S. Sarbelii Makhlūf, presbyteri

 Die 24 iulii

S. Sarbelii Makhlūf, presbyteri

 

Deus, qui sanctum Sarbelium, presbyterum, ad singularem pugnam eremi vocasti et omni genere pietatis imbuisti, concede nobis, quaesumus, ut, imitatores dominicae passionis effecti, regno eius mereamur esse consortes. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est in vico Biga‘ Kafra in Libano anno 1828. Ordinem Libanensium Maronitarum ingressus, Sarbelii nomen accepit et, sacerdotio auctus, arctae solitudinis et altioris perfectionis studiosus, e coenobio Annaiae in eremum secessit, ubi summa vitae asperitate, continuis ieiuniis et obsecrationibus Deo servivit et die 24 decembris 1828 pie obdormivit in Domino.

Canonizatus est anno 1977, eiusque festum anno  2000 in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *