S. Pii de Pietrelcina, presbyteri

Die 23 septembris

S. Pii de Pietrelcina, presbyteri

Memoria

 

Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctum Pium, presbyterum, crucis Filii tui singulari gratia participem esse donasti, et per eius ministerium misericordiae tuae mirabilia renovasti, concede nobis, ut, eius intercessione, passionibus Christi iugiter sociati ad resurrectionis gloriam feliciter perducamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

In vico Pietrelcina apud Beneventum in Italia ortus est anno 1887 et, Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum ingressus ac sacerdotio auctus, praesertim in conventu oppiduli Sancti Ioannis Rotundi in Apulia summa cum pastorali deditione ministerium praebuit, fidelium spirituali moderatione paenitentium reconciliatione et providenti erga infirmos pauperesque cura, populo Dei inserviens in oratione et humilitate. Christo crucifixo plene configuratus, die 23 septembris 1968 peregrinationem terrenam complevit.

Canonizatus est 22 februarii 2002, eodemque anno eius festum ascriptum est inCalendario romano.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *