«Pro Dominica I Novembris» — Bernardus Claraevallensis
0343 PRO DOMINICA I NOVEMBRIS. SERMO I. De verbis Isaiae, VI, 1, «Vidi Dominum sedentem,» etc.0343D
1. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum 0344D et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus. Sublimis quaedam visio prophetico nobis sermone describitur. Vidi, inquit, Dominum sedentem. Magnum 0345A spectaculum, fratres, et beati oculi qui viderunt. Quis non toto desiderio concupiscat tantae majestatis gloriam contemplari? Hoc quippe sanctorum omnium unicum semper desiderium fuit. Ipse est enim in quem desiderant angeli prospicere, quem videre vita aeterna est. Sed aliam, fratres, audio prophetae ejusdem, et ejusdem Domini longe dissimilem visionem. Siquidem Isaias iste est, qui in alio loco sic loquitur: Vidimus eum, et non erat ei species neque decor; et aestimavimus eum tanquam leprosum (Isai. LIII, 2), etc. Ubi illud primum considerandum est, quod communis illa, haec propheticae praerogativae propria videatur. Non sine causa sane ibi, vidimus, scriptum est; et hic, vidi: nisi ut illam quidem intelligas esse communem, hanc vero 0345B excellentiae singularis. Siquidem absque specie et decore 944 vidit eum, et sprevit Herodes: viderunt ipsi quoque Judaei, qui et dinumeraverunt omnia ossa ejus. Jam vero super hac visione beata manifeste propheta denuntians ait: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10).
2. Multifarie ergo multisque modis non solum locutus in prophetis, sed et visus est a prophetis. Agnovit eum David minoratum ab angelis; Jeremias etiam vidit eum in terris cum hominibus conversantem; Isaias modo super solium excelsum, modo non solum infra angelos aut inter homines, sed tanquam leprosum se vidisse testatur, id est non in carne tantum, sed in similitudine carnis peccati. 0345C Tu quoque si desideras videre sublimem, humilem prius Jesum videre curato. Intuere prius exaltatum in deserto serpentem, si videre desideras regem in solio residentem. Ista te humiliet visio, ut illa exaltet humiliatum. Reprimat et sanet ista tumorem tuum, ut illa repleat et satiet desiderium tuum. Exinanitum vides? non sit otiosa visio, quia exaltatum otiose videre non poteris. Similis eris illi, cum videris eum sicuti est: esto et nunc similis ei, videns eum sicut propter te factus est. Si enim ne in humilitate quidem similitudinem ejus abnuis, certa tibi sublimitatis quoque similitudo debetur. Nunquam ille socium tribulationis a communione gloriae patietur arceri. Denique usque adeo non dedignatur passionis suae consortem et in regnum admittere 0345D secum, ut in cruce confitens latro eadem die cum eo fuerit in paradiso. Hinc est quod ait etiam ad apostolos: Vos estis qui permansistis mecum in tribulationibus meis, et ego dispono vobis regnum (Luc. XXII, 28, 29). Quia ergo si compatimur, et conregnabimus: sit interim meditatio nostra, fratres, Christus, et hic crucifixus. Ipsum ponamus signaculum super cor, signaculum super brachium nostrum. Ipsum amplectamur brachiis quibusdam vicariae dilectionis, ipsum sequamur studio piae conversationis. Hoc enim iter, quo ostendatur et nobis ipse, qui est 0346A salutare Dei: sane non jam sine specie et decore, sed in claritate tanta, ut majestas ejus repleat orbem terrarum.
3. Opportune siquidem visione prima, tanquam hiemali adhuc tempore, non super solium, sed in inferiori atque humiliori habitatione videtur. Duplicem quippe solet habere magna domus quaelibet mansionem, aestivam superius, inferius hiemalem. Igitur dum ipsa etiam discipulorum corda brumali adhuc glacie stringerentur, et Petrus quoque non minus gelido corde, quam corpore calefaceret se ad prunas; tempus omnino non erat habitandi in solio, vel potius apparendi. At ubi cantabitur canticum novum: Hiems abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra (Cant. II, 11, 12); opportune jam 0346B tunc ascendetur in solium, et habitabit Dominus in excelso.
4. Puta ergo Isaiam, cum haec loqueretur, illius gloriam temporis oculo praevidisse prophetico: Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum, etc. Sed quid putamus? quale est solium istud, fratres? Neque enim Altissimus in manifestis vel manufactis inhabitat. Nulla omnino materia corporalis apta tanto solio, tantae fabricae congrua, digna tanto habitatore videtur. Vivis est construenda lapidibus fabrica spiritualis, quam vera et aeterna Vita sua inhabitatione dignetur. Quod si minus tanto aedificio sufficit angelica creatura, praevaricatorum utique minorata praecipitio: suscitet certe de terra inopem, et de pulvere erigat pauperem, ut 0346C collocet eum cum principibus, et solium gloriae compleat. Et fortassis propterea ipse qui vidit, non modo excelsum solium; sed et elevatum quoque describit: ut proinde et angelorum stabilis celsitudo, et hominum misericors elevatio designetur. Quae sequuntur, diligentiorem et ipsa considerationem desiderare videntur: ideoque sufficiat hodie vel coepisse.
945 SERMO II. De verbis Isaiae prophetae, VI, 1, 3.
1. Plena erat, ait contemplator noster de eo, quem super solium viderat, majestate ejus omnis terra. Adveniat, Domine, regnum tuum, ut majestate tua sicut coelum repletur, repleatur et terra. 0346D Utquid enim princeps hujus mundi tanto ubique furore debacchatur, nisi quia terra data est in manus impii? Sed haec est hora ejus, et potestas tenebrarum. Erit certe quando qui in coelo locum non habuit, et ab ipsa quoque terrae superficie exturbabitur miser, cavernis utique subterraneis recludendus. Hinc quippe propheta David sanctorum prosperitate praemissa, de maligno et angelis seu membris ejus adjecit, et ait: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Nulla jam tunc tentandi facultas erit. 0347A inquietandi nulla libertas; possibilitas nulla nocendi. Replebitur majestate Domini omnis terra, quando jam voluntatis ejus transgressio nulla erit; magis autem quando creatura ipsa liberabitur a servitute corruptionis hujus, propter quam ingemiscit et parturit usque adhuc. Erit enim coelum novum, et terra nova; ut quaqua verteris oculos, in ipsa tibi rerum facie, divina videatur quodammodo resplendere majestas.
2. Sed et est tibi altera quaedam terra propinquior, et super hac amplior, justiorque sollicitudo. Nemo quippe carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Consolare ergo eam, ut et ipsa requiescat in spe: audiens nimirum, quia replebitur majestate Domini omnis terra. Quomodo enim nunc carnem nostram, 0347B dilectissimi, majestas divina repleat, cum et magnus ille Paulus, primitias tantum spiritus habens, ingemiscat miserabiliter satis, et dicat: Scio quia non est in me, hoc est in carne mea, bonum? (Rom. VII, 18.) Et certe jam non dominabatur peccatum in ejus mortali corpore (Rom. VI, 12). Nota tamen adhuc, et corpus mortale perhiberi, et peccati quoque solum dominium negari. Erat enim etiam tunc lex peccati in membris ejus (Rom. VII, 23), quam quidem majestatis plenitudo cum venerit, prorsus excludet. Non solum autem, sed et novissima inimica destruetur mors. Replebitur ergo majestate Domini terra nostra, quando prorsus de medio fiet et peccati omnis sensus, et debitum mortis. Replebitur, inquam, omnis terra nostra Domini majestate, 0347C quando resurrectionis gloria vestietur, induet immortalitatis stolam, configurabitur denique claritati corporis Christi. Salvatorem siquidem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 20). Quid adhuc murmuras, caro misera, quid adhuc recalcitras, et adversus spiritum concupiscis? Si te humiliat, si castigat, si redigit in servitutem; id profecto in tuo genere non minus tua interest quam ipsius. Quid eis invides, qui de operibus vermium, et murium pellibus ingloriam plane gloriam mendicare non erubescunt, cultu indigno viris, interdicto et mulieribus; semetipsos dehonestantes potius quam ornantes? Reforment ipsi, aut magis certe deforment 0347D corpora sua; te si fueris corpus humilitatis, reformabit idem artifex qui formavit. Illam, si non desipis, praestolabere manum, ut quod fecit, ipsa reficiat.
3. Jam vero quid in ipsa prophetica visione sequatur attende: Et ea, inquit, quae sub ipso erant, replebant templum. Propterea sane dixit: Humiliare sub potenti manu Dei, ut exaltet te in tempore visitationis (I Petr. V, 6). Vide ut sub ipso inveniaris, alioquin non poteris esse cum ipso. Quid enim? putas, indifferenter admittet homines in illud tantae beatitudinis templum, qui ne ipsos quidem angelos indifferenter reliquit in eo? aut non discernet inter glebas, qui discrevit inter stellas? Examinabit certe argentum, qui ipsum quoque aurum 0348A probavit, et reprobavit. Qualem ergo, putas, necesse 946 est hominem inveniri, qui repudiati locum angeli sortiatur? Plane immunem ab omni iniquitate, sed ab ea maxime, quae in ipso quoque angelo, non ad levem offensam, non ad momentaneam iram inventa est, sed ad odium sempiternum. Semel turbavit superbia regnum illud, concussit muros, etiam prostravit ex parte, et parte non modica. Quid ergo? Facilene deinceps admittenda videtur? Nunquid non odit civitas illa, et vehementer hujusmodi pestem abominatur? Certi estote, fratres, eum qui superbis non pepercit angelis, nec hominibus parciturum. Non est contrarius sibi ipsi, non est personarum acceptor; similia sunt judicia ejus. Sola ei placet humilitas, sive in angelo, sive in homine: 0348B et qui sedet in throno, solos eligit subditos, e quibus repleat templum. Scriptum quippe est: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo, et in terra? (Psal. CXII, 5, 6.) Vide autem ne forte Michaelis verbum sit, superbo illi dicenti: Similis ero Altissimo, in faciem resistentis. Michael quippe interpretatum dicitur, quis ut Deus?
4. Bene ergo propheta cum dixisset, vidisse se Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; ne forte aut excelsum intelligeres de eo dictum qui ait: Ascendam super altitudinem nubium (Isai. XIV, 14); aut elevatum referres ad eos homines, qui in superbiam eriguntur, addidit: Et ea quae sub ipso erant, replebant templum; ut manifeste 0348C intelligas, non eam altitudinem commendari, quae extollitur adversus eum; sed eos in templo, sive in solio fore, qui sub eo sunt, alios quidem excelsos stabilitate solida, alios ex imo levatos miseratione divina. Ac ne forte objicias, ditioni ejus universa subesse, nec quidquam determinationis habere quod ait: Quae sub ipso erant: ut solam, quae voluntaria est, et ex fervore charitatis procedit, approbaret et commendaret Dei subjectionem, addidit et de seraphim, de quibus et nos loco suo dicemus, quod ab eo fuerit datum.
5. Et ea, inquit, quae sub ipso erant, replebant templum. Ab initio siquidem creaverat angelos Deus, in quibus beati illius templi plenitudo constaret: sed non in omnibus beneplacitum est ei, quia et in 0348D ipsis, ut scriptum est, angelis suis reperit pravitatem (Job. IV, 18). Fuit quippe in eis qui diceret: Ponam sedem meam ad aquilonem (Isai. XIV, 13); et populum qui sibi crederet, habuit. Miser ipse, qui sine Deo esse maluit, quam sub Deo; miseri et illi, qui videntes furem cucurrerunt cum eo. Exierunt infelices, et vacuus relictus est locus, quem accipiat alter. Nonne Deo subjecta eris, anima mea? Alioquin nec tibi locus erit in templo, quia quae sub ipso erant, replebant templum. Frustra pulsabunt fatuae virgines, in vanum clamabunt, ubi impletae fuerint nuptiae discumbentium, et janua clausa erit. Infelix anima, cui a nuptiis illis contigerit excludi! Infelix de quo clamabitur: Tollatur impius, ne videat gloriam 0349A Dei (Isai. XXVI, 10). Utquid enim lucem hanc temporalem miser ille videt, qui gloriam illam non merebitur intueri? Utinam nihil unquam vidisset oculus meus, si illa, quod avertat Deus, frustrandus est visione! Eant superbi, insolescant magis; extollantur, inflentur, appetant semper in cumulo apparere: ut cum venerit aequitatis linea, a plenitudine ejiciantur. Tu vero non sic, sed Deo subjecta esto, anima mea, subjecta sane ex animo, subjecta cum fervore devotionis; quia seraphim stabant super illud. Cum quibus stemus et nos hodie, fratres, nec dimoveamur a templo isto, in quo omnes dicunt gloriam, quia gloriam contemplantur Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO III. De verbis Isaiae prophetae, VI, 2.0349B
1. Non vobis arbitror excidisse de duobus seraphim hodie nobis habendum esse sermonem, 947 propter illud Isaiae, qui postquam Dominum sese vidisse testatus est super solium residentem, addidit, seraphim stare super illud. Seraphim quidem, dilectissimi, sicut frequenter audistis, nomen est supernorum spirituum, ordinis unius de novem, ipsiusque summi atque supremi. Verum hoc loco, ut arbitror, non in ea ponitur significatione, praesertim cum innumera illa sint agmina, hic vero duo tantum seraphim describantur. Et ego quidem, fratres, si licet in hac parte unicuique abundare in suo sensu, in duobus seraphim duplicem arbitror intelligi 0349C creaturam rationabilem, angelicam scilicet et humanam. Nec mireris hominem seraphim factum: memento quia Creator et Dominus seraphim factus est homo. Ad contumeliam tuam, o superbe, qui creatus inter angelos, inter angelos stare non meruisti, ecce rex noster novos in terra angelos fabricaturus advenit. Atque, ut tabescas amplius, et livore proprio torquearis; non qualescunque, nec inferioris alicujus ordinis angelos, sed seraphim. Audi enim quid ipse loquatur. Ignem, inquit, veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur; (Luc. XII, 49.) Vult ergo seraphim fabricari, ut ibi stent, unde tu corruisti. Seraphim, inquit, stabant super illud. Utquid ergo tu, qui mane oriebaris, 0349D Lucifer, in veritate non stetisti, nisi quia seraphim non fuisti? Seraphim quippe ardens vel incendens interpretatur. Tu vero habuisti, miser, lucem, sed ardorem non habuisti. Bonum erat tibi, si ignifer magis esses quam lucifer, nec tam immoderato appetitu lucendi, ut eras frigidus ipse, frigidam quoque eligeres regionem. Dixisti enim: Ascendam super altitudinem nubium, sedebo in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13, 14). Quid festinas mane oriri, Lucifer? quid gloriaris super sidera, quibus aliquando clarius rutilare videris? Brevis omnino erit gloriatio tua. Sequitur te Sol justitiae, quem te esse vana simulatione jactabas, cujus fervore pariter et splendore in nihilum redactus omnino dispareas. Frustra quoque paras venturum in fine saeculorum 0350A Dominum, tanquam veri solis ortum, in damnato illo quem assumpturus es homine praevenire, et extolli super omne quod dicitur, aut colitur Deus; quia et tunc adventus ejus illustratione penitus destrueris.
2. Quam melius, et certe non ad insipientiam sibi, Joannes Baptista, siquidem et ipse lucifer fuit, non sua praesumptione, ne et ipse fur esset et latro, sed Dei Patris auctoritate praemissus est ante Dominum! Ecce, inquit, mitto angelum meum ante faciem tuam (Luc. VII, 27), etc. Habes et in psalmo de eodem: Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17) Ille enim erat lucerna ardens et lucens: et voluerunt Judaei ad horam exsultare in lumine ejus, sed non ipse. Unde ergo? Ipsum interroga, ipse de se loquatur. 0350B Amicus, inquit, sponsi stat, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Stat ergo Joannes: neque enim arundo est vento agitata. Stat quia amicus est, stat quia ardens est, et seraphim stare describuntur. Vere amicus sponsi, qui procedentis de thalamo suo non aemulatur gloriam, sed parat viam, sed praedicat gratiam; ut et ipse de plenitudine ejus accipere mereatur. Lucet ergo Joannes, tanto utique clarius, quanto amplius fervet; tanto verius, quanto minus appetit lucere. Fidelis lucifer, qui Solis justitiae non usurpare venerit, sed praenuntiare splendorem. Non sum ego, inquit, Christus; venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti; et illud: Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos Spiritu sancto et 0350C igne (Joan. I, 20, 26, 27, 33). Ac si manifeste lucifer dicere videatur: Quid admiramini intuentes splendorem meum? Non sum ego sol; longe alium videbitis eum, in cujus comparatione tenebrae sum, et non lux. Ego, tanquam sidus antelucanum, matutino vos rore perfundo; ille emittet in fervore radios suos, solvet glacies, paludes siccabit, algentes calefaciet, pauperibus erit pro vestimento. Nec sane dissonat a verbo judicis vox praecursoris, sed manifeste ignem a Joanne promissum Christus exhibuit, dicens: Ignem veni mittere in terram.
948 3. Dicas fortassis, in igne ut fervorem, sic et splendorem esse. Non contendo, licet fervor ei quodam modo substantialior videatur. Ipsum potius 0350D audiamus, quid magis in igne commendet. Ignem, ait, veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat? Cognovisti certe quid velit. Sed ne illud quidem ignoras, quod vita in voluntate ejus (Psal. XXIX, 6); et servus sciens, nec faciens Domini voluntatem, plagis plurimis habeat vapulare (Luc. XII, 47). Quid lucere festinas? Nondum illud advenit tempus, in quo fulgebunt justi, sicut sol, in regno Patris eorum. Interim perniciosus est iste appetitus lucendi: fervere enim multo melius. Denique si tam vehementer splendorem desideras, quod videri vis, esse curato; et primum quaere fervorem, nec dubium quin et splendor adjiciatur tibi. Alioquin incassum laboras, quia vanus splendor absque fervore. Mutuala, aut magis certe simulata lux est, 0351A quae non ab igne procedit. Quod autem alienum est, ad modicum poteris usurpare. Erit major confusio, quod non erat tuum, tuum voluisse videri. Luna, ut aiunt, habet absque fervore splendorem, sed et ipsum mutuatur a sole; ideoque tam frequenter, imo et semper mutatur, nec unquam in eodem statu permanet. Sic profecto stultus ut luna mutatur, sapiens permanet ut sol (Eccli. XXVII, 12). Ille, inquam, stultus, qui in decore suo perdidit sapientiam, id est qui refriguit in splendore.
4. Cecidit ergo Lucifer ut fulgur de coelo; seraphim vero stant super illud. Stant plane seraphim; quia charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Stant attoniti et suspensi in contemplatione sedentis in throno, stant in aeterna incommutabilitate et aeternitate 0351B incommutabili. Tu sedere tentasti, o impie, propterea tui moti sunt pedes, et effusi sunt gressus tui. Filius est qui sedet in throno, Dominus sabaoth, cum tranquillitate judicans omnia. Sola sedet Trinitas, quae sola habet immortalitatem alias, immutabilitatem>; sola est apud quam non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Seraphim vero stant immutabiles quidem, sed suo modo, non in ejus comparatione. Stant extendentes se et intendentes in eum, in quem prospicere concupiscunt. Qui sedere praesumpsit, seipso voluit esse contentus: unde solam hodieque malitiam esurit; quia solam habet hanc a semetipso. Cum loquitur mendacium, de proprio loquitur; quia mendax est, et pater ejus 0351C (Joan. VIII, 44). Quod audis de verbo mendacii, intellige et de opere malitiae. Et licet male sibi in malo complaceat, sufficere tamen sibi nunquam poterit nec in ipso. Sola proinde sedet Trinitas summa, quae sola habet in se esse: in se est, et ideo sola vere est; sola se fruitur, sola nullius eget, sola sufficit sibi ipsi.
SERMO IV. De verbis Isaiae prophetae, VI, 2.
1. Cum dixisset propheta, quia seraphim stabant, adjunxit deinde, et ait: Sex alae uni, et sex alae alteri. Quid sibi volunt alae istae, fratres? Ergone etiam cum hiems transierit, et sedebit Rex super solium, volandum adhuc erit et ipsis seraphim, ut possint diversis occurrere necessitatibus diversorum, ab 0351D imminentibus liberare periculis, opem ferre laborantibus, in tribulatione positos consolari? Absit ut in illo aeternae beatitudinis regno necessitas, aut periculum, aut labor, aut tribulatio sit, cui oporteat subveniri. At quid ergo tunc alae? Placet mihi statio illa, omnino sic volo manere, nec aliquid prorsus admitto, quo mihi stabilitas illa depereat. Verumtamen scio, beate Isaia, quod propheta es tu, et spiritum ejus habes, qui abundantia pietatis excedit hominum non modo merita, sed et vota. Salva mihi sit illa tam amata stabilitas: jam si quid alae istae ad beatitudinem addiderint, non recuso. Credo autem sicut in statione immutabilitatem, sic et in 0352A volatu alacritatem promitti, ne videlicet insensibilis quaedam et quasi lapidea stabilitas aestimetur. Sed dicas: Etsi alas habere necesse est, quare tam multas? Quid sibi vult multiplicitas 949 ista pennarum? Audi quod sequitur: Duabus alis velabant caput, duabus pedes, et duabus volabant. In quibus verbis videre mihi videor, quod de statione dictum est, volatu manifestius explicari. Quo enim seraphim volant, nisi in eum, cujus ardent amore? Vide flammam quasi volantem, et stantem simul; nec miraberis jam seraphim stantes volare, stare volantes.
2. Sed quia diximus quo volant; ipsas quoque quibus volant alas exigere religiosa curiositas vestra videtur. Certius posset et credibilius testimonium 0352B perhibere, cui datum est et videre. Ego tamen opinor non incongrue pennas istas agnitionem et devotionem intelligi posse, quibus in eum, qui supra ipsos est, seraphim rapiuntur. Levat quippe cognitionis ala, sed sola non sufficit. Ruit citius qui una tantum ala volare contendit: et quo magis attollitur, pejus colliditur. Experti sunt hoc philosophi gentium, qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Denique traditi in reprobum sensum, usque in ipsis etiam passiones ignominiae corruerunt (Rom. I, 21, 26, 28); adeo vera probatur illa sententia: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). Sic et zelus absque scientia, quo vehementius irruit, 0352C eo gravius corruit, impingens nimirum atque resiliens. Ubi vero intelligentiam charitas, agnitionem devotio comitatur; volet secure quisquis ejusmodi est, volet sine fine, quia volat in aeternitatem.
3. Jam super ea, quae praemittitur, capitis et pedum velatione exstat a Patribus probata sententia, Dei caput, pedesque velari, eo quod lateat quid ante mundum fuerit, quidve futurum sit post ejus consummationem. Et hoc quidem pro eo, quod distincte in Latinis codicibus scriptum est: Caput ejus et pedes ejus. Testatur autem interpres noster in Hebraeo verbum esse commune, quod interpretari possit ejus, et suam; ut seraphim juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, vel faciem pedesque Dei, vel 0352D suam faciem ac pedes operire dicantur. Unde et mirum videri potest, cur e duobus eum magis in interpretatione elegerit sensum, quem visionis ipsius consequentia minus videtur admittere, ut videlicet volarent, et velarent pariter caput pedesque sedentis, nisi quod Origenis expositionem secutus est in hac parte.
4. Quod si de ipsis quoque seraphim licet accipere, sic pinge ea, ut operto capite et pedibus, solum appareat corpus medium, sed et ipsum quoque non penitus, propter eas nimirum alas, quibus volare perhibentur. Considero siquidem quasi quoddam caput, corpus et pedes meos in verbis Apostoli, 0353A quibus ait: Quos enim praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui: et quos praedestinavit, hos et vocavit; quos autem vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et magnificavit (Rom. VIII, 29, 30). Itaque initium meum solius gratiae est, et non habeo quid mihi in praedestinatione attribuam, sive vocatione. Non sic sane ab opere justificationis alienus sum: operatur et illud gratia, sed plane mecum. Videsne quemadmodum seraphim in medio appareat aliquatenus? Porro consummatio quidem et ipsa solius gratiae est: nec est mihi in hac parte, vel cum ea, sive in ea gloriari, quasi coadjutor videar, aut cooperator. Velat itaque seraphim caput suum duabus pennis, si et veraciter cognoverit, et humiliter fateatur, quia 0353B misericordia eum sola praevenerit. Velat et pedes alis aeque duabus, si misericordiae quoque, quae subsecutura est, nec ignarus exstiterit, nec ingratus. Quam sane capitis et pedum velationem et nunc quoque negligere non oportet, licet tunc maxime perficienda sit, quando judex sedebit super solium, et astantes sibi seraphim et agnitione veritatis subtilius illustrabit, et inflammabit vehementius charitatis ardore. In quorum numero indignos nos servos nominis sui ipsa, de qua locuti sumus, 950 constituere dignetur misericordia, quae ab aeterno est et usque in aeternum super electos, in medio quidem aliquatenus ostendens liberum arbitrium, meriti gratia; principium vero et finem omnino soli vindicans sibi: ut sit nobis alpha et omega Dominus 0353C Deus noster; et pro utroque jure clamemus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Amen.
SERMO V. De verbis Isaiae prophetae, VI, 1, 3.
1. Commendant nobis sacrae litterae Christum Dominum et ex Patre, et in Patre, et cum Patre, et a Patre, et pro Patre, etiam et sub Patre. Quod dicitur, ex Patre, ineffabilis est nativitas; quod in Patre, consubstantialis unitas; quod cum Patre, aequalitas majestatis. Sane enim tria haec ab aeterno. Caeterum si ex Patre nascens; quid in Patre, aut cum Patre? Non incongrue forsitan in Patre cubans, cum Patre sedens dicatur. Et audite consessus 0353D hujus, et hujus accubitus rationem. Sicut enim sessio majestatem, sic consessio aequalitatem exprimit majestatis, praesertim cum sit ei sedes a dextris Patris, non sane sub pedibus, vel quasi a tergo. Et sedere quidem jam quiescere est, sed jacere magis. Quid autem delectabilius et quodammodo dulcius esse videbitur Filio, quod in Patre est, an quod cum Patre omnibus praeest? In quo putas horum summa illa pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, et singularis requies Domini competentius assignetur? Etsi digne satis ore id exprimi nequeat, corde tamen forsitan pie concipitur: ut salva quidem in omnibus illius indivisibili simplicitate essentiae, inter gloriae aequalitatem, et substantiae unitatem, velut similis quaedam ei, quae inter consessum 0354A et accubitum est, cogitari posse distinctio videatur.
2. Denique parum videtur sponsae videre sedentem; cubantem sibi flagitat indicari. Indica mihi, ait, quem diligit anima mea, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Sed et animae omni, quae sanum sapit, dulcius sapit per omnem modum quod Apostolus ait: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); quam quod apostolis dicitur: Cum sederit Rex in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes (Matth. XIX, 28). Haud minus utique jucundior sessione cubatio. Ego in Patre, ait Filius, et Pater in me est (Joan. X, 38). Non potuit expressius substantiae unitas commendari. Ubi enim uterque in altero, nihil quasi exterius licet, nihil interius cogitari; 0354B simplicissimam magis credi necesse est in ambobus substantiae unitatem. Verumtamen aliquatenus huic simile est quod dicitur: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16): nisi quod hic quidem spiritualis quaedam unio, secundum quod supra memoravimus: Qui adhaeret Deo; non quidem unum, id est non una substantia, sed unus spiritus est; illic vero naturalis potius et substantialis unitas designatur. Unde et habes in Evangelio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Illud proinde juxta praefatam similitudinem, tanquam cubiculum Unigeniti, et quasi summa quaedam requies Domini est. Nos quoque per hanc voluntatum unionem et adhaesionem spiritus, quam nimirum charitas facit pro nostro quidem modulo, 0354C in hoc suum cubiculum et in suam requiem factus etiam primogenitus introducit.
3. Jam vero quod dicitur a Patre, ambulantem significat, et ad eum, quem proxime ipso praestante celebraturi sumus, spectat Incarnationis ejus adventum. Hinc nimirum et ipse ait: Ego enim a Deo processi et veni (Joan. VIII, 42). In terris denique visus, et cum hominibus conversatus, medius nostrum, quem nesciebamus, stetit, verus quidem Emmanuel, nobiscum Deus, nobiscum stans, sed pro Patre. Quod enim nobiscum stetit, adjutorium; quod pro Patre stetit, zelum designat. Paternam nempe quaerebat in omnibus gloriam, cujus et venerat facere voluntatem. Caeterum si pendentem 951 0354D consideres; si Christum et hunc crucifixum attendas, ibi maxime evidentissimeque eum sub Patre reperies. Hoc enim proprie ac specialiter ad humanae pertinuit naturae humilitatem, secundum quam ipse ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Dicerene audebimus quod aliquando etiam fuerit sine Patre? Nemo id praesumeret, si non prior ipse dixisset: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? (Matth. XXVII, 46.) Quasi quaedam enim ibi derelictio fuit, ubi nulla fuit in tanta necessitate virtutis exhibitio, nulla ostensio majestatis.
4. Habemus itaque Christum ex Patre nascentem, in Patre cubantem, cum Patre sedentem, a Patre ambulantem, pro Patre stantem, sub Patre pendentem, sine Patre quodammodo morientem. Quonam 0355A igitur modo ex his vidisse eum credemus Isaiam, cum diceret: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum? Longe enim per omnem modum dissimilis ea visio fuit, de qua alibi idem propheta: Vidimus eum, inquit, et non erat ei species neque decor: et aestimavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Idem utrobique vidit eumdem; sed non vidit eodem modo, ac per hoc quodam modo non eumdem. Ibi enim vidit eum lividum plagis, saturatum opprobriis, afflictum suppliciis, lacessitum injuriis. Vidit denique contemptibilem, vidit pendentem, vidit propter nos morientem, et ait: Attritus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus (Isai. LIII, 2-5). Ibi, inquam, novissimus virorum apparuit et despectus; hic autem 0355B plena erat omnis terra majestate ipsius. Ibi vir dolorum, et sciens infirmitatem; hic Dominus sedens. Et illa quidem communis visio verbo pluralis numeri designatur: haec autem tam singularis est, quam sublimis. Ibi ergo tanquam unus de multitudine: Vidimus ait; hic vero tanquam solus et solitarius, levans se supra se: Vidi, inquit, Dominum sedentem, etc. Sane competenter Dominus dicitur, qui sedere conspicitur. Sedere enim praesidentis est, sedere dominantis est et regnantis. Maxime vero sedere super solium, dominationem notat; nam sedere simpliciter, aliquando et humiliationem. Caeterum, ut praediximus, qui in Patre cubat delicians, cum Patre imperans sedet; ibi sponsus amabilis, hic dominus admirabilis; denique gloriosus Deus in 0355C sanctis suis, mirabilis in majestate sua.
5. Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus: et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Quae enim sub ipso erant? Nunquid ipsum quod dixerat solium? Quamlibet excelsum et elevatum, sub ipso tamen nihilominus erat. Si enim ipse super solium sedens, solium plane sub ipso. Et quomodo illud replebat templum? Deinde quando et ipsa jam terra omnis plena est majestate ejus; quomodo templum adhuc vel unde repletur? Enimvero disce ex his quae audis, solium non machinam imaginari corpoream, sed angelicam intelligere creaturam. Si enim sedes sapientiae est anima justi, quam 0355D dignior sedes angeli sancti? Hoc plane solium gloriae ejus, excelsum per naturam, sed multo magis per gratiam elevatum. Excelsos enim fecit eos natura conditionis, elevatos gratia confirmationis, de qua dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Ea igitur agmina angelorum, in quibus sedet Deus, et quae sub ipso sunt, templum replent, licet jam terra omnis ipsius plena sit majestate. Ubique enim regnat, ubique imperat, ubique majestas ejus, sed gratia forte non ita. Non, inquam, ubique sicut potestas, sic et voluntas ejus bona, et beneplacens et perfecta. Alioquin quid est quod dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra? (Matth. VI, 10.) Fit enim voluntas ejus de omnibus, fit per omnes, non in omnibus tamen. In electis spiritibus fit voluntas 0356A Dei, quando eis efficitur cum ipso una voluntas. Haec sane adhaesio spiritualis unum spiritum faciens, sicut multitudinis quoque credentium cor unum et anima una legitur exstitisse (Act. IV, 32). Et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Replebant omni benedictione spirituali, replebant 952 consolatione divina, replebant divisionibus gratiarum, replebant denique fructu sanctificationis: siquidem domum tuam, Domine, decet sanctitudo. Replebant diversis charismatum donis, spiritu sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis; et replebant illud spiritu timoris Domini.
6. Seraphim stabant super illud. Nomen est ordinis angelorum summi atque supremi, ut merito stare super caeteros describantur: et ipsi tamen 0356B quamlibet caeteris praestent, astant nihilominus Domino praesidenti, devotum utique ministerium, et plenum reverentiae obsequium exhibentes. Aliter enim Domini, aliter angeli, aliter hominis intelligi convenit stationem. Stat Christus pro Patre zelans, Patris gloriam quaerens; et tanquam fidelis Unigenitus, imo et primogenitus Patris, zelo Patris adjuvans adoptivos. Sic illum Stephanus stantem vidit (Act. VII, 55), quem habuit adjutorem: sic Propheta in adjutorium eum surgere precabatur, Exsurge, inquiens, Domine, adjuva nos (Psal. XLIII, 26). Sane angelica statio ministratio est, dicente propheta: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant (Dan. VII, 10). Nam hominis quidem stare, persistere est in vigore animi, et 0356C observatione propositi. Sic Moyses stetit in confractione in conspectu Domini, ut averteret iram ejus: sic stetit Phinees, et placavit (Psal. CV, 26, 30). Seraphim stabant super illud. Quid sibi vult, quod non unum, non plurimos stantes vidisse se perhibet propheta, sed duos? Duos siquidem ei apparuisse constat ex eo quod secutus adjunxit: Sex alae uni, et sex alae alteri. Et bene duo stabant: Vae enim soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem (Eccle. IV, 10). Vae tibi, superbiae spiritus, solitudinis et solitariae praesumptionis amator: non stetisti in veritate; expulsus es; pes superbiae stare non potuit. Solus sedere volens, tanquam fulgur cecidisti de coelo, non habiturus aliquando sublevantem.
0356D 7. Sex alae uni, et sex alae alteri. Ad quid multiplicitas ista pennarum? Duabus, inquit, velabant caput ejus, et duabus pedes; et duabus volabant. Grande mysterium et profundum utique sacramentum! Attentas in vobis haec verba desiderant aures, sed multo magis disertam in nobis linguam exigunt, maximeque animum spiritualem. Dico autem utcunque quod sentio, nec sane affirmans dico, sed conjectans quodammodo et opinans. Quid enim aestimare vetat, dejecto Lucifero, ad pervigiles excubias seraphim constitutos; sicut ejecto homine, teste Scriptura, cherubim ad custodiam posuit Deus? Nec incongrue forsitan cherubim flammeus traditur gladius (Gen. III, 24), ut a ligno vitae incisio pariter et incensio, quibus nihil carni terribilius, manum 0357A prohibeant corporalem. Porro seraphim tantum alas accipiunt, quarum velamine arceant oculum spiritualem. Denique duabus, inquit, velabant caput ejus, et duabus pedes; ut nec alta Dei, nec profunda ejus iniquus ille valeat contemplari. Erit cum revelabitur gloria Domini; sed non erit hoc nisi factum fuerit ante quod scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10). Interim sane velatur caput, velantur pedes, ut medium quidem aliquid eidem impio videndum, sed ad invidendum utique relinquatur. Et velantur alis, quae nimirum sic illum arceant, ut istos sustineant et sustollant.
8. Quaerendum tamen prius, quibus alis volare dicantur; quia duabus, inquit, volabant. Nec incongrue 0357B forsitan duas istas naturae, et gratiae dicimus: praesertim cum prius quoque in his ipsis etiam solii celsitudo et elevatio a nobis fuerit assignata. Vivaci siquidem per naturam intellectu, et ferventi nihilominus affectu per gratiam in eum qui supra ipsos est extenti jugiter et intenti, stare quidem (ut diximus) per ministerium, sed et volare per studium perhibentur. Licet enim velent caput Domini, velent etiam pedes; sed sibi ista non velant, magis autem sedule volant et volitant inter ista, et alta potentiae ejus, et profunda sapientiae vestigantes. Nec sane scrutatores sunt majestatis, ut proinde opprimantur a gloria: quod non minus diligant quam intelligant, utpote quos 953 ille regit et agit Spiritus qui scrutatur etiam alta Dei. Superbus ille Lucifer, 0357C lucem praeferens, non ignem habens, alteri tantum innixus alae, casum facere potuit, non volatum. Exsultavit enim lucidus esse, non fervidus, non incensus, quod seraphim sonat. Non ergo stetit, quia contempsit; sed nec volare potuit, quod praesumpsit. Sustulit eum naturae vivacitas, sed in suam plane perniciem, quippe quem defectus gratiae mox dejecit. Nec dissimilis sane illorum casus, qui cum cognovissent Deum, non glorificaverunt, aut gratias egerunt: quo tandem merito traditi sunt in reprobum sensum, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21, 28). Denique et ipsi eorum principi interpositum est velamen, quod nulla jam naturae vivacitate pertranseat, ut ipsius, qui super solium 0357D sedet, caput aut pedes valeat intueri. Siquidem seraphim stantes et astantes duabus alis caput velant, duabus pedes.
9. Non est corporalis divina substantia, nec in formam hominum membris distincta corporeis. Spiritus est Deus; et quae de eo dicuntur, spiritualiter vestiganda. Alioquin quis nobis revelabit hoc caput, et pedes istos, quos geminis alis seraphim velant, nisi Spiritus ipse, qui novit omnia quae in eo sunt, et scrutatur etiam alta Dei? Ego enim opinor ipsa esse quae in hoc loco capitis nomine designantur. Itaque secundum hunc sensum caput ejus, majestas ejus, potestas ejus, sempiterna virtus atque divinitas. Caput ejus, juxta illud propheticum: Justitia tua sicut montes Dei. Nempe quod sequitur, 0358A Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7), non incongrue forte videtur pedum posse appellatione signari. Sunt enim velut quidam pedes ejus, investigabiles viae ejus, inscrutabilia judicia ejus, profundum sapientiae ejus, et irreprehensibilis quaedam, sed incomprehensibilis dispositio ejus. Ad hos pedes ipsum quoque Dominicae incarnationis mysterium specialiter noscitur pertinere, et omnis pariter operatio nostrae salutis. Cernere est quam sit justitia illa sublimis, quam sicut montes Dei propheta esse miratur. Nostra enim (si qua est) humilis est justitia, recta forsitan, sed non pura. Nisi forte meliores nos esse credimus, quam patres nostros, qui non minus veraciter quam humiliter aiebant: Omnes justitiae nostrae, tanquam pannus menstruatae mulieris 0358B (Isai. LXIV, 6). Quomodo enim pura justitia, ubi adhuc non potest culpa deesse? Recta proinde interim videri potest justitia hominum, si tamen peccato non consentiant, ut non regnet in eorum mortali corpore. Nam primi hominis in initio quidem non modo recta, sed etiam pura fuit, quandiu ei datum est nec sentire peccatum. Caeterum et haec ipsa, quoniam firma non fuit, et puritatem facile perdidit, et ne ipsam quoque retinuit rectitudinem suam. Sane apud angelos justitia recta, pura, et firma est; sublimis quidem, sed adhuc longe inferior quam divina. Non enim innata est eis, sed a Deo collata: ut natura ipsa, quod ex se est, non modo justitiae, sed etiam injustitiae capax inveniatur. Nunquid non ista est pravitas quaedam, quam in 0358C angelis suis vera illa Justitia legitur invenisse? (Job IV, 18). Non enim justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, ait is qui Dei justitiam minime ignorabat (Psal. CXLII, 2). Nec ait: Omnis homo, sed, omnis vivens, forte, ut ne ipsos angelicos eum noveris spiritus excepisse. Vivunt enim et ipsi, tanto verius, quanto propius adstant ei apud quem est fons vitae. Nihilominus etiam justi sunt, sed ex eo, non coram eo; munere ejus, non in ejus comparatione. Ipse enim sibi justitia est, cujus voluntas non tam aequa, quam ipsa aequitas: et utraque non aliud quam ipsa substantia est. Illa ergo justitia verissime sicut mons est, quae recta est, quae pura est, quae firma est, et, ut ita dixerim, etiam 0358D substantia est. Quanta in hoc capite latet altitudo! quando gloria est, quantaque sublimitas in hoc umbroso et condenso monte reposita!
10. Quibus tamen putamus alis hoc caput seraphim velant, ut nulla sublimitate naturae, nulla rationis 954 perspicacitate nequam oculus in illam queat irrumpere veri luminis claritatem? Duabus, ni fallor, alis, suae videlicet ipsorum gloriae, et felicitatis. Ineffabiliter siquidem delectantur in admiratione contemplationis illius; nec minus gloriantur in ipsius veneratione. Iniquus ille admirationem quidem, sed non venerationem habens, quia subdi noluit per venerationem, figi non valuit per admirationem. Denique admirationem ipsam in aemulationem convertit; nec venerari dignatus, sed 0359A conatus est imitari. Quam melius seraphim sua ipsa admiratione felices, veneratione etiam venerabiles fiunt, veram in ipso habentes gloriam, cui servire regnare est, et apud quem omnis qui se humiliat exaltatur? Et nunc audi quemadmodum his duabus alis ipsum, quod diximus, caput Domini ne iniquus ille inspiciat, velare seraphim videantur. Quoties enim sursum dirigit aciem, in angelicam statim felicitatem et gloriam malignus offendit; et offendit oculum pessimus humor, livor proprius, ut penetrare ultra non possit. Sic nimirum quasi gemino quodam velamine, ne sublimiora prospiciat, invidus praepeditur; ad illorum, quos superiores habere dolet, modo quidem felicitatem, modo gloriam, modo utramque simul, reverberata acie contabescens. 0359B Quis enim tam gravis pruritus oculi, quam invidia est? Nec vero aliis livor invidus, quam aliena gloria et felicitate torquetur. Miseria enim, ut aiunt, invidia caret.
11. Sed et pedes Domini, quibus nimirum impenetrabilem judiciorum ejus abyssum, et dispositionis ejus vias diximus investigabiles designari, duabus aeque alis velant seraphim. Ego autem dico, prudentia et fidelitate. Cum enim et fideles pariter ministri sint, et prudentes; sic divina negotia gerunt, et saluti provident electorum, ut malignus ille deprehendere omnino non possit. Ex hoc pedum velamento factum reor, ut nesciens Dominum gloriae fecerit crucifigi: ex hoc quotidie fieri, ut salutis nostrae negotiis ignorans serviat et invitus, sero 0359C postmodum plangens, quod dum obesse voluit, inventus est profuisse. Sic nimirum per administratorios spiritus illuditur ejus astutiae, quod et fideles sint qui detegere nolint, et prudentes qui norint tegere divinae erga nos providentiae et dispositionis arcana.
12. Caeterum sicut e supremis duabus alis nequissimus ille admirationem habuit, sed non venerationem, 0360A ut diximus; sic e mediis quoque spiritualem ei intellectum natura, sed non etiam gratia affectum dedit. Sed nihilominus ex infimis istis facile satis animadvertere est, quam inventus sit fidelitatis expers, non autem similiter caruisse prudentia. Nisi tu forte alium aliquem putas esse, qui dictus est callidior cunctis animantibus serpens (Gen. III, 1). Forte etiam non incongrue dicimus quoniam eo ipso tam irrevocabilis casus ejus, irreparabilisque collisio fuerit, quod ex his quas diximus alis, sicut in parte dextra nulla adfuerit, sic in laeva nulla defuerit. Non ita sane duo illi, quos prophetica nobis visio commendavit stantes, et astantes Domino majestatis. Cujus etiam duabus, ut dictum est, alis caput velant; ipsa equidem sua admiratione, 0360B in qua delectantur feliciter ac veneratione in qua sublimiter gloriantur: duabus etiam pedes, fidelitate videlicet atque prudentia. Porro duabus volant, naturae, ut diximus, perspicacia et efficacia gratiae. Sane mediam quasi quamdam longanimitatem nudam visibilemque relinquunt, longitudinem dico et benignitatem Dei, ad poenitentiam homines invitantis. Omnibus enim cernere est, quemadmodum solem suum super bonos et, malos oriri faciat, et pluat super justos pariter et injustos. Hac nimirum charitate verus ille Salomon quasi quaedam media sua constravit propter filias Jerusalem (Cant. III, 10): ut quibus altiora se quaerere et profunda vestigare non licet; in his saltem mediis 0360C valeant exerceri, et ad subtilium, sublimiumque exinde rerum 955 contemplationem promoveri aliquando mereantur. Caeterum nequissimus ille ex hac visione et in praesenti torquetur acrius, et gravius cruciabitur in futuro. Primum quidem, quod ipsam nobis longanimitatem benignitatis invideat; deinde, quod nequaquam sibi ipsi hac saltem occasione provideat, ut ad poenitentiam adducatur.