Marco Binetti

Главная
Коллекция
Исследования
Творчество
Разное
Карта сайта
Главная страница Поиск по сайту
   
Коллекция / Литургия
Указатели
Алфавитный по авторам
Алфавитный по заглавиям
Ссылки
Теология
Литургия
Филология
Разное

ANNUNTIATIO NATIVITATIS DOMINI

Nativitas D.N.I.C.

Octavo Kalendas Ianuarii, Luna decima,

innumeris transactis saeculis a creatione mundi, quando in principio Deus creavit caelum et terram, et hominem formavit ad imaginem suam;

permultis etiam saeculis ex quo post diluvium Altissimus in nubibus arcum posuerat signum foederis et pacis;

a migratione Abrahae, patris nostri in fide, de Ur Chaldaeorum saeculo vigesimo primo;

ab egressu populi Israël de Aegypto, Moyse duce, saeculo decimo tertio;

ab unctione David in regem anno circiter millesimo;

hebdomada sexagesima quinta iuxta Danielis prophetiam;

Olympiade centesima nonagesima quinta;

ab Urbe condita anno septingentesimo quinquagesimo secundo;

anno imperii Caesaris Octaviani Augusti quadragesimo secundo,

toto orbe in pace composito, Iesus Christus, aeternus Deus aeternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare, de Spiritu Sancto conceptus novemque post conceptionem decursis mensibus in Bethlehem Iudae nascitur ex Maria Virgine factus homo.

Nativitas Domini nostri Iesu Christi secundum carnem!

RSS-подписка
Римский литургический календарь
О проекте
На нас ссылаются
Вам понравился сайт?
Поставьте ссылку!
Marco Binetti - Теология, филология, латинский язык


Rambler's Top100