«De laudibus Virginis Matris» — Bernardus Claraevallensis

0055 DE LAUDIBUS VIRGINIS MATRIS. Super verba Evangelii: «Missus est angelus Gabriel» etc. HOMILIAE QUATUOR. MONITUM IN SEQUENTES HOMILIAS.

Sequentes quatuor homiliae, quod unum est ex primis Bernardi operibus, etsi vulgo inscribantur «Super Missus est; ex mente tamen auctoris, ipsius inquam Bernardi, inscribendae, «De Laudibus Virginis matris.» Nam sic ipse in praesenti Praefatione, et in epistola 18 ad Petrum diaconum cardinalem: «Scio,» inquit, «me scripsisse quatuor Homilias in laudibus Virginis matris; nam hunc habent titulum,» etc. Et iterum epistola 89, ad Ogerium: «Alium libellum a me nuper editum in Laudibus Virginis matris tibi transmitto.» Porro videndus Bernardus tractatu de Baptismo, ad Hugonem, cap. 5, ubi sententiam quamdam primi hujus sermonis explicat et a calumnia vindicat.

PRAEFATIO.0055C

Scribere me aliquid et devotio jubet, et prohibet occupatio. Verumtamen quia praepediente corporali modestia, fratrum ad praesens non valeo sectari conventum; id tantillum otii, quod vel mihi de somno fraudans in noctibus intercipere sinor, non sinam otiosum. Libet ergo tentare id potissimum aggredi, quod saepe animum pulsavit; loqui videlicet aliquid in laudibus Virginis matris, super illa lectione evangelica, in qua, Luca referente, Dominicae Annuntiationis continetur historia. Ad quod sane opus faciendum etsi nulla fratrum (quorum 0055D me profectibus deservire necesse est) vel necessitas urgeat, vel utilitas moveat [alias moneat]; dum tamen ex hoc non impediar, quo ad quaeque ipsorum necessaria minus paratus inveniar, non arbitror eos debere gravari, si propriae satisfacio devotioni.

733 HOMILIA I. Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen Virginis Maria (Luc. I, 26, 27).

1. Quid sibi voluit evangelista, tot propria nomina rerum in hoc loco tam signanter exprimere? Credo 0056C quia noluit nos negligenter audire, quod tam diligenter studuit enarrare. Nominat siquidem nuntium qui mittitur, Dominum a quo mittitur, Virginem ad quam mittitur, sponsum quoque virginis: amborumque genus, civitatem ac regionem propriis designat nominibus. Utquid hoc? Putasne aliquid horum supervacue positum sit? Nequaquam. Si enim nec folium de arbore sine causa, nec unus ex passeribus sine Patre coelesti cadit super terram (Matth. X, 29); putem ego de ore sancti Evangelistae superfluum difluere verbum, praesertim in sacra historia Verbi? Non puto. Plena quippe sunt omnia supernis mysteriis, ac coelesti singula dulcedine redundantia; si tamen diligentem habeant inspectorem, qui noverit sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo 0056D Nempe in illa die stillarunt montes dulcedinem, et colles fluxerunt lac et mel (Joel III, 18), quando rorantibus coelis desuper, nubibusque pluentibus justum, aperta est terra laeta germinans Salvatorem (Isa. XLV, 8): quando Domino dante benignitatem, et terra nostra reddente fructum suum, super illum montem montium, montem coagulatum et pinguem misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV, 11). Illo quoque in tempore unus iste inter caeteros montes non modicus, beatus hic videlicet evangelista, dum desideratum nobis nostrae salutis exordium suo mellifluo 0057A commendavit eloquio, veluti perflante austro, atque e vicino sole radiante justitiae, quaedam ex eo spiritualia profluxerunt aromata. Utinam et nunc Deus emittat verbum suum, et liquefaciat ea nobis; perflet spiritus ejus, et fiant nobis intelligibilia verba evangelica: fiant in cordibus nostris desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, fiant et dulciora super mel et favum!

2. Ait itaque: Missus est angelus Gabriel a Deo. Non arbitror hunc angelum de minoribus esse, qui qualibet ex causa, crebra soleant ad terras fungi legatione: quod ex ejus nomine palam intelligi datur, quod interpretatum fortitudo Dei dicitur; et quia non ab alio aliquo forte excellentiori se (ut assolet) spiritu, sed ab ipso Deo mitti perhibetur. 0057B Propter hoc ergo positum est, a Deo; vel ideo dictum est, a Deo, ne cui vel beatorum spiritum suum Deus, antequam Virgini, revelasse putetur consilium, excepto duntaxat archangelo Gabriele, qui utique tantae inter suos inveniri potuerit excellentiae, ut tali et nomine dignus haberetur, et nuntio. Nec discordat nomen a nuntio. Dei quippe virtutem Christum quem melius nuntiare decebat, quam hunc, quem simile nomen honorat? Nam quid est aliud fortitudo, quam virtus? Non autem dedecens aut incongruum videatur, dominum et nuntium communi censeri vocabulo; cum similis in utroque appellationis, non sit tamen utriusque similis causa. Aliter quippe Christus fortitudo vel virtus Dei dicitur, aliter angelus. 0057C Angelus enim tantum nuncupative, Christus autem etiam substantive Christus Dei virtus (I Cor. I, 24) et dicitur et est, quae forti armato, qui suum atrium in pace custodire solebat, fortior superveniens, ipsum suo brachio debellavit; et sic ei vasa captivitatis potenter eripuit. Angelus vero fortitudo Dei appellatus est, vel quod hujusmodi meruerit praerogativam officii, quo ejusdem nuntiaret adventum virtutis: vel quia virginem natura pavidam, simplicem, verecundam, de miraculi novitate ne expavesceret, confortare deberet: quod et fecit, Ne timeas, inquiens, Maria, invenisti gratiam apud Deum. Sed et ipsius sponsum, hominem utique nihilominus humilem ac timoratum, non irrationabiliter forsitan idem angelus confortasse 734 creditur, 0057D quanquam tunc ab evangelista non nominetur. Joseph, inquit, fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam (Matth. I, 20). Convenienter itaque Gabriel ad hoc opus eligitur: imo quia tale illi negotium injungitur, recte tali nomine designatur.

3. Missus est ergo angelus Gabriel a Deo. Quo? In civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Videamus si, ut ait Nathanael, a Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46). Nazareth interpretatur flos. Videntur autem mihi quoddam semen fuisse divinae cognitionis, tanquam e coelo jactatum in terras, allocutiones et promissiones factae coelitus ad patres, Abraham scilicet, Isaac et Jacob; de quo semine scriptum est: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus; et quasi Gomorrha 0058A similes essemus (Isa. I, 9). Floruit autem hoc semen in mirabilibus, quae ostensa sunt in exitu Israel de Aegypto, in figuris et aenigmatibus per totum iter in deserto usque in terram promissionis, et deinceps in visionibus et vaticiniis prophetarum, in ordinatione quoque regni ac sacerdotii usque ad Christum. Christus autem hujus seminis et horum florum non immerito fructus esse intelligitur, dicente David: Dominus dabit benignitatem. et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13); et iterum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). In Nazareth ergo nuntiatur Christus nasciturus; quia in flore speratur fructus processurus. Sed prodeunte fructu, flos decidit, quia veritate apparente in carne, figura pertransiit. Unde 0058B et Nazareth civitas Galilaeae dicitur, id est transmigrationis: quia nascente Christo, omnia illa transierunt quae superius enumeravi, quae, ut ait Apostolus, in figura contingebant illis (I Cor. X, 11). Hos ergo flores et nos qui jam fructum tenemus, pertransisse videmus: et dum adhuc florere videbantur, transituri praevidebantur. Unde David: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: vespere decidat, induret et arescat (Psal. LXXXIX, 6). Vespere etenim, id est, quando venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Unigenitum suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4), dicente ipso: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5); vetera transierunt et disparuerunt, quomodo in novitate succrescentis fructus flores decidunt et arescunt. Unde rursus 0058C scriptum est: Fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. Credo, non ambigis quin verbum fructus sit; Verbum autem Christus est.

4. Bonus itaque fructus Christus, qui manet in aeternum. Sed ubi est fenum quod aruit? ubi est flos qui decidit? Propheta respondeat. Omnis caro fenum; et omnis gloria ejus, tanquam flos feni (Isa. XL, 8). Si omnis caro fenum; ergo carnalis ille populus Judaeorum ut fenum aruit [alias, fuit]. Annon fenum aruit, dum idem populus ab omni spiritus pinguedine vacuus, siccae litterae adhaesit? Annon etiam flos decidit, quando gloriatio, quam habebant in lege, non remansit? Si flos non decidit, ubi ergo 0058D regnum, ubi sacerdotium, ubi prophetae, ubi templum, ubi denique magnalia illa, de quibus gloriari solebant, et dicere: Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis? et iterum: Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis? (Psal. LXXVII, 3.) Et haec dicta sunt pro eo quod positum est: In Nazareth civitatem Galilaeae.

5. In illam ergo civitatem missus est angelus Gabriel a Deo. Ad quem? Ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph. Quae est haec Virgo tam venerabilis, ut salutetur ab angelo; tam humilis, ut desponsata sit fabro? Pulchra permistio virginitatis et humilitatis: nec mediocriter placet Deo illa anima, in qua et humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem. Sed 0059A quanta putas veneratione digna est, in qua humilitatem exaltat fecunditas, et partus consecrat virginitatem? Audis virginem, audis humilem: si non potes virginitatem humilis, imitare humilitatem virginis. Laudabilis virtus virginitas, sed magis necessaria humilitas. Illa consulitur, ista praecipitur. Ad illam invitaris, ad istam cogeris. De illa dicitur: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); de ista dicitur: Nisi quis efficiatur sicut parvulus iste, non intrabit in regnum 735 coelorum (Matth. XVIII, 3). Illa ergo remuneratur, ista exigitur. Potes denique sine virginitate salvari; sine humilitate non potes. Potest, inquam, placere humilitas, quae virginitatem deplorat amissam; sine humilitate autem (audeo dicere) nec virginitas Mariae placuisset. Super quem, 0059B inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? (Isai. LXVI, 2.) Super humilem, dixit, non, super virginem. Si igitur Maria humilis non esset, super eam Spiritus sanctus non requievisset; si super eam non requievisset, nec impraegnasset. Quomodo enim de ipso sine ipso conciperet? Patet itaque, quia ut de Spiritu sancto conciperet, sicut ipsa perhibet, respexit humilitatem ancillae suae Deus (Luc. I, 48), potius quam virginitatem. Et si placuit ex virginitate, tamen ex humilitate concepit. Unde constat, quia etiam ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit.

6. Quid dicis, virgo superbe? Maria virginem se oblita gloriatur de humilitate: et tu negligendo humilitatem, blandiris tibi de virginitate? Respexit, 0059C ait illa, humilitatem ancillae suae. Quae illa? Virgo utique sancta, virgo sobria, virgo devota. Nunquid tu castior illa? nunquid devotior? Aut nunquid tua forte pudicitia gratior castitate Mariae; ut tu scilicet sine humilitate placere sufficias ex tua, quod illa non potuit ex sua? Denique quanto honorabilior es ex singulari munere castimoniae, tanto tibi tu majorem injuriam facis, quod ejus in te decorem foedas permistione superbiae. Alioquin expedit tibi virginem non esse, quam de virginitate insolescere. Non omnium quidem est virginitas: multo tamen pauciorum est cum virginitate humilitas, Si igitur virginitatem in Maria uon potes nisi mirari, stude humilitatem imitari, et sufficit tibi. Quod si et virgo, et humilis es, quisquis es, magnus es.

0059D 7. Est tamen majus aliquid quod mireris in Maria: scilicet cum virginitate fecunditas. A saeculo enim non est auditum, ut aliqua simul mater esset et virgo. O si [alias, quod si] et cujus est mater attendas! quo te tua super ejus mirabili celsitudine ducet admiratio? Nonne ad hoc, ut te videas nec satis posse mirari? Nonne tuo, imo Veritatis judicio, illa quae Deum habuit filium, super omnes etiam choros exaltabitur angelorum? Annon Deum et Dominum angelorum Maria suum audacter appellat filium, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? (Luc. II, 48.) Quis hoc audeat angelorum? Sufficit eis, et pro magno habent, quod cum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti sunt et vocati angeli, testante David: Qui facit, inquit, 0060A angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Maria vero matrem se agnoscens, majestatem illam, cui illi cum reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium. Nec dedignatur nuncupari Deus quod esse dignatus est. Nam paulo post subdit evangelista: Et erat, inquiens, subditus illis (Luc. II, 51). Quis, quibus? Deus hominibus, Deus, inquam, cui angeli subditi sunt, cui principatus et potestates obediunt, subditus erat Mariae, nec tantum Mariae, sed etiam Joseph propter Mariam. Mirare ergo utrumlibet, et elige quid amplius mireris, sive Filii benignissimam dignationem, sive Matris excellentissimam dignitatem. Utrinque stupor, utrinque miraculum. Et quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque exemplo; et quod Deo femina principetur, sublimitas 0060B sine socio. In laudibus virginum singulariter canitur, quod sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). Quibus ergo laudibus judicas dignam, quae etiam praeit?

8. Disce, homo, obedire; disce, terra, subdi; disce, pulvis, obtemperare. De auctore tuo loquens evangelista, Et erat, inquit, subditus illis; haud dubium, quin Mariae et Joseph. Erubesce, superbe cinis! Deus se humiliat, et tu te exaltas? Deus se hominibus subdit, et tu dominari gestiens hominibus, tuo te praeponis auctori? Utinam mihi aliquando, tale aliquid cogitanti, Deus respondere dignetur, quod et suo increpando respondit apostolo: Vade, inquit, post me, Satana, quia 736 non sapis ea quae Dei sunt (Matth. XVI, 23). Quoties enim hominibus 0060C praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo: et tunc vere non sapio ea quae Dei sunt. De ipso namque dictum est: Et erat subditus illis. Si hominis, o homo, imitari dedignaris exemplum, certe non erit tibi indignum sequi Auctorem tuum. Si non potes forsitan sequi eum quocunque ierit, dignare vel sequi quo tibi condescendit. Hoc est, si non potes sublimem incedere semitam virginitatis, sequere vel Deum per tutissimam viam humilitatis: a cujus rectitudine si qui etiam de virginibus deviaverint, ut verum fatear, nec ipsi sequuntur Agnum quocunque ierit. Sequitur quidem Agnum coinquinatus humilis, sequitur et virgo superbus; sed neuter quocunque ierit: quia nec ille ascendere 0060D potest ad munditiam Agni, qui sine macula est; nec is ad ejusdem mansuetudinem descendere dignatur, quia scilicet non coram tondente, sed coram occidente, se obmutuit. Attamen salubriorem elegit sequendi partem in humilitate peccator, quam in virginitate superbus: cum et illius immunditiam sua humilis satisfactio purget, et hujus pudicitiam superbia inquinet.

9. Sed felix Maria, cui nec humilitas defuit, nec virginitas. Et quidem singularis virginitas, quam non temeravit, sed honoravit fecunditas: et nihilominus specialis humilitas, quam non abstulit, sed extulit fecunda virginitas: et incomparabilis prorsus fecunditas, quam virginitas simul comitatur et humilitas. Quid horum non mirabile? quid non 0061A incomparabile? quid non singulare? Mirum vero si non haesitas in eorum ponderatione, quid tua judices dignius admiratione, utrum videlicet potius stupenda sit fecunditas in virgine, an in matre integritas; sublimitas in prole, an cum tanta sublimitate humilitas: nisi quod indubitanter horum singulis praeferenda sunt simul cuncta, et incomparabiliter excellentius est atque felicius, omnia percepisse, quam aliqua. Et quid mirum si Deus, qui mirabilis legitur et cernitur in sanctis suis (Psal. LXVII, 36), mirabiliorem se exhibuit in Matre sua? Veneramini ergo, conjuges, in carne corruptibili carnis integritatem: miramini etiam, vos sacrae virgines, in virgine fecunditatem: imitamini, omnes homines, Dei Matris humilitatem. Honorate, sancti Angeli, vestri 0061B Regis Matrem, qui nostrae adoratis Virginis Prolem, ipsum utique nostrum pariter ac vestrum regem, nostri generis reparatorem, vestrae civitatis instauratorem. Cujus apud vos tam sublimis, inter nos tam humilis, a vobis pariter, et a nobis detur et dignitati debita reverentia, et dignationi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA II. In Luc. I, 26, 27.

1. Novum quidem canticum illud, quod solis dabitur in regno Dei cantare virginibus, ipsam virginum Reginam cum caeteris, imo primam inter caeteras esse cantaturam, nemo est qui ambigat. Puto autem illam, praeter illud quod solis licet, cum omnibus 0061C tamen virginibus ei, ut dixi, commune erit, dulciori quodam atque elegantiori carmine laetificaturam esse civitatem Dei. Cujus utique dulcisonos depromere vel exprimere modulos ne ipsarum quidem virginum ulla digna invenietur; quia soli merito decantandum servabitur, quae sola de partu, et partu divino gloriatur. Gloriatur dixerim de partu, non in se, sed in ipso quem peperit. Deus siquidem (Deus enim est quem peperit). Matrem suam singulari in coelestibus donaturus gloria, singulari in terris praevenire curavit et gratia, qua videlicet ineffabiliter et intacta conciperet, et pareret incorrupta. Porro Deo hujusmodi decebat nativitas, qua nonnisi de Virgine nasceretur: talis congruebat et 0061D Virgini partus, ut non pareret nisi Deum. Proinde factor hominum ut homo fieret, 737 nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere, imo condere matrem, qualem et se decere sciebat, et sibi noverat placituram. Voluit itaque esse virginem, de qua immaculata immaculatus procederet, omnium maculas purgaturus: voluit et humilem, de qua mitis et humilis corde prodiret, harum in se virtutum necessarium omnibus saluberrimumque exemplum ostensurus. Dedit ergo Virgini partum, qui ei jam ante et virginitatis inspiraverat votum, et humilitatis praerogaverat meritum. Alioquin quomodo angelus 0062A eam in sequentibus gratia plenam pronuntiat, si quidpiam vel parum boni, quod ex gratia non esset, habebat?

2. Ut igitur quae Sanctum sanctorum conceptura erat pariter et paritura, sancta esset corpore, accepit donum virginitatis: ut esset et mente, accepit et humilitatis. His nimirum Virgo regia gemmis ornata virtutum, geminoque mentis pariter et corporis decore praefulgida, specie sua et pulchritudine sua in coelestibus cognita, coeli civium in se provocavit aspectus, ita ut et Regis animum in sui concupiscentiam inclinaret, et coelestem nuntium ad se de supernis educeret. Et hoc est quod nobis hic Evangelista commendat, cum angelum perhibet a Deo destinatum ad Virginem: A Deo, inquit, ad virginem: 0062B id est, a celso ad humilem, a Domino ad ancillam, a Creatore ad creaturam. Quanta dignatio Dei! quanta Virginis excellentia! Currite, matres; currite, filiae; currite, omnes quae post Evam, et ex Eva, et parturimini cum tristitia, et parturitis. Adite virginalem thalamum, ingredimini, si potestis, pudicum sororis vestrae cubiculum. Ecce enim Deus mittit ad Virginem, ecce affatur angelus Mariam. Apponite aurem parieti, auscultate quid nuntiet ei, si forte audiatis unde consolemini.

3. Laetare, pater Adam, sed magis tu, o Eva mater, exsulta, qui, sicut omnium parentes, ita omnium fuistis peremptores; et, quod infelicius est, prius peremptores, quam parentes. Ambo, inquam, consolamini 0062C super filia, et tali filia; sed illa amplius, de qua malum ortum est prius, cujus opprobrium in omnes pertransiit mulieres. Instat namque tempus, quo jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur adversus feminam: qui utique dum se imprudenter excusare conaretur, crudeliter illam accusare non cunctatus est, dicens, Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III, 12). Propterea curre, Eva, ad Mariam; curre, mater, ad filiam; filia pro matre respondeat, ipsa [alias, ita] matris opprobrium auferat, ipsa patri pro matre satisfaciat: quia ecce si vir cecidit per feminam, jam non erigitur nisi per feminam. Quid dicebas, o Adam? Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Verba malitiae sunt haec, quibus magis 0062D augeas quam deleas culpam. Verumtamen Sapientia vicit malitiam, cum occasionem veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit. Redditur nempe femina pro femina, prudens pro fatua, humilis pro superba; quae pro ligno mortis gustum tibi porrigat vitae, et pro venenoso cibo illo amaritudinis dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic: Domine, mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitae, et comedi; et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti 0063A me. Ecce enim ad hoc missus est angelus ad Virginem, O admirandam et omni honore dignissimam Virginem! o feminam singulariter venerandam, super omnes feminas admirabilem, parentum reparatricem, posterorum vivificatricem!

4. Missus est, inquit, angelus ad Virginem. Virginem carne, virginem mente, virginem professione, virginem denique, qualem describit Apostolus, mente et corpore sanctam (I Cor. VII, 34); nec noviter, nec fortuitu inventam, sed a saeculo electam, ab Altissimo praecognitam et sibi praeparatam, ab angelis servatam, a patribus praesignatam, a prophetis promissam. Scrutare 738 Scripturas, et proba quae dico. Visne ut et ego aliqua ex his testimonia hic inseram? Ut pauca loquar de pluribus, quam tibi 0063B aliam praedixisse Deus videtur, quando ad serpentem ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem? Et si adhuc dubitas quod de Maria non dixerit, audi quod sequitur: Ipsa conteret caput tuum (Gen. III, 15). Cui haec servata victoria est, nisi Mariae? Ipsa procul dubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad nihilum.

5. Quam vero aliam Salomon requirebat, cum dicebat: Mulierem fortem quis inveniet? Noverat quippe vir sapiens hujus sexus infirmitatem, fragile corpus, lubricam mentem. Quia tamen et Deum legerat promisisse, et ita videbat congruere ut qui vicerat per feminam, vinceretur per ipsam, vehementer admirans aiebat: Mulierem fortem quis inveniet? 0063C Quod est dicere: Si ita de manu feminae pendet et nostra omnium salus, et innocentiae restitutio, et de hoste victoria: fortis omnino necesse est ut provideatur [alias, praevideatur], quae ad tantum opus possit esse idonea. Sed mulierem fortem quis inveniet? At ne hoc quaesisse putetur desperando, subdit prophetando, Procul et de ultimis finibus pretium ejus (Prov. XXXI, 10): hoc est non vile, non parvum, non mediocre, non denique de terra; sed de coelo, nec de coelo proximo terris pretium fortis hujus mulieris, sed a summo coelo egressio ejus. Quid deinde rubus ille quondam Mosaicus portendebat, flammas quidem emittens, sed non ardens (Exod. III, 2), nisi Mariam parientem, et dolorem non sentientem? 0063D Quid, rogo, virga Aaron florida (Num. XVII, 8), nec humectata, nisi ipsam concipientem, quamvis virum non cognoscentem? Hujus magni miraculi majus mysterium Isaias edisserit, dicens, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI,1): virgam, virginem; florem, virginis partum intelligens.

6. Sed si tibi quod nunc in flore Christus intelligi dicitur, superiori videtur adversari sententiae, qua non virgae flore, sed floris fructu designari dicebatur; noveris in eadem Aaronica virga (quae non solum floruit, sed et fronduit, et fructum emisit) non solum flore vel fructu, sed ipsis etiam frondibus eumdem significari. Noveris et apud Moysen nec fructu virgae, nec flore, sed ipsa virga demonstrari; 0064A illa utique virga, qua feriente, aqua vel dividitur transituris (Exod. XIV, 16), vel de petra excutitur bibituris (Exod. XVII, 6). Nullum autem inconveniens est, diversis rebus diversis ex causis Christum figurari; et in virga quidem potentiam, in flore vero fragrantiam, in fructu autem saporis dulcedinem, in frondibus quoque sedulam ejus intelligi protectionem, qua videlicet parvulos ad se confugientes sub umbra alarum suarum protegere non desinit, sive ab aestu carnalium desideriorum, sive a facie impiorum, qui eos afflixerunt. Bona et desiderabilis umbra sub alis Jesu, ubi tutum est fugientibus refugium, gratum fessis refrigerium. Miserere mei, Domine Jesu, miserere mei; quoniam in te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, 0064B donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2). In hoc tamen Isaiae testimonio, florem Filium, virgam intellige Matrem; quoniam et virga floruit absque germine, et virgo concepit non ex homine. Nec virgae virorem floris laesit emissio, nec virginis pudorem sacri partus editio.

7. Proferamus et alia Virgini Matri, Deoque Filio congrua de Scripturis testimonia. Quid illud Gedeonis vellus significat, quod utique de carne tonsum, sed sine vulnere carnis in area ponitur, et nunc quidem lana, nunc vero area rore perfunditur (Jud. VI, 37-40), nisi carnem assumptam de carne Virginis, et absque detrimento virginitatis? Cui utique distillantibus coelis tota se infudit plenitudo divinitatis: adeo ut ex hac plenitudine omnes acceperimus [alias, 0064C acciperemus], qui vere sine ipsa non aliud quam terra arida sumus. Huic quoque Gedeonico facto propheticum dictum pulchre satis convenire videtur, ubi legitur: Descendet sicut pluvia in vellus. Nam per hoc quod sequitur, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6), idem datur intelligi, quod per inventam 739 rore madidam aream. Pluvia nempe voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, placide prius et absque strepitu operationis humanae, suo se quietissimo illapsu [alias, elapsu] virgineum demisit in uterum: postmodum vero ubique terrarum diffusa est per ora praedicatorum, non jam sicut pluvia in vellus, sed sicut stillicidia stillantia super terram, cum quodam utique 0064D strepitu verborum, ac sonitu miraculorum. Siquidem recordatae sunt nubes illae, quae portabant pluviam, praeceptum sibi fuisse cum mitterentur: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Quod et fecerunt: etenim in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5).

8. Audiamus et Jeremiam nova veteribus vaticinantem, et quem praesentem monstrare non poterat, venturum et ardenter desiderantem, et fidenter promittentem: Novum, inquit, creavit Dominus super terram: femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Quae est haec femina? quis vero iste vir? Aut si vir, quomodo a femina circumdatus? aut si a femina circumdari potest, quomodo vir? Et ut apertius 0065A dicam, quomodo potest simul et vir esse, et in utero matris? hoc est enim virum a femina circumdari, Novimus [alias, dicimus] viros, qui scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam atque juventutem transeuntes, ad gradum usque senectuti proximum pervenerunt. Qui ergo jam adeo grandis est, quomodo a femina circumdari potest? Si dixisset, Femina circumdabit infantem; vel, Femina circumdabit parvulum; nec novum videretur, nec mirum. Nunc autem quia nil tale posuit, sed dixit virum, quaerimus quae sit haec novitas, quam Deus fecit in terra, ut femina circumdaret virum, et vir intra feminei unius corpusculi membra sese cohiberet? quid est hoc miraculi? Nunquid potest homo, ut ait Nicodemus, in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? 0065B (Joan. III, 4.)

9. Sed verto me ad conceptum partumque virginalem, si forte inter plurima nova ac mira, quae ibi profecto inspicit qui diligenter inquirit, etiam hanc, quam de Propheta protuli, reperiam novitatem. Porro ibi agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plana [alias, plena]. Ibi agnoscitur lux non lucens, verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas, si attendas, potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed angelos reficientem; vagientem, sed miseros consolantem. Videas, si attendas, tristari laetitiam, pavere fiduciam, salutem pati, vitam mori, fortitudinem infirmari. Sed, quod non minus mirandum est, ipsa 0065C ibi cernitur tristitia laetificans, pavor confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans. Cui jam illud quoque non occurrat, quod quaerebam? Nunquid non facile tibi est inter haec feminam agnoscere virum circumdantem, cum Mariam videas virum approbatum a Deo Jesum suo utero circumplectentem? Virum autem dixerim fuisse Jesum, non solum jam cum diceretur vir propheta, potens in opere et sermone (Luc. XXIV, 19), sed etiam cum tenera adhuc infantis membra Dei mater blando vel foveret in gremio, vel gestaret in utero. Vir igitur erat Jesus necdum etiam natus, sed sapientia, non aetate; animi vigore, non viribus corporis; maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Neque enim minus habuit sapientiae, vel potius 0065D non minus [alias, minor] fuit sapientia Jesus conceptus, quam natus; parvus, quam magnus. Sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesepio, sive jam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive jam perfectae aetatis docens in populo, aeque profecto plenus fuit Spiritu sancto. Nec fuit hora in quacunque aetate sua, qua de plenitudine illa quam in sui conceptione accepit in utero, vel aliquid minueretur, vel aliquid eidem adjiceretur: sed a principio perfectus, a principio, inquam, plenus fuit spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, spiritu timoris Domini (Isa. XI, 2, 3.).

10. Nec te moveat, quod de ipso legis in alio 0066A loco: 740 Jesum autem proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Nam quod de sapientia et gratia hic dictum est, non secundum quod erat, sed secundum quod apparebat, intelligendum est: non quia videlicet aliquid ei novum accederet, quod ante non haberet; sed quod accedere videretur, quando volebat ipse ubi videretur [alias, ut videretur]. Tu, homo, cum proficis, non quando, nec quantum vis proficis: sed te nesciente tuus moderatur profectus, tua vita disponitur. At vero puer Jesus, qui disponit vitam deest aliis] tuam, ipse disponebat et suam, et quando volebat, et quibus volebat sapiens apparebat, quando et quibus volebat sapientior, quando et quibus volebat sapientissimus: quanquam in se nunquam 0066B esset nisi sapientissimus. Similiter et cum semper omni gratia plenus fuisset, sive quam apud Deum, sive quam apud homines habere deberet, pro suo tamen arbitrio eam nunc plus, nunc minus ostendebat, prout cernentium vel meritis congruere, vel saluti expedire sciebat. Constat ergo quia semper Jesus virilem animum habuit, etsi semper in corpore vir non apparuit. Cur denique dubito virum fuisse in utero, quem inibi Deum fuisse non ambigo? Minus quippe est esse virum, quam esse Deum.

11. Sed vide si non etiam hanc Jeremiae novitatem Isaias lucidissime aperit, qui et novos superius Aaronicos flores exposuit. Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium. En habes, feminam, scilicet Virginem. Vis et de viro audire quis scit? Et vocabitur, 0066C ait, nomen ejus Emmanuel, id est, Nobiscum Deus (Isa. VII, 14). Femina itaque circumdans virum, Virgo est concipiens Deum. Vides quam pulchre et concorditer sanctorum mira facta et mystica dicta sibi invicem concinant. Vides quam stupendum sit hoc unum de Virgine et in Virgine factum miraculum, quod tot miracula praevenerunt, tot oracula promiserunt. Unus nimirum fuit spiritus prophetarum, et licet diversis modis, signis et temporibus, eamdem rem diversi, non diverso spiritu et praeviderunt, et praedixerunt. Quod Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaroni in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore; hoc aperte Salomon praedixit in forti muliere et ejus pretio; apertius Jeremias praecinuit de femina et viro, apertissime 0066D Isaias declaravit de Virgine et Deo, Gabriel tandem exhibuit ipsam Virginem [Virginem deest aliis] salutando. Ipsa namque est, de qua nunc Evangelista: Missus est, ait, angelus Gabriel a Deo ad Virginem, desponsatam Joseph.

12. Ad Virginem, inquit, desponsatam. Quare desponsatam? Cum esset, inquam, virgo electa, et, ut ostensum est, virgo conceptura, virgo paritura, mirum cur desponsata fuerit, non nuptura. Nunquid vel hoc casu factum quis dixerit? Non est casu factum, quod rationabilis causa commendat, causa valde utilis et necessaria, et divini prorsus adinventione consilii digna. Dicam quod mihi, imo quod ante me Patribus visum fuit. Illa utique fuit ratio 0067A desponsationis Mariae, quae et dubitationis Thomae. Mos siquidem Judaeorum erat, ut a die desponsationis suae, usque ad tempus nuptiarum, sponsis sponsae traderentur custodiendae: quatenus earum ipsi eo sibi pudicitiam curiosius servarent, quo sibi ipsi fideliores existerent. Sicut ergo Thomas dubitando, palpando, constantissimus factus est Dominicae confessor resurrectionis, ita et Joseph Mariam sibi desponsando ejusque conversationem in tempore custodiae studiosius comprobando, factus est pudicitiae fidelissimus testis. Pulchra utriusque rei convenientia: et dubitatio Thomae, et desponsatio Mariae. Poterant quidem similis erroris laqueum nobis injicere, fidei videlicet in illo, castitatis in illa, veritatem in suspicionem adducere: sed valde 0067B prudenter et pie factum est per contrarium, ut unde metuebatur suspicio, firma sit certitudo. Nam et de Filii resurrectione citius quidem ego, qui infirmus sum, crediderim Thomae dubitanti et palpanti, quam Cephae audienti et credenti: et de Matris continentia facilius sponso ejus custodienti et experienti, quam ipsi quoque Virgini de sola sua conscientia se defendenti. Dic, quaeso, quis 741 eam videns non desponsatam et gravidam, non potius diceret meretricem [alias, corruptam] quam virginem? Non autem decebat hoc dici de Matre Domini. Tolerabilius vero atque honestius fuit putari ad tempus Christum de conjugio fuisse natum, quam de fornicatione.

13. Sed non poterat, inquis, Deus apertum aliquod 0067C ostendere signum, quo videlicet fieret ut ejus nec ortus infamaretur, nec mater criminaretur? Poterat utique; sed non poterat latere daemones, quod scirent homines. Oportebat autem a principe mundi aliquandiu celari divini consilii sacramentum: non quod Deus, si palam opus suum facere vellet, impediri posse ab illo metueret: sed quia ipse, qui non solum potenter, sed etiam sapienter quaecunque voluit fecit, sicut in omnibus operibus suis quasdam rerum vel temporum congruentias propter ordinis pulchritudinem servare consuevit, ita in hoc quoque tam magnifico opere suo, nostrae videlicet reparationis, non tantum potentiam suam, sed et prudentiam ostendere voluit. Et quanquam illud aliter, quomodo vellet, perficere potuisset; placuit 0067D ei tamen eo potius et modo, et ordine hominem sibi reconciliare, quo noverat cecidisse: ut, sicut diabolus prius seduxit feminam, et postmodum virum per feminam vicit, ita prius a femina virgine seduceretur, et post a viro Christo aperte debellaretur: quatenus malitiae fraudi dum ars pietatis illuderet, ac maligni fortitudinem Christi virtus contereret, diabolo Deus et prudentior appareret et fortior. Ita quippe decuit incarnatam Sapientiam spiritualem vincere malitiam, quo non solum attingeret a fine usque ad finem fortiter, sed et disponeret omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Attingit autem a fine usque ad finem, id est a coelo usque ad infernum. Si ascendero, inquit, in coelum,tu illic es: si 0068A descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Utrobique vero fortiter, quando et de supernis expulit superbum, et apud inferos spoliavit avarum. Conveniens ergo erat ut suaviter quoque omnia, coelestia scilicet et terrena, disponeret: quatenus et illinc dejiciens inquietum, reliquos in pace firmaret, et hic debellaturus invidum, nobis prius suae humilitatis et mansuetudinis valde necessarium exemplum relinqueret: sicque mirabili fieret moderamine sapientiae, ut et suis suavis, et hostibus fortis appareret. Quid enim prodesset diabolum a Deo vinci, nobis manentibus superbis? Necessario igitur desponsata est Maria Joseph, quando per hoc et a canibus sanctum absconditur, et a sponso virginitas comprobatur, et Virginis tam verecundiae parcitur, quam 0068B famae providetur. Quid sapientius, quid dignius divina providentia? Uno tali consilio secretis coelestibus et admittitur testis, et excluditur hostis, et integra servatur fama Virginis matris. Alioquin quando pepercisset justus adulterae? scriptum est autem: Joseph autem vir ejus, cum esset justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam (Matth. I, 19). Bene, cum esset justus, noluit eam traducere: quia sicut nequaquam justus esset, si cognitam ream consensisset; sic nihilominus justus non esset, si probatam innoxiam condemnasset. Cum ergo justus esset et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

14. Quare voluit dimittere eam? Accipe et in hoc non meam, sed Patrum sententiam. Propter hoc 0068C Joseph voluit dimittere eam, propter quod et Petrus Dominum a se repellebat, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8): propter quod et Centurio a domo sua eum prohibebat, cum diceret: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8). Ita ergo et Joseph indignum et peccatorem se reputans, dicebat intra se, a tali et a tanta non debere sibi ultra familiare praestari contubernium, cujus supra se mirabilem expavescebat dignitatem. Videbat et horrebat divinae praesentiae certissimum gestantem insigne: et quia mysterium penetrare non poterat, volebat dimittere eam. Expavit Petrus potentiae magnitudinem, expavit Centurio praesentiae majestatem. Exhorruit nimirum et Joseph, sicut homo, hujus tanti 0068D novitatem, mysterii profunditatem: et ideo occulte voluit dimittere eam. 742 Miraris quod Joseph praegnantis sese consortio Virginis judicabat indignum, cum audias et sanctam Elisabeth ejus non posse ferre praesentiam, nisi cum tremore quidem et reverentia? Ait namque: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Luc. I, 43.) Ideo itaque Joseph voluit dimittere eam. Sed quare occulte, et non palam? Ne videlicet divortii causam inquireretur, exigeretur rationem. Quid enim vir justus responderet populo durae cervicis, populo non credenti et contradicenti? Si diceret quod sentiebat, quod de illics puritate comprobaverat, nonne mox increduli et crudeles Judaei subsannarent 0069A illum, lapidarent illam? Quando namque Veritati crederent tacenti in utero, quam postea contempserunt clamantem in templo? Quid facerent necdum apparenti, qui postmodum impias manus injecerunt etiam miraculis coruscanti? Merito ergo vir justus, ne aut mentiri, aut diffamare cogeretur innoxiam, voluit occulte dimittere eam.

15. Sin vero aliter quis sentiat, et Joseph sicut hominem dubitasse contendat, sed quia justus erat, noluisse quidem habitare cum ea propter suspicionem, nec tamen (quia pius erat) traducere voluisse suspectam, et ideo voluerit occulte dimittere eam, breviter respondeo, etiam sic dubitationem illam Joseph fuisse necessariam, quae divino meruit certificari oraculo. Sic quippe scriptum est: Haec 0069B autem eo cogitante, scilicet quod occulte dimitteret eam, apparuit ei angelus in somnis, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Itaque propter istas rationes desponsata est Maria Joseph, vel potius, sicut ponit evangelista, viro, cui nomen erat Joseph. Virum nominat, non quia maritus, sed quod homo virtutis erat. Vel potius quia, juxta alium evangelistam, non vir simpliciter, sed vir ejus dictus est, merito appellatur quod necessarie putatur. Debuit ergo vir ejus appellari, quia necesse fuit et putari: sicut et pater Salvatoris non quidem esse, sed dici meruit, ut putaretur esse, dicente hoc ipso evangelista: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut 0069C putabatur, filius Joseph (Luc. III, 23). Nec vir ergo matris, nec filii pater exstitit, quamvis certa (ut dictum est) et necessaria dispensatione utrumque ad tempus et appellatus sit et putatus.

16. Conjice tamen ex hac appellatione, qua, licet dispensatoria, meruit honorari a Deo, ut pater Dei et dictus, et creditus sit: conjice et ex proprio vocabulo (quod augmentum non dubitas interpretari) quis et qualis homo fuerit iste Joseph. Simul et memento magni illius quondam patriarchae venditi in Aegypto (Gen. XXXVII, 27): et scito ipsius istum non solum vocabulum fuisse sortitum, sed et castimoniam adeptum, innocentiam assecutum et gratiam. Siquidem ille Joseph, fraterna ex invidia venditus 0069D et ductus in Aegyptum, Christi venditionem praefiguravit: iste Joseph Herodianam invidiam fugiens, Christum in Aegyptum portavit (Matth. II, 14). Ille domino suo fidem servans, dominae noluit commisceri (Gen. XXXIX, 12): iste dominam suam, Domini sui matrem, virginem agnoscens, et ipse continens fideliter custodivit. Illi data est intelligentia in mysteriis somniorum (Gen. XL, XLI): isti datum est conscium fieri atque participem coelestium sacramentorum (Matth. I, 20). Ille frumenta servavit non sibi, sed omni populo (Gen. XL, XLI): iste panem vivum e coelo servandum accepit tam sibi quam toti mundo. Non est dubium quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph, cui Mater desponsata est Salvatoris. Fidelis, inquam, servus et prudens, 0070A quem constituit Dominus suae matris solatium, suae carnis nutritium, solum denique in terris magni consilii coadjutorem sibi fidelissimum. Huc accedit quod dicitur fuisse de domo David. Vere enim de domo David, vere de regia stirpe descendit vir iste Joseph, nobilis genere, mente nobilior. Plane filius David, non degenerans a patre suo David. Prorsus, inquam, filius David, non tantum carne, sed fide, sed sanctitate, sed devotione: quem tanquam alterum David Dominus invenit secundum cor suum, cui tuto committeret secretissimum atque sacratissimum sui cordis arcanum: cui tanquam 743 alteri David incerta et occulta sapientiae suae manifestavit, et dedit illi non ignarum esse mysterii, quod nemo principum hujus saeculi agnovit: cui denique datum 0070B est quod multi reges et prophetae, cum vellent videre, non viderunt; audire, et non audierunt; non solum videre et audire, sed etiam portare, deducere, amplecti, deosculari, nutrire et custodire. Non tantum autem Joseph, sed et Maria descendisse credenda est de domo David. Alioquin non fuisset desponsata viro de domo David, si non esset et ipsa de domo David. Ambo igitur erant de domo David; sed in altera completa est veritas, quam juravit Dominus David, altero tamen conscio et teste adimpletae promissionis.

17. In fine autem versus, Et nomen, inquit, Virginis Maria. Loquamur pauca et super hoc nomine, quod interpretatum maris stella dicitur, et matri Virgini valde convenienter aptatur. Ipsa namque 0070C aptissime sideri comparatur; quia, sicut sine sui corruptione sidus suum emittit radium, sic absque sui laesione virgo parturit filium. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Virgini Filius suam integritatem. Ipsa est igitur nobilis illa stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor et praefulget in supernis, et inferos penetrat: terras etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet virtutes, excoquit vitia. Ipsa, inquam, est praeclara et eximia stella, super hoc mare magnum et spatiosum necessario sublevata, micans meritis, illustrans exemplis. O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare, quam 0070D per terram ambulare; ne avertas oculos a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam. Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis; respice stellam, voca Mariam. Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, barathro incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso; cogita Mariam. In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. 0071A Ipsam sequens non devias: ipsam rogans non desperas: ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis; ipsa protegente non metuis; ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis: et sic in temetipso experiris quam merito dictum sit, Et nomen Virginis Maria. Sed jam modice pausandum est, ne et nos in transitu claritatem tanti luminis intueamur. Ut enim verbis apostolicis utar, Bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4): et libet dulciter contemplari in silentio, quod laboriosa non sufficit explicare locutio. Interim autem ex devota scintillantis sideris contemplatione, ferventior reparabitur in his quae secuuntur, disputatio.

HOMILIA III. In Luc. cap. I, 28-32.

0071B 1. Libenter, ubi mihi congruere video, verba sanctorum assumo, quo vel vasculorum pulchritudine gratiora fiant quaecunque in eis lectori apposuerim. Ut autem nunc a propheticis verbis incipiam: Vae mihi, non quidem, sicut prophetae, quia tacui, sed quia locutus sum, quoniam vir pollutus labiis ego sum! (Isa. VI, 5.) Heu! quot vana, quot falsa, quot turpia per hoc ipsum spurcissimum os meum evomuisse me recolo, in quo nunc coelestia revolvere verba praesumo! Vehementer timeo, ne jamjam audiam ad me dictum: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Utinam et mihi de superno altari, non quidem carbo unus, sed ingens globus igneus afferatur, qui videlicet multam et inveteratam 0071C prurientis 744 oris mei rubiginem ad plenum excoquere sufficiat! quatenus angeli ad Virginem, et Virginis ad ipsum grata invicem ac casta colloquia dignus habear meo qualicunque replicare sermone. Ait igitur evangelista: Et ingressus Angelus ad eam, haud dubium quin ad Mariam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Quo ingressus ad eam? Puto in secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio orabat Patrem suum in abscondito. Solent angeli astare orantibus, et delectari in his quos vident levare puras manus in oratione: holocaustum sanctae devotionis gaudent se offerre Deo in odorem suavitatis. Mariae autem orationes quantum placuerint in conspectu Altissimi, 0071D angelus indicavit, qui ingressus ad eam, tam reverenter salutavit. Nec fuit difficile angelo per clausum ostium penetrare ad abdita Virginis, qui utique ex subtilitate substantiae suae hoc habet in natura, ut nec seris ferreis ejus arceatur ingressus, quocunque suus eum impetus ferat. Angelicis enim spiritibus parietes non obsistunt, sed cuncta illis visibilia cedunt, cuncta aeque corpora, quantumlibet solida vel spissa, penetrabilia sunt eis ac pervia. Suspicandum igitur non est, quod apertum invenerit angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia; ne vel orantis perturbaretur silentium, vel continentis castitas tentaretur. Clauserat itaque etiam illa hora suum super se habitaculum Virgo 0072A prudentissima, sed hominibus, non angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus, sed nulli hominum facilis patebat accessus.

2. Ingressus ergo Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Legimus in Actibus apostolorum, et Stephanum plenum gratia (Act. VI, 5), et apostolos fuisse repletos Spiritu sancto (Act. II, 4); sed longe dissimiliter a Maria. Alioquin nec in illo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, quemadmodum in Maria: nec illi conceperunt de Spiritu sancto, quomodo Maria. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Quid mirum si gratia plena erat, cum qua Dominus erat? Sed hoc potius mirandum, quomodo qui Angelum miserat ad Virginem, ab Angelo inventus est esse cum Virgine. Itane 0072B velocior Angelo fuit Deus, ut festinantem nuntium celerior ipse praeveniret ad terras? Nec mirum Nam cum esset Rex in accubitu suo, nardus Virginis dedit odorem suum, et ascendit in conspectu gloriae ejus fumus aromatis, et invenit gratiam coram oculis Domini, clamantibus qui circumstabant: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut vir gula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cantic. III, 6.) Statimque Rex egrediens de loco sancte suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; et licet a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7), nimio tamen pervolans desiderio praevenit suum nuntium ad Virginem quam amaverat, quam sibi elegerat, cujus decorem concupierat. Quem prospiciens a longe venientem gratulans et exsultans ait 0072C Ecclesia: Ecce venit is saliens in montibus, transiliens colles (Cantic. II, 8).

3. Merito autem concupivit Rex decorem Virginis. Fecerat enim quidquid longe antea praemonita fuerat a patre suo David, dicente sibi: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et si hoc feceris, concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12). Audivit quippe et vidit, non ut quidam, qui audientes non audiunt, et videntes non intelligunt; sed audivit et credidit, vidit et intellexit. Et inclinavit aurem suam ad obedientiam, et cor suum ad disciplinam, et oblita est populum suum, et domum patris sui: quia nec populum suum augere prolis successione, 0072D nec domui patris sui relinquere curavit haeredem; sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Nec fefellit eam intentio, quando et Christum sibi filium vindicavit, nec propositum pudicitiae violavit. Bene igitur gratia plena, quae et virginitatis gratiam tenuit, et insuper fecunditatis gloriam acquisivit.

745 4. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Non dixit, Dominus in te; sed, Dominus tecum. Deus enim qui ubique aequaliter totus est per suam simplicem substantiam, aliter tamen in rationalibus creaturis quam in caeteris; et ipsarum aliter in bonis quam in malis est per efficaciam. Ita sane est 0073A in irrationalibus creaturis, ut tamen non capiatur ab ipsis. A rationalibus autem omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur etiam per amorem. In solis ergo bonis ita est, ut etiam sit cum ipsis propter concordiam voluntatis. Nam dum suas voluntates ita justitiae subdunt, ut Deum non dedeceat velle quod ipsi volunt: per hoc quod ab ejus voluntate non dissertiunt, Deum sibi specialiter jungunt. Sed cum ita sit cum omnibus sanctis, specialiter tamen cum Maria: cum qua utique tanta ei consensio fuit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret; ac de sua Virginisque substantia unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fieret: qui, etsi nec totus de Deo, nec totus de Virgine; 0073B totus tamen Dei, et totus Virginis esset; nec duo filii, sed unus utriusque filius. Ait itaque: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Nec tantum Dominus Filius tecum, quem carne tua induis; sed et Dominus Spiritus sanctus, de quo concipis; et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater, inquam, tecum, qui Filium suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad condendum in te mirabile sacramentum, miro modo et sibi reserat genitale secretum, et tibi servat virginale signaculum. Spiritus sanctus tecum; qui cum Patre et Filio tuum sanctificat uterum, Dominus ergo tecum.

5. Benedicta tu in mulieribus. Libet adjungere quod Elisabeth, cujus haec verba sunt, prosecuta subjunxit: Et benedictus fructus ventris tui (Luc. 0073C I, 42). Non quia tu benedicta, ideo benedictus fructus ventris tui: sed quia ille te praevenit in benedictionibus dulcedinis, ideo tu benedicta. Vere etenim benedictus fructus ventris tui, in quo benedictae sunt omnes gentes, de cujus plenitudine tu quoque accepisti cum caeteris, etsi differentius a caeteris. Ac propterea quidem benedicta tu, sed in mulieribus; ille vero benedictus non in hominibus, non inter angelos, sed, qui est, ut ait Apostolus, super omnia benedictus Deus in saecula (Rom. IX, 5). Dicitur benedictus vir, benedictus panis, benedicta mulier, benedicta terra, vel, si quid tale in creaturis benedictum esse memoratur: sed singulariter benedictus fructus ventris tui, cum sit super omnia benedictus 0073D Deus in saecula.

6. Benedictus ergo fructus ventris tui. Benedictus in odore, benedictus in sapore, benedictus in specie. Hujus odoriferi fructus fragrantiam sentiebat qui dicebat: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Annon vere benedictus, cui benedixit Dominus? De sapore hujus fructus quidam qui gustaverat [alias, quod gustaverat], taliter eructabat, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9); et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20). Et alius quidam: Si tamen, inquit, gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II, 3). Et ipse Fructus de se, invitans nos ad se: Qui edit me, ait, adhuc 0074A esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Utique propter saporis dulcedinem hoc dicebat, qui semel gustatus magis excitat appetitum. Bonus fructus, qui animarum esurientium et sitientium justitiam, et esca, et potus est. Audisti de odore, audisti de sapore: audi et de specie. Si enim fructus ille mortis non solum suavis fuit ad vescendum, sed etiam, teste Scriptura, delectabilis aspectu (Gen. III, 6); quanto magis hujus vitalis fructus vivificum decorem debemus inquirere, in quem, teste alia Scriptura, desiderant etiam angeli prospicere? (I Petr. I, 12.) Cujus pulchritudinem in spiritu videbat, et in corpore videre cupiebat, qui dicebat: Ex Sion species decoris ejus (Psal. XLIX, 2). Et ne mediocrem tibi videatur commendasse decorem, 0074B recole quod in alio psalmo legis: Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum (Psal. XLIV, 3).

746 7. Benedictus ergo fructus ventris tui, cui benedixit Deus in aeternum: ex cujus benedictione benedicta etiam tu in mulieribus; quia non potest mala arbor fructum facere bonum. Benedicta, inquam, tu in mulieribus, quae illam generalem maledictionem evasisti, qua dictum est, In tristitia paries filios (Gen. III, 16); et nihilominus illam, qua secutum est, Maledicta sterilis in Israel (Exod. XXIII, 26; Deut. VII, 14): ac singularem consecuta es benedictionem, ut nec sterilis maneas, nec cum dolore parturias. Dura necessitas, et grave jugum super 0074C omnes filias Evae! Et si parturiunt, cruciantur: et si non parturiunt, maledicuntur. Et dolor prohibet parere, et non parere maledictio. Quid facies, Virgo, quae haec audis, quae haec legis? Si parturis, angustiaris: si sterilis manes, malediceris. Quid eliges, Virgo prudens? Angustiae, inquit, mihi sunt undique: melius est tamen mihi maledictum incurrere, et castam manere, quam prius quidem concipere per concupiscentiam, quod merito post cum dolore parturiam. Hinc etenim etsi video maledictum, sed non peccatum: illinc vero et peccatum simul et cruciatum. Denique haec maledictio quid aliud est, quam hominum exprobratio? Neque ob aliud sane dicitur sterilis maledicta, nisi quod opprobrio et 0074D contemptui sit habenda, tanquam inutilis et infructuosa, et hoc in Israel tantum. Mihi autem pro minimo est quod hominibus displiceo, dum me possim virginem castam exhibere Christo. O Virgo prudens, o Virgo devota, quis te docuit Deo placere virginitatem? Quae lex, quae justitia, quae pagina Veteris Testamenti vel praecipit, vel consulit, vel hortatur in carne non carnaliter vivere, et in terris angelicam ducere vitam? Ubi legeras, beata Virgo: Sapientia carnis mors est (Rom. VIII, 6); et: Curam carnis ne perfeceritis in desiderio (Rom. XIII, 14)? Ubi legeras de virginibus, quia cantant canticum novum, quod nemo alius cantare potest, et sequuntur Agnum quocunque ierit? (Apoc, XIV, 4.) Ubi legeras laudatos esse, qui se castraverunt propter regnum 0075A coelorum? (Matth. XIX, 12.) Ubi legeras: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3); et: Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit? Ubi audieras: Volo vos omnes esse sicut et me ipsum? et Bonum est homini, si sic permaneat secundum meum consilium? De virginibus, inquit, praeceptum non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 38, 7, 40, 25). Tu vero non dicam praeceptum, sed nec consilium, nec exemplum: nisi quod unctio docebat te de omnibus; ac sermo Dei vivus et efficax, ante tibi factus magister quam filius, prius instruxerit mentem, quam induerit carnem. Christo ergo devoves te exhibere virginem; et nescis quod ipsi exhibere te oporteat etiam matrem. Eligis in Israel esse contemptibilis, 0075B et ut illi placeas cui te probasti, maledictum incurrere sterilitatis: et ecce maledictio benedictione commutatur, sterilitas fecunditate recompensatur.

8. Aperi, virgo, sinum, expande gremium, praepara uterum: quia ecce facturus est tibi magna qui potens est, in tantum ut pro maledictione Israel, beatam te dicant omnes generationes. Nec suspectam habeas, prudens Virgo, fecunditatem, quia non auferet integritatem. Concipies, sed sine peccato, gravida eris, sed non gravata; paries, sed non cum tristitia: nescies virum, et gignes filium. Qualem filium? Illius eris mater, cujus Deus est Pater. Filius paternae claritatis [al., charitatis; al., majestatis] erit corona tuae castitatis. Sapientia paterni cordis 0075C erit fructus uteri virginalis. Deum denique paries, et de Deo concipies. Confortare ergo, Virgo fecunda, casta Puerpera, Mater intacta; quia non eris in Israel ultra maledicta, neque inter steriles deputata. Et si adhuc malediceris ab Israel secundum carnem, non quia sterilem vident. Sed quia fecundam invident: memento quod et Christus maledictum pertulit crucis, qui te suam matrem benedixit in coelis: sed et in terris ab angelo benedicta, et a cunctis generationibus terrae merito beata praedicaris. Benedicta ergo tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

9. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat 747 qualis esset ista salutatio. Solent virgines, quae verae virgines sunt, semper pavidae, et 0075D nunquam esse securae; et ut caveant timida, etiam tuta pertimescere, scientes se in vasis fictilibus thesaurum portare pretiosum, et nimis arduum esse vivere angelice inter homines, et in terris more coelestium conversari, et in carne caelibem agere vitam. Ac proinde quidquid novum, quidquid subitum fuerit ortum, suspectas habent insidias, totum contra se aestimant machinatum. Idcirco et Maria turbata est in sermone angeli. Turbata est, sed non perturbata. Turbatus sum, inquit, et non sum locutus; sed, cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 5, 6). Ita ergo et Maria turbata est, et non est locuta, sed cogitabat qualis esset ista salutatio. Quod turbata est, verecundiae 0076A fuit virginalis: quod non perturbata, fortitudinis: quod tacuit et cogitavit, prudentiae. Cogitabat autem qualis esset ista salutatio. Sciebat prudens virgo, quod saepe angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis: et quia nimirum humilis et simplex erat, nihil tale penitus a sancto angelo sperabat; et ideo cogitabat qualis esset ista salutatio.

10. Tunc angelus intuitus Virginem, et varias secum volvere cogitationes facillime deprehendens, pavidam consolatur, confirmat dubiam, ac familiariter vocans ex nomine, benigne ne timeat persuadet. Ne timeas, inquit, Maria, invenisti gratiam apud Deum Nihil hic doli, nihil hic fallaciae est. Nullam circumventionem, nullas hic suspiceris insidias. Non sum homo, sed spiritus; et Dei angelus, non Satanae. 0076B Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. O si scires quantum tua humilitas Altissimo placeat, quanta te apud ipsum sublimitas maneat! angelico te indignam nec alloquio judicares, nec obsequio. Ut quid enim indebitam tibi dixeris gratiam angelorum, quae invenisti gratiam apud Deum? Invenisti quod quaerebas, invenisti quod nemo ante te potuit invenire, invenisti gratiam apud Deum. Quam gratiam? Dei et hominum pacem, mortis destructionem, vitae reparationem. Haec est ergo gratia, quam invenisti apud Deum. Et hoc tibi signum: Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Intellige, prudens Virgo, ex nomine Filii promissi, quantam et quam specialem gratiam inveneris apud Deum. Et vocabis, ait, nomen ejus Jesum. Rationem 0076C hujus vocabuli alius evangelista ponit, angelo sic interpretante: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21).

11. Duos Jesus lego in typo hujus, quem nunc in manibus habemus, praecessisse, ambos populis praefuisse: quorum unus populum suum de Babylone eduxit (Agg. I; III Esdr. V, 5), alter suum in terram promissionis introduxit (Josue, I, 11). Et illi quidem illos, quibus praeerant, ab hostibus defendebant; sed nunquid salvabant a peccatis eorum? Is autem noster Jesus et a peccatis salvat populum suum, et introduxit in terram viventium. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Utinam et me peccatorem dignetur Dominus 0076D Jesus annumerare populo suo, ut salvum me faciat a peccatis meis! Vere enim beatus populus cujus iste Jesus Dominus Deus ejus, quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Vereor autem ne multi se profiteantur esse de populo ejus, quos tamen ipse non habeat pro populo suo, vereor ne plerisque, qui quasi in populo ejus religiosiores esse videntur, ipse aliquando dicat: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Novit enim Dominus Jesus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); novit et quos elegit a principio. Quid me vocatis, ait, Domine, Domine, et non facitis quae dico? (Luc. VI, 46.) Vis scire an pertineas ad populum ejus, vel potius vis esse de populo ejus? Eac quae dicit Jesus; et computabit te in populo 0077A suo; fac quae jubet in Evangelio Dominus Jesus, quae jubet in lege et propetis, quae jubet per ministros suos qui sunt in Ecclesia; obtempera ejus vicariis praepositis tuis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis; et disce ab ipso Jesu, quia mitis est et humilis corde; et 748 eris de beato populo ejus, quem elegit in haereditatem sibi; eris de laudabili populo ejus, quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum tu es, haereditas mea Israel (Isai. XIX, 25): cui, ne forte Israel carnalem aemuleris, etiam testimonium perhibet, dicens: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45).

12. Sed audiamus quid idem angelus sentiat de illo, cui necdum concepto tale indidit nomen. Ait 0077B namque: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Bene magnus, qui Filius Altissimi merebitur appellari. An non magnus, cujus magnitudinis non est finis? (Psal. CXLIV, 3.) Et quis magnus, ait, sicut Deus noster? (Psal. LXXVI, 14.) Plane magnus, qui tam magnus, quam Altissimus, quia et ipse Altissimus. Neque enim Altissimi Filius rapinam arbitrabitur esse se aequalem Altissimo (Philipp. II, 6). Ille merito arbitrandus est cogitasse rapinam, qui cum de nihilo in angelicam formam factus fuisset, factori suo se comparans, usurpavit sibi quod Filii Altissimi proprium est, qui utique in forma Dei a Deo non factus, sed genitus est. Altissimus enim Deus Pater, quamvis omnipotens sit, non potuit tamen vel aequalem sibi condere creaturam, vel inaequalem gignere 0077C filium. Fecit itaque angelum magnum, sed non quantus ipse: et ideo nec altissimum. Solum autem Unigenitum, quem non fecit, sed genuit Omnipotens omnipotentem, Altissimus altissimum, Aeternus coaeternum; ipsum sibi per omnia comparari, nec rapinam aestimat, nec injuriam. Recte ergo hic erit magnus, qui Filius Altissimi vocabitur.

13. Sed quare hic erit, et non potius est magnus, qui semper aequaliter magnus, non habet quo crescat, nec major post conceptum futurus sit, quam ante vel sit, vel fuerit? An forte propterea dixerit, erit, quia qui magnus Deus erat, magnus homo futurus sit? Bene ergo, Hic erit magnus. Magnus homo, magnus doctor, magnus propheta. Sic enim dicitur 0077D de eo in Evangelio: Quia propheta magnus surrexit in nobis (Luc. VII, 16). Et a minori quodam propheta magnus itidem propheta venturus promittitur: Ecce, inquit, veniet propheta magnus, et ipse renovabit Jerusalem. Et tu quidem, o Virgo, parvulum paries, parvulum nutries, parvulum lactabis: sed videns parvulum, cogita magnum. Erit enim magnus, quia magnificabit eum Deus in conspectu regum, adeo ut adorent eum omnes reges, omnes gentes serviant ei. Magnificet ergo et anima tua Dominum, quia hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Magnus erit, et magna faciet tibi qui potens est, et sanctum nomen ejus Quod enim sanetius nomen, quam quod Filius Altissimi vocabitur? Magnificetur et a nobis parvulis magnus Dominus, quos ut faceret magnos, 0078A factus est parvulus. Parvulus, ait, natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Nobis, inquam, non sibi, qui utique ante tempora multo nobilius natus ex Patre, nasci temporaliter non indigebat ex matre. Non angelis quoque, qui, cum magnum haberent, parvulum non requirebant. Nobis ergo natus, nobis et datus, quia nobis necessarius.

14. Jam de nobis nato et dato faciamus ad quod natus est et datus. Utamur nostro in nostram utilitatem, de Salvatore salutem operemur. Ecce parvulus in medio statuitur. O parvulus, parvulis [Al., parvulus] desideratus! O vere parvulus, sed malitia, non sapientia! Studeamus effici sicut parvulus iste; discamus ab ipso, quia mitis est et humilis corde: ne magnus videlicet Deus sine causa factus sit homo 0078B parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus. Discamus ejus humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectamur dilectionem, communicemus passionibus, lavemur in sanguine ejus. Ipsum offeramus propitiationem pro peccatis nostris; quoniam ad hoc ipse natus et datus est nobis. Ipsum oculis Patris, ipsum offeramus et suis: quia et Pater proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32), et ipse filius semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Ipse tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata 749 multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non perirent (Isa. LIII, 12). Non possunt perire pro quibus Filius rogat ne pereant, pro quibus Pater tradidit Filium in mortem 0078C ut vivant. Aequaliter ergo ab utroque speranda est venia, quibus aequalis est in pietate misericrodia, par in voluntate potentia, una in deitate substantia, in qua unus cum eis Spiritus sanctus vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA IV. In Luc. cap. I, V. 32-38.

1. Non est dubium, quidquid in laudibus Matris proferimus, ad Filium pertinere; et rursum, cum Filium honoramus, a gloria Matris non recedimus. Nam, si juxta Salomonem, Filius sapiens gloria est patris (Prov. X, 1): quanto magis gloriosum est matrem ipsius effici Sapientiae? Sed quid ego tento in 0078D ejus laudibus, quam laudabilem praedicant prophetae, perhibet angelus, narrat evangelista? Non ergo laudo, quia non audeo; sed tantum replico devotus, quod jam explicavit per os evangelistae Spiritus sanctus. Sequitur namque, et ait: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui. Verba sunt angeli ad Virginem de promisso Filio, promittentis quod debeat possidere regnum David. Quod de stirpe David duxerit originem Dominus Jesus, nemo dubitat. Quaero autem, quomodo dederit ei Deus sedem David patris sui, cum ipse in Jerusalem non regnaverit, quin imo turbis eum volentibus constituere regem, non acquieverit (Joan. VI, 15), sed et ante faciem Pilati protestatus sit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Denique quid magnum 0079A promittitur ei qui sedet super Cherubim (Psal. LXXIX, 2), quem propheta vidit sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1), sedere in throno David patris sui? Sed novimus quamdam aliam Jerusalem ab ea quae nunc est, in qua regnavit David, significatam, multo ista nobiliorem, multo ditiorem. Hanc igitur puto hic fuisse significatam, illo videlicet usu loquendi, quo saepe reperis in Scripturis significans poni pro significato. Tunc sane dedit illi Deus sedem David patris sui, quando constitutus est rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Sed hic propheta de quo regno dixerit, expressius aperuisse videtur, in eo quod non in Sion posuit, sed super Sion. Nam ideo fortassis dictum est, super, quia in Sion quidem 0079B regnavit David: super Sion vero regnum est illius, de quo dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal CXXXI, II): de quo et dictum est per alium prophetam, Super solium David, et super regnum ejus sedebit (Isai. IX, 7). Vides quia ubique reperis, super? Super Sion, super sedem, super solium, super regnum. Dabit ergo ei Dominus Deus sedem David patris sui, non typicam, sed veram; non temporalem, sed aeternam; non terrenam, sed coelestem. Quae idcirco, ut jam dictum est, memoratur fuisse David, quia haec, in qua temporaliter sedit, aeternae illius gerebat imaginem.

2. Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Hic quoque, si domum Jacob temporalem accipimus, quomodo in illa, quae aeterna 0079C non est, in aeternum regnaturus est? Quaerenda est ergo domus aeterna Jacob, in qua regnet in aeternum, cujus regni non erit finis. An non denique domus illa Jacob exasperaus impie abnegavit eum, et insipienter respuit ante faciem Pilati, quando illo perhibente, Regem vestrum crucifigam? uno ore respondendo clamavit: Non habemus regem nisi Caesarem? (Joan. XIX, 15.) Require itaque Apostolum, et discernet tibi eum qui in occulto Judaeus est, ab illo qui in manifesto; et quae in spiritu est circumcisio, ab ea quae fit in carne (Rom. II, 28): spiritualem Israel a carnali, et filios fidei Abrahae a filiis carnis. Non enim, inquit, omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt Abrahae, hi filii (Rom. IX, 0079D 6, 7). Sequere ergo et dic: Similiter non omnes qui ex Jacob, hi reputandi sunt in domo Jacob. Jacob quippe ipse est qui Israel. Solos igitur qui in fide Jacob perfecti inveniendi sunt, reputa 750 in domo Jacob, vel potius ipsos noveris fore spiritualem et aeternam domum Jacob, in qua regnabit Dominus Jesus in aeternum. Quis ex nobis est, qui juxta interpretationem nominis Jacob, supplantet diabolum de corde suo, luctetur cum vitiis et concupiscentiis suis. ut non regnet peccatum in suo mortali corpore, sed regnet in eo Jesu, et nunc quidem per gratiam, et in aeternum per gloriam? Beati in quibus Jesus regnabit in aeternum, quia et ipsi cum eo regnabunt, et regni hujus non erit finis. O quam gloriosum est regnum illud, in quo reges congregati 0080A sunt, convenerunt in unum, ad laudandum scilicet et glorificandum eum qui super omnes est Rex regum, et Dominus dominantium: de cujus splendidissima contemplatione fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). O si et mei peccatoris meminerit Jesus in beneplacito populi sui, cum venerit in regnum suum! O si me in illa die, quando traditurus est regnum Deo et Patri, visitare dignabitur in salutari suo, ad videndum scilicet in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur etiam a me cum haereditate sua! Veni interim, Domine Jesu, auter scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu (qui debes) in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi sedem; jactantia cupit dominari 0080B mihi; superbia vult mihi esse rex. Luxuria dicit: Ego regnabo; ambitio, detractio, invidia et iracundia certant in me ipso de me ipso, cujus ego potissimum esse videar. Ego autem quantum valeo resisto; renitor quantum juvor. Dominum meum Jesum reclamo; ipsi me defendo; quia ipsius me juris agnosco. Ipsum mihi Deum, ipsum mihi Dominum teneo, et dico: Non habeo regem nisi Dominum Jesum. Veni ergo, Domine, disperge illos in virtute tua, et regnabis in me, quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

3. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Primo quidem prudenter tacuit, cum adhuc dubia cogitabat qualis esset ista salutatio; maleus nimirum humiliter non 0080C respondere, quam temere loqui quod nesciret. Jam vero confortata et bene praemeditata, angelo quidem foris loquente, sed Deo intus persuadente (erat enim Dominus cum illa, dicente angelo: Dominus tecum): ita ergo confirmata, fide scilicet depellente timorem, laetitia verecundiam, dixit ad angelum: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Non dubitat de facto, sed modum requirit et ordinem. Nec enim quaerit an fiet istud, sed quomodo. Quasi dicat: Cum sciat Dominus meus, testis conscientiae meae, votum esse ancillae suae non cognoscere virum; qua lege, quo ordine placebit ei ut fiat istud? Si oportuerit me frangere votum, ut pariam talem filium; et gaudeo de filio, et doleo de proposito: fiat tamen voluntas 0080D ejus. Sin vero virgo concipiam, virgo et pariam quod utique si placuerit ei, impossibile non erit; tunc scio vere quia respexit humilitatem ancillae suae. Quomodo ergo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Superius dicta est fuisse gratia plena: et nunc quomodo dicitur, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Nunquid potuit repleri gratia, et necdum habere Spiritum sanctum, cum ipse sit dator gratiarum? Si autem jam Spiritus sanctus in ea erat, quomodo adhuc tanquam noviter superventurus repromittitur? An forte ideo non dixit simpliciter, veniet in re, sed addidit super, quia et prius quidem in ea fuit per 0081A multam gratiam, sed nunc supervenire nuntiatur, propter abundatioris gratiae plenitudinem, quam effusurus est super illam? At vero cum plena jam sit, illud amplius quomodo capere poterit? Si autem plus aliquid capere potest, quomodo et ante plena fuisse intelligenda est? An prior quidem gratia ejus tantum repleverat mentem, sequens vero etiam ventrem perfundere debet: quatenus scilicet plenitudo divinitatis, quae ante in illa, sicut et in multis sanctorum, spiritualiter 751 habitabat, etiam sicut in nullo sanctorum corporaliter in ipsa habitare incipiat?

4. Ait itaque: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Quid est, et virtus Altissimi obumbrabit tibi? Qui potest capere, capiat. 0081B Quis enim, excepta fortassis illa quae hoc sola in se felicissime meruit experiri, intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille inaccessibilis virgineis sese visceribus infuderit; et ut illa inaccessibilem accedere ad se ferre potuisset, de portiuncula ejusdem corporis, cui se animatae contemperavit, reliquae massae umbraculum fecerit? Et fortasse propter hoc maxime dictum est, obumbrabit tibi, quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui soli datum est experiri. Dicatur ergo, Spiritus sanctus superveniet in te, qui utique sua potentia fecundabit te. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi: hoc est, illum modum quo de Spiritu sancto concipies, Dei virtus, et Dei 0081C sapientia Christus, sic in suo secretissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Ac si angelus respondeat ad Virginem: Quid a me requiris, quod in te mox experieris? Scies, scies, et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore. Ego autem missus sum nuntiare virginalem conceptum, non creare. Nec potest doceri nisi a donante: nec potest addisci nisi a suscipiente. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod est dicere: Quoniam non de homine, sed de Spiritu sancto concipies [Al. Quoniam non est de homine, sed de Spiritu sancto, quod concipies], concipies autem Altissimi virtutem, hoc est Filium Dei; Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei: id est, non solum 0081D qui de sinu Patris in uterum tuum veniens obumbrabit tibi, sed etiam id quod de tua substantia sociabit sibi, ex hoc jam vocabitur Filius Dei, quemadmodum et is qui a Patre est ante saecula genitus, tuus quoque amodo reputabitur filius. Sic autem et quod natum est ex ipso Patre, erit tuus, et quod nascetur ex te, erit ejus; ut tamen non siut duo filii, sed unus. Et licet aliud quidem ex te, aliud ex illo sit; jam non tamen cujusque suus, sed unus utriusque erit filius.

5. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Attende, quaeso, quam reverenter dixerit, quod nascetur ex te Sanctum. Utquid enim ita simpliciter Sanctum, et absque additamento? Credo quia 0082A non habuit quid proprie digneve nominaret illud eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima videlicet Virginis carne cum sua anima Unico Patris erat uniendum. Si diceret, sancta caro, vel sanctus homo, vel sanctus infans; quidquid tale poneret, parum sibi dixisse videretur. Posuit ergo indefinite, Sanctum: quia quidquid illud sit quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter sanctum fuit, et per Spiritus sanctificationem, et per Verbi assumptionem.

6. Et adjecit angelus: Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Quid fuit necesse etiam hujus sterilis Virgini nuntiare conceptum? Nunquid forte dubiam adhuc et incredulam oraculo, recentiori voluit confirmare miraculo? 0082B Absit! Legimus et Zachariae incredulitatem ab hoc ipso angelo fuisse castigatam: Mariam autem in aliquo reprehensam non legimus; quin potius fidem! ipsius Elisabeth prophetante laudatam agnovimus. Beata, inquit, quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. I, 45). Sed ideo sterilis cognatae conceptus Virgini nuntiatur, ut, dum miraculo miraculo miraculum additur, gaudium gaudio cumuletur. Porro necesse erat non modico laetitiae et amoris praeveniente inflammari incendio, quae Filium paternae dilectionis cum gaudio Spiritus sancti mox fuerat conceptura. Neque enim nisi in devotissimo corde atque hilarissimo tanta se capere poterat dulcedinis et alacritatis affluentia. Vel ideo conceptus Elisabeth nuntiatur 0082C Mariae, quia profecto 752 decebat ut verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per angelum, quam audiret ab homine: ne Mater videlicet Dei a consiliis Filii videretur amota, si eorum quae in terris tam prope gererentur, remansisset ignara. Vel ideo potius conceptus Elisabeth Mariae nuntiatus est, ut dum nunc Salvatoris, nunc praecursoris edocetur adventum, rerum tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum scriptoribus ac praedicatoribus Evangelii reseraret veritatem, quae et plene de omnibus a principio coelitus fuerit instructa mysteriis. Vel ideo adhuc nuntiatur Mariae conceptus Elisabeth, ut audiens cognatam vetulam et gravidam, cogitet juvencula de obsequio: sicque illa properante ad visitandum, parvulo prophetae 0082D locus et occasio detur, quo minori adhuc Domino suo officii valeat exhibere primitias; et dum ad se invicem occurrit matrum, infantumque ab alterutro excitata devotio, mirabilius fiat miraculum de miraculo.

7. Vide autem ne haec tam magnifica, quae ab angelo audis praenuntiata, ab ipso speres perficienda. A quo ergo si quaeris; ipsum audi Angelum. Quia non erit, inquit, impossibile apud Deum omne verbum; tanquam diceret: Haec quae ego tam fideliter promitto, non de mea, sed de illius qui me misit, virtute praesumo. Quia non erit impossible apud Deum omne verbum. Quale enim illi verbum impossibile poterit esse, qui omnia fecit in Verbo? Movet me et hoc in verbis angelicis, quod signanter non ait? 0083A Quia non erit impossibile apud Deum omne factum; sed, omne verbum. An idcirco posuit verbum, quia quam facile possunt homines loqui quod volunt, etiam quod nullatenus facere possunt; tam facile, imo incomparabiliter facilius valet Deus opere implere, quidquid illi verbo valent exprimere? Dicam apertius. Si hominibus tam facile esset facere quam dicere quod volunt; et ipsis quoque non esset impossibile omne verbum. Nunc autem quoniam vulgaris et vetus sermo est, multum interesse inter loqui et facere, sed apud homines, non apud Deum: soli Deo quia idem est facere quod loqui, idem loqui quod velle; merito non erit impossibile apud Deum omne verbum. Verbi gratia: potuerunt praevidere et praedicere prophetae Virginem vel sterilem concepturam 0083B ac parituram; sed nunquid facere ut conciperet et pareret? Deus autem, qui dedit eis posse praevidere, quam facile potuit tunc quod voluit, per illos praedicere, tam facile potuit nunc quando voluit, per se ipsum quod promisit implere. Siquidem apud Deum nec verbum dissidet ab intentione, quia veritas est; nec factum a verbo, quia virtus est; nec modus a facto, quia sapientia est: ac per hoc non erit impossible apud Deum omne verbum.

8. Audisti, Virgo, factum; audisti et modum: utrumque mirum, utrumque jucundum. Jucundare, filia Sion; et exsulta satis, filia Jerusalem (Zach. IX, 9). Et quoniam auditui tuo datum est gaudium et laetitia, audiamus et nos a te responsum laetitiae quod 0083C desideramus, ut jam exsultent ossa humiliata. Audisti, inquam, factum, et credidisti: crede et de modo quod audisti. Audisti quia concipies, et paries filium: audisti quod non per hominem, sed per Spiritum sanctum. Exspectat angelus responsum: tempus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum. Exspectamus et nos, o Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pretium salutis nostrae: statim liberabimur si consentis. In sempiterno Dei Verbo facti sumus omnes, et ecce morimur: in tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. Hoc supplicat a te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera sobole sua exsul de paradiso, hoc Abraham, hoc David. Hoc caeteri flagitant sancti 0083D Patres, patres scilicet tui, qui et ipsi habitant in regione umbrae mortis. Hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat. Nec immerito quando ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum: 753 salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O Domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspectant et superi. Ipse quoque omnium Rex et Dominus quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum: in qua nimirum proposuit salvare mundum. Et cui placuisti in silentio jam magis placebis ex verbo, cum ipse 0084A tibi clamet e coelo: O pulchra inter mulieres, fac me audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire vocem tuam, ipse te faciet videre salutem nostram. Nunquid non hoc est quod quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando suspirabas? Quid igitur? tu es cui hoc promissum est, an aliam exspectamus? Imo tu ipsa, non alia. Tu, inquam, illa promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua sanctus pater tuus Jacob jam morti appropinquans vitam sperabat aeternam, cum dicebat: Exspectabo salutare tuum, Domine (Gen. XLIX, 18). In qua denique, et per quam Deus ipse rex noster ante saecula disposuit operari salutem in medio terrae. Quid ab alia speras, quod tibi offertur? quid per aliam exspectas, quod per te mox exhibebitur, dummodo 0084B praebeas assensum, respondeas verbum? Responde itaque citius angelo, imo per angelum Domino. Responde verbum, et suscipe Verbum: profer tuum, et concipe divinum: emitte transitorium, et amplectere sempiternum. Quid tardas? quid trepidas? Crede, confitere, et suscipe. Sumat humilitas audaciam, verecundia fiduciam. Nullatenus convenit nunc ut virginalis simplicitas obliviscatur prudentiam. In hac sola re ne timeas, prudens Virgo, praesumptionem: quia, etsi grata in silentio verecundia, magis tamen nunc in verbo pietas necessaria. Aperi, Virgo beata, cor fidei, labia confessioni, viscera Creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si te morante pertransierit, et 0084C rursus incipias dolens quaerere quem diligit anima tua! Surge, curre, aperi. Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem.

9. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Semper solet esse gratiae divinae familiaris virtus humilitas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliter ergo respondet, ut sedes gratiae praeparetur. Ecce, inquit, ancilla Domini. Quae est haec tam sublimis humilitas, quae cedere non novit honoribus, insolescere gloria nescit? Mater Dei eligitur, et ancillam se nominat. Non mediocris revera humilitatis insigne, nec oblata tanta gloria oblivisci humilitatem. Non magnum est esse humilem in abjectione; magna prorsus et rara virtus, humilitas honorata. Si me miserum homuncionem 0084D meis decepta simulationibus ad aliquem vel mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vel propter mea, vel propter subditorum peccata permittente; nonne statim oblitus qui fuerim, talem me puto, qualis ab hominibus (qui cor non vident) putatus sum? Credo famae [alias, sane], conscientiam non attendo; et reputans non honorem virtutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me aestimo. Videas plerosque in Ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, subito intumescere, pristinae oblivisci abjectionis: genus quoque suum erubescere, et infimos dedignari parentes. Videas et homines pecuniosos 0085A [al. perniclosos.] ad honores quosque ecclesiasticos pervolare; moxque sibi applaudere sanctitatem, vestium duntaxat mutatione, non mentium; et dignos se aestimare dignitate ad quam ambiendo pervenerunt; quodque (si audeo dicere) adepti sunt nummis, attribuere meritis. Omitto autem de his quos excaecat ambitio, et honor ipse superbiendi eis materia est.

10. Sed video (quod magis doleo) post spretam saeculi pompam nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere, et impatientes amplius fieri in claustro, quam fuissent in saeculo. Quodque magis 754 perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi contemptui, qui in 0085B sua nonnisi contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur. Video et alios (quod non sine dolore videri debet) post aggressam Christi militiam, rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi: cum magna cura erigere muros, et negligere mores: sub praetextu quoque communis utilitatis, verba vendere divitibus, et matronis salutationes: sed et contra Imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere; non audientes apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delictum est in vobis, quod causas habetis. Quare non magis fraudem patimini? (I Cor. VI, 0085C 7.) Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes provincias et curias frequentantes, regum notitias, principumque familiaritates assecuti sint? Quid de ipso habitu dicam, in quo jam non calor, sed color requiritur; magisque cultui vestium, quam virtutum insistitur? Pudet dicere! vincuntur in suo studio mulierculae, quando a monachis pretium affectatur in vestibus, non necessitas: nec saltem forma religionis retenta, in habitu ornari, non armari appetunt milites Christi: qui, dum se praeparare ad praelium, et contra aereas potestates praetendere paupertatis insigne debuerant (quod utique adversarii valde formidant), in mollitie 0085D vestimentorum pacis potius praeferentes indicium, ultro se hostibus sine sanguine tradunt inermes. Nec aliunde haec omnia mala contingunt, nisi quod illam, qua saeculum deseruimus, deserentes humilitatem, dum per hoc cogimur inepta denuo sectari studia saecularium, canes efficimur revertentes ad vomitum.

11. Audiamus itaque, quotquot tales sumus, quid illa responderit, quae Dei mater eligebatur, sed humilitatem non obliviscebatur. Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Fiat est desiderii signum, non dubitationis indicium. Et hoc quod dicit, fiat mihi secundum verbum tuum, magis intelligenda est affectum exprimere desiderantis, quam effectum requirere more dubitantis. 0086A Quanquam nil obstat intelligi, fiat, esse verbum orantis. Nemo quippe orat, nisi quod credit et sperat. Vult autem a se requiri Deus etiam quod pollicetur. Et ideo forte multa quae dare disposuit, prius pollicetur, ut ex promissione devotio excitetur: sicque quod gratis daturus erat, devota oratio promereatur. Sic pius Dominus, qui omnes homines vult salvos fieri, merita nobis extorquet a nobis: et dum nos praevenit tribuendo quod retribuat, gratis agit, ne gratis tribuat. Hoc utique prudens Virgo intellexit, quando praevenienti se muneri gratuitae promissionis, junxit meritum suae orationis: fiat, inquiens, mihi secundum verbum tuum. Fiat mihi de Verbo secundum verbum tuum. Verbum quod erat in principio apud Deum, fiat caro de carne mea 0086B secundum verbum tuum. Fiat, obsecro, mihi verbum, non prolatum quod transeat, sed conceptum ut maneat, carne videlicet indutum, non aere. Fiat mihi non tantum audibile auribus, sed et visibile oculis, palpabile manibus, gestabile humeris. Nec fiat mihi verbum scriptum et mutum, sed incarnatum et vivum: hoc est, non mutis figuris, mortuis in pellibus exaratum — sed in forma humana meis castis visceribus vivaciter impressum: et hoc non mortui calami depictione, sed sancti Spiritus operatione. Eo videlicet modo fiat mihi, quo nemini ante me factum est, nemini post me faciendum. Porro multifariam multisque modis olim Deus locutus est Patribus in prophetis; et aliis quidem in aure, aliis in ore, aliis etiam in manu factum esse 0086C verbum Domini memoratur: mihi autem oro ut in utero fiat juxta verbum tuum. Nolo autem ut fiat mihi aut declamatorie praedicatum, aut figuraliter significatum, aut imaginatorie somniatum; sed silenter 755 inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Verbum igitur, quod in se nec poterat fieri, nec indigebat, dignetur in me, dignetur et mihi fieri secundum verbum tuum. Fiat quidem generaliter omni mundo, sed specialiter fiat mihi secundum verbum tuum.

Excusatio S. Bernardi, quod locum istum Evangelii post alios expositores tractandum sumpserit.

Lectionem evangelicam exposui, sicut potui: nec ignoro quod non omnibus placebit. sed scio me ob hanc rem multorum fore indignationi obnoxium; et 0086D aut judicabor superfluus, aut praesumptor, quod videlicet post Patres, qui hunc ipsum locum plenissime exposuerunt, rursus in eodem novus expositor ausus fuerim mittere manum. Sed si quid dictum est post Patres quod non sit contra Patres; nec Patribus arbitror, nec cuiquam displicere debere. Ubi autem dixi quod a Patribus accepi, dum sic absit typhus praesumptionis, ut non desit fructus devotionis, patienter audiam de superfluitate causantes. Noverint tamen qui me tanquam de otiosa et non necessaria explanatione suggillant, non tam intendisse exponere Evangelium, quam ex Evangelio sumere occasionem loquendi quod loqui delectabat. Si vero peccavi, quod propriam magis ex hoc excitarim 0087A devotionem, quam communem quaesierim utilitatem: potens erit pia Virgo apud suum misericordem Filiam hoc meum excusare peccatum, cui hoc 0088A meum qualecumque opusculum devotissime destinavi.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *