Sanctissimi Nominis Mariae

 Die 12 septembris

Sanctissimi Nominis Mariae

 

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut cunctis gloriosum beatae Mariae Virginis nomen celebrantibus, misericordiae tuae beneficia ipsa procuret. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Festum Sanctissimi Nominis Mariae inde a saeculo XVI in Hispania celebrabatur. Papa Innocens XI anno 1683 eius celebrationem in universam Ecclesiam propagavit in gratiarum actionem pro victoria apud Vindobonam a Iohanne Sobieski, rege Polonorum, de Turcis consecuta. Anno 1970 hoc festum suppressum fuerat, sed anno 2001 iterum in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *