Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis

Die 17 februarii

Ss. Septem Fundatorum
Ordinis Servorum Beatae Mariae Virginis

 

Beatorum fratrum, Domine, pietatem nobis benignus infunde, qua et Dei Genetricem sunt devotissime venerati, et tuum ad te populum provexerunt. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Septem viri Florentiae nati, prius vitam eremiticam duxerunt in monte Senario, beatam Mariam Virginem praesertim venerantes. Per totam Tusciam deinde praedicantes, instituerunt Ordinem Servorum beatae Mariae Virginis, quem Sedes Apostolica anno 1304 approbavit.

Cum cultus septem suorum Fundatorum approbatus est anno 1725, sodales Ordinis Servorum B. M. V. eorum festum diei 11 februarii assignaverunt, qua die anniversarium celebratur approbationis canonicae ipsius Ordinis. Eadem die, post sanctorum Fundatorum canonizationem (anno 1888), festum ascriptum est in Calendario romano; postea vero in diem 12 translatum est, inducto festo Apparitionis B. M. V. Immaculatae (1907). Usui liturgico magis consentaneam videtur memoriam horum Sanctorum celebrari die natali unius ex ipsis, nempe Alexii Falconieri, qui die 17 februarii dicitur obiisse.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *