«In natali S. Benedicti» — Bernardus Claraevallensis

0375 IN NATALI SANCTI BENEDICTI ABBATIS. SERMO.

0375D 1. Convenientibus vobis in unum ad audiendum verbum salutis, magnus mihi timor est, fratres mei, ne quis forte minus digne illud recipiat, et non sicut recipiendum est verbum Dei. Scio enim terram, quae saepius supervenientem in se receperit imbrem, si fructum non fecerit, reprobam fore, et proximam maledicto (Hebr. VI, 7, 8). Et ego utique, si possem, 0376D benedictiones vobis dare mallem, et non maledictiones. Imo vero ipsam benedictionem coelestis utique Patris nostri, non meam (quam tamen ipso quidem dignante accipitis per os meum) opto vobis benedictionem manere semper, nec in maledictionem posse mutari.

2. Celebramus hodie magistri nostri gloriosi Benedicti 0377A natale: pro eo vobis et de eo solemnis ex more sermo debetur. Cujus dulcissimum nomen, cum omni vobis jucunditate amplectendum est et honorandum; quoniam ipse dux noster, ipse magister et legifer noster est. Delector quidem et ego in ipsius memoria, licet non meo sine rubore beati hujus patris nomen audeam memorare. Est enim mihi de ipsius imitatione vobiscum saeculi abrenuntiatio, et monasticae professio disciplinae; sed singulariter sine vobis cum eo participo nomen abbatis. Abbas fuit, et ego. O abbas, et abbas! Nomen unum, sed in altero sola magni nominis umbra. Ministerium unum, sed heu me! quam dissimiles ministri, quantum ministratio ipsa dissimilis! Vae mihi, si tam longe a te fuero, o beate Benedicte, in futuro, 0377B quam a tuae vestigiis sanctitatis longe esse reperior in praesenti. Sed non mihi haec apud vos perorare necesse est. Scio quod scientibus me loquar: tantum peto, ut pudorem hunc, et hunc timorem meum fraterna compassione levetis.

3. Quando tamen omnino dispensatio mihi credita est, etsi non habeo apud me quod vobis apponam, quaeram a beato Benedicto tres panes, quibus vos pascam. Reficiat vos sanctitas ejus, justitia ejus, pietas ejus. Recolite, dilectissimi, quod non omnes qui in processione Domini fuerunt, sua illi prostraverint vestimenta. In illa, inquam, processione, quam annuente Domino in proximo sumus celebraturi, quando venienti Domino ad passionem, et sedenti super asellum populi occurrerunt, non omnes 0377C vestimenta sua prosternebant in via, sed caedebant aliqui ramos de arboribus (Matth. XXI, 1-9). Non erat hoc magnum, quod gratis acceperant, gratis dabant. Verumtamen ne ipsi quidem penitus otiosi fuerunt, sed nec a processione leguntur exclusi. Fratres mei, pium Christi jumentum, qui cum Propheta dicere potestis, Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23); vos quibus insidet Christus, quoniam, anima justi sedes est sapientiae; et Apostolus praedicat 968 Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24): si non habeo vestes quas pedibus vestris prosternam, tentabo vel ramos caedere de arboribus, ut tantae processioni vel parum aliquid non desit ministerii mei.

0377D 4. Arbor fuit beatus Benedictus, grandis atque fructifera, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Ubi sunt decursus aquarum? Profecto in vallibus; quia inter medium montium pertransibunt aquae. Quis enim non videat etiam torrentes montium ardua declinare, et mediam ad humilitatem semper devertere vallis? Sic profecto, sic Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Securus hic fige pedem, quicunque es jumentum Christi, super hunc ramum innitere, semitam vallis incede. Nimirum in monte sibi sedem constituit serpens antiquus, mordens 0378A ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro: propterea vallem magis elige ad ambulandum, vallem elige ad plantandum. Neque enim vel in serendis arboribus montana solemus eligere, quod frequenter arida sint et petrosa. In vallibus pinguedo est: ibi proficiunt plantae, ibi plena spica, ibi centesimus oritur fructus, juxta illud, Et valles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14). Audis quia ubique vallis laudatur, ubique humilitas praedicatur. Ibi ergo plantare, ubi decursus aquarum; quia ibi copia gratiae spiritualis; et aquae quae super coelos sunt, laudant nomen Domini, id est, coelestes benedictiones faciunt ut laudetur. Stemus in hac, charissimi, et plantati stemus, ut non arescamus. Non moveamur quocunque flatu, sicut scriptum est: Si spiritus habentis potestatem 0378B super te irruerit, locum tuum ne deseras (Eccle. X, 4). Nulla enim tentatio vobis praevalebit, si non in magnis et in mirabilibus super vos ambuletis, sed permaneatis radicibus firmis in humilitate radicati atque fundati. Sic plantatus secus decursus aquarum sanctus iste confessor Domini, fructum suum dedit in tempore suo.

5. Sunt enim qui fructum non faciunt: sunt qui faciunt, sed non suum: sunt qui faciunt suum, sed non in tempore suo. Sunt, inquam, arbores infructuosae, ut quercus et ulmus, et silvestres aliae arbores; sed hujusmodi nemo plantat in horto suo, quia non faciunt fructum: et si quem faciunt, non humano esui aptus est, sed porcino. Tales sunt filii hujus saeculi, agentes in comessationibus et ebrietatibus, 0378C in crapula et voracitate, in cubilibus et impudicitiis. Haec namque porcorum cibus sunt, quos Judaeus verus prohibetur comedere (Deut. XIV, 8), Christianus scilicet, qui his non debet adhaerere. Sicut enim caro porcina cum comeditur, nostrae adhaeret carni, ut jam sit una caro; sic transgressor praecepti Dominici spurcos sibi sociat spiritus, et adhaerendo eis unus cum eis efficitur daemon. Nam et idcirco in sacrificiis prohibetur animal illud offerri, quod spurcos spiritus immundosque designet; qui relicta omni munditia, solis sibi in spurcitiis complacentes, vitiorum et criminum semper coeno delectantur involvi. Unde et in Evangelio, legio illa maledicta, dum ejiceretur ab homine, tanquam 0378D simile sibi animal porcos postulat, nec negantur (Marc. V, 1-13). His fructum ferunt arbores infructuosae, ad quarum radices securis posita jam videtur.

6. Arbores autem quae fructum faciunt, sed non suum, hypocritae sunt, cum Simone Cyrenaeo crucem portantes non suam: qui religiosa intentione carentes, angariantur; et quae non amant, amore gloriae quam desiderant, facere compelluntur. Jam in eo quod dicitur, in tempore suo (Psal. I, 3), arguuntur quidam ante tempus fructificare volentes. Nonne enim et arboribus nostris, citius quam oporteat 0379A pullulantibus, timemus omnino floribus intempestivis? Sic sunt aliqui, quorun fructus, quia nimis propere, minus prospere oriuntur. Hi sunt, qui in initio conversionis, suae aliis fructificare continuo velle praesumunt, contra legis decreta arare in primogenito bovis, et ovis primogenita tondere festinantes. Vultis nosse quam sollicite id vitaverit sanctus iste magister noster? Et hunc ramum vobis oppono; quoniam tribus annis soli Deo notus, hominibus 969 mansit incognitus. Fructum quidem multum tulit, ipsi cernitis; sed in tempore suo. Neque enim credebat tempus esse fructificandi, quando tanta carnis tentatione gravatus est, ut pene eederet, pene discederet. Ego enim nec istum quidem ramum praeteribo, quoniam etsi hirsutus quodam modo spinarum 0379B aculeis, quibus seipsum Domini Benedictus injecit; tamen utilis est omnino: utilis jumento Domini propter foveas tentationum, ne in eas incidat consentiendo, sed magis resistat, et viriliter agat, sustineatque Dominum ne desperet. Hic ergo fige pedem, Christi jumentum, et disce quantumcunque acerba tentatio saeviat, non cedere, nec credere propterea derelictum te esse a Domino, sed memineris scriptum esse: Invoca me in die tribulationis, eruam te et honorificabis me (Psal. XLIX, 15).

7. Ergo, ut dicere coeperam, non credebat beatus Benedictus tunc esse fructificandi tempus, quando adhuc tantis tentationibus urgebatur; sed venit tempus, et in tempore suo fructum dedit. De fructu ejus sunt illa tria quae superius tetigi: sanctitas 0379C ejus, justitia ejus, pietas ejus. Sanctitatem miracula probant, doctrina pietatem, vita justitiam. Vides, o jumentum Christi, ramos foliis virentes, vernantes, floribus, onustos fructu. Super istos innitere, ut gressus rectos facias pedibus tuis. Sed quomodo tibi appono ejus miracula? nunquid ut miracula facere velis? Nequaquam, sed ut miraculis ejus innitaris: videlicet ut confidas et gaudeas quod sub tali positus es pastore, quod tantum meruisti habere patronum. Omnino enim valde potens est in coelis, qui tam potens exstitit in terris: secundum magnitudinem gratiae, magnitudine gloriae exaltatus. Nam et juxta radicum quantitatem rami prodire noscuntur: et quot radicibus arbor innititur, tot ramis, sicut aiunt, decoratur. 0379D Sic ergo, licet non habeamus nostra, consolatio magna nobis esse debent patroni nostri miracula. Doctrina vero instruit nos, et dirigit gressus nostros in viam pacis. Porro vitae justitia omnino roborat et animat nos; ut tanto magis accendamur ad agenda quae docuit, quanto certi sumus eum non alia docuisse quam fecerit. Sermo quidem vivus et efficax, exemplum operis est, plurimum faciens suadibile quod dicitur, dum monstrat factibile quod suadetur.

8. In hunc ergo modum sanctitas confortat, pietas informat, justitia confirmat. Quantae enim pietatis fuit, quod non solum praesentibus profuit, sed etiam pro futuris sollicitus fuit? Non solum his qui tunc erant, fructum tulit haec arbor, sed usque hodie 0380A fructus ejus et manet, et crescit. Dilectus plane Deo et hominibus: cujus non sola praesentia in benedictione fuit, sicut sunt multi dilecti Deo soli, quia soli Deo jam cogniti; sed et memoria ejus etiam nunc in benedictione est. Nam et usque hodie in triplicem amoris Domini confessionem, triplici hoc fructu pascit Domini gregem. Pascit vita, pascit doctrina, pascit et intercessione. Per quam incessanter adjuti, fructificate et vos, charissimi, quoniam in hoc positi estis, ut eatis et fructum afferatis. Unde eatis? Utique a vobis ipsis, sicut scriptum est: A voluntatibus tuis avertere (Eccli. XVIII, 30). Nam et de Domino legimus quia exiit seminare semen suum (Matth. XIII, 3). Ecce et hic habemus semen suum, sicut et prius fructum suum. Imitemur et hunc, fratres; 0380B quoniam ad hoc venit, ut formam nobis traderet, et viam demonstraret.

9. Fortassis et ipse Dominus arbor est, et debemus ab eo quoque ramos accipere, quos vestris pedibus apponamus: imo non fortasse, sed magis vere arbor est ipse et planta coelestis, sed in terris plantata, sicut scriptum est: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Ab eo igitur hunc ramum vobis appono, ut sicut seipsum exinanivit, hoc ipsum sentiatis in vobis: nisi quod non tam ego appono, quam Apostolus, apud quem legistis: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem 0380C hominum factus, et habitu inventus 970 ut homo (Philipp. II, 5-7). Et vos itaque, fratres charissimi, exinanite vos, humiliate vos, seminate vos, perdite vos. Seminate corpus animale, et resurget corpus spirituale. Perdite animas vestras, et in vitam aeternam servabitis eas. Vultis nosse quomodo id fecerit Apostolus ipse qui docuit? Sive, inquit, mente excedimus Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor, V, 13). Quid ergo tibi? Ego, inquit, factus sum tanquam vas perditum (Psal. XXX, 13). Bene seipsum perdit, qui nihil unquam pro se facit; sed omnis ejus intentio et omne desiderium tendit ad Dei placitum, et utilitatem fratrum suorum. Infelix enim qui seminat in carne, quia de carne metet corruptionem (Galat. 0380D VI, 8). Alibi vero scriptum est: Beati qui seminant super omnes aquas (Isai. XXXII, 20). Sed quomodo super omnes aquas? Forte et super aquas, de quibus legitur: Et aequae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4): quae sunt virtutes angelicae, et coelestes populi. Ita plane: Quoniam spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9).

10. Seminemus igitur hominibus exemplum bonum per aperta opera; seminemus angelis gaudium magnum per occulta suspiria, et per caetera hujusmodi, quae solis eis sunt nota. Gaudium enim est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Hinc dicebat Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 0381A 21). Nam Deo omnino noti sumus; sed coram Deo dixit, id est, coram eis qui vultui ejus semper assistunt. Ipsis enim maxime placet, cum vos vident occulte orantes, aut ruminantes psalmum aliquem, aut tale aliquid facientes. Sic seminate et vos, sic fructificate, charissimi. Seminate et vos, quia tam multi ante vos seminaverunt; fructificate, quia vobis seminaverunt. O genus Adam, quam multi seminaverunt in te, et quam pretiosum semen! quam male peribis, et quam merito, si perierit in te tantum semen, simul et seminantium labor! Cui perditioni traderis ab agricola, si in te perierint haec universa? Seminavit in terra nostra tota Trinitas, seminaverunt angeli pariter et apostoli, seminaverunt martyres, et confessores, et virgines. Seminavit Deus 0381B Pater; quoniam eructavit cor ejus Verbum bonum. Dominus enim dedit benignitatem, et terra nostra dedit fructum suum. Seminavit et Filius: ipse enim est qui exiit seminare semen suum. Pater enim non exiit, sed Filius a Patre processit, et venit in mundum; ut qui prius erat cogitatio pacis in corde Patris, fieret et ipse pax nostra in utero matris. Seminavit et Spiritus sanctus; quia et ipse venit, et apparuerunt discipulis dispertitae linguae tanquam ignis. Ita tota Trinitas seminavit: Pater scilicet pacem de coelo, Filius veritatem, Spiritus sanctus charitatem.

11. Angeli quoque seminaverunt, quando cadentibus aliis ipsi steterunt. Dixit enim Lucifer ille, non jam lucifer, sed tenebrifer et vesperus: Sedebo in monte testamenti, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). 0381C O impudens et imprudens! Millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt (Dan. VII, 10); et tu sedebis? Cherubin, ait propheta, stabant (Isai. VI, 2; Ezech. X, 3), et non sedebant; quid laborasti, ut jam sedeas? Omnes administratorii sunt spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis; et tu sedebis? quid seminasti, ut jam metas? Non est tuum, non est tuum hoc, sed quibus paratum est a Patre. Quid eis invides? Profecto ipsi sedebunt; ipsi, inquam, vermiculi terrae judicantes sedebunt, et tu non modo non stabis, sed judicandus astabis. Nescitis, ait Apostolus, quia et angelos judicabimus? (I Cor. VI, 31.) Ipsi utique qui ibant et flebant, mittentes semina sua, venientes 0381D autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Duo manipuli sunt quos quaeris, honoris scilicet et quietis. Sessionem affectas et altitudinem; sed non sic, impie, non sic: non colliges, quia non seminasti. Qui seminaverunt laborem et vilitatem, metent honorem pariter et quietem. Pro confusione enim sua duplici et rubore alias, labore>, in terra sua duplicia possidebunt. Unde et dicebat quidam: Vide humilitatem meam, et laborem meum (Psal. XXIV, 18). Hodie utique audistis in Evangelio promittentem Dominum et dicentem 971 discipulis: Sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ecce quies sessionis, et honor judicii. Nam et ipse Dominus ad haec noluit pervenire, nisi per humilitatem 0382A et laborem. Unde et morte turpissima condemnatus est, interrogatus tormentis, et opprobriis saturatus: utique ut inimicus induatur confusione, ipse pariter et omnes qui imitantur eum, et praetergrediuntur viam. Ipse est, o inique, ipse est qui sessurus est in sede majestatis suae similis Altissimo, et coaltissimus ei. Hoc utique cogitaverunt angeli sancti, qui cadente maligno apostasiae illius non consenserunt, nobis relinquentes exemplum, ut quemadmodum ipsi elegerunt ministrare, sic et nos faciamus. Nam etiam qui laborem fugiunt et honorem captant, illum se noverint imitari, qui sessionem altitudinemque quaesivit: et si non satis terret eos illius culpa, terreat vel vindicta. Omnia enim in contrarium devenerunt, ut formatus sit ad illudendum ei, et ignis 0382B aeternus praeparatus sit illi. Ad haec vitanda prudentiam nobis seminaverunt sancti angeli, qui prius eam aliis cadentibus tenuerunt.

12. Sed et apostoli hanc ipsam seminaverunt nobis, quando recedentibus his qui sapientiam hujus mundi sequebantur, quae stultitia est apud Deum; et prudentiam carnis, quae mortem operatur, et inimica est Deo; ipsi Domino adhaeserunt. Scandalizati enim illi audientes de sacramento carnis et sanguinis, ultra non ibant cum eo. Discipuli vero interrogati, an et ipsi vellent abire, responderunt: Ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Necesse habemus, fratres, hanc prudentiam imitari; quia multi adhuc ambulant cum Jesu, donec veniatur ad edendam 0382C ejus carnem et bibendum sanguinem illius, ad communicandum scilicet passionibus ejus (hoc enim et verbum illud et ipsum sacramentum significat): extunc autem scandalizantur et abeunt retro dicentes, quia durus est hic sermo (Joan. VI, 67, 68, 69, 61). Nos cum apostolis prudentes simus, et dicamus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, Non discedimus a te, vivificabis nos. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Non solus mundus habet delectationem, sed multo major est in verbis tuis. Unde et Propheta ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo (Psal. CXVIII, 103). Ad quem igitur eamus? verba vitae aeternae habes, Domine; et ea sunt super omnia quae mundus habere 0382D potest. Non solum ipsa vita, sed et promissio vitae aeternae et exspectatio justorum, laetitia est, et tanta laetitia, ut omne quod concupiscitur, ei non valeat comparari. Hanc igitur prudentiam nobis apostoli sancti seminaverunt. Martyres vero manifestum est fortitudinem seminasse. Porro confessores seminaverunt justitiam, quam in omni vita sua secuti sunt; hoc enim interest inter martyres et confessores, quod inter Petrum simul omnia relinquentem, et Abraham substantiam mundi in bonos usus expendentem; sic enim illi consummati in brevi expleverunt tempora multa, isti vero longa et multimoda traxere martyria. Virgines sanctae planum est quia temperantiam seminarunt, quae sic libidinem calcaverunt.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *