantum diligent vitam quietam, aeternam, beatam? Promisit itaque vitam aeternam; promisit quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
3. Videns autem quod nihil proficeret: Unum, inquit, restat adhuc. Inest homini non solum timor 0621B et cupiditas, sed et amor, nec quidquam in eo vehementius ad trahendum. Venit igitur in carne, et tam amabilem se exhibuit, ut illam nobis impenderet charitatem, qua majorem nemo habet, ut animam suam daret pro nobis. Quisquis sane nec ob hoc quidem converti voluerit, non merito audiet: Quid debui facere tibi, et non feci? (Isai. V, 4.) Et vere in nullo sic commendat Deus charitatem suam, quomodo in mysterio Incarnationis ejus et passionis; in nullo sic revelatur ejus pietas, in nullo sic apparet ejus benignitas, quomodo in humanitate, Apostolo teste, qui ait: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4). Nam potentia quidem occultata est, quoniam in infirmitate venit. Unde Habacuc: Ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus, 0621C haud dubium quin in cruce, cujus cornua in manibus ejus (Habac. III, 4). Sapientia quoque abscondita est et incarnata; placuit enim ei per stultitiam verbi salvos facere credentes. Nonne quodam modo stultum se fecerat, qui tradidit in mortem animam suam, et tulit peccata multorum, et quae non rapuit, tunc exsolvebat? Nonne ebrius erat vino charitatis, et immemor sui, contra Petri consilium, dicentis: Propitius esto tibi? (Matth. XVI, 22.) Itaque abscondita est fortitudo, maximeque velata et incarnata sapientia: sed benignitas non potuit amplius [alias, apertius] declarari, non abundantius exprimi, non evidentius commendari.
4. Porro id quidem ad affectuosum cordis amorem 0621D diximus pertinere. Nam et videre est homines sic affectos erga hujusmodi, ut vix sine lacrymis vel audiant, vel recordentur. Hic ergo amor contra concupiscentiam carnis est. Quid enim dulce sit ei in carne, cui tanta dulcedo est in Christi passione? Verum haec dulcedo falli potest, si desit prudentia; et jam difficile caveri poterit in melle venenum. Necesse est igitur adesse prudentiam, qua diligenter interiora mysteria investigare possimus [alias, sacramentorum possint investigari], ut parati simus omni poscenti reddere rationem. Hic amor prudens excludit curiositatem. Siquidem animus his intentus temporalium non poterit esse curiosus, dicens cum Propheta: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII, 97).
0622A 5. Tertium est, ut fortiter quisque diligat, quatenus sicut falli non potest, ita nec cogi possit, paratus omnia pati propter justitiam. Quis autem nesciat eum qui rex coeli sit, terrena regna et honore non ambire, sed magis abjicere? Porro beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Itaque de his tribus nunc Petrus interrogatur, quia prius inventus fuerat minus habens. Audiens enim primo de passione Domini, ferre non potuit, tanquam dulciter diligens; sed: Absit, inquit, a te, utpote insipienter amans! Unde et audire meruit: Vade retro, Satana, quoniam non sapis ea quae Dei sunt (Matth. XVI, 22, 23). Simile aliquid in apostolis erat, quibus dicebatur: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad 0622B Patrem (Joan. XIV, 28); imo vero quia diligunt, dolent. Et diligunt, et non diligunt; diligunt dulciter, sed non diligunt sapienter. Nocte vero ipsa qua tradendus erat Dominus, et dulciter, et prudenter diligebat Petrus, cum diceret: Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33): sed non diligebat fortiter; quoniam
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu
(BOET. de Consol. phil. lib. I. vers. 1). Nondum venerat virtus ex alto, qua accepta non negavit, 1147 sed libera voce usus: Vos, inquit, judicate, utrum Deo magis obedire oporteat, an hominibus (Act. V, 29). An non congrue de dilectione requitur, qui pascendo praeponitur gregi? Ille enim praeesse debet aliis, qui vino charitatis debriatus 0622C aestuat, immemor sui; ut non quaerat quae sua sunt, sed magis quae Jesu Christi. Et nota quia requisitus Petrus an diligat plus his, tantum respondit se diligere, non audens affirmare quod prius se dixisse temere confundebatur: et fortasse propterea contristatus est. Dixerat enim prius: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego (Matth. XXVI, 33) SERMO XXX. De ligno, feno et stipula.
1. Nusquam est securitas, fratres, neque in coelo, neque in paradiso; multo minus in mundo. In coelo enim cecidit angelus sub praesentia divinitatis; Adam in paradiso de loco voluptatis; Judas in mundo de schola Salvatoris. Haec idcirco dixerim, ne quis sibi 0622D de loco isto blandiatur, quia dicitur: Locus iste sanctus est; quia non locus homines, sed homines locum sanctificant. Sunt enim etiam inter nos tria genera hominum, ipsaque satis incongrua et ordini, et homini, qui hanc viam ingressus est. Sunt enim qui bene incoeperunt, sed statim defecerunt. Et sunt qui nunquam incoeperunt, sed in sua mollitie permanserunt, et permanent. Et sunt qui raptantur spiritu levitatis, tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, paratissimi cursim enumerare quod faciunt, si quid faciunt tamen. Nunquid vel istos repellet [alias, abjiciet.] Deus? Non, si in fundamento permanserint: sed salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Per quem ignem? Dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, 0623A quod est Christus Jesus. Si quis aedificaverit super fundamentum hoc lignum, fenum, stipulam; detrimentum patietur: ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11, 12, 15). Fundamentum Christus est; lignum fragile est, fenum molle, stipula levis. Lignum sunt qui fortiter incoeperunt, sed fracti non renodantur. Fenum sunt, qui fugienda mollitie tepefacti, nec summitate digiti, ut dicitur, labores arduos attingere volunt. Stipula sunt, qui levitatis motibus exsufflati, nunquam in eodem statu permanent.
2. Et timendum quidem est de istis, sed non desperandum; quia si in fundamento Christum habuerint, hoc est in hac via vitam finierint, salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Ignis tria habet: fumum, lucem, ardorem. Fumus excitat lacrymas, lux vicina 0623B illuminat, ardor adurit. Ita et qui ejusmodi est, fumum, hoc est amaritudinem, in mente habere debet, quia tepidus est, quia remissus est, quia levis; quia ordinem, quantum in se est, subruit et perturbat. Sed et lucem in ore, ut qualis est in mente, talem se in confessione et dicat, et plangat, ut et linguam acuat conscientia, et conscientiam arguat lingua. Necesse est quoque ut ardorem sentiat in corpore, id est poenitentiae tribulationem, etsi non multimodam, aliquam tamen. Putas quia sic compunctos corde, ore confessos, corpore fatigatos abjiciet, qui omnes homines vult salvos fieri et neminem vult perire? Sunt et alii qui aedificant super fundamentum hoc, aurum, argentum et lapides pretiosos; qui vehementer incipiunt, vehementius proficiunt, vehementissime 0623C perficiunt, non attendentes quid caro possit, sed quid spiritus velit.
SERMO XXXI. De sollicita cura cogitationum.
1. Admonet nos beatus Benedictus, fratres, sollicitos esse circa cogitationes nostras (Regulae cap. 7), Sapientis utique consilium sequens, qui omni custodia cor custodire suadet, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Tria igitur occurrunt mihi genera cogitationum, a quibus multa sollicitudine cavere necesse sit eos qui convertuntur ad cor, et dignum Deo in semetipsis templum exhibere 1148 festinant. Sunt enim nonnullae interdum cogitationes penitus otiosae, et ad rem non pertinentes: quas 0623D tam facile abjicere, quam recipere facile possit anima, dummodo sit secum habitans in corde, et assistens dominatori universae terrae.
2. Sunt et aliae cogitationes violentae magis et fortius adhaerentes, quae videlicet ad necessitates naturae pertinent, et quasi ex eodem assumptae limo, de quo et nos facti sumus; si paululum insederint, avelli nequeunt sine laesione et difficultate. Saepe enim sic afficit nos cogitatio carnalis de cibo, de potu, sive vestimento, ut vix eradicari queat de cordibus nostris: quod non aliunde est, nisi quod et ipsa limosa et viscosa quodam modo, limosam nihilominus et glutinosam invenerit terram. Non sine causa enim dictum est hominem plasmatum non de terra qualibet, sed de limo (Gen. II, 7). Vide enim 0624A quam limosum sit corpus, quod ipsi quoque spiritui tam fortiter et pene indissolubiliter inhaeret, ut vix cum multa afflictione possit aliquando separari. Quid ergo agendum, cum limosa illa cogitatio mentem subierit? Plane exclamandum nobis est cum sancto Jacob, atque dicendum: Ruben, primogenitus meus, non crescas: ascendisti enim cubile patris tui (Gen. XLIX, 3, 4). Rubea enim et carnalis atque sanguinea hujusmodi concupiscentia est: quae tunc cubile nostrum ascendit, eum non solum memoriam tangit cogitatione, sed et ipsum voluntatis stratum ingreditur, et polluit prava delectatione. Bene autem primogenitus noster dicitur appetitus ille carnalis, qui ab ipso nimirum initio vitae nostrae in nobis pullulat, cum caetera vitia processu temporis ex militia mundi 0624B hujus, variisque occasionibus contrahantur. Oportet ergo reprimere, quem exstinguere non possumus appetitum: ut quam cito cubile nostrum ingreditur, crescere cum nullatenus patiamur, sed sub nobis sit, quemadmodum dicit Scriptura: Subter te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius (Gen. IV, 7).
3. Jam vero tertium cogitationum genus immundum nimis ac fetidum est, quod nec admittere quidem ulla ratione debemus, sed a longe praesentire fetorem, et tota virtute repellere, toto animo propulsare, et conversi statim ad gemitus, lacrymis atque suspiriis invocantes Spiritum, qui adjuvet infirmitatem nostram. Sic nimirum confusus abscedens, non tam facile deinceps simile aliquid viriliter resistentibus nobis malignus hostis offerre, vel afferre praesumet. 0624C Dico autem cogitationes illas immundas penitus ac fetidas, quae ad luxuriam, ad indiviam et vanam gloriam pertinent, caeteraque vitia detestanda. Oportet enim, si mundas conservare volumus animas nostras, adhuc longe agentibus cogitationibus hujuscemodi multa cum indignatione occurrere, et exsufflare a nobis, ut nullus eis detur accessus. Et primum quidem genus cogitationum, otiosarum scilicet et ad rem non pertinentium, lutum est, sed lutum simplex, id est non inhaerens nec fetens, nisi forte diutius immoretur in nobis, et per incuriam ac negligentiam nostram in alterum genus cogitationum vertatur: quod quotidie experimur. Dum enim otiosa tanquam minima spernimus, ad turpia atque inhonesta 0624D dilabimur. Secundum vero cogitationum genus, non lutum simplex, sed, ut jam diximus, viscosum ac limosum est. Nam tertium quidem sic cavendum est, non tanquam lutum aut limus, sed tanquam immundissimum ac fetidissimum coenum.
SERMO XXXII. De triplici judicio, proprio, humano et divino.
1. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Minister Christi sic debet conversari, ut ex moribus exterioris hominis qui videtur, existimetur compositio interioris animi qui non videtur, ne vel ab alio, vel a se ipso possit judicari, sed dicat cum eodem apostolo: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque me 1149 ipsum judico; qui autem judicat 0625A me, Dominus est (I Cor. IV, 1, 3, 4). In quibus verbis notanda sunt tria judicia, humanum, suum cujusque proprium, et divinum. Et humanum quidem potest judicare de rebus exterioribus, quae sensibus corporis percipiuntur; de interioribus vero non potest. Hinc enim scriptum est: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus qui est in eo? (I Cor. II, 11.) Quapropter de his quae sunt in homine, potest judicare spiritus hominis qui in ipso est; longe vero praestantius de his ipsis judicat Deus, cujus necdum se fatetur Apostolus evasisse judicium, qui tamen jam humanum transcendisset, et proprium. Porro humanum contemnebat qui dicebat: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque proprium timebat qui dicebat: 0625B Sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum. Solum ergo restabat divinum, de quo ait: Qui antem judicat me, Dominus est.
2. Debet tamen quisque, quantum potest, se irreprehensibilem exhibere, primum quidem coram Deo, sed deinde etiam coram hominibus. Hoc nempe est quod alibi loquitur idem apostolus, dicens: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17). Tribus siquidem modis providemus bona coram hominibus, id est habitu, actione, sermone: habitu, ne sit notabilis; actione, ne sit reprehensibilis; sermone, ne sit contemptibilis. Tribus etiam modis coram Deo, cogitatione, affectione et intentione. Nam et cogitatio debet esse sancta, unde scriptum est: Cogitatio sancta servabit 0625C te; et affectio pura; et intentio recta. Sunt autem tria ista, id est cogitatio, affectio et intentio in anima. Sed in ea quoque propriis singula locis distincta videntur. Nam cogitatio in memoria est, affectio in voluntate, intentio in ratione consistit.
3. Atque ut eorum usum ac differentiam clarius videamus, sumamus nobis exemplum de rebus exterioribus. In corporibus si quilibet deformis color cutem tantum inficiat, corpus quidem turpius redditur, sed nil ei de sua sanitate ex hoc adimitur. Si vero carni putredo aliqua, vel lividus tumor insederit, jam non solum decus corporis, sed et salus quoque perturbatur. Quod si languor forsitan invalescens, cum ipsa carne ossa quoque medullitus occuparit, 0625D tunc demum de vita non immerito potest desperari. Eodem modo in anima, si peccatum suggeritur memoriae per cogitationem, nullum tamen praebuerit aut voluntas affectum, aut deliberatio ipsa consensum: fateor quidem deformitas est, nec audire interim arima illa meretur: Tota pulchra es, amica mea (Cant. IV, 7). Caeterum etsi naevus est, sed non morbus. Quod si voluntas quoque praeoccupata sensu delectationis afficitur, resistit tamen adhuc deliberatio rationis; infirmatur quidem, sed necdum moritur anima: clamet tamen necesse est: Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14). Tunc vero mori dicitur, quando et ipsa ratio ad peccatum per intentionem curvatur. Tunc enim consentit; et de tali dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. 0626A XVIII, 4). Hunc triplicem gradum deploravit David ex persona peccatoris [alias, Adam], dicens Domino expellenti de paradiso in latam hujus saeculi evagationem: Confirmasti super me manum tuam. Et quoniam carnalia desideria sunt poena peccati: Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae. Jam vero nec robur est rationis: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII, 3, 4). Qui rursus eosdem gradus ex persona justi decantat, dicens: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum (Psal. LXXVI, 4). Delectatus enim per voluntatem, exercitatus per rationem.
4. Ne ergo a memoria expellat Deum irruens turba plurimarum cogitationum, quae solent effluere tanquam vilis plebs in atrium, ponatur ad ejus portam 0626B janitor, cujus nomen est recordatio propriae professionis; ut cum turpibus sese cogitationibus senserit animus praegravari, increpet se, et dicat sibi: Tune haec debes cogitare, qui sacerdos es, qui clericus es, qui 1150 monachus es? Cultor justitiae debet in se quidquam iniquum admittere? Decet servum Christi, amatorem Dei, tale aliquid vel ad modicum meditari? Haec dicendo, excludet fluxum illicitae cogitationis per recordationem propriae professionis. Similiter ad portam voluntatis, in qua solent manere carnalia desideria, tanquam in domo domestica familia; statuatur ostiarius, qui vocatur recordatio coelestis patriae. Hic enim potest pravum desiderium, quasi cuneus cuneum, expellere; et ipsum qui ait: Ecce sto ad ostium et pulso (Apoc. III, 20), sine cunctatione 0626C recipere. Jam vero ad thalamum rationis talis et tam ferox adhibendus est custos, qui nemini parcat: sed quicunque hostis, sive clam, sive palam ingredi praesumpserit, procul eum arceat; et hic sit recordatio gehennae. In caeteris siquidem, id est memoria et voluntate, non ita est intolerabile, si vel memoria recipiat quandoque vagam cogitationem, vel voluntas impuram affectionem: hoc vero gravissimum et omnino damnosum, si unquam ratio perdiderit rectitudinem intentionis.
SERMO XXXIII. De verbis psalmi XXIII, «Quis ascendit in montem Domini?»
1. Verbum exhortationis est, fratres mei, ut quandoquidem omnes ascendere nitimur, omnes tendimus 0626D in sublime, sursum aspiramus omnes, omnes conamur in altum: illic studeamus ascendere, ubi bonum sit nos esse, ubi securum sit nos esse, unde cadere non oporteat, ubi stare possimus. Nec modo ut desiderium provocet, ascensorem montis hujus Propheta requirit; verum etiam ut ascendere cupientem modum doceat ascendendi. Felix, qui hujus montis ascensiones in corde suo disposuit, concupiscens et deficiens in atria Domini. Siquidem mons iste mons uber, bonorum omnium cumulus, mons voluptatis aeternae, domus Dei est. Et beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Audi testem fidelem, quia mons est domus ista: O Israel, quam magna 0627A domus Domini, et ingens locus possessionis ejus! magnus, et non habens consummationem, excelsus et immensus (Baruch. III, 25, 25). Imo vero non solum mons est, sed et mons montium, multae in eo mansiones, multi montes. Denique etiam fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1).
2. Et ne hoc quidem sanctus tacuit Isaias: Erit, inquit, mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles (Isa. II, 2). Quidni montium mons, fundatus exsultatione universae terrae, ubi tam multiplex omnium delectabilium copia, ubi una copiarum omnium plenitudo? Erit enim mons pacis, mons gaudii, mons vitae, mons gloriae: et hi omnes montes unus mons consummatae felicitatis. An non mons pacis, pax super pacem, pax quae exsuperat 0627B omnem sensum? Plane mons magnus pax in corde, pax in carne, pax ab iniquis hominibus, pax cum omnibus proximis, pax ab ipsis daemonibus, pax cum Deo; et pacis non erit finis. Erit gaudium, sed quale Dominus ait, gaudium plenum, securum gaudium, quod nemo tollet a nobis (Joan. XVI, 24, 22). Sed et vitam habituri sumus, et abundantius habituri, quod non possit inefficax esse tanti pastoris adventus, qui ad hoc ipsum venit ad oves, sicut ipse testatur, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X, 10). Nunquid non etiam mons tibi videtur aeternum gloriae pondus supra modum in sublimitate? Porro ex his omnibus, et si qua possunt similiter desiderabilia cogitari, una est beatitudinis mensura bona, conferta, coagitata, supereffluens (Luc. VI, 38): ac si 0627C plurimos montes, alium quidem aureum, alium argenteum, alium ex hyacinthis et smaragdis, atque omnium gemmarum gloria; alium quoque ex vermiculo, purpura et bysso, caeterisque ejusmodi opibus pariter coarcervans, in unum redigas montem. Omnia enim nobis multiplicata reddentur. Et qui aurum et argentum, lapides pretiosos superaedificaverit 1151 fundamento, aedificium humile in immensos montes excrevisse mirabitur; et ex modico semine magnos metet, non tam manipulos, quam acervos manipulorum.
3. Quis ergo ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde. Beatus ille, si quis tamen ille est. Sed quis 0627D gloriabitur innocentes manus, aut castum se habere cor? Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4 juxta LXX). Unus tantum est inter noxios innocens, mundus inter impuros, inter mortuos liber unus est, et non aestimabitur alius absque eo. Ipse est de quo legisti: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Erat enim innocens manibus, qui peccatum non fecit sed multa bona operatus, Judaeis libere aiebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. VIII, 46). An vero mundissimum cor fuisse quis dubitat, unitum personaliter Sapientiae, in quam nihil inquinatum incurrit; attingit autem ubique propter suam munditiam? Sed non in vano accepit animam 0628A suam, qui solus potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum resumendi (Joan. X, 18). Non in vano accepit nascens, non in vano posuit moriens, non in vano accepit resurgens.
4. At quomodo non in dolo juravit proximo suo, quomodo non in vano accepit animam suam, quomodo non in vano omnia illa perfecit, si hic solus accipiat benedictionem? Itane oportebat Christum pati, resurgere, et sic introire in gloriam suam? (Luc. XXIV, 26.) Sua erat. Quae utilitas in sanguine ejus, dum omnes descendimus in corruptionem? Quae veritas in promissione, si, ut supra meminimus, nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit? Esto, hic accipiat benedictionem: misericordiam quare? At non solus hic accipiet, aut 0628B certe magis non soli sibi accipiet, si advertas. Perge enim per sacra verba prophetica, et vide quonam modo, velut occulte multitudinem subinducit. Loquebatur de uno et dicebat: Hic accipiet; sed continuo transfudit in hanc generationem, et ait: Haec est generatio quaerentium: ut in uno non personae singularitatem intelligas, sed spiritus unitatem. Nimirum hic sponsus, et haec sponsa est; et scimus quis dixerit: Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Ita ergo hic ascendet, hic accipiet benedictionem; sed ascendent etiam cum eo, vel magis in eo, quia ab eo accipient benedictionem. Audi hoc a Propheta: Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Atque 0628C hoc est propter quod oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis; ut praedicetur in nomine ejus poenitentia, et remissio peccatorum (Luc. XXIV, 46, 47): et poenitentia ad innocentiam, remissio ad munditiam deputetur. Beatus enim, non in quo non invenerit, sed cui non imputabit Dominus peccalum (Psal. XXX, 2). Inveni, ait, hominem secundum cor meum (Act. XIII, 22). Nunquid ut gloriari possit castum se habere cor? Non; quia stellae non sunt mundae in conspectu ejus (Job XXV, 5); sed cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Cor contritum proximum cordi mundo; et hoc est esse juxta cor Dei: siquidem prope est his qui tribulato sunt corde. Samaritanus est, proximus ei qui incidit in latrones (Luc. X, 30-36). Non jurabit in dolo 0628D huic proximo suo, sed faciet quod promisit: Amen dico vobis, sedebitis vos judicantes (Matth. XIX, 28).
5. Simus ergo et nos, dilectissimi, pro nostro quidem modulo, et manuum innocentiae, et cordis munditiae sectatores. Ante omnia quidem solliciti, etsi penitus cavere pro humana fragilitate non praevalemus, quantum tamen declinare a malo possumus, non modo actionis, sed et cogitationis. De caetero quoque ne in vano acceperimus animas nostras rationales, exerceamus nos in operibus bonis, et consilio rationis utamur. Quomodo enim non frustra humanam accipit homo animam, qui, tanquam unum ex irrationabilibus animantibus, incubans corporeis voluptatibus, solum sequitur carnis appetitum? Addidit quoque Propheta: Nec juravit in 0629A dolo proximo suo. Sicut enim munditiam intra nos, erga proximum innocentiam 1152 convenit observari; sic et in nobis, et erga proximum exercenda virtutis opera, opera pietatis. Non ergo simus nobis inutiles, ne in vano receperimus animas nostras; non simus inutiles proximo nostro, ne in vano ei jurasse probemur. Novit figmentum nostrum Spiritus qui loquebatur per Prophetam, nec de utilitate proximi simpliciter voluit commonere. De juramento nos convenit, ut agnoscamus debitum, ut promissam fidem irritam facere vereamur. Omnes enim proximis jurati sumus, cum quibus in Ecclesiae venimus unitatem. Et haec professio fidei Christianae, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est.
0629B 6. Nec mihi dicat quis: Ei vivam, sed tibi non: quandoquidem ille non solum pro omnibus vixit, sed et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Quomodo enim ei vivit, qui negligit sic ab eo dilectos? quomodo ei vivit, qui legem ejus non implet, qui mandatum ejus non servat? Quaeris legem? quaeris mandatum? Hoc est, inquit, mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Joan. XIII, 34); et Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Noli ergo putare gratuitum bonum quod exhibes proximo, ut liceat etiam dissimulare si velis. Debitor es sacramenti cautione, et propria professione teneris. Hic ergo accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Hic, quia unus accipit bravium. Sed ne unum 0629C hominem putes, haec est generatio quaerentium Dominum. Hic accipiet benedictionem, quia caput et corpus unus est Christus. Sed haec est generatio, quia in mensura aetatis plenitudinis Christi omnes pariter occurremus (Ephes. IV, 13).
7. Et forte idem ipse Dominus mons Domini est, de quo dicitur: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Nimirum ipse est abcissus sine manibus lapis, qui in montem crevit immensum (Dan. II, 34, 35, 45): ipse qui exaltatus a terra omnia trahit ad se (Joan. XII, 32), mons coagulatus, mons pinguis. Utquid vos Judaei, utquid suspicamini montem coagulatum, montem in quo beneplacitum est Deo habitare in eo? (Psal. LXVII, 16, 17.) In Beelzebub, inquiunt, principe daemoniorum 0629D ejicit daemonia. Exsecranda suspicio, et blasphemia reprehensibilis! Princeps est Christus, et magnus princeps, cujus ne ipsi quidem daemones possunt effugere principatum. At illorum regnum in se ipsis divisum desolabitur (Matth. XII, 24, 25): hujus regnum integrum atque perfectum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). Distat ergo inter principem et principes, nec ulla comparatio inter montem coagulatum et pinguem, et montes tantum coagulatos. Vester iste Beelzebub mons coagulatus, sed non pinguis, magis autem sterilitate perpetua maledictus. Mons, quia elatus est: coagulatus, quia squama squamae conjungitur, et coagulatum est sicut lac cor eorum.
8. Christus Dominus mons est, mons coagulatus, 0630A et mons pinguis. Mons est sublimitate, coagulatus multorum congerie, pinguis charitate. Et nunc vide quomodo trahat ad se omnia, quomodo ei omnia uniantur unitate substantiali, personali, spirituali, sacramentali. Habet in se Patrem, cum quo est una substantia; habet assumptum hominem, cum quo est una persona; habet adhaerentem sibi fidelem animam, cum qua est spiritus unus; habet sponsam Ecclesiam unam omnium electorum, cum qua est caro una. Et forte carnalis haec unio dicenda fuisse videbitur; sed sacramentalem dicere malui, dignius hoc vocabulum arbitratus, praesertim occasionem dante Apostolo, ubi ait: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Pinguissimus plane et uberrimus mons, in 0630B quo beneplacitum est Deo habitare in eo: siquidem propterea unxit eum oleo laetitiae prae participibus suis. Mons coelestium aromatum, mons charismatum spiritualium, non ad mensuram accipiens spiritum, sed omnimodam obtinens plenitudinem gratiarum. Magnus mons, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt, in quo tota humanitatis veritas, tota divinitatis inhabitat plenitudo; excelsus et immensus: in quo omnia instaurantur quae in 1153 coelis, et quae super terram, ut sit Deus omnia in omnibus.
9. Venite, ascendamus in hunc montem, fratres: et si via nobis videtur ardua, exoneremus nos; si arcta, etiam exinanire nos non parcamus; si longa, tanto magis festinemus; si laboriosa, clamemus ei: 0630C Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Felix qui sic cucurrerit, ut comprehendat, imo ut ipse comprehendatur, et in illam amplitudinem montis et plenitudinem corporis Christi mereatur admitti. Felix qui in illum beatificum montem tam desideranter et perseveranter ascenderit, ut in loco sancto locum accipiens stationis, Deo Patri in sancto ejus appareat, simul et videat virtutem ejus et gloriam (Psal. LXII, 3), haud aliam sane quam eumdem ipsum montem montium, montem coagulatum et pinguem, Jesum Christum Dominum nostrum. In quo nimirum per praedestinationem ab aeterno apparuimus ei qui dilexit nos, et gratificavit in dilecto Filio suo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Sed jam tunc cognoscemus, 0630D sicut et cogniti sumus, cum plenius et perfectius exaltatus altissimus et uberrimus ille mons omnia trahet ad se, qui est super omnia benedictus in saecula. Amen.
SERMO XXXIV. De verbis Origenis in Levit. X, 9.
1. Nocere possunt, ut vereor, forte nonnullis verba quae heri lecta sunt vobis, ex homilia scilicet Origenis super capitulum illud legis, ubi Aaron et filii ejus vinum bibere prohibentur, cum accessuri sunt ad altare: si recipiant ea simpliciter, sicut sonare videntur. «Salvator meus,» inquit, «luget etiam nunc peccata mea, et tandiu est in moerore, quandiu nos persistimus in errore.» Plurima quoque alia in hunc modum abundantius forsitan, quam circumspectus 0631A dicta, nec tam sobrie quam diserte. Quidnam sibi vult insolitus iste grunnitus? aut quis inter vos nescio quid submurmurat? Scio quidem doctos in lege divina hujusmodi verba ridere; sed nihilominus etiam minus sapientibus me confiteor debitorem. Nec modo de intellectu Origenis quaestio est. Potuerit forsitan hyperbolice loqui: ipse viderit, nihil interest nostra. Quamvis ne hoc quidem silendum arbitror, quod evidentissime illum contra fidem nonnulla scripsisse sanctorum Patrum tradat auctoritas, atque ideo non sine circumspectione monet esse legendum. Verum nos in praesenti non quid ipse senserit quaerimus, sed id agere cupimus, ut vos omnes quod ad sanam doctrinam pertinet sentientes, nihil moveamini verbis illis.
0631B 2. Absit enim ut in coelo credatur locus esse tristitiae, sicut nec culpae? Nemo ibi delinquere, nemo lugere potest: sicut nec in terra quidem poena ulla fuisset, nisi iniquitas praecessisset. In coelo utique sola justitia, sola nihilominus laetitia est; in inferno solum peccatum, et poena peccati: porro in medio utraque inveniuntur, atque ideo neutra consummata. In multis offendimur, quia in multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Quoniam enim nullus in coelo passionis locus esse poterat vel doloris, propterea sane Unigenitus Dei Patris, passione sua hominem redempturus, sicut carnem in qua pateretur (qui pati non poterat in divinitate) suscepit, sic etiam in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 38), ut humiliaret etiam semeptipsum in loco 0631C afflictionis. Hic ergo turbare se, pavere quoque dignatus est et taedere, tentatus per omnia pro similitudine absque peccato. In terra, inquam, vere lacrymatus est Jesus, vere contristatus, vere passus, vere mortuus, vere sepultus; sed ubi surrexit, vetera transierunt. Noli ultra dilectum tuum in tuo quaerere lectulo: surrexit, non est hic. Vox sponsae est: In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi, et non inveni (Cant. III, 1). Maria fuit quae Dominum quaesivit in lectulo, quaesivit in tumulo, nec invenit. Magis autem invenerunt eam vigiles, et dixerunt: Quid quaeris viventem cum mortuis? (Matth. XXVIII, 5; Luc. XXIV, 5.) Fuit quidem cum 1154 mortuis, sed jam non est: fuit inter mortuos, sed et tunc liber 0631D fuit. Siquidem ipse sese turbavit, ipse animam suam posuit; quia ipse voluit oblatus est (Isai. LIII, 7). Omnis enim ei infirmitas de voluntate fuit, non de necessitate. Unde et quod infirmum erat Dei, fortius erat hominibus (I Cor. I, 25): quod esset tunc quoque etiam inter parvulos magnus, inter infirmos validus, inter mortuos liber.
3. Videtur quidem et in nostris aliquando tribulationibus esse nonnulla libertas, cum videlicet pro peccatis proximorum libera et liberali charitate laborem poenitentiae sustinemus, lugentes pro eis, jejunantes pro eis, vapulantes pro eis, et quae non rapuimus exsolventes. Unde et Paulus: Cum liber essem, inquit, ex omnibus, omnium me servum feci (I Cor. IX, 19). Caeterum nihil hoc ad libertatem 0632A illius, qui nihil proprii delicti habuit, qui nihil morti debuit, nihil meruit tribulationis. Nam a nobis quidem etiam voluntarias illas tribulationes etsi proximus exigere forsitan ex jure non potest, exigit tamen Deus: et si proximo forte videtur quis reddere plus quam debeat, Deo tamen nemo unquam totum reddidit quod debebat. Mihi autem, inquit Apostolus, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque me ipsum judico (I Cor. IV, 3). Nota sane quod alibi ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31); et item: Spiritualis homo omnia dijudicat (I Cor. II, 15). Non enim judicare hic posuit, sed dijudicare: quod utique discernere et probare est, sicut item ait: Beatus qui se non judicat in eo quod probat (Rom. XIV, 22). 0632B Itaque pro minimo illi erat ut ab eis judicaretur, quibus nihil sese debiti officii subtraxisse sciebat, nihil peccasse in aliquem, sed magis omnibus praestitisse, adeo ut secura conscientia ingenue loqueretur: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Nam et Judaeis Judaeus factus est, ut Judaeos lucrifaceret, et his qui sine lege erant, tanquam sine lege: postremo omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret (I Cor. IX, 22). Merito proinde pro minimo illi erat ut ab eis judicaretur, quibus usque adeo sese sine offensione praebuerat, inter quos sic honorificaverat ministerium suum. Sed neque ipse se dijudicabat in eo quod probabat, perfecte etiam sibi quod debebat impendens, corporis castigationem, 0632C animae miserationem, atque omnem custodiae sollicitudinem cordi suo, ut nec in se quoque peccati conscius haberetur. Sed non in hoc, inquit, justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4). Illius enim prorsus nequeo declinare judicium; et si justus fuero, non levabo caput, quoniam omnes justitiae meae tanquam pannus menstruatae coram illo (Isai. LXIV, 6). Non est qui in conspectu ejus justificeretur, non est usque ad unum.
4. Caeterorum siquidem nemo est quem non oporteat dicere Deo: Tibi peccavi; sed magnus qui in veritate potest dicere: Tibi soli (Psal. L, 6). Solus ille etiam inter mortuos penitus liber fuit, qui peccatum non fecit, cujus justitia sicut montes Dei. Caeterum jam 0632D nec inter mortuos est, sed assumptus ab eis, mutatus corpore, mutatus et corde, ingressus in potentias Domini, et omni infirmitate privatus, exutus nimirum sordidas illas vestes, quibus sane apud Zachariam prophetam primo vestitus apparuit (Zach. III, 3), et indutus splendidis, sicut loquitur in psalmo: Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia (Psal. XXIX, 12). Quia enim veram humanae carnis et animae substantiam suscepit, veram utriusque naturam; nec corporis illi defuerunt, nec animae passiones; sed ex hoc jam glorificatus est in utroque. Puto autem quod utriusque glorificationem brevi uno versiculo Propheta comprehendit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psal. XCII, 1). Decorem sane in corpore claritatis, 0633A fortitudinem vero in impertubabili statu mentis. Denique tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Unde et inclinans caput, dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30); ne quid deinceps infirmitatis in eo liceat suspicari.
5. Sed ait iste: «Si Apostolus ipsius luget quosdam qui ante peccaverunt, nec poenitentiam egerunt in his 1155 quae gesserunt (II Cor. XII, 21): quid dicam de ipso, qui Filius dicitur charitatis?» Et deinde: «Cum ergo quae nostra sunt quaesierit, nunc jam nos non quaerit, nec quae nostra sunt cogitat, nec de erroribus nostris moeret, nec perditiones nostras deflet et contritiones, qui flevit super Jerusalem? (Luc. XIX, 41.) Item: «Nunc,» inquit, «quia misericors et miserator est Dominus, majori affectu, 0633B quam apostolus suus, flet cum flentibus, et luget eos qui ante peccaverunt. Nec enim putandum est quod Paulus lugeat pro peccatoribus et fleat, Dominus autem meus abstineat a fletu.» Haec quidem sic accipere, quidni adhuc dilectum in lectulo quaerere dicam? Nescit mortuus extra tumulum, nescit infirmus extra lectum, nescit parvulus extra lectulum quaerere quem diligit anima sua. Verum ille, ut supra meminimus, non minus corde, quam corpore glorificatus (imo tanto amplius, quanto amplior anima, et gloriae capacior est quam caro), sicut non potest negligere suos, sic nec lugere pro eis. Sed quando humana fragilitas hujusmodi capere possit affectum, qui sine miseria misereatur, et sic diligat, et vehementer 0633C diligat eum qui dolet, aut qui periclitatur, ut tamen ipse omnino nec doleat, nec turbetur? Verumtamen etsi id longe supra nostram experientiam est, Deo tamen nihil impossibile est. Potest igitur non modo sibi, sed et suis omnibus, quos infirmitate carnis exutos virtute induit, et in potentias introduxit, eam conferre dilectionem, quae gaudeat cum gaudentibus, non autem fleat cum flentibus; et sic eos quos amat, efficacissime et affectuosissime uniat, ut ipsa tamen imperturbabilis perseveret. Nec dubium sane quin longe praestantior sit ea dilectio, quemadmodum medicina, si quae tamen ejusmodi est, pretiosior utique judicatur, quae sic curat vulnera, ut inter curandum nec virtus ejus in aliquo, nec substantia minuatur; quam ea quae sic curat, 0633D ut curando deficiat, aut corrumpatur. Licet ergo fleverit Dominus super Jerusalem, ex hoc jam omnino non flebit: sicut mortuus est, sed resurgens ex mortuis jam non moritur (Rom. VI, 9): sicut fuit in lectulo, sed exsurgens jam in lectulo non invenitur.
6. Habet tamen etiam nunc ineffabiliter ampliorem affectum et efficaciorem, quam habeant qui lugent pro delinquentibus, aut pro fratribus ponunt animas: quamvis ipse quidem, consummato nimirum opere suo, neutrum deinceps sit facturus. Nostrae 0634A infirmitatis istud est, quorum adhuc in mari sagena trahitur, et ex omni genere piscium congregat, nihil omnino discernens. Ille enim, nec modo ille, sed et apostoli, et caeteri qui cum eo sunt sancti, ad littus utique pervenerunt, nec mistos pisces in vasis posuere, sed electos et bonos tantum: nam malos utique foras miserunt (Matth. XIII, 47, 48). Quantos ego interim cogor trahere malos pisces, quantos anxios et molestos intra sagenam meam congregavi, quando vobis adhaesit anima mea! Congratulor proficientibus; jucunda affectio, bonus est piscis. Condoleo deficientibus, fleo cum flentibus, angor pro periclitantibus, infirmor cum infirmantibus, uror cum scandalizatis. Gravia sunt haec et acerba, utique mali pisces. Malos autem 0634B dixerim, non propter culpam, sed propter poenam. Faciat Deus, ne a multitudine malorum piscium obruamur pusillanimitate spiritus et tempestate, donec perveniamus ad optati littoris stationem, ubi malos separemus et secludamus a bonis, ut videlicet de caetero nec luctus, nec clamor, sed nec ullus dolor, aut etiam timor sit in finibus nostris, sed gratiarum actio, et vox exsultationis.
SERMO XXXV De tribus ordinibus Ecclesiae, ad patres in capitulo habitus.
1. Hoc mare magnum et spatiosum (in quo utique certum est nihil aliud quam praesens saeculum amarum fluctuans designari) tribus hominum 1156 0634C generibus suo cuique modo pervium est, ut transeant liberati. Tres enim sunt Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14): quorum primus navi, secundus ponte, tertius vado transit. Porro tres homines, tres ordines Ecclesiae signant. Noe quidem arcam rexit ne periret in diluvio, ubi protinus rectorum Ecclesiae formam agnosco: Daniel vir desideriorum abstinentiae et castimoniae deditus, ipse est soli Deo vacans poenitentium et continentium ordo: Job quoque substantiam hujus mundi bene dispensans in conjugio, fidelem designat populum terrena licite possidentem. De primo igitur et secundo nobis habendus est sermo, quoniam adsunt venerabiles fratres et coabbates nostri de numero praelatorum; adsunt et monachi de poenitentium ordine: a quo 0634D tamen nec nos abbates alienos reputare debemus, nisi forte, quod absit! officii nostri gratia, nostrae fuerimus professionis immemores. Tertium igitur, conjugatorum videlicet ordinem, magis succincte transcurro, tanquam minus ad nos pertinentem. Ipse est qui maxime mare magnum vado pertransit, laboriosum prorsus et periculosum, etiam et longum habens iter, quippe qui nulla viae compendia captet. Nam quod periculosum sit iter, in eo patet, quod tam multos in eo perire dolemus, tam paucos videmus, 0635A sicut necesse est, pertransire. Valde enim difficile est, praesertim diebus istis, quibus malitia nimis invaluit, inter undas hujus saeculi [alias, mundi], voraginem vitiorum, et criminalium peccatorum foveas declinare.
2. At continentium quidem ordo et ponte pertransit; quod iter brevius et facilius, etiam et securius esse nemo est qui nesciat. Sed omitto laudes, pericula magis ostendo: hoc enim multo melius atque utilius est. Recta quidem semita vestra, charissimi, et securior conjugatorum via, non tamen omnino secura. Timendum enim periculum triplex; id est, ne forte aut aequare se alteri, aut respicere retro, aut certe in medio ponte stare seu residere quis velit. Neque enim ullum ex his tribus pontis 0635B patitur angustia, et arcta via quae ducit ad vitam. Contra primum ergo periculum oremus singuli cum Propheta: Ne veniat nobis pes surperbiae, quoniam ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 12, 13). Nam de eo qui mittens manum suam ad aratrum, postea retro convertitur, certum est quoniam labitur statim, et pelagus operit caput ejus. Sed et qui stare voluerit, non quidem relinquens ordinem, sed proficere in eo dissimulans, cadat necesse est, ab his qui sequuntur, impulsus et eversus. Arcta enim est via; et impedimento est proficere proficisci volentibus. Hinc est quod jugiter arguunt et reprehendunt, quod ferre nequeunt tepiditatis ejus segnitiem, quod velut quibusdam stimulis urgent et impingunt manibus: ut unum necesse sit e duobus, 0635C aut proficere scilicet, aut prorsus deficere. Minime igitur oportet sistere gressum; respicere quoque retro, aut aequare nos aliis, multo minus expedit; sed tota humilitate currendum nobis et properandum, ne quando forte is qui egressus est ut gigas ad currendam viam, longe a nobis fiat; quem, si bene sapimus, providentes in conspectu nostro semper, et in ejus odore tracti, facilius citiusque curremus.
3. Nec vero angusta nimis invenietur pontis semita currere in ea volentibus. Tribus enim compactus est lignis: ut qui perfecte eis inniti voluerint, non labatur in itinere pes eorum. Haec autem sunt, poena corporis, paupertas substantiae mundialis, et humilitas obedientiae. Nam et per multas tribulationes 0635D oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21); et: Qui volunt divites fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9): et quem a Deo suo exturbavit inobedientia, sine dubio per obedientiam, recto tramite ad eum redit. Haec itaque sibi invicem compacta esse necesse est. Nam et poena corporis, nec inter divitias stabilis, nec sine obedientia facile potest esse discreta; et paupertas in voluptate et 1157 voluntate propria nullius meriti, nullius apud Deum potest esse momenti; et obedientia in divitiis et voluptate nec stabilis est, nec gloriosa.
4. At vero, his rite compositis, vide si non perfecte tria maris hujus pericula evasisti; concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam 0636A vitae. Rite, inquam, compositis, ut in poena quidem nodum impatientiae, in paupertate vero cupiditatis scrupulum, in obedientia naevum caveas propriae voluntatis. Nam et qui murmuraverunt, a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9): et qui volunt divites fieri (non ait: qui sunt; sed, qui volunt fieri), incidunt in tentationes et in laqueum diaboli. Sed et illud quid refert, si forte, quod absit! non quidem divitias, sed ea ipsa quae paupertatis sunt, tanto affectu desideres, aut etiam ardentius, quam divitias cupiant homines saeculares? Quid distat quaecunque substantia desideretur, dum aequaliter sit corruptus affectus; nisi quod tolerabilius illud videri potest, quae utcunque pluris esse videntur, plurimum desiderare? Porro quisquis vel aperte vel occulte 0636B satagit, ut quod habet in voluntate, hoc ei spiritualis pater injungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur. Neque enim in ea re ipse praelato, sed magis ei praelatus obedit.
5. Verumtamen quia juxta sententiam Salvatoris, in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis (Marc. IV, 24): bonum est homini hoc ad cumulum dare, ut de eorum sit numero, quibus mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus suos. Sufficit enim ad salutem corporis molestias patienter ferre; sed cumulus est, etiam libenter in fervore spiritus eas amplecti. Sufficere potest superflua non requirere, sed nec propter ipsa, si forte desint, necessaria murmurare; 0636C sed cumulus est etiam exsultare et libenter quaerere, quomodo alius magis habeat necessaria, et ipse penuriam patiatur. Sufficit quoque ad salutem, si nec impatientia, nec simulatione aliqua ad id quod desideras, invitum velis praelati animum inclinare; sed cumulus est etiam fugere ea, quibus voluntatem propriam senseris oblectari, quantum sane bona cum conscientia potest.
6. Porro praelati quidem ipsi sunt qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Neque enim certa pontis aliqua seu vadi semita coarctantur, ut libere possint usquequaque discurrere, et occurrere singulis ut oportet, ac dirigere pontis semitam seu vadi [alias, vadum investigare], ordinare gradientes, pericula investigare ac 0636D declinare, excitare tepidos, pusillanimes sustentare. Denique ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad inferos; nunc quidem spiritualia tractantes atque sublimia, nunc infernalia et horribilia facta dijudicantes. Sed quae poterit navis inveniri, quae tam immanes sustineat fluctus, et in tanto secura possit esse discrimine? Utique fortis ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, quia, juxta quod alibi habes: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII, 6, 7). Necessaria est, et omnino necessaria navis ista praelatis, tribus compacta lateribus, quae est utique forma navium, ut sit nimirum juxta Pauli doctrinam: Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Puritatem quidem cordis in eo praelatus habeat, ut 0637A prodesse desideret, non praeesse: ut scilicet proprium commodum, vel honorem saeculi, seu aliud quidpiam suum in praelatione non quaerat, praeter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem. Sed cum intentione pura, irreprehensibilis quoque necessaria est conversatio, ut forma factus gregis incipiat facere et docere: et secundum magistri nostri Regulam (S. BENED. in Reg., cap. 2), quaecunque docuerit discipulis esse contraria, haec in suis actibus indicet non agenda: ne forte submurmurare possit frater quem arguit, et dicere: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23). Talis enim occasio, plurima damnatio praelati, plurima subditorum perditio est. Non quod ego bene id caveam, idcirco 1158 sic loquor: sed et mihi, et omnibus pariter Veritas 0637B clamat, quoniam oportet irreprehensibilem esse eum qui praeest (I Tim. III, 2), ita ut secura conscientia cum Domino respondeat exprobrantibus sibi verbum: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. VIII, 46). Non quod sine peccato penitus esse possit in hac misera vita; sed quod ea quae arguit in discipulis, oporteat summopere vitare magistrum.
7. Ob hoc, qualis est in conversatione, talis sit necesse est etiam in occulta cogitatione; ne videlicet foris humilis, intus elatus sit in corde suo, praesumens de sapientia, seu virtute aut sanctitate sua: quae est sine dubio fides ficta, quando non, sicut ostendit humilitas conversationis, in sola Domini pictate confidit. Et vide quam proprie his tribus, cordis scilicet puritati, conscientiae bonae, et fidei 0637C non fictae, convenire videantur alia quoque ipsius Apostoli verba dicentis: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, etc. Non me judico, inquit, quia nihil mihi conscius sum, quod meum aliquid quaeram, sed quae Jesu Christi. Sed et pro minimo mihi est ut a vobis judicer, propter conscientiam bonam, et irreprehensibilem conversationem [alias, vitam]. Qui autem judicat me, inquit, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4); ut etiam in eo solo spem suam positam esse doceret, humiliatus sub potenti manu Dei. Sed et illud in judica, utrum possit his convenienter aptari trina Petri interrogatio, ut hoc sit dicere: Amas me, amas me, amas me? (Joan. XXI, 15, 17.) Habes charitatem de corde 0637D puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Merito siquidem de navi interrogatur, an charitatem habeat, piscator hominum constituendus.
SERMO XXXVI. De altitudine et bassitudine cordis.
1. Deo eo quod nuperrime dictum est, sursum alios, alios deorsum aspicere (Serm. 12 de Divers. n. 2); habeo adhuc aliquid quod vestrae non sileam charitati. Nam earum quidem cogitationum, quas expressimus tunc, si bene meministis, licet una sit perfectior altera, utraque tamen utilis est. Sunt autem qui alio modo aut sursum cor habeant, sicut 0638A fecit Deus hominem rectum, et secure respondeant ad exhortantis vocem presbyteri: «Habemus ad Deum.» Sunt et alii, qui similes brutis animalibus inclinati deorsum, derisui sese faciant esse immundis spiritibus, qui profecto clamitant illudentes: Incurvare ut transeamus (Isai. LI, 23). Scitis enim quod in congregatione plurimorum impossibile est unius omnes fortitudinis esse, seu corporum, seu morum: nam utramque infirmitatem patienter ferre Regulae nostrae monet auctoritas (Reg. S. Bened. cap. 72), et utrique aliquatenus condescendere jubet charitas. Videt hoc alter quispiam, et fortassis incipit invidere cui condolere debuerat. Hinc accidit ut saepe beatificet cum in corde suo ea de re, unde miserum se ille reputat, moleste ferens necessitatem 0638B suam. Omnino igitur incurvatum se esse, et basso corde carnem sapere probat, apud quem ne ipsa quidem miseria caret invidia. Sed eis quas certa charitatis consideratione alienae necessitati dispensationes praelatus impendit, talibus apponit cor suum, similia quaerit, murmurat adversus eum qui denegat irrationabiliter postulanti. Hinc suspiciones, detractiones et scandala suscitantur.
2. Non idcirco id loquor, charissimi, quasi magnopere de vobis habeam conqueri super hac re: sed praemonere vos et praemunire necessarium duxi propter multos, qui inter vos sunt teneri et delicati, quibus aut aetas, aut infirmitas rigorem communis regulae exigit aliquatenus temperari. Gratias ei de cujus munere venit; quia multos hic video, quorum 0638C mens intenta Deo, tam longe facta est ab illo infimo cogitatu, ut juxta se positos debiliores prorsus ignorent, se minus omnibus facere conquerantur. Nimirum quia superiores semper attendunt, cum Apostolo obliti quae 1159 retro sunt, et extenti in anteriora (Philipp. III, 13). Quantum. putas, illos ego admiror, quantum veneror in corde meo, quantum amplector charitatis affectu, qui velut nescientes eos quos secum quotidie vident: unum forte aut duos, seu etiam plures, quos in majore fervore spiritus viderint, sibi ex omnibus eligunt; et cum ipsi forte meliores sint, semper tamen illorum sibi praeponunt et proponunt sancta in Domino studia et exercitia corporalia, seu etiam spiritualia?
0638D 3. Memini me altera quoque jam vice dixisse, sed iterum repetere non gravabor, quam sublimi aliquando meditationi monachus [alias, frater] quidam laicus toto intendit spatio vigiliarum. Etenim summo mane apprehensum me in auditorium trahit, et prostratus pedibus: «Vae mihi,» inquit, «quia monachum in vigiliis unum consideravi, in quo triginta virtutes numeravi; quarum ne unam quidem in me invenio (Vide Vitam S. Bern. lib. VII, cap. 23). Et fortasse nullam ille tantam habebat, quanta haec ipsa erat religiosae aemulationis humilitas. Hic itaque fructus sit nostri hujus sermonis, ut aliorum altiora 0639A semper attendas, quia in eo plenitudo constat humilitatis. Nam si forte in re aliqua major tibi fratre aliquo gratia collata videtur; sed in multis, si bonus aemulator fueris, judicare te poteris inferiorem. Quid enim si forte laborare aut jejunare plus illo potes, et ille te patientia superat, praecedit humilitate, supereminet charitate? Quid enim tota die circa id quod videris habere, insipienti cogitatione versaris? Esto magis sollicitus, ut scias quid desit tibi. Hos enim melius. Utinam, fratres, sic nos essemus cupidi gratiae spiritualis, quemadmodum saeculares homines pecuniae temporalis! Debuimus certe, et multum debuimus vincere in bono malum, et tanto amplius desiderare, quanto pretiosius est quod desideramus: sed utinam vel aequales esse possimus! 0639B Magna enim confusio, magna valde, quod ardentius illi perniciosa desiderant, quam nos utilia; citius illi ad mortem properant, quam nos ad vitam. Quanto enim desiderio pecuniae crucietur avarus, quanto gloriae appetitu ambitiosus exaestuet, quam violenter denique sua trahat quemque voluptas, quis explicet? Videas certe eos quidquid adepti sunt parvipendere, non attendere quanto labore et desiderio ea vix tandem consequi potuere; quoniam vilescunt eis omnia prae desiderio minoris forte rei, quam alteri coeperint invidere.
4. Et tu ergo non magnopere cogites quae tibi videris habere, nisi forte interdum, ut gratias agere possis, et te noveris debitorem ei qui dedit: seu 0639C gratia consolationis, cum id necesse fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias. De caetero ea semper magis attende quae alius habet, tu non habes: quod haec cogitatio in humilitate te custodiat, et a descensu tepiditatis elonget, magis autem et accendat desiderio proficiendi. Vide autem quanta e regione mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo quod tibi habere videris, et alterum quempiam aestimas non habere. Hinc enim elevaris in superbiam, dum te praeponis alteri; hinc proficere negligis, dum te magnum quempiam arbitraris; hinc demum incipis et deficere, dum tibi alterius comparatione etiam nimis egisse videris: sicque in tepiditatem incidis, et incipis remissius agere. Scimus autem quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat 0639D gratiam (Jac. IV, 6); et quia maledictus, qui opus Dei negligenter fecerit (Jerem. XLVIII, 10). Beati vero qui esuriunt et sitiunt justitiam; quia si spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus; si vero secundum carnem vixerimus, moriemur (Rom. VIII, 13).
1160 SERMO XXXVII. In labore messis, de verbis psalmi XXIII, 6: «Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob.»
1. E diversis et diversa quaerentibus hominum turbis animo fatigatus, quam desideranter ad hunc cuneum hodie spiritum refocillaturus accessi! Gratias 0640A Deo, non sum fraudatus a desiderio meo, non frustratus a spe mea. Concupivi videre: vidi, et liquefacta est anima mea. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio, omnia interiora mea nomini Domini benedicunt, et omnia ossa mea dicunt: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Nempe prospiciens eminus cum accederem, fateor, videre mihi corporaliter visus sum, quos in spiritu quondam Propheta praevidit: et continuo subiit animum, quod ore ille deprompserat, ut cum eo psallerem, dicens: Haec est generatio quaerentium Dominum.
2. Multae sunt generationes hominum, et, ni fallor, tertia ista est generatio, quae nunc viget et apparet in vobis. Prima siquidem generatio nec quaerens adhuc Dominum, nec quaesita fuit a Domino: cum 0640B in oblivione mentis et reatu iniquitatis unumquemque genuit mater sua. Secunda proinde statim sicut necesse erat, ex aqua et spiritu remedium nobis exhibuit festinatum: et fuit illa generatio nondum quidem generatio quaerentium, sed tamen jam quaesitorum; quod nec scientes adhuc quaerere Dominum, nec valentes ipse quaesierit. Quaesivit igitur nos, et acquisivit in generatione secunda, ut essemus jam populus acquisitionis. Si adhuc forte senior frater murmurat, et invidia contabescit, dicitur ei quoniam epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus perierat, et inventus est (Luc. XV, 32).
3. Caeterum ad hoc statim quaesivit nos Dominus, ut quaereretur tempore opportuno, cum jam posset 0640C quaeri, posset et inveniri. Vae nobis, quoniam tandiu dissimulavimus et negleximus quaerere vitam, quaerere eum qui solus bonus est quaerentibus se, animae speranti in se! Vae tibi, generatio prava et exasperans, mala et adultera generatio, mendacium usque hodie quaeritans, et diligens vanitatem, nec servans fidem cui desponsata fueras veritati! Nunquid non opus habet ejusmodi generatio nasci denuo, iterum generari? Et maxime. Nempe genimina viperarum facti, tanto magis nunc necesse habent in ventrem matris gratiae iterato introire et renasci, quando facta noscuntur posteriora eorum deteriora prioribus. Gratias ipsi gratiae, et, si dici potest, plusquam gratuitae miserationi, quae beneficiis obruit non modo immeritos, sed nimium male meritos et ingratos. 0640D Gratias ei, qui regeneravit vos etiam hac vice in spem vitae, ut adoptionem filiorum reciperetis. Voluntarie enim nunc proprie genuit vos, verbo utique veritatis. Nam quod prius vos genuit sacramento equidem pietatis, etsi voluntarium generanti, genitis tamen voluntarium esse non potuit, in quibus adhuc nullus voluntatis usus, nullum rationis exercitium fuit; ac proinde nulla generationis ipsius agnitio, nulla tanti notitia genitoris. Nunc demum voluntaria generatio voluntarium exhibet sacrificium, juxta illud: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (Psal. LIII, 8).
0641A 4. Haec est generatio quaerentium Dominum. Quaerentium, an habentium dicam? Habentium utique et quaerentium: alioquin non possent quaerere non habentes. Sed quid habentes, aut quid quaerentes? vel potius quomodo habentes, quomodo requirentes? Verbo geniti Verbum habent. Nunquid non Verbum Dominus? Joannem audi: Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quid ergo jam amplius quaerit generatio quaerentium [alias, habentium] Dominum? Considera quid sequatur in psalmo: Haec est, inquit, generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. Eumdem proinde habent pariter et requirunt, 1161 quia unus idemque et verbum Patris, et splendor paternae gloriae est. Et is quidem non quaesitus haberi forsitan potest; non habitus autem quaeri omnino 0641B non potest. Denique ipsa est quae de se loquitur Sapientia: Qui edit me, adhuc esuriet (Eccli. XXIV, 29). Potens ipse est praestare se etiam non quaerenti, qui, ut supra ostendimus, de cumulo gratiae et benedictione dulcedinis quaerit, et praevenit adhuc quaerere non valentes. Nemo autem ante idoneus quaerere, quam habere; quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI, 44). Adest ergo qui trahit, et quodam modo necdum adest, qui non alio trahit quam ad se ipsum. Nunquam enim, nec usquam sine Filio Pater adest per fidem, ut ad speciem trahat. Quomodo ergo nunc non exsultet spiritus meus? quomodo non sine modo jucundetur in generatione ista quaerentium Dominum? Nempe 0641C testimonium credibile nimis gustatae sapientiae est esuries ipsa tam vehemens. Certissima mihi probatio te indubitabile argumentum, quia habetis quem sic quaeritis, et in vobis habitat, qui tam valide trahit vos ad se ipsum. Non enim humanae possibilitatis est cursus iste: ejus dextera facit virtutem, cui semper necesse est ut clametis: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Non, inquam, ab homine forma ista conversationis: nec aliud experimentum quaerimus ejus qui in vobis habitat Christus, quam quod ita quaeritis Christum.
5. Videtis enim, fratres, qualem spiritum accepistis, spiritum qui ex Deo est, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis. Andivimus apostolicum, audivimus et propheticum, etiam et angelicum gradum, quibus 0641D nihil a nobis arbitror posse sublimius affectari. Sane e singulis mihi videor in vobis aliquid, et magnum aliquid in venire. Quis enim caelibem vitam, vitam coelestem et angelicam dicere vereatur? Aut quod in resurrectione futuri sunt omnes electi, quomodo non jam nunc estis, sicut angeli Dei in coelo, a nuptiis penitus abstinentes? Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit sanctorum similes, et domesticos Dei, dicente Scriptura: Incorruptio facit proximum Deo (Sap. VI, 20). Ita ergo non vestro 0642A quidem merito, sed gratia Dei estis quod estis: quod ad castitatem et sanctimoniam spectat, angeli quidam terreni, aut potius coeli cives; sed interim in terra peregrini. Quandiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
6. De prophetia quid dicemus? Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Veritas ait. Verumtamen non erat ille adversarius, sed discipulus utique Veritatis, qui dicebat etiam post Joannem: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cessavit ergo prophetia, quia jam cognoscimus: necdum tamen tota cessavit, quia adhuc ex parte. Cum venerit, inquit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9, 10). Siquidem ante Joannem qui fuerunt prophetae, utrumque adventum 0642B Domini prophetabant: et quasi neutra adhuc pars salutis in notitia, sed utraque in prophetia erat. Magnum sane prophetandi genus, cui vos deditos esse conspicio; magnum prophetiae studium, cui vos video mancipatos. Quid illud? Nempe juxta Apostolum non considerare quae videntur, sed quae non videntur (II Cor. IV, 18), sine dubio prophetare est. Ambulare in spiritu, ex fide vivere, quae sursum sunt quaerere. non quae super terram; oblivisci quae retro sunt, et extendi in anteriora, ex magna parte prophetare est. Alioquin quonam modo, nisi per spiritum prophetiae, conversatio nostra in coelis est? Sic nimirum prophetae olim quasi non inter homines erant sui temporis, sed virtute et impetu quodam 0642C spiritus dies illos transilientes, exsultabant ut viderent diem Domini; et videbant, et laetabantur in ea.
7. Sed et professionem apostolicam audiamus. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Si gloriari licet, habemus gloriam: sed si sapimus, habere curabimus apud Deum. Haec enim vera est gloriatio, ut qui gloriatur, 1162 in Domino glorietur. Nam neque manus nostra excelsa, sed Dominus fecit haec omnia. Fecit nobis magna qui potens est, ut merito magnificet anima nostra Dominum. Ipsius enim magno munere factum est, ut magnum illud propositum, unde magni gloriabantur apostoli, magnifice sequeremur. Forte etiam si in hoc quoque gloriari voluero, non ero insipiens; veritatem 0642D enim dicam; esse hic aliquos qui plus quam navem et retia reliquere. Quid vero illud? Quod ipsi quidem apostoli reliquerunt omnia, sed ut praesentem in carne Dominum sequerentur. Non est nostrum dicere; securius ipsum Dominum audiamus. Quia vidisti me, inquit, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Forte etiam prophetandi genus excellentius esse videbitur, non intendens quibuscunque temporalibus rebus et transituris aliquando, sed spiritualibus et aeternis; et nihilominus in vase fictili thesaurus castitatis 0643A illustrior; et in carne fragili ex aliqua parte probabilior virtus.
8. Ubi ergo angelica in hoc corpore conversatio, in corde prophetica exspectatio, in utroque apostolica perfectio invenitur, quantus est iste cumulus gratiarum? Quid retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit vobis? Sublimis gradus, sed eo amplius periculosa ruina. Nunquid non tres coeli sunt, quos ascendimus? Itaque qui stat, videat ne cadat. Videbam, inquit, Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Ex alto corruit: confractus et comminutus est, desperata est plaga ejus; factus est spiritus vadens, et non rediens. Nunquid et vos vultis abire? Satanas ruit: nunquid ruitis et vos secum? Quam salubrius vobis stare in viis Domini, 0643B stare in gratia in qua statis. Non enim beatus vir qui [alias additur non] abiit in via peccatorum: beatus magis, cujus est auxilium abs te, Domine. Ibunt enim hujusmodi de virtute in virtutem, ad videndum Deum deorum in Sion, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ut lauderis cum haereditate tua. Ipsi nempe haereditas; ipsi sunt dii, et filii Excelsi omnes.
9. Itaque, fratres mei, quandoquidem verissime certissimeque haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob, quid vobis dixerim aliud, quam quod idem Propheta ait: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper? (Psal. CIV, 3, 4.) Et quod alius quidam dicit: Si quaeritis, quaerite 0643C (Isai. XXI, 12). Quid est, Si quaeris, quaerite? In simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Non aliud tanquam illum, non aliud praeter illum, non aliud post illum. In simplicitate cordis quaerite illum. Simplex natura simplicitatem cordis exquirit. Denique et cum simplicibus sermocinatio ejus. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I, 8). Non potest quem quaeritis inveniri ab his qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Aeternitas est: quae nisi perseveranter quaesita minime invenitur. Vae etiam peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). Nemo enim duobus dominis servire potest (Luc. XVI, 13). Ne hanc quidem duplicitatem amat integritas illa, perfectio illa, illa plenitudo. Indignum enim est ei, ut inveniendam se praebeat, 0643D nisi perfecto eam quaesieris corde. Caeterum si odibilis est canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 22); sed et ipsum quoque quem invenerit tepidum, ex ore suo evomere incipit Deus (Apoc. III, 16): simulator et proditor ubi parebunt? Si maledictus qui facit opus Dei negligenter; qui fraudulenter fecerit, quid meretur? Fugiamus hanc duplicitatem, charissimi, et a fermento Pharisaeorum omnimodis caveamus. Veritas est Deus, et tales quaesitores requirit, qui quaerant eum in spiritu et veritate. Si nolumus frustra quaerere Dominum, quaeramus veraciter, quaeramus frequenter, quaeramus perseveranter: ut nec pro illo quaeramus aliud, nec cum illo aliud, sed nec ab illo ad aliud convertamur. Facilius est enim coelum et 0644A terram transire, quam ut sic quaerens non inveniat, sic petens non accipiat, sic pulsanti non aperiatur.
1163 SERMO XXXVIII. II. In labore messis, in illud Apostoli, «Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.» (Rom. VIII, 28.)
1. Pauperes quidem videmur, et sumus: sed si spiritum qui ex Deo est. accepimus, ut sciemus [alias. sumus, scimus scimus tamen quae a Deo, etc.] quae a Deo donata sunt nobis; magna ab eo gloria [alias, gratia], magna nobis est collata potestas. Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). An non potestas filiorum Dei est ista, quando etiam nobis serviunt universa? Sciebat enim Apostolus ipse, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Sed forte dicat aliquis vestrum: 0644B Quid hoc ad me? et in pusillanimitate cordis sui talia meditetur: Glorientur certe de potestate filiorum Dei, in quibus filialis erga eum fervet amor, viget affectus; et praesumant omnia sibi cooperari in bonum, qui Deum diligunt in veritate: ego vero mendicus sum et pauper, carens affectu filiali, expers dignae devotionis. Sed attende quod sequitur. Nullum enim desperationi locum reliquit in Scriptura sua, qui alio loco sic loquitur: Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4). Affectus enim ille quem quaeris, pax est, non patientia; in patria est, non in via; nec eos qui ejusmodi sunt, a Scriptura opus est consolari.
2. Ergo per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, etiamsi nondum possumus 0644C apprehendere pacem. Propterea cum dixisset diligentibus Deum omnia cooperari in bonum, solerter addidit: His qui secundum propositum vocati sunt sancti. In quo verbo non te terreat sanctitatis nomen, quando non secundum meritum, sed secundum propositum, non secundum affectionem, sed secundum intentionem sanctos vocat, juxta illud Prophetae: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Illam enim quam putas sanctitatem nec ipse quidem Paulus, corruptibili adhuc gravatus corpore, arbitrabatur se comprehendisse. Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante sunt me extendens, sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14). Vides quia, licet nondum apprehendisset bravium, habebat tamen 0644D jam sanctitatem propositi, et propositum sanctitatis. Et ut ergo si proposueris in corde tuo declinare a malo et facere bonum, tenere quod coepisti, et proficere semper in melius; sed et si quid aliquando minus recte egeris, ut est humana fragilitas, non in eo persistere, sed poenitere, et corrigere quantum praevales: eris sine dubio sanctus et tu, sed cui interim adhuc clamare necesse sit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum.
3. Vis ergo nosse quemadmodum hujusmodi sancti omnia cooperantur in bonum? Non modo curro per singula, quia in longum protrahi sermonem hora non patitur. Eundum nobis est: jam enim campanam audivimus, jam vespertinae tempus orationis advenit. Audite ergo verbum abbreviatum 0645A quemadmodum nobis universa serviant, omnia cooperentur in bonum. Inimici nostri sint judices. Etenim siquidem illi pro nobis, quis contra nos? si pro nobis faciunt hostes nostri, quomodo non omnia simul cum illis?
4. Porro duo nobis, ut manifestum est, adversantur hostium genera; malum videlicet duplex, quod facimus, et quod patimur. Haec autem, ut apertius dixerim, sunt culpa et poena. Itaque cum sit nobis utraque contraria, erit, si voluerimus, utraque pro nobis: ut haec quidem ab illa liberet, et item adversus istam juvet illa, nec parum. Ecce enim compungimur in cordibus nostris et in cubili conscientiae super delictis praeteritis: sed delinit conscientiam, et corrodentium peccatorum dentes conterens, reducit 0645B ad spem veniae poenitentia ista, et voluntaria poena quam patimur. Non solum autem praeterita, sed et futura repellit, nam et tentantia propulsat vitia, et nonnulla sic perimit, ut raro, aut nunquam erigere caput audeant venenatum. 1164 Sic poena facit pro nobis adversus culpam, ut vel omnino non sit, vel sit minor. Culpa vero nihilominus agit, ut aut non sit, aut minor sit poena: non quidem ut omnino non sit, sive a quantitate sua minoretur, quod nullatenus expediret; sed ut non sit poena, aut minor sit poena, videlicet ut aut non sit, aut minus sit onerosa. Quisquis enim perfecte senserit onus peccati, et animae laesionem, exteriorem utique aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis poenam, nec reputabit laborem, quo peccata noverit 0645C deleri praeterita, futura caveri. Sic enim sanctus David conviciantis servi non reputavit injurias, memor filii persequentis (II Reg. XVI, 11).
SERMO XXXIX. III. In labore messis: De duabus mensis, seu de superiori et inferiori irriguo.
1. Labor iste, fratres, exsilii et paupertatis nostrae nos admonet, profecto et iniquitatis. Utquid enim morte afficimur tota die, in jejuniis multis, in vigiliis abundantius, in laboribus et aerumnis? Nunquid ad hoc creati sumus? Absit! Nam licet homo natus sit ad laborem, sed minime ad laborem creatus est. Nativitas est in culpa, ideo et in poena. Omnes enim oportet nos gemere cum Propheta, dicentes: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit 0645D me mater mea (Psal. L, 7). Aliena ab utrisque prima creatio; quia sicut nec culpam, ita nec poenam Deus fecit. Quod de ea quae major est omnium, morte videlicet, aperte Scriptura testatur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24): et in alio loco: Deus mortem non fecit (Sap. I, 13). Itaque sicut laborantibus manibus nec oculus propterea clauditur, nec auris abstinet ab auditu; sic, imo et multo melius, laborante corpore mens quoque ipsa suo intenta sit operi, et non vacet. Causam laboris cogitet in labore, ut ipsa ei poena quam patitur, culpam pro qua patitur repraesentet: et dum videt vulnerum ligaturam, ipsa sub pannis vulnera meditetur. Hujusmodi siquidem cogitatione humiliamur 0646A sub potenti manu Dei, et dulci quadam pietate mens plena, miserabilem se exhibet in oculis ejus. Hinc quippe Scriptura nos admonet: Miserere, inquiens, animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Nec dubium quin ea quae Deo placet miseria facile possit ejus misericordiam obtinere. Et ne dixerimus, unde miserendum sit animabus nostris. Nisi enim insipienter dissimulaverimus, multa in eis miseratione digna poterunt inveniri.
2. Unum tamen dico, ut occasionem vobis dedisse videar, et caetera quoque similiter advertatis. Nonne velut inter duas mensas positi, epulantes hinc inde spectamus jejuni? Sic sumus omnino, sic sumus. Unde ergo sic positis risus, unde jocus, unde levitas, unde superbia, unde extollentia oculorum? An 0646B forte non agnoscimus mensas, non consideramus epulas, delicias non videmus? Hinc mihi sunt, quos video deliciose viventes in omnibus bonis sensibilis hujus mundi — inde contemplor alios, quibus disposuit Christus regnum, ut edant et bilant super mensam ejus in regno Patris sui (Luc. XXII, 29). Utrobique video similes mei homines, fratres meos; et, heu me! ad neutram licet extendere manum. Ab utraque mensa prohibeor: ab hac quidem professionis, ab illa corporis vinculo; ut nec ad inferiorem audeam, nec ad superiorem accedere possim. Quid inter haec restat, nisi comedere panem doloris, ut sint mihi lacrymae meae panes die ac nocte, si quis forte coelestium convivarum misericordia motus, in os latrantis sub mensa catelli vel exigua 0646C aliqua deliciarum illarum fragmenta demittat? Nam inferior quidem consideratio, qua nobis ipsis compatimur, eorum respectu, quos novimus deliciose viventes in hoc saeculo, infirmae adhuc animae est, nec omnino talis mihi placet affectio in anima spirituali. Longius enim positus est a judicio veritatis, qui beatificat quos velut miserrimos 1165 lugere debuerat, qui peccant et non agunt poenitentiam: et se miserum reputat non sane consensu judicii, sed affectionis sensu, quod non sit sicut illi, qui id magis optare debuerant, ut omnes essent sicut ipse.
3. Hoc tamen solum tali in cogitatione laudabile est, si miseriam ipsam quam reputat, pro amore sive timore Dei patienter ferre deliberat, et cum pietate quadam dicit Deo: Propter verba labiorum 0646D tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et haec quidem cogitatio inchoantium est, tanquam lac parvulorum. At vero cum jam proficere coeperit anima, et affectione sequi judicium rationis; omnia procul dubio detrimentum faciet, et quasi stercora arbitratus lugebit cum propheta super eos qui amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). Ipse vero sancta quadam humilique superbia haec universa despiciet, et magna in altitudine animi collocatus, non beatum dicet populum cui haec sunt, sed miserum plane, beatum vero, cujus Dominus Deus ejus. Verum dum hic ita sui comparatione miseretur illis, inveniet utique quorum comparatione sui quoque misereatur, si suspexerit ad coelestes divitias, et delectationes 0647A in dextera Domini usque in finem. Unde fit ut qui prius de inferiori irriguo lacrymas fundens plangebat, dicens: Quoniam propter te mortificamur tota die (Rom. VIII, 36), jam de superiori abundantiores emittat fletus, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5).
SERMO XL. De septem gradibus confessionis.
1. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). Ad te quidem libenter accedimus, Domine Jesu, discipuli ad magistrum, infirmi ad medicum, servi ad Dominum. Tu es enim magister et dominus, cujus schola est in terris, cathedra in coelis. Tu es ille eximius medicus, qui solo verbo 0647B restauras universa. Vias tuas, Domine, demonstra nobis, et semitas tuas edoce nos (Psal. XXIV, 4): Viae enim tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae (Prov. III, 17). Beati qui ambulant in via tua, Domine virtutum: beatiores qui currunt viam mandatorum tuorum, qui currunt in odore unguentorum tuorum. Exsultas enim ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6): et non solum currens, sed et saliens in montibus, et transiliens colles. Exsultaverunt gigantes philosophi non ad currendam viam tuam, sed ad quaerendam vanam gloriam, evanescentes in cogitationibus suis, non in humilitate aut in virtutibus tuis, sed suis. Viam enim sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus. Non 0647C est audita in Chanaan, neque visa est in Theman (Baruch. III, 22). Maledicti qui dixerunt Domino Jesu: Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus (Job XXI, 14). Nos quaerimus te de die in diem, et scire vias tuas volumus.
2. Principales viae tuae, duae sunt: confessio et obedientia. In confessione omnia lavantur; in obedientia virtutes solidantur. Bonum animae ornamentum confessio, quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem. Si peccata sunt, in confessione lavantur; si bona, confessione commendantur. Cum mala tua confiteris, sacrificium Deo spiritus contribulatus, cum Dei beneficia, immolas Deo sacrificium laudis. Absque confessione justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur 0647D est peccatoris vita, justi gloria. Video David dicentem, Peccavi; et audientem, Transtulit Dominus peccatum tuum a te, et non morieris (II Reg. XII, 13). Considero Mariam, si 1166 non verbis, tamen operibus publice sua crimina confitentem, et Dominum pro ea respondentem: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Respicio principem apostolorum negantem timide, amarissime flentem, Christum illum respicientem (Luc. XXII, 56-62). Felicem illum latronem intueor 0648A se accusantem, excusantem Christum, et Dominum promittentem: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 40-43). O quam sublimis ista confessio, per quam de patibulo ad regnum, de terra ad coelum, de cruce latro damnatus ac crucifixus ad paradisum ascendit! Gloriosa confessio, quae Petrum apostolum trinae negationis crimine liberavit, et ab apostolatus culmine cadere non permisit! Fidelis institutio, quae Mariae multum diligenti multum dimisit, et amoris multi titulo insignitam discipulorum corpori sociavit! Praeclara miseratio, quae regem et prophetam multiplici criminum inundatione mundavit, et in antiquae gloriam dignitatis perducendo reduxit! Haec est via quae viatorem suum nunquam fefellit, quae nunquam deseruit nisi deserentem se.
0648B 3. Hujus multae viae, multiplicesque sunt semitae ad inveniendum, difficiles ad tenendum, ad enumerandum inexplicabiles. Prima semita, et primus gradus in via ista est cognitio sui. De coelo cecidit ista sententia: Nosce te ipsum, homo. Vide si non et Sponsus in amoris Cantico sponsae idem loquatur. Si ignoras te, inquit, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi (Cant. I, 7), etc. Cognitio sui stat in tribus, ut cognoscat homo quid fecit, quid meruit, quid amisit. Quid vilius, o nobilis creatura, imago Dei, Creatoris similitudo, quam carnem tuam illecebris carnalibus deturpare, et pro brevi voluptate torrentem perdere voluptatis? Quid furiosius, quam rapi mentem ira, superbia extolli, vexari invidia, et anxietate torqueri? Quae in croceis es nutrita, quare 0648C stercora amplexaris? Recordare etiam quid merueris. Subeat memoriam tuam gehennalis olla, fornax ferrea magnae Babylonis, domus mortis, anxietatis domicilium, flammarum globus, acerbitas frigoris, tenebrae sempiternae. Considera ordinem tormentorum, tortorum facies, mutationem poenarum, miseriarum infinitatem; et intellectualibus oculis ista discurre, et poteris dicere: Melius erat mihi, si natus non fuissem. Reflecte oculos, et quid amiseris animadverte. Reminiscere qualis sit civitas gloriosa, coelestis habitatio, locus vitae, suavitatis palatium, splendor gloriae, gratiae magnitudo, claritas infinita. Attende ordinem gaudiorum, gaudentium vultus, praemiorum vicissitudinem, multitudinem deliciarum, et potes exclamare: qui te perdidit, totum 0648D perdidit, Domine Deus. Si hoc triplici funiculo ligaveris animam tuam, intelliges et animadvertes quia initium salutis notitia peccati est (SENECAE epist. 28).
4. Secundus gradus est poenitentiae. Haec duo ita sibi invicem conjuncta sunt, ut cognoscere se non possit, nisi poeniteat; poenitere non possit, nisi se cognoscat. Poeniteat igitur anima, compunctionis jaculo vulnerata, poenitentia triplici; quia innocentiam amisit, amissam non requisivit, et neglexit 0649A patientiam Dei. Scio, Domine Jesu, quia primam stolam innocentiae nobis in baptismate reddidisti: et amictu niveo candidati, in justitiae solio relocati, cito recessimus a via quam ostendisti nobis, et portionem substantiae, quae nobis contingebat, cum prodigo filio in dissimilitudinis regione expendimus. Venerunt ad nos vilissimi spiritus, et aeternorum ignium reges; ad mundatos immundi, ad salvandos damnati, curvi ad rectos, et dixerunt animae nostrae: Incurvare ut transeamus (Isa. LI, 23). Audivimus illos, et incurvati sumus: transierunt per nos, et innocentiam amisimus. Si culpa est perdidisse, quid, putas, erit non requisisse perditam? Perdit aliquis aliquid in hac mortalitate; quaerit judices, amicos convocat, trahit in causam, nihil intentatum relinquit, 0649B donec vel amissa inveniat, vel ablata restituantur, et custodiat restituta: nos haereditatem nostram incorruptibilem, immarcessibilem, incontaminatam in coelis, versutiis illius insatiabilis homicidae perdidimus et non requirimus! et incurvavit nos, et nos 1167 non resurgimus? Surgamus et eamus ad Patrem nostrum, dicentes ei; Pater, peccavimus in coelum et coram te. Et omnem evangelicae lectionis textum percurrentes, offeramus Patri poenitentiam mentis, cordis contritionem, si forte, cum adhuc longe sumus, videat nos Pater, et misericordia moveatur, et accurrens cadat super collum nostrum, et osculetur nos osculo oris sui. Forsitan jubebit proferri stolam primam innocentiae, et indui nos vestimentis virtutum, et dari annulum secretorum 0649C in manu nostra, et calceari pedes nostros in praeparationem evangelii pacis. Praecipiet fortassis adduci vitulum saginatum, et occidi in satisfactionem revertentium, epulari et exsultare, et in symphonia et choro reduci ad supernae gaudia civitatis (Luc. XV, 11, 32), ubi gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Scimus, Domine Jesu, quia non privabis bonis eos qui ambulant in innocentia (Psal. LXXXIII, 13), sed nec illos qui ambulant in poenitentia. Quia enim peccatum non fecit nisi unus; beatus vir tamen cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Omne quod ipse mihi non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Cogita etiam quanta superbia patientia Dei usus, imo abusus sis. Videbat te peccantem, et dissimulabat, 0649D quasi non videns; vocabat, et non audiebas; minabatur, et non timebas; promittebat, et contemnebas, nec promissis illectus, nec terrore percussus. Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adduxit! Time timore magno, ne thesaurizaveris tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4. 5), et memento quia horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Liga igitur hoc triplici cataplasmate poenitentiae vulnus animae tuae, et dic: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me (Psal. VI, 3), etc.
5. Tertius gradus est dolor; sed et ipse trina legatione connexus. Vere post cognitionem et poenitentiam dolor meus renovatus est, et in meditatione 0650A mea ignis incanduit, quia Creatorem offendi, Dominum non timui, sprevi benefactorem. Nunquid non sicut lutum in manu figuli, etiam vos in manu mea, dicit Dominus (Jerem. XVIII, 6). Si ipse fecit te vas in honorem, cur te in contumeliam facere praesumpsisti? Nunquid dicit figmentum figulo: Cur me fecisti sic? (Rom. IX, 20.) Creatura Creatorem, figmentum factorem, opus opificem ausus es provocare? Memento, vilissima testa, quia si cecideris super lapidem istum, confringeris; si vero ipse super te ceciderit, conteret te contritione timenda, ita ut ne vestigium minimum pareat. Tu autem sanguinem sanguini miscuisti, et Creatorem offendens, et Dominum non timens. Servus eras illius Domini, cujus irae resistere nemo potest; et in praeceptis 0650B ejus acceperas voluntatem. Noluisti intelligere ut bene ageres, sed recalcitrans dominantis imperio, propria lege intra suam rempublicam vivere decrevisti. Num audisti quam sententiam excipiat servus nequam, qui sciens voluntatem Domini et non faciens, multitudini verberum reservatur? (Luc. XII, 47.) Assistunt angeli ad audiendam vocem sermonum ejus (Psal. CII, 20); stellae vocantur et dicunt: Adsumus (Baruch. III, 35); venti et mare obediunt ei (Matth. VIII, 27), et omnia legem praefixam inconcussa retinent firmitate; tu solus peregrinus es, et imperatoriae decreta majestatis non curas? Audi quia potest te mittere in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium perpetua infelicitate crebrescunt. Quod si te non movet Creatoris offensio, reverentia 0650C potestatis, moveat saltem ingratitudo, quod tantum benefactorem in tantis beneficiis contempsisti. Ubinam similem benefactorem invenies, qui tibi ministrat siderum cursus, temperiem aeris, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem! Ad extremum, ut omnium tibi vitae beneficiorum cumulum aggregaret, proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32): tradens Unigenitum pro adoptivis, Dominum pro servis, justum pro impiis. Quid tibi ultra debuit facere et non fecit? Si ergo isto dolore dolueris, poteris dicere cum Propheta. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt (Jerem. IV, 19).
1168 6. Quartus gradus est confessio oris. Post 0650D cognitionem sui, post poenitentiam mentis, post dolorem cordis, sequitur confessio oris. In his omnibus corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X, 10). Sed et ipsa triplex est, si virtutem salutis assequitur. Debet enim esse vera, nuda et propria. Veritatem quaerit Altissimus: et ubi vult falli, qui fallere non intendit? Novimus plerosque et experti sumus, qui ad confessionis gratiam venientes, magis onerati quam liberati a peccatis, ad suam conscientiam redierunt. Dicunt enim, si clerici, ea quae litterario; si milites, ea quae gladiatorio gessere conflictu: ut sub humilitatis pallio superbiam inducant, in tanto se signaculo condemnantes, sub quo totius humanae salutis summa consistit. Sunt et alii, quos timor impellit ad confessionem; 0651A alii, quos simulatio ducit. Ad hoc enim confitentur, ut saltem specie videantur confessi. An tu veram illam putas esse confessionem, quam aut timor extorsit, aut simulatio fecit, cum Spiritus sanctus disciplinae effugiat fictum (Sap. I, 5), et gratuitam satisfactionem Omnipotens quaerat? Illa vera confessio est, quae de mentis contritione descendens, nec timore cogitur, nec fictione palliatur; sed in spiritu contribulato profert ea quae sentit. Nudam autem eam esse oportet, et totius absconsionis exutam velamine. Quid enim prodest partem peccatorum dicere, et partem celare; ex parte mundari, et ex parte immunditiae deservire? Nunquid de uno eodemque vase dulce et amarum, sapidum et insipidum stillare potest? Omnia nuda et aperta 0651B sunt oculis Dei (Hebr. IV, 13): et tu illi aliquid abscondis, qui Dei locum in tanto obtinet sacramento? Ostende et denuda quaecunque cor tuum dilacerant; detege vulnus, ut sentias operam medicantis. In simplicitate cordis oportet te quaerere Dominum (Sap. I, 1), non in duplicitate; quia vae illis qui loquuntur in corde et corde, et terram duabus viis ingrediuntur (Eccli. II, 14). Debet autem esse et propria. Sunt enim plerique qui aliorum peccata cum magna gravitate numerant, et sociorum excessus multiformi declamatione loquuntur: nesciunt sua, aliena vero perpetuae memoriae commendaverunt. Infelices et miseri, quibus datum est aliena plangere, relinquere sua! An non legisti quia fustus in principio sermonis accusator est sui? (Prov. 0651C XVIII, 17.) Sui, dicit Scriptura, non, alterius. Nunquid oblitus es apostolum Jacobum dicentem: Confitemini alterutrum peccata vestra? (Jac. V, 16.) Vestra dixit, non, aliena. Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Meam dixit Propheta; non tuam.
7. Quintus gradus est maceratio carnis; sed et ipsa ternario numero consecrata. Convenit enim ut fiat occulte, licentiose, discrete. Teneros artus tuos, et exquisitis educatos deliciis, diuturno confringe martyrio, ut tanto te noveris a licitis abstinere, quanto memineris illicita perpetrasse. Hoc autem occulte faciendum est, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Non enim est in ore hominum tanti boni reponenda custodia, 0651D sed in absconso cordis tui, ut sit gloria tua testimonium conscientiae tuae (II Cor. I, 12). Nec hoc dicimus, ut non luceat lux tua coram hominibus, ut glorificent Patrem tuum qui in coelis est (Matth. V, 16), sed ne intentionem tuam in vilis gloriae brevitate recondas. Nihil enim infelicius est quam hic carnem macerare jejuniis, vigiliis affligere, et hic accipere gloriam, illic gehennam. Licentiose vero facienda est, quia quidquid fit pastoris licentia, gratiosius est in conspectu Dei; et illam hostiam singulariter accipit Altissimus, quae non est de propriae sententia voluntatis, sed de praecipientis offertur imperio. Multum enim valet ad refellendam superbiam propriae voluntatis exclusio: quam exstirpare 0652A non potest qui mundi hujus diligit vanitatem. Discretio autem in hac districtione tenenda est, ne dum nimis flagellare cupimus, salutem perdamus; et dum hostem subigere quaerimus, civem occidamus. Considera corpus tuum et corporis tui possibilitatem, intuere carnis complexionem, impone modum tuae districtioni. 1169 Custodi corpus tuum incolume ad obsequium Creatoris. Multos vidimus ita in principiis carnem suam verberasse, et discretionis infregisse repagula, ut inhabiles laudum solemniis redderentur, et apparatu lautiori diuturnis foverentur temporibus.
8. Sextus gradus est correctio operis; sed et ipse numero trinitatis consecratus, videlicet ut tibi malum non facias, alteri non noceas, nec consentias 0652B nocenti. Expertus es quam fragilis sit voluptatum immersio, et tu iterum vadis illuc? Animadvertisti quia transiit voluptas, et peccatum remansit. Reprime pedem ab infandis itineribus immundissimae libidinis. Colla substerne mandatis Altissimi, ne sit iniquitas in manibus tuis. Desaevienti gulae solemnes epulas et vana rescinde colloquia. Averte oculos tuos ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37), obtura aures tuas ne audiant sanguinem (Psai. XXXIII, 15); et tunc dicere poteris: Castigans, castigavit me Dominus (Psal. CXVII, 18). Quid autem prodest intra rectitudinis lineam tui cursus opera cohibere, si aliis nocere desideras? Qui non fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos, requiescet in monte sancto Dei (Psal. XIV, 0652C 3), accipiens benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo (Psal. XXXIII, 5). Non autem te innocentem praesumas, nisi impios et contra virtutem gradientes quanta poteris auctoritate redarguas, et opponas te murum pro domo Israel, castigans te, non nocens alteri, nec nocenti consentiens. Vera est enim illa sententia: Qui, cum emendare possit, negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Cum enim causa Dei ventilatur in medium, et falsitas praeponitur veritati, qui pro persona quam gerit non resistit, de suo damnabitur silentio.
9. Septimus gradus est perseverantia; sed et ipsa ternarii numeri sanctificatione dicata. Perseverantiam namque faciunt imitatio sanctorum, brevitas 0652D temporum, fragilitas corporum. Quid namque pati non possis, cum videas juvenes, pueros, virgines, anus, senes, decrepitos, diversa pro Christo, non solum excepisse, sed et exquisisse tormenta? Considera puerorum aetatem, juvenum ignem, virginum teneritudinem, anuum fragilitatem, senum infirmitatem, impossibilitatem decrepitorum: et ubicunque reflexeris oculos, invenies in his aetatibus multitudinem exemplorum ad palmam martyrii viriliter cucurrisse. Nunquid de eodem luto formatus es et tu, et eodem spiritu inspiratus? Et forsitan non ingruit persecutio, ut martyrium patiaris; nec damnaris, si Christo sevis: imo laudaris, et ab omnibus praedicaris. Quod si et persecutio imminet, 0653A contemnenda est propter brevitatem. Bene enim natura nobis providit, quae nullum dolorem vel longum, vel magnum esse demonstrat. Si enim magnus est, longus esse non potest. Conjunctio enim corporis et animae exquisita diu tormenta non sustinet, sed stuporis magnitudine tremefacta, summa velocitate dissolvitur. Magni ergo animi est magna tormenta contemnere, quae in brevi tantam pariunt mutationem, ut de labore ad requiem, de miseria ad gloriam, patientem faciant evolare. Consideranda est etiam fragilitas corporis, quam saepe aut aliquis levissimus casus, aut incandentis febriculae cumulata congeries, brevi possunt suffocare momento. Tribue ergo virtuti, si necessitas fuerit, quod quandoque debes necessitati, pro brevi 0653B periculo sempiternum praemium adepturus.
10. Vides ergo quam difficilis sit via confessionis ad currendum, quam multiplices semitae ad tenendum. Verum est quod ille tantus Ecclesiae magister ait: «Facilius inveni eos qui innocentiam servaverunt, quam qui congruam egerunt poenitentiam (S. AMBROS. lib. II de Poenit. cap. 10).» Haec de via confessionis pro modulo nostro locuti sumus, sublimioribus sublimioris sententiae pondera reservantes. Caeterum obedientiae viam sub alio sermonis principio aperire tentabimus, ne unquam in fastidium veniant verba Domini Salvatoris, qui est benedictus in saecula.