Feria VI hebdomadae V Quadragesimae

Feria VI
hebdomadae  V  Quadragesimae

 

Absolve, quaesumus, Domine, tuorum delicta populorum, ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

Vel:

Deus, qui Ecclesiae tuae in hoc tempore tribuis benigne, beatam Mariam in passione Christi contemplanda devote imitari, da nobis, quaesumus, eiusdem Virginis intercessione, Unigenito Filio tuo firmius in dies adhaerere et ad plenitudinem gratiae eius demum pervenire. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *