S. Laurentii, diaconi et martyris

  Die 10 augusti

S. Laurentii, diaconi et martyris

Festum

 

Deus, cuius caritatis ardore beatus Laurentius servitio claruit fidelis et martyrio gloriosus, fac nos amare quod amavit, et opere exercere quod docuit. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Diaconus erat Ecclesiae Romanae et martyr occubuit in persecutione Valeriani, quattuor dies post Xystum II papam suosque collegas quattuor diaconos romanos. Eius sepulcrum invenitur prope viam Tiburtinam, in agro Verano, iuxta quod Constantinus Magnus basilicam erexit. Eius cultus iam saeculo IV in Ecclesia diffusus erat.

Depositionem S. Laurentii die 10 augusti testificatur Depositio Martyrum (354).

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *