S. Iosephinae Bakhitae, virginis

Die 8 februarii

S. Iosephinae Bakhitae, virginis

 

 

Deus, qui beatam Iosephinam a servitute abiecta ad dignitatem filiae tuae et Christi sponsae adduxisti, da nobis, quaesumus, eius exemplo, Dominum Iesum crucifixum constanti dilectione prosequi et in caritate ad misericordiam propensos perseverare. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Nata est in regione Darfur Sudaniae prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiae omnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.

Canonizata est anno 2000, eiusque festum eodem anno  in Calendario romano est ascriptum.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *