«In capite jejunii» — Bernardus Claraevallensis

0167 IN CAPITE JEJUNII. SERMO I. Quid sit ungere caput, et jaciem lavare (Matth. VI, 16, 17).0167C

1. Hodie, dilectissimi, sacrum Quadragesimae tempus 0167D ingredimur, tempus militiae Christianae. Non nobis singularis est haec observatio; una omnium est, quicunque in eamdem fidei conveniunt unitatem. Quidni commune sit Christi jejunium omnibus Christianis? quidni caput suum membra sequantur? Si bona suscepimus ab hoc capite, mala autem quare non sustineamus? An respuere tristia volumus, et communicare jucundis? Si ita est, indignos nos capitis hujus participatione probamus. Omne enim quod patitur ille, pro nobis est. Quod si in opere salutis nostrae ei collaborare piget, in quo deinceps coadjutores nos exhibebimus illi? Non est magnum si jejunet cum Christo, qui sessurus est ad mensam Patris cum ipso. Non est magnum si compatitur membrum capiti, cum quo et glorificandum est. 0168C Felix membrum, quod huic adhaeserit per omnia capiti, et sequetur illud quocunque ierit. Alioquin si forte abscindi separarique contingat, privetur statim necesse est etiam spiritu vitae. Quaecunque 0168D enim portio capiti non cohaeret, unde ei jam sensus aut vita? Nec sane deerit qui expositam occupet, ut ne tunc quidem sit absque capite. Germinabit rursum radix amaritudinis, venenatum caput iterum pullulabit; illud, inquam, caput, quod in eo contriverat ante fortis mulier, mater Ecclesia. Dico autem quando per eam regeneratus est in spem vitae, quem natura filium irae mater carnalis ediderat.

2. Videbit ergo jam, si fuerit qui revelatos habeat 815 oculos cordis, et spiritualiter intueatur, horrendum omnino monstrum, corpus quidem hominis, caput autem daemonis habens. Non solum autem, sed etiam erunt sine dubio novissima hominis illius pejora prioribus, cum vipereum illud caput, quod prius fuerat amputatum, non absque septem nequioribus 0169A se revertatur. Quis non solo contremiscat auditu? Tollens membrum Christi, faciam membrum daemoniorum? Abscissus a corpore Christi, Satanae miser incorporabor? Sit procul a nobis semper exsecranda ista commutatio alias, communicatio>, fratres mei. Mihi omnino adhaerere tibi bonum est, o caput gloriosum et benedictum in saecula, in quod et angeli prospicere concupiscunt. Sequar te quocunque ieris: si transieris per ignem, non avellar a te; non timebo mala, quoniam tu mecum es. Tu dolores meos portas, et pro me doles: tu prius transis per angustum passionis foramen, ut latum praebeas sequentibus membris ingressum. Quis nos separabit a charitate Christi? (Rom. VIII, 35.) Ipsa enim est, per quam omne corpus per nexus 0169B et juncturas crescit. Hoc glutinum bonum, cujus meminit Isaias (Isa. XLI, 7). Haec, per quam bonum est et jucundum habitare fratres in unum. Hoc unguentum, quod descendit a capite in barbam, a capite descendit et in oram vestimenti (Psal. CXXXII, 2), ut ne minima quidem fimbria careat unctione. In capite siquidem plenitudo gratiarum, de qua accipimus omnes: in capite universitas miserationis, in capite inexhaustus fons pietatis divinae, in capite affluentia tota spiritualis unguenti, sicut scriptum est: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ipsum tamen, quod tam copiose Pater unxerat caput, Maria quoque ungere non veretur. Calumniantur quidem discipuli: sed respondet Veritas pro ea, quod bonum opus sit 0169C operata (Matth. XXVI, 7-10).

3. Denique et nobis hodie quid praecipit in Evangelio? Tu, inquit, cum jejunaveris, unge caput tuum. Mira dignatio! Spiritus Domini super eum, eo quod unxerit eum; et nihilominus tamen evangelizans pauperibus ait: Unge caput tuum! Complacet sibi Pater in Filio, et dum vox sonat in aethere, descendit Spiritus in columba. Putatis, fratres, quia Christi baptismo chrisma defuerit? Manet Domini Spiritus super ipsum: et unctum ab eo quis dubitet? Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Haec plane spiritualis unguenti fragrantia est. Unxit Pater Filium prae participibus suis, in quo prae caeteris singulariter complacet sibi. 0169D Pater enim diligit Filium, affectu utique divino, et inexperto omni creaturae. Unxit, inquam, Pater Filium prae participibus suis, accumulans super eum universa charismata benignitatis, mansuetudinis et suavitatis, abundantius eum replens visceribus misericordiae et miserationis. Unctum denique misit ad nos, quem nobis exhibuit plenum gratiae et miserationis alias, pietatis>. Sic unctum a Patre est caput nostrum, et nihilominus ungi postulat et a nobis. Cum jejunaveris, inquit, unge caput tuum. Itane aquam petit a rivulo fons indeficiens? Petit sine dubio, aut certe repetit magis. Ad fontem enim unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7).

4. Non vero, ut minus habens, quod dederat 0170A Christus repetit: sed ne tibi pereat quidquid ad eum referre volueris. Siquidem etiam fluminis aqua, si stare coeperit, et ipsa putrescet, et inundatione facta superveniens, repelletur. Sic plane, sic gratiarum cessat decursus, ubi recursus non fuerit: nec modo nihil augetur ingrato, sed et quod acceperat vertitur ei in perniciem. Fidelis autem in modico censetur dignus munere ampliori. Unge igitur caput tuum, refundens in eum qui supra te est, quidquid in te est devotionis, quidquid delectationis, quidquid affectionis. Unge igitur caput tuum, ut si qua in te est gratia, referatur ad ipsum: nec tuam quaeras gloriam, sed ipsius. Ungit enim Christum, qui bonus ejus odor est in omni loco. Memento sane adversus hypocritas hunc processisse sermonem. Nolite, 0170B inquit, fieri sicut hypocritae tristes. Non omnimodam nobis tristitiam interdicit, sed quae in facie est coram hominibus. Alioquin, Cor 816 sapientis ubi tristitia (Eccle. VII, 5): et Paulum quoque discipulos contristasse non piget, pro eo quod contristati sunt ad salutem (II Cor. VII, 8). Non est talis tristitia hypocritarum: non in corde, sed in facie est. Exterminant enim facies suas.

5. Nota proinde quod non dixerit: Nolite esse sicut hypocritae tristes; sed: Nolite fieri, hoc est fingi. Sic quippe vulgo dicitur: Tristem se facit; aut: Magnificat se; et: Qui beatificat te, in errorem te adducit (Isa. IX, 16), et similia, quae simulationis sunt, non veritatis. Tu autem cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Exterminant 0170C illi faciem, tu autem lavare juberis. Est autem facies, quae in facie est conversatio. Hanc fidelis Christi servus lavat, ne quod offendiculum praebeat intuenti: hypocrita magis exterminat, dum singularia magis et inusitata sectatur. Sed nec caput ungit, cujus affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur. Ungit potius semetipsum, ut propriae fragrantiam opinionis respergat. Aut certe quia manifestum est non esse caput hypocritae Christum nec suum tamen qualecunque caput ungere potest, cujus mens non propriae testimonio conscientiae, sed adulationibus demulcetur. Date nobis, aiunt fatuae virgines, de oleo vestro (Matth. XXV, 8). Cur hoc? Quia in vasis suis oleum non habent. Sed non 0170D est prudentium hujuscemodi oleum dare. Quod enim sibi fieri nolunt, quando ipsae facient aliis? Audi vero Prophetam, cui incerta et occulta sapientiae suae revelaverat Deus. Oleum, inquit, peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Emunt oleum istud hypocritae, sicut ait Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Exterminant enim facies suas, ut appareant jejunantes. Vides quam brevi sermone hypocritas et singularitatis notat, et arguit vanitatis. Vide etiam quam paucis et coram Deo suadeat bona, et coram hominibus providere. Unge caput tuum, et faciem tuam lava: hoc est, sic te irreprehensibilem foris exhibe, ut divinam tibi conciliare studeas gratiam; et ante oculos humanos non propriam quaeras gloriam, sed auctoris.

0171A 6. Potest tamen et alio modo lota facies, conscientia pura; et unctum caput intelligi mens devota. Quod si id probas, adversus duplex vitium, quod maxime solent appetere jejunantes, haec duo verba ablutionis et unctionis dicta videntur. Alius enim jejunat studio vanitatis, et huic dicitur: Faciem tuam lava. Alius jejunat cum impatientia et rancore, et huic opus est ut caput ungat. Est autem caput istud, mens interior, quae tunc ungitur in jejunio, cum spiritualiter delectatur in eo. An vero tibi novum videtur, ut dicamus caput ungi jejunio? Ego plus dico: etiam impinguatur. Nunquamne legisti quod scriptum est: Ut alat eos in fame? (Psal. XXXII, 19.) Est ergo jejunium corporis, capitis unctio; et carnis inedia, refectio cordis. Quidni dixerim 0171B unctionem, quae et medetur vulneribus, et exasperatas conscientias lenit? Emat igitur hypocrita jejunio suo oleum peccatoris: ego meum interim non vendo jejunium, et ipsum mihi oleum est quo ungar. Unge, inquit, caput tuum, ne quid forte murmuris aut impatientiae subeat. Non solum autem, sed et gloriare in tribulatione, sicut ait Apostolus (Rom. V, 3). Gloriare, inquam, sed absque omni studio vanitatis, ut sit etiam facies munda ab oleo peccatoris.

SERMO II. Quomodo debeamus converti ad Dominum.

1. Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu: et scindite corda vestra, 0171C et non vestimenta vestra, ait Dominus omnipotens (Joel. II, 12, 13). Quid sibi vult, dilectissimi, quod praecipit Dominus, ut convertamur ad eum? Ubique enim est, et replet omnia, et nihilominus complectitur universa. Quo me vertam, ut convertar ad te, Domine Deus meus? Si ascendero in coelum, tu illic es: 817 si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Quid jubes? quo convertar ad te? Supra, an infra? ad dexteram, an ad sinistram? Consilium istud est, fratres mei; secretum est, quod solis credatur amicis. Mysterium regni Dei est; Apostolis revelatur in aure, nam turbis nihil dicitur absque parabola. Nisi conversi fueritis, inquit, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Agnosco plane 0171D quo velit ut convertamur. Ad Parvulum converti necesse est, ut discamus ab eo quia mitis est et humilis corde: ad hoc siquidem parvulus datus est nobis. Sane idem et magnus est, sed in civitate Domini, cui et dicitur: Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel (Isa. XII, 6). Quid tu inflaris, o homo? quid extolleris sine causa? quid alta sapis, et oculi tui omne sublime vident, quod tibi non cedet in bonum? Sublimis quidem Dominus, sed non ita proponitur tibi: laudabilis magnitudo illius, non etiam imitabilis. 0172A Elevata est magnificentia illius, et non poteris ad eam: nec si te ruperis, apprehendes. Accedet, inquit, homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Excelsus siquidem Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Humiliare, et apprehendisti. Haec plane lex pietatis, et propter hanc legem sustinui te, Domine. Si forte sublimitatis esset via proposita, et illic iter quo ostenderetur salutare Dei, quanta facerent homines ut exaltarentur? Quam crudeliter invicem sternerent, invicem conculcarent! Quam impudenter reperent, manibusque et pedibus conarentur in altum, ut imponerent sese homines super capita aliena! Et certe qui contendit supergredi alias, excedere> proximos, multas inveniet difficultates, multos habebit 0172B aemulos, multos patietur contradictores, ascendentes equidem ex adverso: nihil vero facilius est volenti, quam humiliare semetipsum. Hoc verbum est, dilectissimi, quod omnino nos reddit inexcusabiles, ut ne tenue quidem nobis velamen praetendere liceat.

2. Sed jam ad hunc parvulum, ad mansuetudinis et humilitatis magistrum quonam modo converti necesse sit, videamus. Convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro. Fratres, si dixisset: Convertimini, nihil addens; esset nobis forsitan liberum respondere: Factum est, jam aliud propone mandatum. Nunc autem spiritualis (ut audio) conversionis nos admonet, quae non una die perficitur: utinam vel in omni vita, qua degimus in hoc corpore, valeat 0172C consummari! Corporis namque conversio, si sola fuerit, nulla erit. Forma siquidem conversionis est ista, non veritas, vacuam virtute gerens speciem pietatis. Miser homo, qui totus pergens in ea quae foris sunt, et ignarus interiorum suorum, putans aliquid se esse, cum nihil sit, ipse se seducit! Sicut aqua effusus sum, ait Psalmista in persona hominis hujuscemodi, et dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 15). Et alius quidam propheta: Comederunt, inquit, alieni robur ejus, et ignoravit (Osee. VII, 9). Exteriorem quippe superficiem intuens, salva sibi omnia suspicatur, non sentiens vermem occultum, qui interiora corrodit. Manet tonsura, vestis necdum mutata est, jejuniorum regula custoditur, statutis 0172D psallitur horis; sed cor longe est a me, dicit Dominus (Marc. VII, 6).

3. Attende solerter quid diligas, quid metuas; unde gaudeas, aut contristeris; et sub habitu religionis animum saecularem, sub pannis conversionis invenies cor perversum. Totum enim cor in his quatuor affectionibus est; et de his accipiendum puto quod dicitur, ut in toto corde tuo convertaris ad Dominum. Convertatur proinde amor tuus, ut nihil omnino diligas nisi ipsum, aut certe propter ipsum. Convertatur etiam ad ipsum timor tuus; 0173A quia perversus est timor omnis, quo metuis aliquid praeter eum, aut non propter eum. Sic et gaudium tuum, et tristitia tua aeque convertantur ad ipsum. Hoc autem ita fiet, si nonnisi secundum eum doleas, aut laeteris. Quid enim perversum 818 magis, quam laetari cum male feceris, et in rebus pessimis exsultare? Sed et ea quoque quae secundum carnem est tristitia, mortem operatur. Si pro tuo sive proximi peccato doles, bene facis, et haec tristitia est ad salutem (II Cor. VII, 10). Si gaudeas ad munera gratiae, hoc gaudium sanctum est, et securum gaudium in Spiritu sancto. Debes et in dilectione Christi fraternis congaudere prosperitatibus, et adversitatibus condolere, sicut scriptum est: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15).

0173B 4. Verum ne ipsa corporalis quidem est parvipendenda conversio, quia spiritualis hujus adminiculum noscitur esse non parvum. Inde est quod in hoc loco Dominus cum dixisset: In toto corde, adjunxit protinus: In jejunio: quod utique corporis est. Volo tamen vos admonitos esse fratres meos, observandum illud non ab escis tantum, sed ab omnibus illecebris carnis, et universa corporis voluptate; imo vero jejunandum est longe amplius a vitiis, quam a cibis. Sed est panis a quo vos jejunare nolo, ne forte deficiatis in via: et si nescitis, panem dico lacrymarum. Sequitur enim: In jejunio, et fletu, et planctu. Exigit enim planctum a nobis poenitentia praeteritae conversationis; exigit fletum desiderium futurae beatitudinis. Factae sunt mihi lacrymae meae panes die 0173C ac nocte, ait Propheta, cum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.) Parum ei placet hujus vitae novitas, qui necdum vetera plangit, necdum plangit admissa peccata, necdum plangit tempus amissum. Si non plangis, plane non sentis animae vulnera, conscientiae laesionem. Sed nec futura satis gaudia concupiscis, si non quotidie postulas ea cum lacrymis: minus tibi nota sunt, si non renuit consolari anima tua, donec veniant.

5. Addit deinde Propheta: Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Quibus verbis manifeste prior ille populus Judaeorum et duritiae cordis, et vanae superstitionis arguitur. Crebra siquidem apud eos scissio vestium, sed non cordium esse solebat. 0173D Quando enim scinderentur corda lapidea, quae non poterant nec circumcidi? Scindite, inquit, corda vestra, et non vestimenta vestra. Quis in vobis est, cujus voluntas circa unum aliquid solet obstinatior inveniri? Scindat cor suum gladio spiritus, quod est verbum Dei: scindat illud, et in multas minutias 0174A festinet dispertiri. Alioquin non est converti ad Dominum in toto corde, nisi scisso corde. Donec enim illam unam accipias in Jerusalem, cujus est participatio in idipsum, multa interim tibi praecipiuntur; et si in uno offenderis, factus es omnium reus. Spiritus Domini multiplex, ait Sapiens (Sap. VII, 22), nec potest sequi multiplicem sine multiplici scissione. Audi denique hominem, quem secundum cor suum invenerat Deus. Paratum, inquit, cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Paratum ad adversa, paratum ad prospera; paratum ad humilia, paratum ad sublimia; paratum ad universa quaecunque praeceperis. Vis pastorem ovium facere? vis constituere regem populorum? Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Quis ut David 0174B fidelis ingrediens, et egrediens, et pergens ad imperium regis? Et dicebat de peccatoribus: Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum (Psal. CXVIII, 70). Inde enim cordis duritia, inde mentis obstinatio, quia meditatur quis non legem Domini, sed propriam voluntatem.

6. Scindamus itaque corda nostra, dilectissimi, quatenus integra proinde vestimenta servemus. Vestes enim nostrae virtutes sunt. Bona vestis, charitas; bona vestis, obedientia est. Beatus qui custodit vestimenta haec, ut non ambulet nudus. Denique: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); et, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Scindamus corda, sicut praedictum est, ut 819 haec vestimenta integra servemus, quemadmodum 0174C integra salvata est tunica Salvatoris. Nec modo integram servat vestem scissio cordis, sed et talarem eam facit et polymitam, qualem a sancto patriarcha Jacob accepit filius, qui prae caeteris amabatur (Gen. XXXVII, 3). Hinc nempe virtutum perseverantia, hinc conversationis pulchrae discolor unitas. Hinc illa est gloria regis filiae in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus (Psal. XLIV, 14, 15). Potest tamen et aliter haec scissio cordis intelligi, ut si quidem pravum fuerit, scindatur ad compunctionem alias, confessionem>; si durum, ad compassionem. Quidni scindatur ulcus, ut sanies effluat? Quidni scindatur cor, ut visceribus effluat pietatis? Utilis prorsus utraque scissio, ut nec clausum lateat peccati 0174D virus in corde, nec indigenti proximo claudamus viscera misericordiae: ut et ipsi consequamur misericordiam a Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus, in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *