«Disputatio cujusdam justi cum Deo» — Auctor incertus
1155 DISPUTATIO CUJUSDAM JUSTI CUM DEO, Sive ad horam e corpore educti, et ad corpus reducti; sive in excessum rapti, et postmodum ad se revocali.
1155B Videbatur huic aliquando, sive in corpore, sive extra corpus, Deus scit, concessum sibi jam amodo requiescere a laboribus suis, et sabbatizare cum populo Dei, sedere ad pedes Jesu; et intendere in 1155C speciem decoris ejus; Mariae optimam partem se jam perpetuo adeptum, ac Rachelis pulchritudinem a coelestis sponsi amplexibus nunquam avellendam: cum ecce subito de coelo respiciens Dominus, vidit flentes parvulos, panem quaerentes, matrem eorum viro viduatam ad maxillas lacrymas emittentem; consolationem sibi ac filiis quaerentem, nec invenientem. Et respiciens virum voluntatis suae juxta se de singulari gaudio tripudiantem, atque communem tristitiam velut ultra non curantem; respiciens, inquam, Dominus, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, charitas, non quae sua sunt, quaerens: Salva sunt, inquit, tua tibi praemia, nec dilata minuentur; illorum potius miserere quos deseris. Numquid fratres tui ibunt ad pugnam, tu hic sedebis? numquid 1155D ipsi foris stabunt quaerentes te, cum tu intraveris in gaudium Domini tui? Egrediendum tibi ad eos, et ad bella Domini surgendum et adjuvandum. Dixit ergo Dominus: Surge, et exi hinc. Homo: Domine, bonum est nos hic esse: quo ibo a facie tua? Dominus: Exi hinc, et redi ad aegrotum tuum, corpus tuum, quod tibi commisi custodiendum et observandum; jam tabescit. Homo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Domine, miserere. Aegrotus meus gravis est et intolerabilis, ad necessaria exigenda improbus, ad superflua vel noxia anxius et importunus. Dominus: Vide ut curam ejus facias; sed non in desideriis: sic enim expedit infirmitati ejus. Homo: Dura providentia. Dominus: Exi hinc. Si quid ei quod suum est tuleris, 1156B in quadruplum restituere compelleris. Sed et pueri jam plorant et petunt panem, et non est qui frangat eis. Homo: Mihi autem quando? Dominus: Tibi autem facies postea. Homo: Quid, Domine, 1156C quid? pascere eos non possum, nec curare nisi Aegypto dem manum, et Assyriis ut saturentur pane. Dominus: Creatura vanitati subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe. Liberabitur autem a servitute corruptionis in libertatem filiorum gloriae Dei. Homo: Domine, Assur iste non solum devorat carnes nostras, sed etiam exossat nos. Non solum corpus fatigando excruciatur, sed pervenit gladius usque ad animam meam. Dominus: Si ego pro vobis tradidi animam meam, et vos debetis pro fratribus animas ponere. Homo: Et quare non defendis sanguinem nostrum? Dominus: Puer ergo es, qui nisi virgam, qua verberatus es, verberari videris, plorare 787 non desistis. Homo: Obsecro, Domine, sine me adhuc loqui ad Dominum 1156D meum, cum sim terra et pulvis. Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortis fuisti et invaluisti (Jerem. XX, 7). Dixisti enim mihi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28, 30). Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Confugi libens et gaudens sub jugum tuum: et ecce, te permittente, possident me, Domine, absque te, et suo jugo ferreo attritum urgent in trituram suam et tuae civitatis civem conscriptum, de luto et latere cogunt Aegyptii civitates aedificare. Dominus: Patientes estote usque ad adventum meum. Homo: Usquequo, Domine? Dominus: Moyses et Aaron, ite ad onera vestra (Exod. V, 4). Et projectum se sentiens homo a conspectu tam 1157A felicis beatitudinis, sicut Moyses et Aaron his verbis projecti sunt a conspectu Pharaonis, ad se reversus cum gemitu dixit: Ego dixi in excessu mentis meae. Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23), Domine. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi (Job. XXX, 21). 1158A Sicque pondus diei et aestus repetere, luti et lateris iterum se subire contagia deplorans, quod ei reliquum erat vitae in doloribus egit, opperiens donec omnimo assumeretur, et in gaudium Domini sui perfecte introduceretur.