S. Anselmi, episcopi et Ecclesiae doctoris

Die 21 aprilis

S. Anselmi,
episcopi et Ecclesiae doctoris

 

Deus, qui beato Anselmo episcopo dedisti alta sapientiae tuae quaerere et docere, fac ita fidem tuam intellectui nostro subvenire, ut cordi dulce sapiant quae nobis credenda mandasti. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est anno 1033 Augustae (Aosta) in Pedemontana regione. Ordinem S. Benedicti ingressus in monasterio Beccensi (Le Bec) in Gallia, disciplinas theologicas confratres docuit, dum in via perfectionis alacriter currebat. In Angliam transgressus, episcopus Cantuarensis electus, pro libertate Ecclesiae strenue pugnans, exsilio bis mulctatus est. Multa praeclare scripsit, mystica theologia referta.

S. Anselmus obiit Cantuariae, in Anglia, die 21 aprilis 1109. Eius festum ascriptum est in Calendario romano anno 1688.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *