In Passione S. Ioannis Baptistae

 Die 29 augusti

In Passione S. Ioannis Baptistae

Memoria

 

Deus, qui beatum Ioannem Baptistam et nascentis et morientis Filii tui Praecursorem esse voluisti, concede, ut, sicut ille veritatis et iustitiae martyr occubuit, ita et nos pro tuae confessione doctrinae strenue certemus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Memoria agebatur S. Ioannis Baptistae die 29 augusti Hierosolymis iam saeculo V, cum probabilius eadem die anniversarium haberetur dedicationis basilicae in honorem Praecursoris Domini Sebaste in Samaria aedificatae. Saeculis autem VI et VII festum divulgatum est tum in Oriente tum in Occidente titulo Passionis vel Decollationis S. Ioannis Baptistae.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *