Ss. Ioannis de Brébeuf et Isaac Iogues, presbyterorum, et sociorum, martyrum

Die 19 octobris

Ss. Ioannis de Brébeuf et Isaac Iogues, presbyterorum,
et sociorum, martyrum

Martyres in Canada 

Deus, qui spem beatam regni aeterni sanctorum Ioannis et Isaac eorumque sociorum opere et sanguinis effusione manifestare voluisti, concede propitius, ut, eorum intercessione, fides christianorum in dies firmetur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Inter annos 1642 et 1649 in pago Auriesville, in America Septentrionali occisi sunt ab indigenis Huronibus et Irochenis, postterrifica tormenta, octo sodales Societatis Iesu, qui ethnicos illius regionisad veram fidem perducere satagebant. Isaac Iogues die 18 octobris 1647 occubuit,Ioannes de Brébeuf autem die 16 martii 1648. 

Canonizati sunt anno 1930 cum aliis sex missionariis, quimartyrium subierunt inter annum 1642 et 1649.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *