In Ascensione Domini

IN ASCENSIONE DOMINI

Sollemnitas

 Ad Missam in Vigilia:

Deus, cuius Filius hodie in caelos, Apostolis astantibus, ascendit, concede nobis, quaesumus, ut secundum eius promissionem et ille nobiscum semper in terris et nos cum eo in caelo vivere mereamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 Ad Missam in die:

Fac nos, omnipotens Deus, sanctis exsultare gaudiis, et pia gratiarum actione laetari, quia Christi Filii tui ascensio est nostra provectio, et, quo processit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Vel:

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *