«De modo bene vivendi» — Auctor incertus

1199 LIBER DE MODO BENE VIVENDI, AD SOROREM. NOTA.

Sequens Tractatus nec Bernardo convenit, nec ejus sorori Humbelinae, quae conjugata fuit in saeculo, antequam vitam monasticam profiteretur. Auctor sororem monet, num. 65, «ne conjugatas e saeculo ad Religionem venientes despiciat.» Non videtur fuisse Regulae S. Benedicti addictus. Siquidem inter psalmos ad Primam recitari solitos meminit psalmi, Deus, in nomine tuo, etc., quem Benedictinae Regulae sectatores extra hebdomadam Sanctam ad Primam non recitant. Quisquis tandem ille sit, jam senex hunc librum scripsit, ex num. 170. Sed haec plura quam sit necesse de hoc prolixiori tractatu, quem ad calcem hujusce tomi relegare visum est.

PRAEFATIO.1199A

Charissima mihi in Christo soror, diu est quod rogasti ut verba sanctae admonitionis scriberem tibi. Sed cum scriptum sit, «Superbia est quemquam velle docere meliorem se,» indignum me ad hoc opus conspexi; et ideo quod rogasti, aliquandiu facere distuli. Sed quia iterum, iterumque rogasti, rursus ad memoriam reduxi sententiam Domini dicentis, Quicunque angariaverit te mille passus, vade cum eo duo millia, omnique petenti te tribue (Matth. V, 41, 42): undique coactus, tandem charitate compulsus, tuisque orationibus adjutus, sub mensa Patrum micas collegi, et si non ut debui, tamen ut potui, quas in hoc libro tuae sanctitati repraesento. Nunc ergo, charissima soror, hunc librum 1199B accipe, et eum ante oculos tuos quasi speculum propone, eumque omni hora velut speculum contemplare. Praecepta namque Dei specula sunt, in quibus se ipsas animae inspiciunt, et in quibus cognoscunt maculas, si quae sunt, foeditatis; quia nemo mundus a delicto: et in quibus emendant vitia cogitationum suarum, et relucentes vultus quasi ex reddita imagine componunt: quia dum praeceptis dominicis toto animo intendunt, in eis procul dubio quod in se coelesti sponso placeat, vel quid displiceat cognoscunt. Hunc igitur librum, soror venerabilis, libenter perlege, iterum iterumque relege: et in eo cognosces qualiter Deum proximumque diligas, quomodo cuncta terrena et transitoria despicias, quemadmodum aeterna ac coelestia concupiscas 1199C qualiter pro Christo adversa hujus mundi patienter sustineas, et prospera ac blandimenta contemnas; quemadmodum in infirmitatibus tuis Deo gratias reddas vel agas, et in sanitate non superbias; quomodo in prosperitate non eleveris, nec in adversitate frangaris. Soror mihi in Christo dilecta, librum istum tua prudentia studiose percurrat, et peccata mea assidue lugeat: ut qui non sum dignus impetrare indulgentiam, saltem tuis orationibus possim consequi peccatorum meorum veniam. Omnipotens Deus custodiat, et ab omni malo te defendat, et cum omnibus tecum Deo pariter servientibus 1200A ad vitam perducat aeternam, venerabilis soror. Amen.

I. — De fide.

1. Dominus dicit in Evangelio: Omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). Nemo potest venire ad aeternam beatitudinem nisi per fidem. Ille vero est beatus qui recte 816 credit, et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Unde beatus Isidorus: «Sine fide nemo potest placere Deo. Fides nequaquam vi extorquetur, sed exemplis atque ratione suadetur. A quibus autem violenter exigitur, perseverare in ea nequaquam possunt: exemplo novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter represserit, denuo dum laxatur, in quod prius fuerat confestim revertitur.» Fides 1200B sine operibus mortua est (Jacob. II, 17): et frustra sibi de sola fide blanditur, qui bonis operibus non ornatur. Qui crucem portat, debet mundo mori: nam crucem ferre, semetipsum est mortificare. Crucem ferre et non mori, simulatio hypocritarum est. Qui non dubitaverit in corde suo, sed crediderit, quodcunque petierit fiet sibi. Qui credit in Filium Dei, habet vitam aeternam (Joan. III, 36, et I Joan. V, 10). Qui autem non credit, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illum. Sicut corpus sine anima mortuum est, ita fides sine operibus mortua est. Soror charissima, magna est fides, sed nihil valet sine charitate. Igitur, soror venerabilis, serva in te rectam fidem, tene sinceram fidem, custodi intemeratam fidem; maneat in te recta fides, 1200C sit in te incorruptae confessionis fides. Nihil temere de Christo loquaris, nihil de Deo pravum et impium sentias, nihil perverse cogites, nec dilectionem ejus offendas. Esto in fide justa: habeto in fide recta conversationem sanctam: Deum quem invocas fide, non deneges opere. Malum mistum bonis contaminat plurima. Unum malum multa bona perdit. Non delinquas in opere, quae perfecta es in fide. Male vivendo non polluas fidem. Integritatem fidei pravis moribus non corrumpas. Non admisceas vitium virtutibus, non adjungas malum bonis. Soror amabilis, Deus te incolumem custodiat. Amen.

II. — De spe.1201A

2. Dominus dicit in Evangelio: Nolite desperare, sed habete fidem Dei in vobis (Marc. XI, 22). Spes quae videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? (Rom. VIII, 24.) Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Unde Salomon ait: Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit (Prov. X, 28). Ergo, soror charissima, et tu exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias regnum Dei. Exspecta Dominum, charissima, et recede a malo, et exaltabit te in die visitationis, id est in die mortis tuae, sive in die judicii. Qui male agere non cessant, in vanum misericordiam Dei exspectant; quam recte exspectarent, si a malo recederent. 1201B 817 Unde beatus Isidorus: «Timere debemus ne per spem quam Deus promittit nobis, perseveranter peccemus.» Nec rursus, quia juste peccata distringit, de Dei misericordia desperemus: sed quod melius, utrumque periculum fugiamus; ut e malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. Omnis quippe justus spe et formidine nititur; quia nunc spes ad gaudium erigit, nunc ad formidinem terror gehennae reducit. Qui enim de peccati venia desperat, plus se de desparatione quam de peccato damnat. Igitur, soror dilecta, spes tua sit in Jesu Christo sponso tuo firma, quia sperantes in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI, 10). Spera firmiter in Domino, et fac bonitatem: inhabita terram, et in coelesti regno pasceris in divitiis 1201C ejus (Psal. XXVI, 3). Soror venerabilis, depone injustitiam et spera in Dei misericordiam: aufer a te iniquitatem, et spera in salutem. Emenda te ipsam, et spera in Dei clementiam. Expelle a te pravitatem, et spera indulgentiam: corrige vitam tuam, et spera vitam aeternam: ad quam te perducere dignetur ille qui te elegit ante saecula. Amen.

III. — De gratia Dei.

3. Paulus Apostolus dicit: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia: ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per indulgentiam in vitam aeternam. Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. V, 20, 21). Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram 1201D donationis Christi (Ephes. IV, 7; I Cor. XII, 10, et Rom. XII, 3, 6). Soror charissima, sicut beatus ait Isidorus, profectus hominis donum Dei est. Ergo si dono Dei proficimus, necesse est ut de bonis operibus non nosmetipsos, sed Deum laudemus. Nec a se potest quisquam corrigi nisi a Deo. Homo nihil boni habet proprium, cujus via non est ejus, testante propheta qui ait: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23). Cumque aliquod donum percipit, non plus quaerat quam cum accepit; ne dum alterius membri officium subripere tentat, id quod meruit perdat. Conturbat enim ordinem corporis totum, qui non suo contentus officio subripit alienum. In divisione donorum diversa Dei dona 1202A percipiuntur. Nec uni homini conceduntur omnia dona, sed fit prae humilitatis studio ut alter habeat, unde admiretur in altero. Nam quod in Ezechiele animalium alae alterae ad alteram percutiuntur (Ezech. III, 13); virtutes designantur sanctorum mutuo sese affectu provocantium, alternoque sese exemplo erudientium.

4. Honesta virgo, nolo etiam te lateat, quod sine gratia Dei praeveniente, comitante, et cooperante, nihil boni possumus facere. Gratia Dei nos praevenit, ut bonum velimus; concomitatur nos, ut bonum incipiamus; cooperatur nobiscum, ut bonum perficiamus. Ergo a Deo datur nobis bonum velle, incipere, et perficere. Igitur a Deo dantur nobis virtutes; vitia vero et peccata oriuntur ex nobis. Charitas, 1202B pudicitia, et honestas a Deo dantur nobis: superbia vero, avaritia, cupiditas sunt ex nobis. Sine Deo nihil boni possumus facere; sed per gratiam Dei multa bona possumus operari. Sine gratia Dei ad bene operandum tardi, pigri et tepidi existimus: sed per gratiam Dei in bonis operibus grati et solliciti et devoti sumus. Sine Deo ad peccandum statim parati sumus; sed per gratiam Dei a peccato liberamur. Sine Deo terrena et transitoria plus quam oportet diligimus: sed per gratiam Dei cuncta quae hoc mundo sunt despicimus, et coelestia desideramus. Propter peccatum primi hominis de paradiso ejecti sumus; sed per gratiam Dei ad paradisum nos pervenire credimus. Per peccatum primi hominis in infernum descendimus; sed per gratiam Dei nos 1202C confidimus ascendere in coelum. Nam et quod potentes sumus, quod divites, quod sapientes existimus, non nisi per gratiam Dei sumus.

5. Interea volo te scire, reverendissima soror, quod omnia bona quae in hoc saeculo habemus, per gratiam Dei habemus. Omnia enim mala eveniunt nobis propter peccata nostra. Deus per suam sanctam misericordiam et gratiam dat nobis bona: sed 818 propter peccata nostra accidunt nobis mala. Per gratiam Dei tribuuntur nobis prospera: sed propter iniquitates nostras adveniunt nobis adversa. Per gratiam Dei dantur nobis necessaria: sed propter vitia nostra accidunt nobis contraria. Igitur, o sponsa Christi, necesse est nobis ut semper 1202D ad memoriam reducamus cum gratiarum actione bene merita Dei: unde Ecclesia in Canticis de Christo sponso suo loquitur, dicens: Memores uberum tuorum super vinum, recti diligunt te (Cantic. I, 3). Ac si diceret, Memores gratiae tuae et misericordiae tuae, atque beneficiorum tuorum diligunt te: hoc est, illi te diligunt qui recti sunt corde. Illi recti corde sunt, qui de justitia aut sanctitate nihil suis meritis attribuunt, sed omnia tuae gratiae dono ascribunt. Memores gratiae tuae qui salvati sunt, diligunt te. Honesta virgo, semper memor esto quia quidquid boni in te est, per gratiam Dei est. Audi Paulum apostolum de se dicentem, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10): sic et tu, charissima, gratia Dei es quidquid es. Nam et quod saeculum 1203A contempsisti, et quod domum patris tui reliquisti, et quod ancilla Dei esse voluisti, et quod in monasterio servire Deo decrevisti, et quod inter ancillas Dei vivere nunc devovisti, omnia bona haec per gratiam Dei provenerunt tibi. Nam et quod virgo es, et quod prudens et sapiens es, non per te, sed per gratiam Dei es.

6. (Interrogatio.) Dic mihi, quaeso, frater mi, quid est quod in sacra Scriptura legitur, quia nemo sanctus, nemo bonus, nemo justus, nisi solus Deus? (Marc. X, 18.) (Responsio.) Soror dilecta, sicut dicitur, ita est vere. Solus Deus est bonus, et sanctus, atque justus, quia per se est bonus: homines vero sunt boni, non per se, sed per Deum: et ideo solus Deus est bonus, quia per se est bonus. Homines 1203B vero sunt boni, et justi, et sancti, non per se, sed per gratiam Dei. Quod bene in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, scilicet Christus, designat, dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cantic. II, 1); quia odorem virtutis meae per universum mundum diffundo. Ego, inquit, sum flos campi, et lilium convallium: id est, Ego sum sanctitas, bonitas et justitia eorum qui cum humilitate in me confidunt: quia nullus eorum poterit esse sanctus, nec bonus sine me, sicut dixi in Evangelio, Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Ego sum flos campi, et lilium convallium. Sicut enim campus floribus adornatur et vernat, ita totus mundus fide Christi et notitia decoratur. Ego flos campi, et lilium convallium, quia illis hominibus amplius meam gratiam 1203C dono, qui non in sua bonitate, nec in suis meritis confidunt, sed in me. Soror venerabilis, ideo te moneo, ut nihil tuis meritis attribuas, nihil de te praesumas. In virtute tua nihil ponas, in viribus tuis non confidas, in tua audacia fiduciam non habeas. Omnia divino dono et divinae gratiae ascribe. In omnibus operibus tuis Deo gratias refer. In omnibus actionibus tuis Deo gratias redde. In omni conversatione tua Deo gratias repende. Confidentia tua semper sit in Christo, qui te creavit ex nihilo.

IV. De timore Dei.

7. Soror charissima, audi quae dico, quae moneo; ausculta quae loquor. Deum time super omnia, et mandata ejus semper observa, quia ecce oculi Domini 1203D super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus (Psal. XXII, 18). Et Salomon: Time Dominum, et recede a malo (Prov. III, 7). Qui timet Dominum, nihil negligit (Eccli. XV, 1). Etiam quidam Sapiens ait: Timor Domini, gloria, gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini ditabit cor, et dabit gaudium et laetitiam in longitudine dierum: nam qui sine timore est, non poterit justificari. Timor Domini est sapientia et disciplina. Non sis incredulus in timore Dei, et ne accesseris ad illum duplici corde (Eccli. I, 11, 12, 28, 34, 36, 37). Timentes Dominum sustinete ejus misericordiam, et ne deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite in illum, ut in oblectatione veniat vobis misericordia. Qui timetis Dominum, 1204A credite in illum, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Qui timent Dominum, non erunt increduli verbo ejus, et qui diligunt illum, conservabunt vias illius. Qui timent Dominum, inquirunt quae beneplacita sunt illi, et qui diligunt illum replebuntur lege ejus. Qui timent Dominum, probabunt corda 819 sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum, custodiunt mandata ejus, et patientiam habebunt usque ad inspectionem ipsius (Eccli. II, 7-10, 18-21). Oculi Domini super timentes se, et ipse cognoscit omnia opera eorum (Eccli. XV, 20). Consummatio amoris Dei est sapientia (Eccli. XXI, 13). Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus liberabit illum a malo (Eccli. XXXIII, 1204B 1). Spiritus timentium Deum requiretur, et in respectione illius benedicetur (Eccli. XXXVI, 14). Timor Domini est sicut paradisus; benedictio et omnis gloria operiet illum (Eccli. XL, 28). Beatus vir cui donatum est timorem Domini habere (Eccli. XXV, 15). Timor Domini est initium dilectionis ejus (Eccli. I, 16, et Prov. I, 7).

8. O soror dilecta, nulla res nos sic ab omni peccato custodit immunes, sicut timor inferni, et amor Dei. Deum timere est nulla mala facere, et nulla bona quae facienda sunt praeterire. Timor Domini est fons sapientiae. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die mortis suae benedicetur (Eccli. I, 19). Soror venerabilis, bonum est nobis timere Deum, qui timor Domini expellit peccatum. Timor 1204C Domini semper emendat. Timor Domini reprimit vitium. Timor Domini cautum facit hominem atque sollicitum: ubi vero timor non est, ibi perditio est animae. Ubi timor non est, ibi dissolutio vitae est: ubi timor non est, ibi est abundantia peccatorum. Igitur, honesta virgo, timor et spes semper sint in corde tuo: pariter sint in te timor et fiducia. Spes et metus pariter perseverent in te. Sic spera in misericordia Dei, ut timeas ejus justitiam.

9. Sed tamen, soror mihi in Christo amabilis, volo te scire quatuor esse timores; videlicet humanum, servilem, initialem, et castum. Humanus timor est, ut ait Cassiodorus, quando timemus pati 1204D pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod peccamus. Hic mundanus timor malus est, et in primo gradu cum mundo deseritur; quem Dominus prohibet in Evangelio, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X, 28), etc. Secundus timor est servilis, ut ait beatus Augustinus, cum timore gehennae homo recedit a peccato, et omnia bona quae facit, non propter Dei, sed propter timorem inferni facit. Ille quasi servus timet, qui bonum quod facit, non timore amittendi bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat, facit. Ille non timet perdere amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in poenas inferni. De hoc servili timore ait Paulus: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, 1205A sed accepistis spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII, 15; II Tim. I, 7.); id est spiritum filialem. Bonus est iste servilis timor, et utilis, licet insufficiens et imperfectus, per quem crescit paulatim consuetudo justitiae. Cum incipit homo credere, diem judicii incipit timere. Si coepit credere, coepit et timere: sed qui adhuc timet, non habet perfectam fiduciam in die judicii. Nondum est in illo perfecta charitas qui adhuc timet; quia si perfecta in illo esset charitas, non timeret. Perfecta charitas faceret in homine perfectam justitiam, et homo non haberet unde timeret, sed haberet unde desideraret, ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Quid est perfecta charitas, nisi perfecta sanctitas? Ille habet in se perfectam charitatem, qui perfecte vivit. Qui 1205B perfecte vivit, non habet unde in inferno damnetur, sed unde in coelo coronetur. Qui perfectam habet in se charitatem, non timet in inferno puniri, sed sperat in coelo cum Deo gloriari. Unde dicitur in Psalmo: Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum (Psal. V, 12). Ergo timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Timor prius venit in corde hominis, ut praeparetur locus charitati.

10. Huic servili timori succedit tertius timor, videlicet initialis, quando homo incipit facere bonum propter dilectionem Dei, quod antea, faciebat propter timorem inferni. De hoc initiali timore ait David propheta in Psalmo: Initium sapientiae, timor Domini (Psal. CX, 10). Initialis timor est, quando 1205C homo incipit amare Deum quem ante timebat: et sic excluditur a corde servilis timor. Huic initiali timori succedit quartus timor; scilicet castus, per quem timemus ne sponsus, scilicet Christus, tardet, ne discedat a nobis; ne cum offendamus ne in eum peccemus, et ne eum perdamus. Timor iste, scilicet castus, de amore descendit, timor iste de amore nascitur. De 820 hoc timore legitur in Psalmo: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). In corde hominis prius venit timor. Et quare venit? Ut locum charitati praeparet. Quanto autem magis charitas coeperit habitare in corde hominis, tanto magis timor decrescit. Quanto major est charitas in corde hominis, tanto minor est ibi 1205D timor. Quare? Quia charitas mittit eum foras. Audi, soror dilecta, congruentem similitudinem. Saepe videmus per setam introduci linum. Quando aliquid suitur, prius intrat seta, et post setam intrat linum: sic timor prius intrat in mentem hominis, et post timorem charitas. Ideo intrat timor, ut introducat charitatem: sed postquam intravit charitas, foras mittit timorem. Timor iste sanctus est, quia in mente hominis generat sanctitatem. Timor iste sanctus est, quia introducit in mentem hominum perfectam charitatem. Perfecta etenim charitas, perfecta est sanctitas. Timor iste castus est, quia non recipit adulterum amorem; scilicet quia Deum super omnia diligit, et nihil amori illius praeponit. Etiam timor iste dicitur filialis, quia non 1206A timet Deum, quasi servus crudelem dominum, sed quasi filius patrem dulcissimum. Hic timor ideo dicitur filialis, quia non timet quasi servus, sed quasi filius.

11. Sed quid est quod ait David propheta. Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi, cum Joannes dicat, Perfecta charitas foras mittit timorem? (I Joan., IV, 18.) Hoc est quod superius diximus, quia ille habet castum et sanctum timorem, qui Deum non timet propter poenas inferni, vel propter supplicia gehennae, sed cum reverentia et amore. Et hic timor, scilicet reverentia Dei permanet in saeculum saeculi. Ille vero qui Deum timet propter poenas inferni, non habet in se timorem castum, sed servilem, quia non habet perfectam charitatem. 1206B Si enim Deum perfecte diligeret, perfectam in se justitiam haberet; et Deum non propter poenas, sed cum reverentia et timore timeret. Et ideo timor poenae non est in charitate, quia perfecta charitas eum foras mittit. Aliter timet servus dominum, atque aliter timet filius patrem. Servus timet dominum cum desperatione et odio; filius timet patrem cum reverentia et amore. Nunc igitur, soror reverendissima, moneo te, ut timeas Deum cum amore et reverentia. Nolo enim ut semper jaceas sub jugo timoris depressa, sed ut consurgas per dilectionem ad Dominum patrem tuum, qui te creavit quasi filiam. Etiam te moneo, ut Deum caste diligas, et nihil amori ejus praeponas, sed pro amore ejus omnia quae in hoc mundo sunt despicias. Iterum 1206C admoneo te atque rogo, honestissima virgo, ut corrigas vitam tuam cum omni studio, ita ut sit sermo tuus pudicus, incessus honestus, vultus humilis, lingua affabilis, mens plena dilectione, manus plena operatione, juvante Domino, sine quo nihil boni poteris facere. Amantissima mihi in Christo soror, si me quasi fratrem audieris, et Deum in toto corde tuo timueris, multa bona non solum in hac vita, sed et in futura habebis. Amen.

V. — De charitate.

12. Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem (Cantic. I, 3, et II, 4). Cella vinaria, Ecclesia est, in qua est vinum evangelicae praedicationis. In hanc ergo cellam amica sponsi, 1206D scilicet sancta anima, introducitur, atque in ea charitas ordinatur: quia non sunt aequaliter omnia diligenda, sed differenter. Non debemus aequaliter omnia diligere, sed alia minus, et alia magis. Nam scire quid facere debeamus, et nescire ordinem faciendi, perfecta scientia non est. Si non diligimus ea quae diligere debemus, vel si diligamus ea quae diligere non debemus, ordinatam charitatem non habemus. Et si plus diligimus ea quae minus diligere debemus, vel si minus diligamus quae plus diligere debemus, ordinatam charitatem non tenemus. Haec est ergo ordinata charitas, ut Deum ante omnia, et super omnia diligamus. Debemus Deum diligere ex toto corde, id est ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex 821 tota voluntate, et ex tota mente, et 1207A ex tota memoria: ut omnem intellectum et omnes cogitationes nostras, et omnem vitam nostram ad eum dirigamus, a quo omnia bona habemus; ut nulla pars vitae nostrae otiosa relinquatur, sed quidquid in animam venerit, illuc dirigatur, ubi impetus dilectionis currit. Igitur, soror charissima, dignissimum est et valde nobis necessarium, ut Deum in omnibus et super omnia diligamus, qui est summum bonum. Summum ergo bonum diligere summa est beatitudo. Quanto quisque Deum amplius dilexerit, tanto magis beatus erit. Qui Deum diligit, bonus est. Si bonus est, ergo beatus. Unde Salomon in Canticis canticorum: Fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Vere Dei dilectio fortis esse ut mors dicitur; quia sicut mors violenter separat animam 1207B a corpore, ita dilectio Dei violenter separat hominem a mundo et carnali amore. Vere Dei dilectio fortis est ut mors; quia dum per dilectionem Dei a vitiis mortificamur, quod mors agit in sensibus corporis, hoc agit dilectio Dei in saeculi cupiditatibus. Deus diligendus est propter semetipsum, quia est summe bonus, et quia nos creavit ex nihilo. Charitas est dilectio, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum. In primo loco diligitur Deus, sicut jam dictum est, in omnibus, et super omnia. In secundo vero diligitur proximus in Deo, hoc est, in bono.

13. Charitas habet duo mandata: unum pertinens ad dilectionem Dei, quod est maximum mandatum; alterum vero pertinens ad dilectionem proximi, quod 1207C est simile huic, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5; XI, 13; Matth. XXII, 37, 39, et Marc. XII, 30, 31). Ac si diceret: Ad hoc debes proximum tuum diligere, ad id quod diligis te ipsum; scilicet ut bonus sit, et ut ad vitam aeternam pervenire possit. De hac dilectione Dei et proximi in Canticis canticorum sponsus, scilicet Christus, loquitur sponsae, scilicet Ecclesiae, seu animae sanctae, dicens: Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa; et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10). Quid per mammas convenientius in hoc loco, quam ipsa dilectio Dei et proximi, de qua superius diximus, intelligitur? Per quas mammas 1207D mens sancta omnes sensus suos per suam dilectionem nutrit, cum Deo suo charitatis conjunctione conglutinatur, et proximis suis quidquid boni potest largitur. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Per unguenta quippe ipsas virtutes, quae ex charitate nascuntur, intelligimus. Debemus proximos nostros in bono diligere, quia qui in malo diligit proximum non diligit proximum, sed odio habe. Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Nequaquam. Igitur diligamus nos ad invicem, quia charitas ex Deo est. Et qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est, et videt Deum (I Joan. IV, 20, 7). Qui diligit fratrem suum quem videt oculis corporis, videt oculis mentis in se manentem Deum, scilicet charitatem; 1208A quia Deus charitas est. Et qui non diligit fratrem suum quem videt oculis corporis, non videt oculis mentis in se manentem Deum, scilicet charitatem: quia si in eo esset charitas, Deus esset in eo, quia Deus charitas est. Debemus etiam diligere propinquos nostros, si boni sunt, et si Deo serviunt. Plus debemus diligere extraneos, qui nobis sunt conjuncti vinculo charitatis Christi, quam propinquos qui Deum non diligunt, nec Deo serviunt. Quare? Quia sanctior est copula cordium quam corporum. Omnes fideles homines debemus diligere; sed cum omnibus prodesse non possumus, illis maxime consulendum est, qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius nobis, quasi quadam sorte, conjunguntur. Pari dilectione 1208B est optanda vita aeterna omnibus hominibus. Omnes homines affectu charitatis debemus diligere, scilicet ut Deo serviant, et ut salvi fiant. Sed opera misericordiae non debemus omnibus hominibus aequaliter impendere, sed aliis minus, atque aliis magis.

14. Soror dilecta, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, ad aeternam patriam Deo adjuvante possumus pervenire. Praeterea debemus diligere inimicos nostros propter Deum, sicut et ipse ait in Evangelio: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos: 822 et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Luc. VI, 27, 28, 35, et Matth. 1208C V, 43-45). Igitur, venerabilis soror, necessaria est nobis charitas, sine qua nullus potest placere Deo. Deum non diligit, qui hominem odit. Nec Deum diligit, qui Dei praecepta contemnit. Charitas est radix omnium virtutum. Sine charitate enim quodcunque facimus, nihil nobis prodest. Nostrum studium est vacuum, si non habemus charitatem, quia Deus charitas est. Ibi regnat carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas. Tunc homo est perfectus, quando est charitate plenus. Sine amore charitatis quamvis quisque recte credat, ad beatitudinem pervenire non potest. Tanta est etiam virtus charitatis, quae si desit, frustra habentur, caeterae virtutes: si adsit, recte habentur omnia. Qui Deum non diligit, nec se ipsum diligit. Nunc ergo moneo te, honestissima 1208D virgo, ut per amorem conjungaris invisibili sponso Jesu Christo, et ut ardeas ejus desiderio. Nulla jam quae in mundo sunt concupiscas. Longitudinem praesentis vitae poenam aestimes, exire de saeculo festines: nullam consolationem praesentis vitae recipias, sed ad Christum quem diligis, tota mente suspires, ferveas, anheles, anxieris, et ipsa salus tui corporis, causa amoris Christi, fiat tibi vilis, vulnere amoris transfigaris, ita ut recte valeas dicere: Vulnerata charitate ego sum. Soror in Christo dilecta mihi, audi verba Jesu Christi sponsi tui: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV, 21). Dilige ergo eum, charissima, in hac vita, ut ipse te dignetur diligere cum Patre in aeterna beatitudine. Amen.

VI. — De primordiis conversorum.1209A

15. Inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, sicut scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Tunc enim placet Deo nostra conversio, quando bonum quod inchoamus, usque in finem perducimus. Sic enim scriptum est: Vae his qui sustinentiam perdiderunt (Eccli. II, 16); id est bonum opus non consummaverunt. Sunt multi homines, qui ex sola mentis devotione convertantur ad Deum. Multi etiam coacti plagis convertuntur ad Deum, qui ex devotione non convertebantur, sicut in Psalmo legitur: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Omnis conversus a fletu incipiat peccatorum, et sic transeat 1209B ad desiderium coelestium bonorum. Soror charissima, prius debemus mala quae facimus lacrymis lavare, ut tunc munda mentis acie id quod quaerimus contemplemur: ut dum antea a nobis plorando detergitur caligo peccati, mundatis cordis oculis albefacta inspiciantur. Necesse est omni converso, ut post timorem consurgat ad Deum per dilectionem quasi filius; ne semper sub timore jaceat sicut servus. Noviter conversi blandis verbis sunt consolandi; ne si exasperari coeperint, territi ad priora peccata recurrant. Qui enim novitium suavitate et dulcedine non docet, et castigat; plus novit exasperare quam corrigere. Prius corrigendus et castigandus est novitius a pravo opere; deinde, a cogitatione.

1209C 16. Omnis nova conversio, adhuc pristinae vitae habet permistionem. Propterea nequaquam ulla virtus ad oculos hominum debet exire, donec vetus conversatio funditus ab animo exstirpetur. Tunc magis gravari se quisque impulsu vitiorum cognoscit, quando in servitium Dei accedit. Sic populus Israel graviori onere ab Aegyptiis premitur, cum per Moysen divina cognitio aperitur (Exod. V). Vitia enim in homine ante conversionem habent pacem: quando autem expelluntur, gravius contra hominem insurgunt. Multi post conversionem motum libidinis sustinent: quem tamen non ad damnationem tolerant, sed ad probationem sustinent; scilicet ut semper habeant hostem cui resistant pro excutienda 1209D inertia, dum tamen non consentiant. Remissa conversio multos in pristinos errores deducit, ac vivendi torpore resolvit. Tepidus in conversione, otiosa verba et vanas cogitationes noxias esse non conspicit: sed cum animus a torpore mentis evigilaverit, ea quae levia aestimabat, confestim quasi contraria et horrenda pertimescit. Fraus et desidia timenda sunt in omni opere Dei. Fraudem Deo facimus, quando 823 non Deum, sed nosmetipsos de bono opere nostro laudamus. Desidiam facimus, quando per torporem languidi ea quae Dei sunt, operamur. Omnis ars hujus saeculi strenuos habet amatores, et ad exsequendum promptissimos. Quare? Quia praesentem habet remunerationem sui operis. Ars vero divini timoris multos habet sectatores trepidos, languidos, 1210A et pigritiae inertia congelatos. Sed hoc inde fit, quod merces laboris eorum non in praesenti vita, sed in futura dabitur. Qui noviter sunt conversi ad Deum, non debent in exterioribus curis provehi. Nam si illis implicentur, statim quasi arbuscula plantata, et necdum radice perfixa, concutiuntur pariter et arescunt: nec semper valet conversis pro animae salute mutatio loci. Saepe tamen quibusdam dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus. Congruum est enim inde etiam quemque corporaliter recedere, ubi se meminit vitiis deserviisse.

17. Soror venerabilis, audi quae dico. Multi convertuntur ad Deum non tam mente, quam corpore; quod nos sine gravi gemitu dicere non possumus: habitum religionis habent, sed mentem religiosam 1210B non habent. Multi non habent religionis animum. Multi enim ad conversionem veniunt, non tam propter animae salutem, quam propter corporis necessitatem qui non Deum colunt, sed ventrem suum; de quibus Apostolus ait: Quorum deus venter est (Philipp. III, 19). Non est intentio eorum, ut digne Deo serviant, sed ut bene comedant et bibant, et ut bene vestiantur, et ut bene sit eis in hoc saeculo. Et quia terrena diligunt, coelestia perdunt. Et sicut ait Dominus in Evangelio: Recipiunt suam mercedem in hoc saeculo (Matth. VI, 5). Unde, soror dilecta, cavendum nobis est, ne transitoria et terrena plus quam oportet diligamus: ideo Psalmista nos admonet, dicens, Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11). Terrena quidem nobis in usu esse 1210C debent, coelestia vero in desiderio: terrena debemus expendere, coelestia desiderare. Est enim quaedam admirabilis et magna multitudo dulcedinis, quam abscondit Deus his qui diligunt eum; de qua scriptum est: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9, et Isa. LXIV, 4). Unde Propheta: Satiabuntur, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Soror in Christo amabilis, ergo illa satietas sit nostra felicitas. Amen.

VII. — De conversione.

18. Dominus dicit in Evangelio: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Sed quid est semetipsum 1210D abnegare, nisi voluptatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat sit humilis, et qui iracundus sit mansuetus, et qui luxuriosus sit castus, et qui erat ebriosus sit sobrius, et qui erat avarus sit largus. Nam si ita quisque renuntiet omnibus quae possidet, et non renuntiet suis pravis moribus, non est Christi discipulus. Qui renuntiat suis rebus, sua abnegat: qui renuntiat suis pravis moribus, semetipsum abnegat. Ea quae amatores saeculi diligunt, servi Dei velut adversa refugiunt. Servi Dei plus gaudent adversitatibus mundi, quam prosperitatibus delectantur. Soror charissima, ea quae in hoc mundo sunt, servis Dei contraria sunt, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste regnum cum summo desiderio suspirent. Magna apud Deum 1211A refulget gratia, quae huic mundo contemptibilis est. Nam revera necesse est ut quae mundus odit, diligantur a Deo. Sancti viri peregrini sunt et hospites in saeculo: unde reprehenditur Petrus, quod tabernaculum in monte fieri voluerit (Matth. XVII); quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus in coelo patria et domus est. Soror venerabilis, cuncta temporalia quasi herbae marcentes siccantur et transeunt: et ideo prae aeternis rebus quae nunquam arescunt, recte servi Dei ista contemnunt et despiciunt, quia in eis nullam stabilitatem aspiciunt.

19. Sancti viri qui perfecte saeculum contemnunt, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur. Et quanto se conversationi hujus saeculi 1211B subtrahunt, tanto magis oculis mentis praesentiam Dei, et angelicae societatis frequentiam contemplantur: quamvis enim 824 Deus in medio hominum carnalium vitam electorum protegat, tamen valde rarum est ut homo inter saeculi voluptates positus a peccatis sit alienus. Non erit semper securus, qui periculo fuerit proximus. Soror dilecta, bonum est ut homo sit corporaliter remotus a mundo; sed multo est melius ut sit voluntate elongatus a saeculo. Ergo ille est perfectus, qui mente et corpore a saeculo est elongatus. Unde beatus Job: Onager contemnit civitatem (Job XXXIX, 5, 7). Et servus Dei contemnit saecularium hominum societatem. Qui perfecte mundum despiciunt, adversa vitae nostrae 1211C appetunt, et prospera contemnunt, et dum ab eis vita haec contemnitur, coelestis invenitur. Longe quippe a Deo est animus, cui haec miserabilis vita dulcis est. Iste enim quid de coelestibus concupiscat, vel quid de terrenis despiciat, ignorat. Nam, sicut scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Quanto homo plus potest superna cognoscere quae concupiscat, tanto amplius dolere debet de terrenis et transitoriis rebus quibus involvitur.

20. Servi Dei qui parentum suorum utilitatem procurant, a Dei amore se separant. Unde spiritualis ita prodesse debet suis parentibus, ut dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse a spirituali opere vel proposito non declinet. Soror in Christo 1211D dilecta mihi, audi sententiam beati Isidori: «Multi canonicorum, monachorum, sanctimonialium feminarum prae amore suorum parentum involvuntur terrenis curis, et phrenesibus, et jurgiis, ac negotiis, et pro temporali salute suorum parentum perdunt animas suas.» Tamen ordinata discretio est, ut quod extraneis misericorditer impenditur, parentibus non negetur. Dignum est ut demus parentibus nostris, quod misericorditer damus extraneis. Parentibus enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie impenditur. Honesta soror, non debemus odio habere parentes nostros; sed impedimenta eorum qui nos a recto itinere deviant. Per vaccas Philistaeorum quae ducebant arcam Domini ad terram Israel, intelligimus figuram eorum qui 1212A propter Deum dereliquerunt saeculum. Nam Philistaei sicut junxerunt vaccas plaustro, vitulosque eorum recluserunt domi, et super plaustrum imposuerunt arcam testamenti Domini (I Reg. VI): ita jugum Christi leve et suave impositum est super cervices servorum Dei. Et sicut vaccae amore vitulorum suorum mugiebant, et tamen non declinabant ad dexteram neque ad sinistram, sed recto tramite incedebant usque ad Bethsames, quae erat in introitu terrae Israel: ita servi Dei recto tramite incedere debent, et pro amore parentum suorum non debent ad dexteram neque ad sinistram declinare a bono opere vel proposito, sed recto itinere usque ad Bethsames, id est usque ad introitum coelestis regni pervenire. Et sicut vaccae pro filiis suis mugiendo 1212B pergebant, ita convenit servis Dei pro parentibus suis mugire; id est pro eis debent orare ut bene sit eis, et ut a malo liberentur, atque in bono confirmentur.

21. Soror in Christo amabilis mihi, sicut superius dixi tibi, non debemus parentes nostros odio habere, sed diligere. Sed, sicut ait beatus Augustinus, si in via Dei nobis fuerint contrarii, nec sepultura a nobis illis debetur. Tu, charissima, egressa es cum Abraham de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; et venisti in terram quam Deus monstravit tibi (Gen. XII), id est in monasterium. Obsecro ergo ut perseveres in eo bene vivendo, quiescas in sinu ejusdem Abrahae, hoc est, in beata requie, ut post mortem tuam possis requiescere. 1212C Tu, soror mihi in Christo dilecta, cum Lot egressa es de Sodoma (Gen. XIX), id est de saeculari vita: ideo moneo te ne cum uxore illius retro respicias; ne, quod absit! in exemplum perversitatis omnibus hominibus fias. Sed rogo ut cum Lot in monte, id est in monasterio, salvam te facias, et aliis exemplum sanctitatis tribuas. Tu, honesta virgo, egressa es cum Josue de Aegypto (Exod. XIII, et XIV), hoc est, de saeculo: et cum eo moraris in deserto (Exod. XVI), id est in monasterio in quo Deus manna pluit tibi; hoc est, panem coelestis verbi dat tibi. Ideo, soror amantissima in Christo mihi, moneo te ut perseveres in monasterio sicut, coepisti, ut in eo vigilando, orando, psallendo, contra 1212D diabolum viriliter pugnando, 825 ad postremum devictis hostibus cunctis, atque omnibus saeculi delectationibus superatis, cum eodem Josue pervenire possis ad terram promissionis, hoc est, ad beatitudinem vitae coelestis, atque ibi videre merearis faciem indefessi Solis. Amen.

VIII. — De contemptu mundi.

22. Soror charissima, audi Dominum Jesum Christum dicentem in Evangelio: Omnis qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Unde valde bonum est nobis, omnia terrena propter nomen Domini relinquere, ut ab eo possimus coelestia accipere. Quicunque voluerit esse 1213A amicus hujus saeculi, inimicus Dei erit. Igitur, soror in Christo amabilis, non diligamus mundum, ne inimicum Deum habeamus. Facile contemnit omnia, qui se quotidie moriturum aestimat (S. HIERON. in Epist. 1). Si quotidie mortem nostram ad memoriam reducimus, libenter omnia terrena despicimus. Si diem mortis nostrae in mente habemus, cito omnia quae in hoc mundo sunt despicimus. (Interrogatio.) O frater mi, libenter propter nomen Domini omnia quae in hoc mundo sunt relinquerem, si aliquid haberem: sed quia non habeo aurum, neque argentum, neque divitias hujus mundi, nescio quid relinquam propter nomen Domini. (Responsio.) O sponsa Christi, multum relinquis, si voluntatem habendi dimittis: multum dimittis, si desiderium 1213B habendi postponis: multum relinquis, si carnalia desideria deseris: multum relinquis, si delectationem hujus mundi propter Deum despicis: multum dimittis, si cupiditatibus et desideriis terrenis renuntias: et plus amat Deus hominum animas, quam divitias terrenas; Deus plus diligit mentem mundam et sanctam, quam terrenam substantiam (S. GREG. Hom. 5, in Evang.) Soror venerabilis, regnum Dei tantum valet quantum habes. Deus a te non requirit quod tibi non dedit. Ergo tu hoc da illi, quod ille dedit tibi, scilicet mentem sanctam, castam, mundam, pudicam, religiosam, timoratam, ac bonis moribus ornatam. Igitur, honesta soror, regnum Dei tantum valet, quantum tu es. Trade te ipsam Christo, et compara regnum ejus ab illo. Non turberis 1213C de pretio. Pretium non te turbet, non tibi videatur difficile, non sit tibi grave, quoniam Jesus Christus rex coelorum semetipsum dedit, ut te de potestate diaboli liberaret, et Deo Patri acquireret. Ergo libenter da te ipsam illi, qui te redemit de manu inimici. Integram te da illi, quia ut te salvaret, integrum se tradidit.

23. Dilecta mihi in Christo soror, contemne terrenas divitias, ut acquirere possis coelestes. Divitiae perducunt hominem usque ad periculum corporis et animae: divitiae pertrahunt hominem usque ad mortem. Multi propter opes periclitati sunt, et multi propter divitias in periculum devenerunt. Multis exitiabiles fiunt divitiae; opes multis hominibus generaverunt 1213D mortem. Nunquam habent requiem mentis, qui curis terrenis se implicant. Sollicitudines enim rerum mentem conturbant. Mens occupata in terrenis curis semper est in angustiis. Venerabilis sponsa Christi, si ergo vis esse quieta, nihil ex his quae in saeculo sunt quaeras. Semper requiem mentis habebis, si te a mundi cura removeris. Semper habebis pacem mentis, si te a strepitu terrenarum actionum subtraxeris; quia divitiae nunquam sine peccato acquiruntur. Nullus administrat res terrenas sine peccato. Valde rarum est ut qui divitias possident, ad requiem perveniant. Qui curis terrenis se implicat, ab amore Dei se separat. Qui defigitur in amore temporalium rerum, in Deo nullatenus delectatur. Curae temporalium rerum ab intentione 1214A Dei avertunt animum. Nemo potest simul amplecti gloriam Dei et gloriam saeculi. Nemo potest diligere simul Christum et saeculum. Difficile est simul servire coelestibus curis et terrenis negotiis: difficile est Deum simul et mundum diligere. Nemo potest simul perfecte Deum et mundum diligere. Uterque autem simul aequaliter amari non potest.

24. Honesta virgo, audi quae dico: quamvis homo in gloria saeculi fulgeat, quamvis purpura et auro vestitus 826 sit, quamvis pretiosis vestimentis indutus sit, quamvis saecularibus vestibus ornatus appareat, quamvis gemmis ac lapidibus decoratus resplendeat, quamvis pretioso habitu redimitus incedat, quamvis sit multitudine servorum circumdatus, quamvis sit excubantium armis protectus, 1214B quamvis sit innumeris obsequentium cuneis constipatus, quamvis agminibus tutus, semper est in poena, semper est in angustia, semper est in luctu, semper est in periculo: semper in sericis stratis manet; sed turbatus in lectis aureis jacet, sed infirmus in lectis argenteis cubat, sed fragilis in pluma jacet, tamen fragilis et mortalis est. Soror amantissima in Christo mihi, ideo haec dixi tibi, ut cognoscas quam vana est gloria hujus mundi. Felicitas hujus mundi brevis est. Modica est hujus saeculi gloria, caduca est, et fragilis temporalis potentia. Igitur, venerabilis virgo, ut acquirere possis coelestes divitias, contemne terrenas: libenter despice terrena, ut possis pervenire ad coelestia bona. Respue transitoria, ut habere merearis aeterna: da parva, ut 1214C a Deo consequaris magna. Fuge in terra societatem hominum, ut in coelo babeas societatem Angelorum: ad quam te perducere dignetur ille, qui te redemit pretioso suo sanguine. Amen.

IX. — De habitu

25. Dominus noster Jesus Christus dicit in Evangelio: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Mollia dicuntur vestimenta, quia mollem faciunt animum. Mollibus vestimentis delectatur regis curia: asperis vero et humilibus delectatur Christi Ecclesia. Talia debent esse vestimenta servorum et ancillarum Dei, in quibus nihil possit notari novitatis, nihil superfluitatis, nihil vanitatis, nihil quod pertineat ad superbiam, et ad 1214D vanam gloriam. Unde beatus Hieronymus: «Non facit ornatum clericum tenera vestis, sed munditia mentis.» Soror charissima, ergo ornemus nosmetipsos spiritualibus ornamentis; scilicet charitate, humilitate, mansuetudine, obedientia et patientia. Haec sunt vestimenta quibus placere poterimus Jesu Christo coelesti sponso. Christus invisibilis sponsus non requirit pulchritudinem foris, sed intus, sicut scriptum est in Psalmo: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Igitur, soror in Christo amabilis, divitiae tuae sint boni mores: pulchritudo tua sit bona vita. Charissima, opto ut de te dicatur illud quod in Canticis canticorum legitur: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te; et iterum: Veni de Libano, veni, coronaberis (Cantic. IV, 1215A 7, 8). Vere beata est illa anima quae Jesu Christo sponso coelesti servit sine macula. Sic et tu, soror venerabilis, beata eris, si Jesu Christo sponso tuo sine macula servieris. Stude ergo placere Christo non pretiosis vestibus, sed bonis moribus: non pulchritudine carnis, sed pulchritudine mentis. Stude placere illi non in facie, sed in corde. Vestimenta tua et calceamenta nec nimium sint pretiosa, nec multum vilia; sed ex moderato et competenti habitu. Sic enim ait beatus Augustinus de semetipso: «Fateor, de pretiosa veste erubesco:» et iterum: «Non decet hanc professionem, non decet hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos.» Honesta virgo, vestis pura circumdetur tibi non ad pulchritudinem, sed propter corporis 1215B necessitatem: ne dum pretiosis vestimentis vestiris, cadas in turpitudinem animae; quia quanto amplius corpus foris propter vanam gloriam componitur atque ornatur, tanto interius anima foedatur et sordidatur.

26. Igitur, soror in Christo amabilis, professionem tuam habitu et incessu demonstra. Sit in gressu tuo simplicitas, sit in incessu honestas. Nihil dedecoris, nihil lasciviae, nihil petulantiae, nihil insolentiae, nihil levitatis in incessu tuo appareat. Animus enim in corporis gestu apparet: gestus corporis signum est mentis. Corporis gestu animus proditur, soror charissima. Ergo incessus tuus non habeat imaginem levitatis; incessus tuus non offendat oculos alterius. Non praebeas de te spectaculum, non des 1215C aliis locum de te obtrectandi. Soror dilecta, munda conscientiam tuam ab omni malitia, ut feliciter dicatur tibi a Jesu Christo sponso coelesti: Ecce tu pulchra es, amica mea; 827 ecce tu pulchra: oculi tui columbarum (Cant. I, 14). Pulchra videlicet propter perfectionem corporis, et munditiam cogitationis. Ecce tu pulchra es, habens mundam et simplicem intentionem cordis; quia cuncta bona quae agis, non ut ab hominibus videaris, sed ut soli Deo placeas operaris. Oculos habes columbarum, quia immunem te custodis ab omni malitia et simulatione, atque fictione.

27. Soror mihi in Christo amantissima, ideo hoc dixi, ut plus gaudeas intus in anima de sanctis virtutibus, 1215D quam foris in corpore de pretiosis vestibus. Nam, ut dicit beatus Gregorius, nemo vestimenta pretiosa quaerit, nisi ad inanem gloriam, videlicet ut inde laudetur, et ut honorabilior caeteris appareat. Nemo vult pretiosis vestibus indui, nisi ubi ab aliis possit videri. Ergo pro sola vana gloria vestimentum pretiosum quaeritur. Virgo venerabilis, in hoc cognoscimus quod saeculum diligimus, quia pretiosa vestimenta amamus. Qui saeculum non diligit, pretiosa vestimenta non quaerit. Quando homo gaudet de pulchritudine corporis, mens ejus elongatur ab amore Creatoris, Quanto amplius in compositione corporis laetamur, tanto magis a superno amore disjungimur. Quanto plus in terrenis et transitoriis rebus gaudemus, tanto minus coelestia desideramus. 1216A Vere maculam habet in se sanctimonialis femina, si diligit pretiosa vestimenta. Non est sine macula Christi sponsa, si amat vestem pretiosam. Ancilla Christi, quae saeculum perfecte reliquit, vilia vestimenta quaerit. Ancilla Christi, quae pretiosa vestimenta desiderat, adhuc perfecte saeculum non contempsit. Nigra vestis insinuat humilitatem mentis; vile vestimentum denuntiat mundi contemptum. Nigredo veli munditiem et puritatem demonstrat animi; nigrum velum castitatis et sanctitatis est signum. Nunc ergo, reverendissima soror, moneo te, ut habitum quem ostendis specie, impleas opere. Obsecro te, ut habitum Ordinis bonis ornes moribus. Sanctus est habitus, sanctus sit animus: sicut sancta sunt vestimenta, sic opera tua sint sancta: 1216B sicut sacratum est velum, sic opus tuum sit sanctum. Non aliud abscondas intus, et aliud ostendas foris: non sis aliud in secreto, et aliud in publico. Qualis vis haberi, talis esto: qualis es in facie, talis esto in operatione: et qualis es in vultu, talis esto in actu. Amen.

X. — De compunctione.

28. Compunctio cordis est humilitas mentis veniens de recordatione peccati, et de timore judicii. Illa compunctio est perfecta, quae repellit a se omnem delectationem carnalium rerum; et toto studio mentis figit intentionem suam in contemplatione Dei. Duplicem esse compunctionem legimus: unam scilicet qua propter Deum anima cujusque servi Dei afficitur, id est, cum ad memoriam reducit mala 1216C quae fecit; altera vero, cum suspirat propter desiderium aeternae vitae. Quatuor modis compungitur mens justi hominis: nempe memoria peccatorum, recordatione futurarum poenarum, consideratione peregrinationis hujus vitae, desiderio supernae patriae, quatenus ad eam possit cito pervenire. Omnis peccator tunc se cognoscit visitari a Domino, quando compungitur ad lacrymas. Nam et Petrus tunc flevit, quando in eum Christus respexit, sicut scriptum est: Et conversus Dominus respexit Petrum, qui statim egressus foras, flevit amare (Matth. XXVI, 75). Unde etiam Psalmista dicit: Respexit, et commota est, et contremuit terra (Psal. XVII, 8). Tunc terra contremiscit, quando peccator ad lacrymas commovetur. 1216D Admoneo igitur te, soror charissima, ut in oratione cum lacrymis ad memoriam reducas peccata tua; quia qui non habet cordis compunctionem vel contritionem, non habet mundam orationem. Soror mihi in Christo amabilis, audi exempla sanctorum, qui per compunctionem et lacrymas apud Deum obtinuerunt veniam peccatorum suorum. Anna mater Samuelis per compunctionem et lacrymas meruit habere filium; insuper obtinuit apud Deum prophetiae donum (I Reg. I). David per compunctionem et lacrymas obtinuit veniam perpetrati homicidii atque adulterii. Sic enim audivit per prophetam: Non morieris, quia Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Pater 828 Tobias per compunctionem et lacrymas meruit accipere curationem caecitatis, 1217A et consolationem paupertatis. Sic enim dixit ei Raphael angelus, Gaudium tibi semper sit: et adjecit, Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris (Tob. V, 11, 13). Etiam Maria Magdalena per compunctionem et lacrymas meruit a Domino audire: Remittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 48). Soror venerabilis, ideo exempla sanctorum proposui tibi, ut lacrymae per compunctionem suaves sint tibi.

29. Bona compunctio thesaurus est desiderabilis, et inenarrabile gaudium in mente hominis. Anima quae in oratione habet compunctionem, proficit ad salutem. Vir fortis non est minus laudabilis in luctu, quam in bello. Quia ergo post Baptismum inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam nostram. Ubi lacrymae fuerint, ibi accenditur spiritualis 1217B ignis qui illuminat secreta mentis. Lacrymae poenitentium pro baptismate reputantur apud Deum. Soror mihi in Christo dilecta, si compunctionem secundum Deum habueris, beata eris. Compunctio cordis, sanitas est animae: compunctio mentis illuminatio est animae; quia tunc anima illuminatur, quando ad lacrymas compungitur. Compunctio lacrymarum remissio est peccatorum; quia tunc peccata dimittuntur, quando cum lacrymis ad memoriam reducuntur. Compunctio Spiritum sanctum reducit ad se; quia cum a Spiritu sancto mens visitatur, statim homo peccata sua plorat.

30. (Interrogatio.) O frater mi, quaeso, dic mihi, quae sunt causae nostri doloris, pro quibus in hac vita mortali ploramus? (Responsio.) Propter peccata 1217C nostra, et propter miseriam hujus mundi, ac propter compassionem proximi, et propter dilectionem coelestis praemii. Propter peccata flebat ille qui dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Idem de miseriis hujus mundi gemebat cum dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. (Psal. CXIX, 5, 6.) Dominus per compassionem flevit super Lazarum (Joan. XI, 35), et super civitatem Jerusalem dicens: Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX, 42). Etiam Paulus apostolus, qui praecipit gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII, 15), per compassionem dolebat, dicens: 1217D Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI 29.) Cum dilectione coelestis praemii plorabant justi, dicentes illud Psalmistae: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI, 1). Vita praesens, mors est, quia est plena miseriis: quod non est in patria, sed in via; nec est in domo, sed in exsilio. In hoc mundo non sumus in nostra civitate, sed in peregrinatione, sicut scriptum est: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14, et Mich. II, 10). Ideo, soror dilecta, moneo te, ut primo lugeas propter peccata tua: deinde, propter miserias hujus mundi, atque compassionem proximi ad postremum vero, propter dilectionem Dei ac coelestis praemii. Honesta virgo, deprecare Deum cum omni devotione, 1218A ut det tibi veram mentis compunctionem, et cordis contritionem. Compunctio unigenitum Christum Dei Filium facit habere in se, sicut Dominus ipse ait: Ego et Pater veniemus, et apud eum qui me diligit, mansionem faciemus (Joan. XIV, 23). Ubi lacrymae abundant, ibi graves cogitationes non propinquant: et si aliquando appropinquant, ibi radices non habent. Lacrymae apud Deum semper nobis dant fiduciam magnam. Soror in Christo amabilis mihi, audi vocem Jesu Christi sponsi tui dicentis, Surge, amica mea, et veni, per dilectionem: jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, vox turturis audita est in terrra nostra (Cant. II, 10-12): hoc est, vox praedicantium Apostolorum in Ecclesia. Turtur 1218B est avis castissima, quae in excelsis et in arboribus semper nidificare vel morari solet, Apostolos vel caeteros doctores significans, qui possunt dicere, Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20): quae et gemitum habet pro cantu, et significat ploratum sanctorum, qui suos ad lamentum et fletum hortantur, dicentes, Miseri estote et lugete (Jacob. IV, 9).

31. Igitur, honesta virgo, accipe exemplum hujus turturis, et luge propter amorem Jesu Christi sponsi tui, quousque eum videre possis regnantem in solio regni sui. Melius est tibi lugere cum amore Jesu Christi, quam cum timore inferni. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis (Cant. I, 9). Natura turturis est, ut si per occasionem perdiderit conjugem, 829 alterum amplius non quaerat. O sponsa Christi, assimilare 1218C et tu huic turturi, et praeter Jesum Christum sponsum tuum, amatorem non quaeras alterum. O sponsa Christi, esto similis turturi, et luge die ac nocte cum desiderio Jesu Christi sponsi tui, quia jam ascendit ad coelos, ut aliquando faciem illius videre merearis in dextera Patris. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. In genis solet esse verecundia. Soror venerabilis, genas habes turturis, si prae verecundia Jesu Christi sponsi tui nihil contra voluntatem illius facis: genas habes turturis, si cum amore et reverentia Christi ea quae illi displicent, postponis: genas habes turturis, si praeter Christum alterum amicum non diligis. Igitur, soror charissima, indesinenter peccata tua cum lacrymis 1218D lava. Quotidie lava tuas negligentias per compunctionem et lacrymas. Transgressiones tui ordinis sine intermissione ablue cum lacrymis; et per lacrymas et compunctionem acquire tibi tuorum remissionem peccatorum: per lacrymas et crebra suspiria acquire tibi aeterna gaudia. Plange iniquitates tuas, mala scelerum tuorum deplora, mala quae egisti, flendo commemora: moeroris unda te irriget, compellat te plangere fluvius lacrymarum: quae gessisti prave, fletibus dele; quae illicite commisisti, lacrymis ablue. Honesta virgo, si peccata non ploraveris in hoc saeculo, quando dictura es Deo: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo? (Psal. LV, 9) Charissima, si iniquitates tuas non fleveris in hac mortalitate, quando dices: Fuerunt mihi lacrymae 1219A meae panes die ac nocte? (Psal. XLI, 4.) Moneo igitur te, sponsa Christi, ut in hac mortali vita lugeas peccata tua, ut consolari merearis in coelesti patria, sicut scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5 et Isa. LXI, 2). Amen.

XI. — De tristitia.

32. Dominus dicit in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis vos et flebitis, mundus autem gaudebit: vos autent constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Etiam Salomon ait: Cor gaudens exhilarat faciem: spiritus vero tristis dejicitur in moerorem animae (Prov. XV, 13). Animus gaudens aetatem floridam facit: spiritus vero tristis exsiccat ossa (Prov. XVII, 22). Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi 1219B mali (Eccli. XVIII 15). Omnis plaga, tristitia cordis est (Eccli. XXV, 17). Jucunditas cordis, est vita hominis (Eccli. XXX, 23). Cor pravum dabit tristitiam, et homo sapiens resistet illi (Eccli. XXXVI, 22). Per tristitiam festinat mors: tristitia flectit cervicem cordis (Eccli. XXXVIII, 19). Cor laetum bonam facit valetudinem, viro autem tristi exsiceantur ossa. Et beatus Athanasius dicit: «Homo tristis semper malitiatur, et contristat Spiritum sanctum sibi a Deo donatum.» Hoc etiam docet Apostolus dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum qui habitat in vobis, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Vide ergo, soror charissima, ne contristes Spiritum sanctum qui habitat in te, ne forte derelinquat te. Aufer a te dubietatem, et animositatem, quia utraque contristat 1219C Spiritum sanctum. Aufer a te tristitiam, quia ipsa est soror dubietatis et animositatis. Certe tristitia saecularis omnium malorum spirituum est pessimus, et nocet servis Dei. Tristitia saecularis laedit et conterit atque allicit servos Dei. Spiritus enim sanctus non sustinet tristitiam carnalem. Igitur, soror dilecta, indue semper laetitiam spiritualem, quae habet gratiam apud Deum. Omnis laetitia spiritualis semper bona est, et bona cogitat, atque contemnit vanam tristitiam. Si laetitia spiritualis bona non esset, nunquam propheta diceret, Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde (Psal. XXXI, 11): et iterum, Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes 1219D recti corde (Psal. LXIII, 11).

33. (Interrogatio.) O frater charissime, si tristitia mala est et nocet servis Dei, quid est quod ait Salomon: Cor sapientum ubi tristitia est, et cor stultorum ubi est laetitia? (Eccle. VII, 5). (Responsio.) Soror venerabilis, hoc quod ait Salomon, Cor sapientum ubi tristitia est, et cor stultorum ubi est laetitia, non est intelligendum nisi de spirituali tristitia, et de saeculari laetitia. Ac si apertius diceret: Cor sapientum ubi tristitia est spiritualis, et cor stultorum ubi est saecularis laetitia. Qui secundum Deum tristitiam habent, sapientes sunt: qui autem secundum saeculum tristitiam habent, sunt stulti. Unde Dominus in Evangelio: Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Et 1220A Paulus apostolus: Quasi 830 tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10); et iterum, Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete (Philipp. IV, 4). Ergo tristitia spiritualis bona est: tristitia vero quae nascitur ex cupiditate temporalium rerum, est mala. De tristitia spirituali scriptum est: Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5, et Isa. LXI, 2). De tristitia autem saeculari ait Salomon: Multos occidit tristitia, et non est utilitas in ea (Eccli. XXX, 25, et II Cor. VII, 10). Iterum de laetitia spirituali dicitur: Laetetur cor quaerentium Dominum (Psal. CIV, 3). Et iterum de laetitia saeculari legitur. Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25). Soror charissima, audi etiam quod beatus Paulus dicit: Tristitia quae 1220B secundum Deum est, operatur salutem poenitentiae: tristitia vero quae est secundum saeculum, operatur mortem (II Cor. VII, 10). Oratio hominis qui semper est tristis, non habet virtutem, nec potest ascendere ad Deum. Ubi tristitia fuerit cooperta Spiritu sancto, non ibi est acceptabilis oratio, quia infirma est, et non potest ascendere ad Deum. Igitur, soror mihi amabilis, omitte tristitiam; desine tristis esse, tristitiam repelle a te. Noli dare te multae tristitiae; non perseveres in tristitia; ne dederis tristitiae cor tuum. Tristitia unum est ex septem principalibus vitiis: et ideo est cavenda ab omnibus servis Dei. Unde beatus Isidorus: «Si bene et pie vixeris, nunquam eris tristis. Bona vita semper habet gaudium.» Honesta soror, ergo expelle a te tristitiam; quia 1220C sicut tinea comedit vestimentum, et sicut vermis rodit lignum, ita tristitia nocet cordi. Munda ergo cor tuum ab omni tristitia carnali atque saeculari, et oratio tua erit acceptabilis apud Deum. Igitur, soror venerabilis, de recordatione peccatorum tuorum luge, et in amorem Jesu Christi sponsi tui gaude. De memoria praecedentium delictorum tuorum plora, et de spe coelestium bonorum exsulta. De transactis culpis et negligentiis tuis dole, et de promissione coelestis regni laetare. De praeteritis tuis delictis contristare, et de gaudio aeternae retributionis hilaresce. Ad quod te perducere dignetur ille, cui in tuo virgineo corpore jucundum habitaculum praeparasti. Amen.

XII. — De dilectione Dei.1220D

34. Dominus noster Jesus Christus dicit in Evangelio: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Et Joannes apostolus: Nos diligimus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis suis, et continebit se ab illis. Soror charissima, dilige Deum, et invoca eum in salute tua; quia dilectio est vita, et odium est mors. Deus non vult se tantum verbis diligi, sed puro corde, et operibus bonis. Deum non diligit, qui praecepta Dei contemnit. Mens hominis qui Deum diligit, non est in terra, sed in coelo; quia semper coelestia desiderat. Moneo te, soror charissima, ut 1221A diligas Deum super omnia; qua ipse te elegit ante saecula. Plus debemus Deum diligere, quam parentes nostros. Quare? Quia Deus fecit nos, et parentes nostros propriis manibus, id est, propria virtute, sicut scriptum est: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 6). Majora tribuit nobis Christus, quam parentes nostri: et ideo super parentes debemus diligere Christum. Stultum est aliquid plus quam Deum amare; quia qui plus diligit creaturam quam Creatorem, peccat. Et qui praeponit amorem creaturae amori Creatoris, errat. Ergo super omnia est nobis Deus diligendus. Dic, obsecro, honesta virgo, cum amore et dilectione de Christo: Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cantic. II, 16, 17). Sponsa 1221B Christi, rogo, ut apertius dicas: Dilectus meus mihi societur vinculo charitatis et amoris, et ego illi conjungar et socier vicissitudine mutuae dilectionis, qui pascitur inter lilia; hoc est, delectatur et jucundatur inter candidas et odoriferas virtutes sanctorum, atque inter choros virginum: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae; donec nubila transeant praesentis vitae, et appareat dies, hoc est, veniat claritas sempiternae beatitudinis.

35. Soror charissima, justitia est Deum toto corde amare, illique tota adhaerere voluntate, qui est summum bonum. Summum bonum amare, summa est beatitudo. Qui Deum amat, bonus est: si bonus, ergo et beatus. Quanto homo plus Deum diligit, tanto magis beatus erit. Dilectio est 831 specialis 1221C et propria virtus sanctorum. Amantissima mihi in Christo soror, ideo haec dixi, ut nullus amor saeculi te separet ab amore Christi. Sponsa Christi, etiam rogo, ut aliquid nobis de amore coelestis sponsi tui dicas. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur (Cant. I, 12). Dic ergo charissima planius, ut ea quae dicis, intelligamus. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Locus cordis est inter ubera, hoc est, inter mammillas: ergo dilectus meus inter ubera mea commorabitur; id est, memoria, dilectio, et amor Jesu Christi sponsi mei, semper erit inter mammillas meas, hoc est, in corde meo. Et sive in prosperis, sive in adversis semper ad memoriam reducam 1221D omnia bona quae mihi tribuit: quia dilexit me, et mortuus est pro me; atque ascendit ad coelos, et ut ad eum perveniam, quotidie vocat me dicens, Veni de Libano, sponsa, veni, coronaberis (Cant. IV, 8). Laeva Jesu Christi sponsi mei sub capite meo; id est, donum Spiritus sancti requiescat in me in hac praesenti vita; et intellectus sanctarum Scripturarum sit in mente mea, ut eum cognoscam et perfecte intelligam: et dextera illius amplexetur me; hoc est, ad aeternam beatitudinem pervenire faciat.

36. Charissima soror, roga ancillas Christi quae tecum sunt, et dic eis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore Jesu Christi sponsi mei langueo (Cantic. II, 5). O vos, sanctae sorores meae, quae jam Christum super omnia diligitis, et nihil 1222A amori illius praeponitis, fulcite me bonorum vestrorum exemplis, et qualiter Christum dilectum meum invenire valeam ostendite, quia prae amore illius infirmor. Hic amor dulcis, hic languor suavis, haec infirmitas sancta, haec dilectio casta, conjunctio intemerata, haec copula inviolata, haec complexio illibata: et vos, sanctae sorores, fulcite me floribus, id est vestrae conversationis exemplis; quia prae amore sponsi mei infirmor. Honesta virgo, vere pro amore Jesu Christi sponsi tui langues et infirmaris, si pro amore illius omnia quae in mundo sunt, contemnis et despicis. Vere pro amore Jesu Christi infirma jaces in lecto contemplationis, si Christum super omnia diligis. Vere pro amore Christi es infirma, si plus diligis coelestia quam terrena. Vere propter 1222B amorem et dilectionem Christi languida jaces in lecto animae dilectionis ac suavitatis, si in sanctis operibus fortis, et in terrenis actibus es debilis. Soror mihi in Christo amabilis, si Christum ex toto corde tuo dilexeris, et nihil amori illius praeposueris, cum eodem Jesu Christo sponso tuo in coelesti regno laetaberis. Si Christum in tota mente secuta fueris, et eum tota mente dilexeris, absque ulla dubitatione cum eo in coelesti patria gaudebis, et eum cum sanctis virginibus quocunque ierit sequeris. Si cum omni devotione Christo adhaeseris, et ad eum die ac nocte suspiraveris in hoc praesenti saeculo, sine dubio cum eo exsultabis in coelesti palatio, atque inter virginum choros cantabis illi dulces hymnos, sicut scriptum est:

1222C Qui pascis inter lilia

Septus choreis virginum,

Sponsus decorus gloria,

Sponsisque reddens praemia.

Quocunque pergis, virgines

Sequuntur, atque laudibus

Post te canentes cursitant,

Hymnosque dulces personant.

(In hymno de Virginibus, Brev. Rom.) Ideo hoc dixi, soror charissima, ut Christum super omnia diligas, ut nihil amori illius praeponas. Obsecro te, dilecta soror, ut nullum praeter Christum quaeras amorem, et nullam praeter Christum diligas pulchritudinem. Pro amore Christi luge, pro amore Christi plange, donec eum merearis videre in dextera 1222D Patris sui regnantem. Amen. XIII. — De dilectione proximi.

37. Soror charissima, audi quae Dominus Jesus Christus ait discipulis suis: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Omnes fideles discipuli Christi sunt. Unusquisque illius discipulus est, cujus doctrinam sequitur. Ergo qui vult Christi discipulus esse, studeat proximos suos tanquam se ipsum diligere. Dilectio proximi malum non operatur. Quare? Quia plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Et Paulus apostolus: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis (Ephes, V, 2), Etiam Joannes apostolus ait: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum 1223A non est in eo: qui odit fratrem suum, et in 832 tenebris est, nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 10, 11). Si quis dixerit: Diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est, et veritas in eo non est. Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV, 20, 21, et II, 4.) Etiam Salomon ait: Omni tempore diligit qui amicus est; et: Frater in necessitate comprobatur (Prov. XVII, 17). Et beatus Augustinus: «Hominem vincis humana felicitate, diabolum vincis inimici dilectione.» Tamen, soror dilecta, non debet inter servos Dei carnalis dilectio esse, sed spiritualis. Nihil Deo specialius virtute dilectionis. 1223B Nihil desiderabilius diabolo, quam exstinctio charitatis. Sanctus amor non habet scandalum. Omnem hominem fidelem judica tuum esse fratrem. Memento quod unus artifex condidit nos. Verus amor non habet amaritudinem scandali.

38. Soror venerabilis, in proximi dilectione cognosces quomodo debeas pervenire ad dilectionem Dei. Sicut dilectio mentem elevat; ita malitia demergit. Nec Deum vere sine proximo poteris diligere, nec proximum sine Deo. Veram charitatem tenes, si et amicum diligis in Deo, et inimicum diligis propter Deum. Quantum fueris larga in dilectione proximi; tantum eris alta in congregatione Dei. Si in veritate diligis proximum tuum, in tranquillitate est cor tuum. Ille vero qui proximum suum habet 1223C odio, circumdatus est tenebris: et ideo diligendo proximum purgas oculum mentis ad videndum Deum. Tamen, reverendissima soror, moneo te, ut nullum hominem carnaliter diligas. Unde beatus Isidorus: «Multum in terra demersus est, qui diligit hominem moriturum plus quam oportet, carnaliter.» Cum Deo manere non possumus, si in hoc saeculo unanimes esse nolumus. Amicus in necessitate comprobatur. Si praecepta Dei volumus custodire, sicut nosmetipsos debemus proximos nostros diligere; quia si sine dissimulatione diligit homo fratrem, cito placat Deum Patrem. Qui diligit proximum, non potest facere homicidium, non adulterium, non furtum, non perjurium, non falsum testimonium, non rapinam, non invidere, non litigare. 1223D Igitur, honesta virgo, dilectionem Dei et proximi, in qua tota Lex pendet et Prophetae, semper meditemur, et opere perficiamus. Sed si proximus noster patitur aliquam tribulationem, aut infirmitatem, aut damnum, aut in carcerem mittitur; si dolemus pro illo, in corpore Ecclesiae sumus: si autem non dolemus, jam a corpore Ecclesiae praecisi sumus. Charitas quae colligit et vivificat omnia membra Ecclesiae, si nos viderit de ruina proximi gaudere, statim nos praescindit a corpore. Tandiu dolet membrum, quandiu in corpore continetur. Si autem membrum praecisum fuit a corpore, nec sentire poterit, nec dolere. Si manus, aut pes, aut aliquod membrum praecisum fuerit a corpore, si totum corpus 1224A tunc in multis partibus dividatur, aut in ignem mittatur, manus illa jam non sentit, quia jam divisa est a corpore. Talis est omnis christianus qui de alterius damno, aut tribulatione, aut angustia, aut necessitate non dolet, sed, quod pejus est, gaudet, quia jam alienus est a corpore Ecclesiae.

39. Nos vero, honesta virgo, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, diligamus bene. Omnes fideles sicut nosmetipsos studeamus diligere, ut quia Christus est caput nostrum, mereamur membra illius esse: ut cum Christus apparuerit, qui est gloria nostra, nos per concordiam charitatis, et per dilectionem Dei et proximi, cum ipso possimus apparere in gloria. Tunc vero amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo amatur. Unde beatus 1224B Isidorus: «Qui intemperanter amat amicum, magis amat illum pro se quam pro Deo.» Tunc quisque bonitati atque divinae justitiae fit contrarius, quando despicit amicum aliqua adversitate percussum. Vera amicitia nulla occasione excluditur, nullo tempore deletur: sed ubicunque se verterit tempus, illa firma est. Pauci sunt amici qui usque ad finem sint chari. Illa est vera amicitia, quae nihil ex rebus amici quaerit, nisi solam benevolentiam, scilicet ut gratis amet amantem se. Igitur, soror amabilis in Christo, moneo te ut diligas amicos tuos in Deo, hoc est in bono. Dilige etiam inimicos tuos propter 833 Deum, sicut scriptum est: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27; Matth. V, 44); et iterum: Si esurierit inimicus 1224C tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20, et Eccli. XXV, 21); et iterum: Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere (Luc. VI, 28, et Rom. XII, 14). Dilectio est soror charitatis. Charitas nunquam fuit sine dilectione; nec dilectio sine charitate. Honesta virgo, ergo necessaria est nobis dilectio, in qua tantae virtutes consistunt, et de qua tanta bona nascuntur. Dilectio habet duas alas. Ala dextera est dilectio Dei: sinistra ala est dilectio proximi. Nullus hominum cum una ala poterit volare ad coelum. Quare? Quia nec sola dilectio Dei sine dilectione proximi valet ad consequendam aeternam beatitudinem. Virgo prudens, sume tibi has duas alas, videlicet dilectionem Dei et 1224D proximi, ut libere possis volare, bona operando, et pervenire ad patriam coelestis regni. Amen.

XIV. — De compassione.

40. Soror charissima, audi quid Dominus noster Jesus Christus dicat: Omnia bona quae vultis ut faciant vobis homines, vos facite illis (Matth. VII, 12, et Luc. VI, 31). Haec est enim Lex, et Prophetae. Et Paulus ait: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15); et iterum: Suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V, 14); et Salomon ait: Qui despicit proximum suum, peccat (Prov. XIV, 21). Fidem posside cum proximo tuo in paupertate illius, ut et in bonis ejus laeteris. In tempore tribulationis permane proximo tuo fidelis, ut in haereditate illius sis cohaeres (Eccli. XXII, 28, 29). 1225A Qui cavat proximo suo foveam, cadet in illam: et qui parat laqueum proximo suo, peribit in illo (Eccli. XXVII, 29). Unde Psalmista: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit (Psal. VII, 16). Perfecte proximum non diligit, qui illi in necessitate non succurrit. Quanto amplius per compassionem proximis nostris in necessitate succurrimus, tanto amplius Creatori nostro appropinquamus. Sic debemus habere curam nostri, ut non negligamus curam proximi. Igitur, soror dilecta, quod non vis tibi accidere, nec proximo tuo cupias evenire. Condole alienis calamitatibus. Saucia te fletibus in alienis moeroribus. In tribulatione alterius et tu esto tristis: cum infirmis esto infirma. Sic alienos moerores tanquam tuos luge: cum plangentibus plange, cum lugentibus 1225B luge, cum flentibus fle, cum plorantibus plora: talis esto aliis, quales optas circa te esse alios. Quod non vis pati, non facias alteri: non facias alteri mala, ne tu patiaris similia. Ita clemens esto in alienis delictis, sicut in tuis, ut non aliter te, et aliter alios penses. Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari in ruina adversarii, noli extolli: non laeteris super inimici interitu, ne forte et tibi superveniat malum. Non extollaris de casu inimici, ne forte convertat Deus iram suam in te. Qui enim gaudet de casu inimici, cito veniet super eum malum. Sit igitur humanus affectus erga miserum, sit erga pauperem dolor compassionis, sit erga dilectum amor miserationis. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Non despicias pauperes (Prov. 1225C XVII, 5), non contemnas egenos (Prov. XXII, 22), non vilipendas pupillos (Prov. XXIII, 10): nullus a te tristitiam habeat, nemo a te confusus abscedat. Visita infirmos, consolare pusillanimes, ut tu a Domino consolari merearis in aeterna beatitudine. Amen.

XV. — De misericordia.

41. Soror charissima, audi Jesum Christum in Evangelio dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7); et iterum, Estote misericordes, quia et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36). Et Paulus apostolus: Estote autem invicem benigni et misericordes, et induite vos sicut electi Dei et sancti in sancta misericordia (Coloss. III, 12; Ephes. IV, 32). Pietas autem ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8). Et 1225D Salomon ait: Facere misericordiam et judicium magis placet Deo quam sacrificium (Prov. XXI, 3). Misericordia facit locum unicuique secundum meritum operum suorum. Miseratio hominis circa se, et circa proximum suum: misericordia autem Domini super omnem carnem (Eccli. XVIII, 12). Ille offert sacrificium, qui facit misericordiam (Eccli. XXXV, 4). Misericordia autem Domini a compatiendo alienae miseriae, vocabulum sortita est. Qui in alterum misericors non fuerit, misericordiam Dei invenire non poterit. Soror dilecta mihi in Christo, misericordia et veritas te praecedant. 834 Misericordiam nunquam deseras. Benefacies animae tuae si misericors fueris. Qui alteri 1226A miseretur, misericordiam a Domino consequetur. Soror venerabilis, quod habes, habeto ad misericordiam. Praebe misericordiam sine murmure. Tale erit opus tuum, qualis fuerit intentio tua. Non est misericordia, ubi non est benevolentia. Bonum quod facis, propter misericordiam fac, non propter vanam gloriam. Nihil facias propter laudem, sed propter aeternam remunerationem. Nihil facias propter temporalem opinionem, sed propter aeternam mercedem. Nihil facias propter famam, sed propter vitam aeternam. Ad quam te perducere dignetur omnipotens Deus, reverendissima soror. Amen.

XVI. — De exemplis sanctorum.

42. Ad conversionem vel emendationem fidelium 1226B multum exempla sanctorum prosunt, soror charissima. Ideo scribuntur casus et reparationes sanctorum, ut miseri propter multitudinem peccatorum non desperemus; sed per poenitentiam resurgendi etiam post lapsum spem habeamus, ut nullus post peccatum de bonitate Dei desperet, dum conspicit etiam post ruinam reparationem fuisse sanctorum. Propterea posuit Deus virtutes sanctorum ad exemplum nostrum, ut per vestigia ipsorum pervenire possimus ad regna coelorum: vel, si eos ad bene operandum sequi noluerimus, in poenis inexcusabiles simus. Sancti Dei homines, quandiu fuerunt in hoc saeculo, non cessaverunt currere in bonis operibus, scilicet in jejuniis, in vigiliis, in eleemosynis, in castitate, in continentia, 1226C in longanimitate, in patientia, in suavitate, in orationibus, in persecutionibus, in benevolentia, in fame et siti, in frigore et nuditate, et in laboribus multis pro Christi nomine. Sancti homines despexerunt praesentem mundum, ut aeternum regnum acquirerent: non acceperunt hic promissiones vel divitias miserabiles hujus saeculi, quae perducunt homines male eis utentes ad tormenta inferni; sed hanc patriam tota intentione relinquentes, ad coelestem Jerusalem levaverunt oculos suos. Homines sancti vitaverunt peccatum in verbo, in facto, in cogitatione, in visu, in auditu, in nutu, in oculis, in manibus, in ira, in pedibus, in rixa, in furore, in dissensione, in vana gloria, in superbia, 1226D in elatione, in cupiditate, in gula, in somnolentia, in fornicatione, in vinolentia. Custodientes corpora sua et animas suas, duobus modis jejunaverunt, scilicet a vitiis, et cibis. Bona est abstinentia ciborum, sed multo est melior abstinentia vitiorum. Unde Ecclesia de suis membris, id est de eisdem sanctis patribus, dicit: Manus meae stillaverunt myrrham (Cantic. V, 5). Quid per manus, nisi operationes sanctorum intelligimus? et quid per myrrham, nisi mortificatio carnis et mortificatio vitiorum accipitur? Manus Ecclesiae sancti homines sunt bona operantes, de quibus dicit: Operati sunt justitiam (Hebr. XI, 33). Manus ergo Ecclesiae myrrham bonorum operum stillant, quia nobis exempla bene vivendi demonstrant, et ut 1227A vitia carnis nostrae mortificemus, praedicant. Unde quidam eorum dixit, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini (Rom. VIII, 13); et iterum, Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Et iterum Ecclesia dicit: Digiti mei myrrha probatissima (Cantic. V, 5). Tunc vere est myrrha probatissima, quando perfecte caro mortificatur, et vitia atque peccata exstinguuntur.

43. Igitur, soror in Christo dilecta, si societatem sanctorum habere cupimus, necesse est ut exempla eorum sequamur. Si peccamus, jam de peccato nullam excusationem habemus. Quare? Quia et lex Dei quotidie nos admonet ut bene vivamus, et exempla sanctorum patrum semper invitant ad bene operandum. Sed et si aliquando secuti 1227B sumus exempla malorum hominum, cur non sequimur exempla sanctorum patrum? Et si apti fort. prompti> fuerimus ad imitandum malos in malum, cur pigri simus ad imitandum bonos in bonum? Soror venerabilis, ergo deprecemur Deum, ut virtutes sanctae, quas suis sanctis praeparavit ad coronam, nobis non sint ad poenam neque ad damnationem, sed ad profectum et salutem. Sine dubitatione credimus quia si exempla sanctorum secuti fuerimus, 835 post hanc vitam cum eis in coelo regnabimus. Quanto amplius vitam sanctorum patrum legimus, si exempla eorum sequi nolumus, tanto amplius culpabiles sumus. Nunc, honesta virgo, omnipotentem Deum deprecor, ut det tibi has virtutes sanctorum patrum; scilicet humilitatem 1227C Christi, devotionem Petri, charitatem Joannis, obedientiam Abrahae, patientiam Isaac, tolerantiam Jacob, castitatem Joseph, mansuetudinem Moysis, constantiam Josue, benignitatem Samuelis, misericordiam David, abstinentiam Danielis, et caetera digna facta priorum sanctorum, ut post hanc mortalem vitam pervenire possis ad societatem eorum.

44. Virgo Christi, quotidie considera, quo moderamine, qua intentione, vel qua compunctione homines Christi placuere Deo. Unde in persona Christi in Canticis canticorum Ecclesiae dicitur: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! (Cant. VII, 1). Christus per potentiam divinitatis princeps est omnium creaturarum: et 1227D ideo sancta Ecclesia filia principis dicitur, quia per praedicationem Christi in novam vitam regeneratur. Quae sunt autem calceamenta Ecclesiae, nisi exempla sanctorum patrum, quibus in via hujus saeculi munimur, ut per omnes tribulationes calceamenta ista ambulent? Soror in Christo amabilis, et nos spiritualiter pedes calceamus, quando a sanctis patribus exempla bene vivendi sumimus, ut ad similitudinem eorum tentationes hujus mundi vincamus. Iterum in eisdem Canticis sponsus Ecclesiae Christus loquitur, dicens: Descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruissent vineae, si germinassent mala punica (Cant. VI, 10). Vineae florent, 1228A quando in ecclesiis filii recenter in fide generantur, et ad sanctam conversationem quasi ad soliditatem bonorum operum praeparantur. Mala punica germinant, quando perfecti homines per exempla bonorum operum suos proximos aedificant, et in novitate sanctae conversationis per praedicationem suam et per ostensionem bonae vitae sanctis operibus renovant. Unde moneo te, in Christo spiritualis amica, ut des bonum exemplum de te omnibus hominibus in omni tua vita.

45. Venerabilis virgo, desiderio ut luceas omnibus ancillis Dei quae tecum sunt in monasterio, bene vivendo; quia, sicut ait beatus Gregorius, qui aliis suam bonam vitam abscondunt, in semetipsis accensi, sed aliis in exemplum luminis non sunt. Illi 1228B vero qui exemplum virtutum, et per viam sanctitatis atque per verbum praedicationis aliis lumen demonstrant, lampades ardentes sunt, quia aliis viam salutis ostendunt. Unde Dominus dicit, Lux vestra luceat coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): quia videlicet soli Deo est reddenda omnis gloria. Christi virgo, te moneo tamen, ut ita sit opus tuum in publico, quatenus intentio tua maneat in occulto. Igitur amantissima mihi in Christo soror, sicut superius dixi tibi, in omnibus actionibus tuis, in omni opere tuo, in omni conversatione tua imitare sanctos, aemulare justos; habeto ante oculos tuos exempla sanctorum, exempla justorum imitando considera. Exempla justorum 1228C propone tibi, patrum exempla sint tibi incitamenta disciplinae. Intende in virtutem sanctorum ad bene operandum, intende ad bene vivendum: documenta sanctorum nulla infamia scandalizent vitam tuam, nulla opinio adversa te contristet. Disce flagrare bono praeconio, habeto testimonium bonum, custodi tuam famam bonam; tua bona fama nullis fetoribus obscuretur, tua bona fama nullis opprobriis laceretur. Amen.

XVII. — De contentione.

46. Paulus apostolus ait: Cum enim sint inter vos zelus et contentio, nonne secundum hominem ambulatis, et carnales estis (I Cor. III, 3)? Et Salomon 1228D ait: Inter superbos semper sunt jurgia (Prov. XIII, 10). Semper malus jurgia quaerit (Cor. XVII, 11). Angelus malus mittitur contra eum. Qui per loca periculosa vadit, cito cadit: sic ille qui quotidie cum proximis suis contendit, cito in scandalum cadit. Viri mites semper despiciunt lites: qui quotidie contendunt et rixantur, a paucis hominibus 836 amantur. Propterea pax et concordia ab omnibus hominibus amantur; propterea pax et concordia omnibus hominibus sunt necessariae. Soror charissima, audi beatum Augustinum dicentem: «O quam irreprehensibiles esse possemus, si tam diligenter nostra vitia emendaremus, quanto studio aliena reprehendimus!» Sed si nos bene consideramus, multa in nobis reprehendere possumus. 1229A Volo quod cognoscas quia nihil est turpius quam lites inter Religiosos, qui debent per concordiam et dilectionem lucere in mundo, sicut luminaria in coelo. Contentiones ex invidia et detractione solent evenire atque oriri. Sed si detractio et jurgia sunt in claustro, ubi est taciturnitas regularis, ubi sanctitas religionis, ubi silentium Ordinis, ubi religiositas monasterii, ubi vinculum charitatis, ubi pax unitatis, ubi concordia fraternitatis, ubi amor socialis? Heu, proh dolor! periit taciturnitas regularis, ablata est sanctitas religionis, defecit silentium Ordinis; ad nihilum devenit religiositas monasterii, annullata charitas fraternitatis. Sed si illi qui in pace debent vivere, incipiunt contendere, litigare, detrahere; ubi est vita tranquilla, ubi vita 1229B quieta, ubi vita pacifica, ubi vita honesta, ubi vita modesta, ubi vita casta, ubi vita contemplativa, ubi angelica? Certe non potest ibi esse pax integra, ubi regnat detrahens lingua: ubi regnant rixae et contentiones, non potest esse perfecta religio.

47. Vide ergo, soror dilecta, ne per lites et contentiones perdas labores. Cave ne dies tuos perdas per detractiones et rixas. Attende tibi diligenter, ne per jurgia et contentiones perdas coelestes promissiones. Esto sollicita, ne per stulta verba perdas gaudia aeterna. Igitur linguam tuam refrena, et eris religiosa: quia si eam non refrenaveris, religiosa non eris. Sed si forsitan mihi non credis, audi Jacobum apostolum dicentem: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens 1229C cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Lingua modicum est membrum in corpore hominis, sed tamen si refrenata non fuerit, totum corpus maculat et corrumpit (Jac. III, 5, 6). Nam sicut modicum fermentum corrumpit totam massam, et sicut parva scintilla ignis magnam silvam incendit: ita lingua sine freno dominos et praepositos, aequales et socios, subjectos et parvulos, omnes scandalizat, ad iracundiam provocat. Lingua contentiosa si frenum non habeat, nullus homo cum ea in pace vivere poterit. Rixosa lingua veneno est plena: quae si non fuerit castigata, omnes socios suos perducet ad scandala. Soror venerabilis, ergo bonum est tibi ut prohibeas linguam tuam a malo, et labia tua ne 1229D loquantur dolum.

48. Considera unde venisti, et ad quid venisti. De mundo existi, et ad castra Dei, hoc est, ad monasterium fugisti: divitias saeculi postposuisti, et ad coelestes divitias promerendas venisti; et ideo paupertatem elegisti. Gratis paupertatem elegisti, et ideo oblivioni debes tradere omnia quae propter Deum reliquisti. Cave ergo ne velis aliis te praeferre: quanto major es, tanto te humilia in omnibus: dimitte conventicula conspirationis et detractionis: fuge murmurationes et susurrationes: susurrationes non audias. Murmurationibus aurem tuam non praebeas, separa aures a detrahentibus, quasi a serpentibus. Fuge detrahentes; quasi serpentes detrahentes infundunt venenum mortiferum 1230A in auribus se audientium. Qui detrahit, et qui detrahentem libenter audit, uterque peccat. Non solum ille qui detrahit peccat, sed ille qui voluntarie detrahentem audit. Honesta virgo, audi ea quae dicit perfectus vir in Christo: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4). Tu ergo cum concilio vanitatis non sedeas, et cum mala loquentibus non commiscearis. Non contendas in ulla causa: in nulla causa decertare studeas. Contentio lites parit, contentio pacem cordis exstinguit, contentio rixas gignit, contentio jurgia seminat, contentio faces odiorum accendit, contentio concordiam rumpit, contentio conturbat oculum mentis, sicut ait David: Turbatus est a furore oculus meus (Psal. VI, 8). Igitur, 1230B amabilis in Christo soror, moneo te, ut in ulla causa non contendas. Non contendas pro cibo, neque pro potu, neque pro vestimento: sed accipe de manibus praepositarum tuarum ea 837 quae tibi dederint, sine murmuratione; quod a praepositis tuis tibi fuerit ministratum, sine murmuratione accipe. Si soror tua meliora vestimenta accepit, quam tu accepisti, non sit tibi curae. Si praeposita tua dederit tibi vile vestimentum, et sorori tuae dederit pretiosum, de hoc non murmures. Sive meliora vestimenta sororibus tuis fuerint, et tu acceperis viliora, super hoc non contendas.

49. In nulla temporali causa eligas meliora, in transitoriis rebus meliora non quaeras, in rebus 1230C mundi meliora non concupiscas. Quare? Quia non venisti ad divitias, sed ad paupertatem: non venisti ad monasterium, ut divitias terrenas habeas, sed ut virtutes spirituales acquiras: non venisti ad claustrum, ut in vestimentis pretiosis resplendeas, sed ut in simplicitate Deo servias: non venisti ad Ordinem, ut ante oculos hominum in vestibus gloriosa appareas, sed ut per humilitatem Deo placeas: non venisti ad sanctam congregationem ut voluntatatem tuam compleas, sed ut voluntati alienae obedias, et pro Deo omnia terrena despicias. Alioquin melius tibi fuerat in domo patris tui remanere, quam in monasterio pretiosa vestimenta quaerere melius tibi fuerat in domo parentum tuorum habere solatium, quam inter ancillas Dei pro terrenis 1230D et transitoriis rebus movere scandalum: melius tibi fuerat in terra tua commorari, quam in domo Dei pro temporalibus rebus contendere, aut litigare, aut murmurare. Igitur, charissima, sicut superius dixi, in nulla causa decertare studeas, nisi ut soli Deo placeas. Amen.

XVIII. — De disciplina.

50. Sapientissimus Salomon ait: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I, 8, 9). Tene disciplinam, et ne dimittas eam. Custodi illam, quia ipsa est mater tua (Prov. IV, 13). Accipe disciplinam, et noli abjicere eam (Prov. VIII, 10, 33). Qui odit castigationes, stultus est. (Prov. XII, 1). Qui increpationes relinquit, multum errat. 1231A Qui disciplinam despicit, peccat. Qui custodierit disciplinam, inveniet vitam. Qui vero disciplinam noluerit custodire, inveniet mortem (Prov. X, 16, 17). Egestas et ignominia erit illi qui deserit disciplinam. Qui acquiescit castiganti, gloriabitur (Prov. XIII, 18). Stultus irridet disciplinam patris sui. Qui autem custodit increpationes, sapiens est (Prov. XV, 5). Plus proficit cogitatio linguae apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. Vir sapiens et disciplinatus non murmurabit adversus eum qui castigat illum (Eccli. X, 28). Tamen castigatio debet esse moderata. Unde beatus Ambrosius: «Leviter castigatus exhibet reverentiam castiganti: qui vero crudeliter castigatur vel increpatur, nec increpationem suscipit, nec salutem.» Blanda pietate sunt 1231B portandi, qui pro sua infirmitate non possunt increpari.

51. Pro diversitate peccantium alii portandi sunt, alii castigandi, quia modus est diversus peccatorum. Praelati Ecclesiae portare debent subditos suos quos corrigunt, et corrigere quos portant. Hinc Salomon in basibus templi Domini imaginem leonis et bovis, et Cherubim opere sculptorio lecit pingi (III Reg. VII). Quid aliud designant bases in templo, nisi praelatos in Ecclesia? Quicunque sollicitudinem regiminis suscipiunt, tanquam bases portant onus superpositum. Cherubim Plenitudo scientiae interpretatur. In basibus Cherubim monstratur, quia praelati Ecclesiae pleni debent esse coelestis scientiae. Per leonem terror severitatis figuratur; per 1231C bovem vero patientia mansuetudinis ostenditur. Itaque in basibus neque leones sine bobus, neque boves sine leonibus exprimuntur: quia praelati Ecclesiae aliquando rigide, aliquando cum dulcedine, aliquando cum asperitate, aliquando verbis, aliquando flagellis debent subjectos suos corrigere; quia ille qui blandis verbis castigatus non corrigitur, necesse est ut acrius corrigatur et arguatur. Cum dolore enim abscindenda sunt vulnera, quae leviter sanari non possunt. Qui secreto admonitos de peccato corrigi negligit, publice est arguendus: et vulnus quod occulte sanari nequit, manifeste debet emendari. Palam sunt arguendi qui palam nocent; ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui 1231D eos imitando deliquerunt, corrigantur: ut dum unus corripitur, caeteri emendentur. Melius est ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Etiam beatus Gregorius 838 ait: «Sunt multi, qui verba increpationis audiunt, et ad poenitentiam redire contemnunt.» Unusquisque audiat de regno Dei quod diligat; audiat de inferno quod timeat: ut si per amorem ad regnum non venit, saltem per timorem veniat. Verba sunt Isidori: Justi benigne suscipiunt castigationem, quando de suis culpis arguuntur.

52. Soror charissima, disciplina est emendatrix, quae non est vilipendenda: et ideo debemus praelatos nostros diligere, et verba eorum benigne suscipere, 1232A qui per increpationes et castigationes suas auferunt a nobis proprias voluntates, et mundi cupiditates. Unde in Canticis canticorum de eisdem praelatis Ecclesia vel quaelibet fidelis amica dicit: Invenerunt me custodes qui custodiunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me; tulerunt mihi pallium meum custodes murorum (Cant. V, 7). Per custodes civitatis intelligimus praelatos, qui statum sanctae Ecclesiae custodiunt, qui etiam animam fidelem inveniunt, eamque suis praedicationibus et exhortationibus atque minis percutiunt, et amore charitatis Christi vulnerant. Nec solum hoc sufficit eis, sed etiam pallium ei tollunt: id est omnem terrenam delectationem, atque substantiam temporalem ab ea auferunt, et eam nudam peccatis ac spoliatam 1232B divitiis ad regnum coelorum transmittunt. Igitur, soror mihi in Christo dilecta, valde dignum est ut praelatos nostros quasi patres diligamus; ut ab eis disciplinam nostrae salutis libenter suscipiamus, secundum consilium David dicentis: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). Ergo si de via justa nolumus perire, necesse est nos disciplinam suscipere. Si ille qui disciplinam non suscipit, de via justa peribit, procul dubio in via justa confirmatus erit, qui disciplinam suscipit. Nunc ergo, soror venerabilis, moneo te ut libenter suscipias disciplinam, ut ab ira Dei libereris, et in via justa confirmeris. Multas age gratias illi qui castigaverit te: illi qui increpaverit te, gratias repende. Si abbatissa 1232C vel priorissa pro salute tua increpaverit te, non contristeris: cum monstraverit tibi viam salutis tuae, suscipe doctrinam illius gratis: quando aliquis monstraverit tibi causam tuae salutis, tu non sis rebellis. Dilige eas quae te reprehendunt de tuis transgressionibus: ama eas quae te castigaverint de tuis negligentiis: quasi matres dilige eas quae te reprehendunt de tuis transgressionibus. Castigantibus injuriam non respondeas. Increpantibus te contumeliam non dicas: mala pro bonis non reddas. Adversus bona consilia non respondeas jurgia. Adversus bona verba non respondeas mala. Quare? Quia qui diligit disciplinam, diligit sapientiam. Ergo et tu si disciplinam dilexeris, sapiens eris. 1232D Prudens eris, si increpationes patienter sustinueris: patiens eris, si humiliter castigationes portaveris.

53. Honesta virgo, ideo a Domino et a praelatis nostris in hac vita corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Multo melius est nobis in hac vita a praelatis nostris pro negligentiis corripi, quam in futura vita damnari. Melius est nobis in hoc saeculo a praepositis nostris pro transgressionibus et culpis castigari, quam in futuro saeculo puniri. Ama bilis mihi in Christo soror, melius est tibi manu abbatissae flagellis caedi, quam in inferno poenas pati: melius est tibi manu abbatissae vel priorissae flagellari in hac vita, quam in inferno cruciari in futuro: melius est tibi manu abbatissae flagellis verberari, 1233A quam in inferno torqueri: melius tibi est in hoc mundo de manu abbatissae vel priorissae sustinere flagella, quam pati aeternas poenas in gehenna: melius est tibi manu abbatissae vel priorissae temporaliter affligi virgulis, quam cremari aeternis incendiis. A quibus te dignetur liberare ille qui te redemit suo pretioso sanguine. Amen.

XIX. — De obedientia.

54. Soror charissima, audi verba Pauli apostoli: Non est potestas nisi a Deo. Quae autem sunt ordinata, a Deo ordinata sunt. Ideoque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2). Ergo non debemus contemnere potestates, sive mundi sint, sive Ecclesiae, quia omnes a Deo ordinatae sunt. Igitur quando per inobedientiam praelatis nostris 1233B 839 contradicimus, Deo injuriam facimus: quando per superbiam et inobedientiam praelatis nostris rebelles sumus, contra Dei praecepta facimus: quando praelatis nostris contumaces sumus atque inobedientes, Deum contemnimus qui dicit: Quivos audit, me audit (Luc. X, 16): id est, Qui vobis est obediens, mihi obediens est; et qui vos despicit, me despicit. Soror dilecta mihi in Christo, ergo qui praelatum suum despicit, Deum despicit: et qui praelatum suum honorat, Deum honorat: et qui obediens est praelato suo, obediens est Deo. Hanc virtutem, scilicet obedientiam, laudat Samuel propheta dicens: Melior est obedientia, quam sacrificium, et obedire magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et 1233C quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 22, 23), id est, nolle obedire. Maria soror Aaron per superbiam et inobedientiam murmuravit contra Moysen fratrem suum, et statim percussa et lepra (Num. XII). Maria quae contra Moysen fratrem suum, id est, praelatum, murmuravit per inobedientiam et rebellionem, significat animam cujuslibet hominis qui murmurat contra praelatum suum, cui non vult obedire, nec praecepta salutis accipere. Et quia non vult per obedientiam praecepta sui praelati suscipere, lepra peccatorum percutitur atque foedatur. Etiam Core, Dathan et Abiron, qui contra Moysen et Aaron per superbiam et contumeliam atque inobedientiam insurrexerunt, statim pro sua praesumptione poenas 1233D sustinuerunt (Num. XVI), sicut scriptum est in Psalmo: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron: et iterum, Exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores (Psal. CV, 17, 18). Nam et Ozias rex cum per superbiam et inobedientiam atque contumaciam thuribulum accepisset, et contra legem Dei sacrificare voluisset, a Deo est lepra percussus, atque maculatus in fronte (II Paralip. XXVI). Nam et Saul rex quia inobediens fuit, regnum perdidit, et in manibus inimicorum suorum cecidit (I Reg. XV). Etiam Jonas propheta per inobedientiam fugit, et eum piscis absorbuit, atque in profundum maris misit 1234A (Jon. I et II). Cavendum est igitur nobis, ne contra praelatos nostros per inobedientiam audeamus insurgere, ne Dominus per eos velit nos, quia vice sua fungitur, aspere visitare.

55. Venerabilis soror, pro salute nostra, posuit Deus praelatos in Ecclesia, ut nobis provideant, ut Deo pro nobis rationem reddant; atque nos ne mala faciamus, custodiant. Unde Paulus apostolus: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Hebr. XIII, 17). Praelati debent custodire ac regere gregem dominicum magna vigilantia ac sollicitudine: de quibus in Canticis canticorum legitur: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel; omnes tenentes gladios, et ad 1234B bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 7, 8). Verus Salomon Christus esse intelligitur, quia revera pacificus est, qui pacem inter Deum et hominem reformavit. Lectulus vero Salomonis congregatio est fidelium, in qua Deus habitat et requiescit. Lectulum vero Salomonis sexaginta fortes ambiunt, scilicet praelati, qui defendendo, castigando, increpando, corripiendo, admonendo circumeunt et custodiunt Ecclesiam Dei contra vitia, et contra inimicos visibiles atque invisibiles. Qui ideo fortes esse dicuntur, quia praelati sanctae Ecclesiae perfecti sunt in observatione mandatorum Dei: omnes tenentes gladios, id est, spirituale verbum, quia praedicando vitia subditorum debent reprimere. Ad bella sunt doctissimi, 1234C quia necesse est ut ad bella spiritualia sint instructi. Uniuscujusque ensis super femur suum. Praelati sanctae Ecclesiae super femur enses tenent, quia prius in se, et tunc in sibi subjectis vitia debent resecare. Et haec omnia faciunt propter timores nocturnos: id est, propter occultas insidias malignorum spirituum, qui nocte hujus saeculi maxime insidiantur sanctis praelatis, ut illis deceptis, lectulum Salomonis, id est, congregationem servorum Dei foedare ac maculare possint.

56. Soror charissima, ideo haec dixi tibi, ut cognoscas quam devote, quamque humiliter debemus praelatis nostris obedire. Obedientia sola virtus est quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit: 1234D de qua Salomon ait, Melior est obedientia quam victimae (Eccle. IV, 17; I Reg. XV, 22); quia per victimas 840 aliena caro mactatur, per obedientiam vero propria voluntas religatur. Unde vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28), quia qui pro Domino alienae voci humiliter obedit, semetipsum in corde superat. Adam in infernum cecidit quia inobediens fuit: Christus vero ad coelum ascendit, quia usque ad mortem Deo Patri obedivit (Philipp. II, 8, 9). Sicut per obedientiam Adae peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam Christi justi constituti sunt multi. Et sicut propter peccatum Adae omnes homines sunt in condemnationem 1235A mortis, ita per justitiam Christi omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 19, 18). Et iterum: Sicut inobedientia primi parentis generavit mortem, ita obedientia Christi generavit vitam (I Cor. XV, 22). Igitur, soror dilecta, si pro Christo fueris obediens tuis praelatis, cum Christo regnabis in coelis. Contra matrem tuam, id est abbatissam vel priorissam, nunquam verbum asperum dicas. Praelatis tuis nunquam rebellis existas, praepositis tuis in nulla causa contradicas. Venerare autem homines melioris scientiae, ac melioris vitae. Venerare unumquemque hominem pro suae merito sanctitatis. Majorigradui reverentiam tribue competentem. Secundum dignitatem unicuique homini tribue honorem. Superiori gradui aequalem te non exhibeas. Senioribus 1235B praesta obedientiam, et famulare humiliter imperiis eorum. Cede auctoritati majorum, defer digna servitia majoribus. Esto cunctis obediens in bonis praeceptis. O sponsa Christi, ita obedias homini, ut non offendas voluntatem Dei. In malis operibus nunquam sis obediens. Non obedias illi qui male tibi facere mandaverit: malum facere jussa non consentias. Noli obedire in malo cuiquam potestati, etiamsi poena compellat, si supplicia immineant, si tormenta occurrant. Melius est mortem pati, quam mala jussa implere: melius est ab homine jugulari, quam aeterno judicio damnari. Neque enim est sine culpa, qui ut malum fieret obedivit. Igitur, soror venerabilis, esto obediens usque ad mortem, et dabit tibi Deus coronam vitae. Amen.

XX. — De perseverantia.1235C

57. Soror charissima, audi beatum Hieronymum dicentem: «Non quaeruntur in Christianis initia vel exordia, sed finis et perseverantia.» Paulus apostolus male coepit, sed bene finivit: Judas vero Scharioth bene coepit, sed male finivit. Laudatur initium Judae, sed finis vitae illius condemnatur. Unde beatus Gregorius: «Fructus boni operis perseverantia est. Incassum bonum agitur, si ante terminum vitae deseratur.» De hoc etiam beatus Isidorus ait: «Non judicat Deus hominem de praeterita vita, sed de suo fine.» Unusquisque enim in die mortis suae justificabitur, aut condemnabitur: unde scriptum est, Ubi te invenero, ibi te judicabo. 1235D Etiam beata Magdalena ideo Christum resurgentem prima meruit videre, quia eum requirendo perseveravit (Joan. XX). Unde etiam in Canticis canticorum dicitur: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cantic. III, 1). Moneo ergo te, honesta virgo, ut quaeras eumdem Jesum Christum sponsum tum in lectulo tuo, id est in requie mentis, atque quietae contemplationis. Per noctes quaere eum, hoc est, in hac vita, ad eum suspirando, eumque desiderando, ut eum perfecte in futura vita invenire possis, ac videre regnantem eum in Patris solio. Sine intermissione quaere eum bene vivendo, ut faciem ejus merearis videre in coelesti regno. Rogo, Christi sponsa, ut dicas cum David propheta: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando 1236A veniam et apparebo ante faciem Domini (Psal. XLI, 3). Vere anima tua Deum sitit si eum super omnia diligit. Vere anima tua Deum sitit, si pro amore illius despicit omnia terrena. Vere anima tua Deum sitit, si eum in dextera Patris regnantem concupiscit. Etiam idem propheta nos admonet, dicens, Quaerite Dominum et confortamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4); id est in prosperitate et angustia, in paupertate et abundantia, in infirmitate et in sanitate, in juventute et in senectute. Debemus Deum quaerere tota mente, tota intentione, ut ab eo mereamur confirmari in sancta conversatione, et ut illum mereamur invenire ac videre in coelesti regno. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, quia non nisi casto corpore ad coelos 1236B poterunt sublevari in die resurrectionis, nec poterunt videre gloriam divinae 841 majestatis, nisi illi qui sunt mundo corde.

58. Soror dilecta, mihi crede, quia non otiosis et vagantibus dabitur regnum coelorum, sed quaerentibus, et petentibus, atque pulsantibus: sic enim ait Dominus, Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VIII, 7; Luc. XI, 9). Petenda est ergo janua regni orando; quaerenda, bene vivendo; pulsanda, in Dei servitio perseverando. Non sufficit bona incipere, nisi etiam quisque studeat ea quae bene inchoavit, usque ad finem vitae perducere: quia melius est viam justitiae non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21). Unde Dominus in Evangelio: 1236C Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Igitur, soror venerabilis, necesse est ut per desiderium aeternae beatitudinis pulsemus quotidie aures Dei omnipotentis, nec deficiamus a bonis quae incoepimus, priusquam illo aperiente mereamur de carcere mortis hujus eripi, et ad portam coelestis patriae pervenire. Soror in Christo amabilis mihi, bonum est perseverare in servitio Dei; quoniam qui de monasterio ad saeculum revertuntur, plus quam carbones nigri efficiuntur. Qui de monasterio ad saeculum descendunt, efficiuntur nigri sicut carbones frigidi. Quare? Quia per torporem mentis ab igne charitatis Dei sunt mortui et exstincti. Unde beatus 1236D Isidorus: «Qui de bona vita ad malam revertuntur per cupiditatem mundi, sunt contenebrati, et nigredine vitiorum sunt foedati et fuscati, atque lucernae claritatis Dei sunt extranei. Qui de monasterio ad saeculum fugiunt, a societate Angelorum separantur, et daemonibus sociantur. Qui sanctam congregationem relinquunt, et ad saecularem vitam descendunt, a societate Dei elongantur, atque dominio diaboli subjugantur.»

59. Soror in Christo amantissima, considera quid fecisti. Quotidie reduc ad memoriam unde venisti, et ad quid venisti, et quare venisti. Tu propter Deum omnia quae in hoc mundo sunt reliquisti ac despexisti, et pro amore illius monasterium elegisti. Tu regnum coelorum comparasti, et te ipsam in pretium 1237A illius tradidisti. Stude ergo cum summa vigilantia, ut non perdas regnum quod comparasti, sed ut habere possis in perpetuum quod desiderasti et optasti. Cave ne perdas regnum, pro quo temetipsam dedisti pretium. Audi Paulum apostolum dicentem: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Ille laborat legitime, qui in bonis operibus perseverat usque ad diem mortis suae. Ille certat legitime, qui in servitio Dei perseverat sine fraude et simulatione. Ille Deo digne servit, qui bonum opus quod coepit, usque ad consummationem perducit. Ille in bonis operibus bene desudat, qui ea quae bene inchoavit, consummat. Unde Ecclesia de suis membris in Dei servitio perseverantibus in Canticis canticorum, dicit: Ligna domorum nostrarum 1237B cedrina, laquearia vero cypressina (Cant. I, 16). Domus Ecclesiae sunt conventicula fidelium Deo servientium, atque in his quae Dei sunt perseverantium. Cedrus itaque atque cypressus arbores sunt imputribilis naturae, et signant sanctos Dei, qui infatigabili atque immarcessibili desiderio Conditoris sui flagrant, et in bonis operibus usque ad consummationem vitae perseverant. Igitur, venerabilis virgo, et tu esto cypressus in domo Dei, in bona vita perseverando. Etiam in domo Dei cedrus eris, si de te exemplum bonae vitae dederis, atque odorem bonae conversationis sociabus tuis.

60. Virgo prudens, ideo haec dixi, ut tota mente despicias amorem saeculi: ideo haec dixi, ut nunquam velis religiosam vitam relinquere, et saecularem 1237C requirere: ideo haec dixi, ut nunquam velis monachalem vitam deserere, et sicut canis ad vomitum redire ad saeculum. Moneo te, ut in monasterio cunctis diebus vitae tuae perseveres, et ut saecularem vitam nunquam desideres: moneo te, ut cum summo desiderio monasterium diligas, et ut toto corde saeculum postponas moneo te, ut in omni tempore in domo Dei permaneas, et ut nunquam ad saeculum redire quaeras. Quare? Quia in monasterio est vita contemplativa, in saeculo est laboriosa: in monasterio est vita sancta, in saeculo est vita criminosa: in monasterio 842 est vita spiritualis, in saeculo est vita carnalis: in monasterio est vita coelestis, in saeculo est vita terrestris: in monasterio est vita 1237D quieta, in saeculo est vita turbulenta: in monasterio est vita pacifica, in saeculo est vita litigiosa: in monasterio est vita tranquilla, in saeculo est vita contentiosa: in monasterio est vita pacifica, in saeculo est vita jurgiis plena: in monasterio est vita casta, in saeculo est vita luxuriosa: in monasterio est vita perfecta, in saeculo est vita vitiosa: in monasterio est vita plena virtutibus, in saeculo est vita plena vitiis: in monasterio est vita sanctitatis, in saeculo est vita iniquitatis.

61. Soror reverenda, audisti bona quae sunt in monasterio, audisti mala quae sunt in saeculo: audisti virtutes monasterii, audisti vitia saeculi: audisti salutem monasterii, audisti perditionem saeculi: audisti vitam, audisti mortem. Nunc igitur ecce 1238A in conspectu tuo bonum et malum, ecce ante oculos tuos perditionem animae et salutem; ecce ante te vitam et mortem; ecce ignem et aquam (Eccli. XV, 17, 18): extende manum tuam, et elige quod vis. Ecce via paradisi, et ecce via inferni; ecce via quae ducit ad vitam, et ecce via quae ducit ad mortem: ergo ambula per quam volueris. Hoc solum rogo, ut eligas meliorem. — Frater mi, consilium tuum accipiam, et meliorem viam eligam. Bonum est mihi consilium accipere, et per viam quae ducit ad paradisum, ambulare cum Dei juvamine. — Honesta virgo, quia meliorem viam eligis, Deo gratias reddo. Igitur vitam bonam quam coepisti tenere, non deseras. Propositum bonum vitae jam conserva omnibus diebus vitae tuae. Tunc erit opus tuum perfectum, si 1238B perduraverit usque in finem. Salus perseverantibus promittitur, praemium perseverantibus datur. Non est bonus qui bonum facit, sed qui incessabiliter facit. Si ergo in bonis operibus usque ad finem vitae perseveraveris, salva eris.

XXI. — De virginitate.

62. Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Soror charissima, audi quae dico. Mente et corpore virgines non sunt fatuae, sed prudentes: et possunt exire obviam sponso, quia habent oleum in vasis suis, id est, castitatem in mentibus. Virgines vero corpore et non mente, non sunt prudentes, sed fatuae: nec possunt exire obviam sponso, quia non habent oleum in vasis suis, id est, non habent castitatem in mentibus. Sic ait 1238C beatus Isidorus: «Virgo corpore et non mente, non habet praemium in remuneratione.» Et Dominus in Evangelio de fatuis virginibus ait: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 4, 12). Hac de causa te moneo, soror dilecta mihi, ut sis mente et corpore virgo, ut post hanc vitam merearis collocari in coelesti thalamo a Jesu Christo coelesti sponso. Virginitas non est jussa, sed admonita (I Cor. VII, 25, 26), quia nimis est excelsa. Duplicatum est bonum virginitatis, quia in hoc mundo sollicitudine caret saeculi, et in futuro praemium castitatis recipiet. Sine dubio qui casti perseverant et virgines, Angelis Dei erunt aequales. Virgines feliciores erunt in aeterna beatitudine, Isaia testante, qui ait: Haec 1238D dicit Dominus eunuchis: Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Isai. LVI, 4, 5). Omne peccatum per poenitentiam recipiet indulgentiam. Virginitas vero si labitur, nullo modo reparatur: nam quamvis quis per poenitentiam recipiet veniam, tamen incorruptionem numquam recipiet pristinam.

63. Soror venerabilis, nihil valet virginitas carnis, ubi non est integritas mentis. Virgines de suis meritis gloriantes, hypocritis comparantur, qui gloriam boni operis foris appetunt, quam intra conscientiam habere debuerunt. Hoc est enim in Evangelio virgines non habere oleum in vasis suis; id est, non servare in conscientia testimonium boni 1239A operis: scilicet in facie gloriari apud homines, non in corde apud Deum. Verba sunt beati Augustini: «Nihil prodest virginitas carnis, ubi habitat iracundia mentis.» Multum distat inter puritatem virginalis animae nulla contagione pollutae, et eam quae multorum libidini subjacuit. Soror venerabilis, audi beatum Hieronymum dicentem. «Nihil prodest habere carnem virgineam, si mente quis nupserit: nihil etiam prodest corporis virginei custodire virginitatem, si oculos a concupiscentia noluerit 843 refrenare. Virginitas in corpore nihil proderit, si charitas aut humilitas a corde discesserit.» Moneo igitur te, honesta soror in Christo, ut sis mente et corpore virgo. Moneo etiam te, ut accipias oleum bonorum operum tecum, atque 1239B ut ornes lampadem tuam bonis operibus, et illumines eam sacris virtutibus, ut cum clamor factus fuerit, Ecce sponsus venit, exite obviam ei (Matth. XXV, 6), possis occurrere Jesu Christo sponso tuo coelesti, et ab eo collocari in coelesti thalamo.

XXII. — De continentia.

64. Soror charissima, rogo, ut cum omni devotione audias admonitionis verba. Tricenarius numerus primus est, et significat foedera nuptiarum. Sexagenarius numerus secundus gradus est, et significat continentiam viduarum. Centenarius numerus tertius gradus est, qui pro virginitatis corona virginibus deputatur. Beatus Isidorus ait. «Quidam in juventute luxuriose viventes, in senectute continentes 1239C fieri volunt: et tunc volunt castitatem servare, quando eos luxuria servos habere contempsit.» Tales non habent praemium, quia non habuerunt laboris certamen. Eos vero exspectat gloria, quibus fuerunt gloriosa certamina. Castitatis enim fructus est suavitas. Castitas est pulchritudo inviolata sanctorum. Castitas est securitas mentis, et sanitas corporis. Luxuria carnem debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem. Longa castitas pro virginitate reputatur. Igitur, soror veneranda, amanda est pulchritudo castitatis. Continentes et caste viventes, Deo in semetipsis praeparant habitaculum. Unde Apostolus: Caste viventes templum Dei sunt, et Spiritus sanctus habitat in eis (I Cor. VI, 19; II Cor. VI, 16). Continentia facit hominem proximum 1239D Deo. Ibi habitat Deus, ubi permanet continentia. Castitas jungit hominem coelo. Castitas perducit hominem ad regnum. Caste viventibus promittitur regnum coelorum. Caste viventes habebunt haereditatem in coelo. Bona est castitas conjugalis, sed melior est continentia vidualis; optima vero integritas virginalis. Melior est vidua humilis, quam virgo superba. Melior est vidua cum humilitate, quam Virgo cum superbia. Melior est vidua lugens peccata sua, quam virgo jactans semetipsam coram hominibus de virginitate sua. Melior est vidua plorans iniquitates suas, quam virgo extollens semetipsam de meritis suis. Non debet virgo gloriari coram hominibus de dono suae virginitatis; quia si hoc fecerit, non habet oleum secum: exstincta est enim lampas sua. 1240A Non debet virgo despicere viduas. Virgo quae Deo vult placere, non debet mulieres caste viventes contemnere; quia si hoc fecerit, Deo displicebit et sibi nocebit. Virgo quae mulieres caste viventes et Deo servientes despicit, superbiam facit. Quare? Quia melior est peccator humilis, quam justus superbus.

65. Tu ergo, venerabilis soror, non despicias mulieres quae de saeculo venerunt, maritos habuerunt, filios genuerunt; quia si eas despexeris, nimis ante Deum culpabilis eris. Anna prophetissa maritum habuit, sed tamen de Christo prophetavit et eum videre meruit (Luc. II). Et Maria Magdalena saecularis fuit, sed tamen Christum resurgentem vidit et Apostolorum apostola esse meruit (Joan. XX). Honesta virgo, ideo, haec dixi, ut nullo modo despicias 1240B ancillas Christi, quae ad serviendum Deo venerunt de vita saeculari. Non debes ergo honestas feminas quae de saeculo ad monasterium venerunt despicere, sed honorare; quia quos Deus dignatus est eligere, tu non debes contemnere. Moneo ergo te, venerabilis, ut pro amore Christi servias eis, ut diligas eas quasi matres. Soror in Christo dilecta, ideo debes eis servire quasi filia, quia Deus convertit eas ad se de saeculari vita: igitur Deo injuriam facis, si ancillas Dei despicis. Tu vero, amabilis mihi in Christo soror, non dicas, Ecce ego lignum aridum; non dicas, Ecce ego arbor infructuosa: quia si Christum sponsum tuum diligis, et times sicut debes, septem filios habes. Primus filius est verecundia; secundus, patientia; tertius, sobrietas; 1240C quartus, temperantia; quintus, charitas; sextus, humilitas; septimus, castitas. Ecce, venerabilis soror, per gratiam Spiritus sancti sine dolore ex incorrupto utero septem filios Christo peperisti, ut impleatur 844 in te quod scriptum est: Quia sterilis peperit septem (Jerem. XV, 9). Itaque, soror amabilis in Christo, hos filios quos Jesu Christo sponso tuo genuisti, debes nutrire, fovere, lactare, reficere, confortare et castigare. Nutri eos bonis moribus, fove eos in sinu intimae contemplationis, et da eis mammillas aeternae dulcedinis. Refice eos amore supernae suavitatis, et conforta eos pane verbi coelestis. Castiga eos flagellis timoris Dei, et manda eis ut non superbiant; et ut non sint leves, 1240D nec transgressores; atque ut nunquam a te discedant, nec a te separentur. Vides, soror dilecta, quod virgines principalem locum teneant in regno Dei. Et non immerito: quia enim contempserunt praesentem mundum, ideo pervenerunt ad coeleste regnum, ad quod te perducere dignetur ille in cujus servitio corpus tuum et animam tuam consecrasti. Amen.

XXIII. — De fornicatione.

66. Soror in Christo dilecta mihi, moneo te, ut cum omni devotione audias haec verba Domini nostri Jesu Christi: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Lucernas in manibus tenemus, quando proximis nostris lucis exempla monstramus. 1241A Fornicatio carnis, ut ait beatus Isidorus, adulterium est; fornicatio animae, servitus idolorum est. Prima fornicatio tela oculorum sunt; secunda, verborum: sed qui non capitur oculis, potest resistere verbis. Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur, quamvis quisque diversa turpitudinis voluptate perfruatur. Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur et homo a Deo separatur. Inter caetera septem vitia fornicatio maximum scelus est, quia per carnis immunditiam templum Dei violat; et tollens membrum Christi, facit membrum meretricis. Igitur, honesta virgo, si verum est quod in te Deus vivit, mortua sit in te fornicatio. Luxuria inimica est Deo, et paternae benedictionis atque substantiae perditio. Fornicatio 1241B non solum maculat corpus, sed et conscientiam. Qui luxuriatur, quamvis videatur vivens, tamen mortuus est. Fornicatores et adulteros judicabit Deus; id est, damnabit eos. Audi igitur, soror charissima, beati Isidori verba: «Fornicatione coinquinari deterius est omni peccato; fornicatio major est omnibus peccatis. Fornicatio grave peccatum est, fornicatio omnia mala superat, fornicatio gravior est morte. Melius est mori, quam fornicari: melius est mori, quam fornicatione maculari: melius est mori, quam per fornicationem animam perdere. Luxuria perducit hominem ad poenas inferni: luxuria mergit hominem in infernum: luxuria mittit hominem ad tartarum.»

67. Oculi annuntii sunt fornicationis. Visio est 1241C prima occasio fornicationis. Mens enim per oculos capitur. Per oculos intrat ad mentem sagitta amoris: visio oculorum mittit sagittas fornicationis. Igitur, in Christo soror, reprime oculos tuos, ergo subtrahe visum. Non defigas oculos tuos in speciem carnis; nullum hominem hac intentione aspicias ut eum concupiscas, nullum hominem ideo aspicias ut eum carnaliter diligas. Faciem viri non videas ut eum in malo diligas: averte oculos tuos ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37): pulchritudinem hominis non concupiscas. Dic mihi, soror venerabilis, qualis profectus in pulchritudine carnis? nonne sicut fenum siccatur homo, et fugit pulchritudo ejus sicut umbra? Et quando mors venerit, dic, rogo, 1241D quanta pulchritudo in corpore remanebit? Cum videris totum corpus tumidum esse, et in fetorem conversum, nonne claudis nares tuas, ut non sustineas fetorem fetidissimum? Dic ergo, ubi tunc pulchritudo vultus? ubi blanda verba quae corda audientium molliebant? ubi tunc sermones dulces qui homines laetificabant? Dic mihi, honesta virgo, ubi tunc erit immoderatus risus, et jocus turpis? ubi tunc vana et inutilis laetitia, quae in risum homines commovebat? Periit, ad nihilum devenit, sicut fumus evanuit: ita est consummatio pulchritudinis carnis, consummatio corporis. Cognosce ergo, soror venerabilis, quia vana est pulchritudo. Unde etiam Salomon ait: Fallax gratia, et vana est 845 pulchritudo (Prov. XXXI, 30). Igitur, soror in Christo 1242A amantissima, si pulchritudo carnis vana est, si pulchritudo carnis putredo est et vermis, si pulchritudo corporis cinis et terra est; cave ne ideo homines aspicias, et eorum pulchritudinem concupiscas. Quare? Quia mundus transit, et concupiscentia ejus. Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 17, 16). Despiciendus ergo est mundus propter Christum, cum omnibus quae in eo sunt. Tu vero, honesta virgo, quae propter Christum reliquisti saeculum, non debes laetari in pulchritudine hominum.

68. Te ergo moneo, soror in Christo dilecta, ut Jesum Christum sponsum tuum diligas super omnia, ut cum eo regnare possis in coelesti curia. Certe, si plus delectat mentem concupiscentia fornicationis, 1242B quam amor castitatis, adhuc peccatum regnat in homine. Sed, si magis delectat mentem pulchritudo castitatis, quam turpitudo fornicationis, jam non regnat peccatum in homine, sed regnat justitia. Quamvis homo sit castus in corpore, tamen si luxuriosus est in mente, peccatum regnat in corde ejus. Fornicatio cordis est idolorum servitus. Est et alia fornicatio spiritualis, de qua Dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Maxime per carnis luxuriam homines subjiciuntur diabolo, magis quam per caetera vitia. Castitas est pulchritudo animae, et per hanc virtutem coaequatur homo meritis Angelorum. Soror in Christo amabilis, crede mihi, quia multi per incuriam oculorum inciderunt 1242C in periculum animarum suarum.

69. (Interrogatio.) Frater dilecte, dic mihi, si aliquem hominem nosti per visionem oculorum deceptum? (Responsio.) O soror venerabilis, quam multos scio per visum esse deceptos et in laqueum diaboli missos! Tamen ex his quos audivi, aliquos dicam tibi. Quia Dina filia Jacob egressa est ut videret mulieres regionis, et adamavit eam Sichem atque rapuit, et virginitatem illius turpiter corrupit (Gen. XXXIV.) Et sic misera puella quia incaute vidit quod videre non debuit, honestatem ac virginitatem suam perdidit. David etiam quadam die stans in solario domus suae, vidit mulierem, et adamavit eam: pro cujus amore commisit adulterium et homicidium, et 1242D sic deceptus factus est legis Dei reus (II Reg. XI). Et quia vidit incaute quod non debuit videre, contraxit maculam omni tempore vitae suae. Fortissimus Samson descendit in regionem Philisthinorum, et vidit ibi mulierem atque adamavit, et in gremio illius dormivit; illa vero crines capitis ejus rasit, et tradidit eum in manibus inimicorum ejus, qui statim oculos ejus eruerunt (Judic. XIV-XVI): et sic miser quia vidit quod videre non debuit, oculos perdidit, et in periculum corporis incidit. Cognosce ergo, soror dilecta, quam multi per visionem oculorum inciderunt in periculum corporum et animarum suarum. Moneo ergo te, soror in Christo amabilis, ut facias pactum cum oculis tuis, ne incaute videas quod videre non debes. Cave etiam ne mors intret 1243A per fenestram (Jerem. IX, 21) oculorum tuorum ad animam tuam. Itaque, soror in Christo dilectissima, sicut jam superius dixi tibi, si te caro tua adhuc impugnat, si te adhuc luxuria tentat, si te adhuc libido invitat, si adhuc memoria fornicationis te cruciat, memoriam mortis tuae tibi objice. Finem vitae tuae ante oculos adhibe, diem exitus tui propone tibi. Propone tibi futura tormenta, futurum judicium quotidie cogita; versetur ante oculos tuos imago futuri judicii. Reduc ad memoriam horribiles poenas inferni; ardor gehennae exstinguat in te ardorem luxuriae; recordatio aeterni judicii excludat ardorem corporis tui; flamma inferni inexstinguibilis repellat a te memoriam fornicationis. Major ardor minorem ardorem superet, major ardor minorem ardorem 1243B vincat; stridor flammarum horribilis amorem depellat libidinis. Sicut clavus clavum expellit, ita saepe ardor gehennae emittit foras ardorem luxuriae. Soror venerabilis, omnipotentem Deum deprecor ut det tibi veram castitatem mentis et corporis. Amen.

XXIV. — De abstinentia.

70. Hoc est perfectum jejunium, quando noster homo exterior jejunat, interior vero orat. Oratio 846 per jejunium facilius penetrat coelum. Per jejunium et orationem mens hominis conjungitur Angelis et copulatur Deo. Jejunia fortia arma sunt adversus tentationes daemoniorum. Per jejunium et orationes vincuntur daemones. Soror in Christo dilecta, vis scire per quid magis luxuria restringitur? — Frater 1243C mi, volo, atque ut illud mihi ostendas rogo. — Audi ergo, amabilis soror in Christo. Per jejunium fornicatio superatur, per jejunium luxuria restringitur: remota saturitate non dominatur luxuria. Abstinentia carnem superat, abstinentia carnem refrenat, abstinentia frangit motum libidinis, abstinentia dissolvit virtutem fornicationis. Per famem et sitim luxuria destruitur, fames et sitis luxuriam vincunt. Mens multitudine ciborum lassata perdit vigorem orationis. Qualis est caro quae non percipit diu cibum, talis est anima quae assidue pascitur verbo Dei. Hieronymus sic ait: «Jejunia moderata debent esse, ne nimis debilitent stomachum, quia modicus et temperatus cibus corpori et animae est utilis. Pinguis venter non gignit subtilem sensum. Multo melius 1243D est quotidie parum sumere, quam raro satis comedere. Parcus cibus, et venter cito esuriens triduanis praefertur jejuniis. Ille bene jejunat, qui ab omnibus vitiis declinat. Melior est abstinentia vitiorum quam ciborum. Non est reputata abstinentia, ubi fuerit ventris satietas subsecuta.» Et beatus Isidorus: «Tota die epulas in cogitatione ruminat, qui ad explendam gulam vespere sibi delicias praeparat. Venter vacuus in oratione vigilare facit. Nam qui repletus est, infert somnum gravissimum: unde non bene vigilare possumus, quando venter noster cibis est repletus.»

71. Soror venerabilis, aridum porta corpus tuum propter desiderium coelestis regni, ut impleas quod scriptum est in Psalmo: Sitivit anima mea ad Deum; 1244A quam multipliciter ei caro mea (Psal. LXII, 2.) Caro enim tunc Deum sitit, quando per jejunium abstinet et arescit. Soror in Christo amabilis, crede mihi, quia si in hac vita perfecte Deum esurieris et sitieris, ex eo in coelesti patria satiaberis. Abstinentia vivificat et occidit: vivificat animam, et occidit corpus. Abstinentia aedificat in anima virtutes, et destruit vitia corporis. Omni studio debemus despicere gulam ciborum; spernenda est concupiscentia escarum; cavenda est cura ventris: quando enim venter immoderate reficitur, corpus ad luxuriam excitatur. Non debemus comedere ut venter impleatur, sed ut corpus sustentetur. Ubi venter est cibis repletus, ibi est ignis luxuriae succensus. Corpus autem quod abstinentia frangit, ignis luxuriae non exurit. Ille 1244B purpuratus dives, qui quotidie epulabatur splendide, quia abstinere a cibis in hoc saeculo noluit, ideo inter flammas positus guttam aquae quaesivit, nec accipere meruit (Luc. XVI). Sicut per abstinentiam omnes virtutes spirituales radicantur atque aedificantur in anima: ita et per suavitatem ciborum omnia vitia nutriuntur et confortantur in corpore. Non potest quisquam accipere perfectionem virtutum, nisi prius domuerit in se ventris gulam. Ideo tres Pueri in camino ignis non arserunt, quia abstinentes fuerunt (Dan. III). Daniel etiam ideo liberatus est de ore leonum, quia servavit in se abstinentiam ciborum (Dan. XIV). Nemo potest a semetipso tentatationes daemonum expellere, nisi refrenaverit in se 1244C appetitum gulae.

72. (Interrogatio.) Frater charissime, rogo te ut dicas mihi qualiter debeo castigare corpus meum per abstinentiam. (Responsio.) Soror dilecta, sic debes nutrire corpus tuum, ut non superbiat; et iterum sic debes reprimere, ut non cadat: sic enim debes reficere carnem tuam, ut serviat; et sic eam debes castigare per abstinentiam, ut non pereat. Si carnem tuam supra modum affligis, civem tuum occidis: et iterum, si eum plus quam oportet reficis, inimicum tuum nutris. Charissima soror mea, hoc debes semper observare in omni abstinentia, ut non occidas carnem tuam, sed vitia. Igitur, soror mihi in Christo amantissima, per abstinentiam corpus tuum castiga: jejuna et abstine a cibis, pallida 1244D gere ora, et non rubea; facies tua non sit rubicunda, sed pallida. Aridum porta corpus tuum, et non crassum: non sit corpus tuum crassum, sed siccum. Non nutrias carnem tuam vermibus. Ita manduca ut semper esurias; ita comede ut semper habeas famem: venter 847 tuus nequaquam impleatur cibis. Esuri et siti, abstine et aresce. Crede mihi, soror venerabilis, quia tentationes vincere non poteris, nisi corpus totum per abstinentiam castigaveris. Per cibum et potum crescit luxuria. Ciborum saturitas suscitat luxuriam carnis: luxuria semper est adjuncta saturitati. Frigus vigiliarum exstinguit luxuriae ardorem. Maligni spiritus ibi magis intrant, ubi plus escam et potum vident. Soror in Christo amabilis, sicut dixi tibi, si 1245A perfecte vis tentationes fugere carnis, abstine non solum a cibis, sed etiam ab omnibus saeculi delectationibus, ut post hanc vitam in coelo laetari possis cum Angelis. Amen.

XXV. — De ebrietate.

73. Soror charissima mea, audi Domini nostri Jesu Christi verba: Attendite ne corda vestra graventur crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Paulus etiam apostolus castigando suos discipulos ait: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Et Salomon: Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas (Prov. XX, 1). Ne intuearis vinum, quando flavescit, nec cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur enim blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi serpens venenum effundit. (Prov XXIII, 1245B 31, 32). Nullum secretum est, ubi ebrietas est. Multos exterminavit vinum, et perduxit eos ad periculum corporum et animarum. Vinum in jucunditatem creatum est, non in ebrietatem (Eccli. XXXI, 35). Ubicunque saturitas abundaverit, ibi luxuria dominabitur. Ventrem distentum cibis et vini potationibus irrigatum voluptas luxuriae sequitur. Ebrietas corpus debilitat, animam illaqueat; ebrietas generat perturbationem mentis, ebrietas auget furorem cordis, ebrietas nutrit flammam fornicationis, ebrietas ita alienat mentem, ut homo nesciat semetipsum: homo ebrius est ita a semetipso alienus, ut nesciat ubi sit. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari: quos propheta increpat, dicens, Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad 1245C miscendam ebrietatem; et iterum, Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isai. V, 22, 11). Etiam Joel propheta clamat, dicens: Expergiscimini, ebrii, et flete; et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine (Joel I, 5). Non dicit, Qui bibitis vinum in necessitate; sed, qui bibitis vinum in dulcedine, hoc est, in delectatione. Ebrietas mortale crimen est, ebrietas grave peccatum est, ebrietas inter homicidia et adulteria et fornicationes reputatur, ebrietas ejicit hominem a regno Dei, ebrietas expellit hominem a paradiso, ebrietas demergit hominem in infernum. Noe bibit vinum, et virilia quae per sexcentos annos celaverat, nudavit (Gen. IX, 21). 1245D Etiam Loth vino inebriatus dormivit cum filiabus suis, nec tamen peccatum sensit, quia alienatus a semetipso fuit (Gen. XIX, 32-36). Cogita ergo, soror dilecta, quantum sit detestanda et fugienda ebrietas ab omnibus servis Dei.

74. (Interrogatio.) Frater mi, est peccatum bibere vinum? (Responsio.) Venerabilis soror, non est peccatum bibere vinum temperatum, id est cum sobrietate. Sic enim ait Paulus apostolus Timotheo discipulo suo: Modicum vinum bibe propter stomachum tuum, et frequentes infirmitates tuas (I Tim. V, 23). Audi etiam quid Salomon dicat: Vinum cum mensura potatum, sanitas est animae et corporis (Eccli. XXXI, 36). Vinum intemperatum venenum est. Vinum sine mensura superat mentem, per multum 1246A vinum gravatur mens: per vinum luxuria crescit, per vinum luxuria excitatur, per multum vinum luxuria nutritur. Vinum enim nobis Deus ad laetitiam cordis dedit, non ad ebrietatem donavit. Igitur, honesta virgo, bibamus non quantum gula quaerit, sed quantum necessitas requirit. Caveamus igitur, ne illud quod Deus ad medelam nobis corporis tribuit, vitio gulae deputemus: caveamus ne vinum quod Deus nobis dedit ad salutem corporum, in usum vertamus vitiorum: caveamus ne medicinam carnis in vitium convertamus ebrietatis. Multi per vinum a daemonibus capti sunt, nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Tu ergo, soror in Christo amabilis, bibe vinum temperatum, et erit tibi sanitas corporis et laetitia mentis. Bibe vinum 1246B cum sobrietate, et auferet a te pigritiam atque desidiam, et in Dei servitio te faciet sollicitam 848 atque devotam. Quare? Quia vinum temperate potatum facit hominem ad orationem sollicitum et in Dei servitio acutum. Igitur, soror charissima, si me quasi fratrem tuum audieris, et haec omnia sicut dixi feceris, sapiens eris

XXVI. — De peccato.

75. Soror charissima, audi Dominum in Evangelio dicentem: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Duobus modis committitur peccatum; nempe aut amore cupiditatis, aut metu timoris: dum homo vel vult habere quod concupiscit; vel cum timet ne incurrat malum quod metuit. Quatuor modis committitur peccatum in corde, 1246C quatuor etiam modis perpetratur in opere. Committitur peccatum in corde, suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Committitur etiam in opere aliquando latenter, aliquando publice, aliquando consuetudine, aliquando desperatione. Istis modis ergo et corde peccamus, et opere perpetramus peccatum. Tribus modis peccatum committitur; videlicet per ignorantiam, per infirmitatem, et per industriam, id est scienter. Per ignorantiam peccavit Eva in paradiso, sicut ait Apostolus: Vir non est seductus, sed mulier fuit seducta (I Tim. II, 14). Ergo Adam peccavit per industriam, Eva vero per ignorantiam. Qui vero decipitur, ignorat quid 1246D al. quod> consentiat. Per infirmitatem peccavit Petrus, quando per timorem ancillae Christum negavit (Matth. XXVI). Gravius est peccare per infirmitatem, quam per ignorantiam; sed multo est gravius peccare per industriam, quam per infirmitatem. Gravius etiam peccat qui in publico delinquit, quam qui in abscondito. Dupliciter peccat qui in publico peccat, quia et peccat, et aliis peccare demonstrat.

76. Jam quaedam pars justitiae est hominem suam iniquitatem cognoscere, et de peccatis propriis in semetipso verecundiam habere. Melius est hominem non peccare propter amorem Dei, quam propter timorem inferni. Melius est etiam non peccare, quam peccatum emendare. Omnis peccans superbus 1247A est. Faciens enim vetita, contemnit divina praecepta. Audi ergo, soror charissima, quae dico, audi quae moneo: per unum malum pereunt multa bona. Custodi animam tuam a peccato: qui in uno peccavit, factus est omnium reus; per unum peccatum multae justitiae pereunt. Non declines cor tuum in hoc quo delectatur corpus. Non des animam tuam in potestate carnis; non consentias carnali delectationi. Soror venerabilis, si secundum carnem vixeris, morieris. Munda ergo conscientiam tuam ab omni peccato: sit mens tua pura, sit etiam corpus tuum ab omni iniquitate purgatum: sit corpus tuum immaculatum, macula peccati in corde tuo non remaneat. Non potest corpus corrumpi, nisi prius fuerit corruptus animus. Si anima labitur, 1247B statim corpus ad peccandum paratum est. Anima praecedit carnem, in crimine anima prima vadit ad peccandum. Nihil potest corpus facere nisi quod voluerit animus. Munda ergo cor tuum ab iniquitate, et caro tua non peccabit.

77. (Interrogatio.) Frater mi, rogo ut dicas mihi, si anima hominis peccatoris est foeda, et nigra: vel si anima justi hominis est pulchra aut formosa. (Responsio.) Soror in Christo dilecta, tria sunt in hoc mundo nigriora et deteriora omni malo: videlicet anima peccatoris perseverans in peccato, quae est plus nigra quam corvus; et mali angeli qui eam rapiunt in die mortis ejus; et infernus in quo jactatur. Non sunt foediora vel nigriora his tribus in hoc mundo. Iterum tria sunt quibus non sunt meliora: 1247C anima videlicet justi hominis perseverans in bonis operibus, quae est pulchra sicut sol; et sancti Angeli qui eam suscipiunt in die mortis suae; et paradisus in quo collocatur. His tribus non sunt meliora in creaturis. Angeli sancti praesentant animam justi hominis ante Deum, dicentes: Ecce quem elegisti, Domine, et assumpsisti; semper habitavit in atriis tuis (Psal. LXIV, 5). Soror in Christo amabilis, si mentem tuam ab omni iniquitate mundaveris, et in servitio Dei, sicut promisisti, perseveraveris, sine dubitatione in coelesti thalamo cum Jesu Christo sponso tuo laetaberis. Amen.

849 XXVII. — De confessione peccatorum et poenitentia.

1247D 78. Tunc homo incipit esse justus, quando de peccatis suis propriis incipit accusare se ipsum: unde scriptum est, Justus in pricipio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Nihil autem pejus quam culpam cognoscere, nec deflere. Omnis peccator duobus modis debet flere peccata sua: uno, quia per negligentiam bonum non fecit; altero, quod per audaciam malum commisit. Bonum, quod debuit facere, non fecit; et malum quod non debuit facere, fecit. Ille homo digne agit poenitentiam, qui praeterita peccata plangit, et iterum plangenda non committit. Nam qui plangit peccatum, et iterum facit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum; qui quanto amplius laverit, tanto amplius faciet lutum. Sic quando homo peccare potens poenitet, et vitam 1248A suam vivens ab omni crimine corrigit, sine dubitatione quando ei mors advenerit, ad aeternam perveniet requiem. Qui autem male vivit, et in morte poenitentiam agit, sicut damnatio illius est incerta, ita et remissio illius est dubia. Qui ergo securus cupit esse in morte de indulgentia, in sanitate poenitentiam agat, et in sanitate peccata sua lugeat. Igitur quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Soror charissima, audi beati Isidori verba: «Non oportet poenitentem de peccatis suis habere securitatem.» Quare? Quia securitas negligentiam parit, negligentia vero saepe hominem incautum ad priora peccata reducit.

79. Nunc ergo, soror charissima, accipe consilium meum, et dum potes, vitam tuam emenda. 1248B Dum Deus dat tibi licentiam, peccata tua manifesta; dum datur tibi spatium, peccata tua plora: dum potes, poenite; dum potes, peccata tua confitere: dum adhuc vivis, peccata tua luge. Morientium vocatio, tua sit emendatio. Dum potes, mala quae fecisti emenda: dum potes, a peccato et vitio te trahe: dum tempus est, clama ad Deum pro te: dum adhuc vivis in corpore, tibi indulgentiam peccatorum tuorum acquire: priusquam dies mortis adveniat tibi, poenitentiam age: antequam puteus te absorbeat, poenite: priusquam infernus te rapiat, peccata tua luge: priusquam in profundum inferni mergaris, negligentias tuas plange; ubi jam non est locus indulgentiae, ubi jam non est laetitia, non poenitendi licentia, ubi jam non est licentia emendationis, 1248C ubi jam non est locus confessionis. Quare? Quia in inferno nulla est redemptio. Quamvis sis peccatrix, tamen per poenitentiam habebis veniam. Nulla tam gravis est culpa, quin per poenitentiam habeat veniam. Desperatio auget peccatum, desperatio major est omnibus peccatis, desperatio pejor est omni peccato. Igitur, soror dilecta, certissime crede quia est spes in confessione: nullo modo dubites, nullo modo de misericordia Dei desperes. Habeto fiduciam in confessione de bonitate Dei. — Frater charissime, bene dicis, bonum das mihi consilium.

80. Heu me peccatrix, heu me misera! in tantis peccatis, in tantis criminibus, in tantis negligentiis 1248D cecidi! quid primum plangam, quid primum plorem, quid primu lugeam? Ego misera, quem luctum primum sumam? ego indigna, quas lacrymas prius fundam? Memoria non sufficit referre gesta tantorum criminum. O lacrymae, ubi vos subtraxistis? o lacrymae, ubi estis? ubi estis, fontes lacrymarum? movemini, obsecro, ad fletum meum: fontes lacrymarum, fluite super faciem meam, rigate maxillas meas, date mihi planctum amarum. Succure mihi, Deus meus, antequam moriar, antequam mors praeveniat, antequam me infernus rapiat, antequam me flamma comburat, antequam me tenebrae involvant. Subveni mihi, Deus meus, priusquam ad tormenta perveniam, priusquam me devoret ignis gehennae, priusquam sine termino crucier in inferno. Deus 1249A meus, quid faciam cum venerit tremendum judicium tuum? quid respondebo, cum venerit examen judicii tui? quid dicam, ego misera et peccatrix, cum praesentata fuero ante tribunal Christi? Vae diei illi in quo peccavi! vae diei illi quando malum feci! vae diei illi quando transgressa sum praecepta Dei. 850 Utinam non illuxisset sol super me! utinam non fuisset ortus sol super me! O dies detestanda, dies abominanda, o dies penitus non nominanda, quae me in hoc saeculum protulit, quae mihi claustra ventris aperuit! melius mihi fuerat non esse in hoc saeculo natam, quam in inferno perpetuo cruciatam: melius mihi fuerat non esse genitam, quam pati aeternas poenas gehennae: satius mihi fuerat non esse in hoc mundo procreatam, quam pati aeterna mala. 1249B Flete super me, coelum et terra; plorate me, omnes creaturae; et quae potestis sensum vitae habere, lacrymas effundite super me. Peccavi enim graviter, peccavi infeliciter, peccavi miserabiliter: innumerabilia sunt peccata mea. Ut bene viverem, ultro promisi: sed bona quae promisi, nunquam servavi. Semper ad peccatum meum redii, semper peccata mea multiplicavi, semper delicta mea iteravi, nunquam in melius mores mutavi, a malis factis nunquam cessavi.

81. Orate pro me Dominum, viri sancti; intercedite pro me ad Dominum, omnes sancti. Omnes animae justorum, intercedite pro me, si forte misereatur mei Deus, si forte iniquitates meas auferat. O misera anima mea, quis miserebitur tui? quis 1249C consolabitur te? O anima misera! o anima, quis dabit lamentum pro te? Ubi es, custos hominum? ubi es, Redemptor animarum? ubi es, pastor bone? Cur despexisti me? cur avertisti faciem tuam a me? Deus meus, non me obliviscaris in finem. Non me deseras in perpetuum, non me deseras in potestate daemonum. Peccatrix sum, indigna sum, tamen ad te Deum meum confugio. Tu clemens, tu pius, tu multae miserationis. Nullum spernis, nullum detestaris, nullum recusas a misericordia. Domine, ostende in me misericordiam tuam. Obsecro, Domine, ut non deneges mihi quod misericorditer multis dedisti. Scelera mea non defendo, peccata mea non abscondo. Displicet mihi malum quod feci. 1249D Ego misera peccavi. Errorem meum confiteor, culpam meam manifesto, iniquitatem meam cognosco. Peccavi, Deus meus, propitius esto mihi peccatrici; parce malis meis, ignosce peccatis meis, indulge criminibus meis, Domine: si iniquitates observaveris, Domine, quis sustinebit? Nullus ad examen tuum, nec justitia justi secura erit: quis enim justus qui se audeat dicere sine peccato? Nullus homo est sine peccato, nemo est mundus a delicto, nemo est mundus in conspectu tuo, ecce inter sanctos nemo est immaculatus. Ecce qui servierunt Deo, non fuerunt stabiles, et in Angelis inventa est iniquitas: stellae non sunt mundae coram te, coeli non sunt mundi in conspectu tuo (Job. XXV, 4, 5; XV, 14, 15; IV, 17-19, et XIV, 1, 2, 4). Si igitur nemo 1250A in conspectu tuo est sanctus, nemo immaculatus; quanto magis ego peccatrix et putredo ac vermis filia hominum, quae bibi iniquitates quasi aquas, et multiplicavi peccata mea, quae sedeo in pulvere, quae habito in domo lutea, quae terrenum habeo fundamentum? Deus meus, porrige dexteram tuam mihi peccatrici.

82. Memorare, obsecro, Domine, quae sit mea substantia. Memento, Domine, quia terra sum: memento quia cinis, et pulvis sum. Medicinam qua saner tribue, medicinam qua curer impende. Ego misera cecidi in foveam peccatorum meorum, ego indigna cecidi in profundum inferni. Deus meus, libera animam meam captivam ab inferno: non concludat me profundum, non absorbeat me infernus, 1250B non urgeat super me puteus os suum, abyssus non deneget mihi exitum. Ecce dies timendus jam imminet, jam venit ultima dies, jam prope est dies mortis; nihil superest mihi nisi tumulus, nihil nisi sepulcrum: parce mihi, Domine, antequam vadam ad terram tenebrosam; subveni mihi, Deus meus, priusquam vadam ad terram miseriae et tenebrarum (Job. X, 20-22). Redemptor animarum, succurre mihi antequam moriar; solve vincula peccatorum meorum, priusquam ad mortem perveniam.

83. — Soror mihi in Christo dilecta, Deus misereatur tui, et dimittati tibi omnia peccata tua; Deus retribuat tibi indulgentiam tuorum delictorum; Deus indulgeat tibi quidquid peccasti; Deus te lavet ab omni peccato. Age itaque jam ut oportet: propone 1250C in corde tuo ut amplius non pecces, statue in corde tuo ut amplius malum non facias; cave culpas tuas iterare, non te polluas post peccatum, post luctum poenitentiae non redeas ad peccatum, 851 non iterum facias quod iterum plangas. Non est poenitens, sed irrisor, qui adhuc agit unde poeniteat: non videtur Deum deprecari humilis, sed subsannare superbus, qui adhuc malum agit unde jam poenitentiam accepit. Unde et beatus Isidorus ait, «Inanis est poenitentia, quam sequens coinquinat culpa:» et iterum, «Iteratum vulnus tardius sanatur.» Frequenter peccans et lugens vix meretur veniam. Esto igitur confirmata in poenitentia: vitam bonam quam coepisti tenere, non deseras Salus perseverantibus 1250D datur. Unde dicitur, Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3): et iterum, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Honesta virgo, moneo te ut semper portes verecundiam in vultu de recordatione peccati; portes pudorem in facie de memoria delicti. Propter verecundiam peccati oculos tuos levare erubesce: ambula demissa facie, moesta moerore, incede abjecto vultu; cilicium et cinis involvant membra tua, cilicium operiat corpus tuum. Terra sit tibi cubile; stratus sit tibi humus. Pulvis es, in pulvere sede; cinis es, in cinere sede. Esto semper plangens, semper moerens, semper suspiria cordis emittens: semper sit compunctio in corde tuo. Sit lamentum in tuo pectore, sint gemitus in tuo 1251A corde; frequenter lacrymae fluant ab oculis tuis, semper esto parata ad lacrymas.

84. Venerabilis virgo, crede mihi, quia nunquam servi Dei in hac vita debent esse securi, quamvis sint justi. Servi Dei semper debent vigilare, et peccata sua cum lacrymis ad memoriam reducere. Unde in laudibus Sponsi, scilicet Christi, in Cantico canticorum dicitur: Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus (Cant. V, 11). Quid per comas Christi intelligimus, nisi fideles homines, qui dum fidem sanctae Trinitatis in mente custodiunt, et Deo adhaerentes quod credunt faciunt, quasi capilli in capite prudentes illi honorem conferunt? Palma autem vere in altum crescendo proficit, et victoriam sua significatione praetendit. Comae ergo Christi 1251B sicut elatae palmarum sunt, quia electi quique dum semper ad alta virtutum se efferunt, per Dei gratiam quandoque ad victoriam perducuntur. Nigrae autem sunt sicut corvus, quia quamvis virtutibus in coelum se erigant, semper tamen peccatores se esse cognoscunt. Sic et tu, soror mihi in Christo amantissima, quamvis bene et religiose vivas, quamvis juste, et devote Deo servias, te tamen moneo ut nunquam deseras lacrymas. Si igitur vis abluere peccatorum tuorum maculas, semper diligas lacrymas. Dulces tibi sint lacrymae, delectet te semper planctus et luctus, nunquam deseras planctum et luctum: tanto esto prona ad lamenta, quanto fuisti prona ad culpam; quanta fuit tibi intentio ad peccandum, tanta 1251C sit ad poenitendum devotio. Secundum infirmitatem adhibenda est medicina, gravia peccata grandia lamenta desiderant. Soror venerabilis, ipse te adjuvare et consolari dignetur in hac praesenti vita, quem Angeli adorant in coelesti curia. Amen.

XXVIII. — De communione.

85. Quicunque manducaverit panem, et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Id est, peccatum et maculam contrahet sibi. Quare? Quia ad bonum male accedit. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Ac si diceret: Unusquisque consideret vitam suam, et emundet cor suum ab omni malitia, ut digne possit accedere ad tam magnum Sacramentum. Quicunque enim Corpus et Sanguinem Domini 1251D manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27-29); scilicet causam suae damnationis. Unde etiam beatus Isidorus ait: «Qui in Ecclesia scelerate vivunt, et communicare non desinunt, putantes se tali communione a peccatis posse mundari; sciant hi tales ad emundationem sibi non proficere, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? (Jerem. XI, 15). Qui ergo corpus Christi vult accipere, prius studeat in Christi fide et dilectione manere. Hinc est quod ait Dominus in Evangelio: Qui manducat carnem meam, in me 852 manet et ego in eo (Joan. VI, 57). Ac si diceret: Ille in me manet, qui in bonis operibus voluntatem meam adimplet. Alioquin nisi prius 1252A maneat in me per fidem, et bonam operationem, et ego in eo, carnem meam manducare non potest, nec sanguinem bibere. Quid est ergo quod manducant homines? Ecce omnes frequenter Sacramenta altaris percipiunt plane; sed alius carnem Christi spiritualiter manducat et sanguinem bibit: alius vero non, sed tantum Sacramentum, id est corpus Christi sub Sacramento, et non rem Sacramenti. Sacramentum hoc dicitur corpus Christi proprium de virgine natum, res vero, spiritualis Christi caro. Bonus igitur accipit Sacramentum, et rem Sacramenti: malus vero, quia manducat indigne, sicut Apostolus ait, judicium sibi manducat et bibit; non probans se prius, nec dijudicans corpus Domini. Ergo quid manducat peccator et quid bibit? Non utique carnem 1252B et sanguinem spiritualiter ad suam salutem; sed judicium ad suam damnationem, licet videatur cum caeteris Sacramentum altaris percipere. Itaque alius accipit corpus Domini ad salutem; alius vero, ad damnationem. Ille qui cum Juda traditore corpus Domini accipit, cum Juda condemnatur: qui cum Petro et caeteris fidelibus devote ac fideliter illud sumit, sine dubio cum Petro et caeteris Apostolis in corpore Christi sanctificatur. Audi igitur, sponsa Christi, verba beati Augustini: «Qui casto corpore et mundo corde cum pura conscientia atque devota mente ad istam altaris communionem venit, ad illud altare qui est Christus in coelis, ante oculos Dei felici transmigratione perveniet.»

1252C 86. Soror in Christo amabilis, rogo ut audias prudentiam serpentis. Serpens enim cum coeperit ire ad bibendum, antequam veniat ad fontem, evomit omne venenum. Imitare ergo et tu, charissima, hunc serpentem in hac parte, ut antequam venias ad fontem, id est communionem corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, evomas omne venenum; scilicet odium, iram, malitiam, invidiam, voluntatem malam, et noxias cogitationes ex corde tuo. Dimitte etiam omnibus sociabus tuis et omnibus proximis tuis ea quae in te peccavere, ut tibi dimittantur a Deo peccata tua, sicut ipse Dominus ait: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Itaque, si haec omnia feceris sicut dixi, poteris accedere ad fontem vivum, id est ad Christum, qui est fons omnium bonorum. 1252D Ipse etiam ait de se ipso: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). De hoc pane dicit David in Psalmis: Panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Alioquin esca illa licet de coelo venerit, et potus, quia corporeus erat, Angelis non congruebat: sed utique ille panis, et potus qui per hoc praefigurabatur. Christus vero panis est Angelorum, et Sacramentum hoc vera caro ejus est, et verus sanguis: quod Sacramentum spiritualiter manducat et bibit homo. Ac per hoc unde vivunt Angeli in coelis, inde vivit homo in terris: quia totum spirituale et divinum in eo quod percipit homo. Sed sicut Apostolus ait, quidam in deserto eamdem escam spiritualem manducavere, et tamen mortui sunt (I Cor. X, 3-5). Ita et nunc in Ecclesia quibusdam 1253A corpus Domini est vita, quibusdam vero est poena et supplicium peccati. Corpus Domini sine dubio est vita illis quibus Christus est vita: illis vero est mors, qui per culpam et ignorantiam, atque negligentiam membra sunt diaboli.

87. Unde, soror amantissima mihi in Christo, moneo te ut aliud gustando intelligas, quando Corpus Domini recipis, quam odore sentis. Audi etiam, honesta virgo, quid sacerdos in consecratione corporis Christi dicat. «Rogamus,» inquit, «hanc oblationem fieri benedictam,» per quam nos benedicamur: «adscriptam,» per quam nos omnes in coelo conscribamur: «ratam,» per quam in visceribus Christi censeamur: «rationabilem,» per quam a bestiali sensu exuamur: «acceptabilemque 1253B facere digneris,» quatenus et nos per hoc quod in nobis displicemus, acceptabiles in ejus unico Filio Jesu Christo simus. Igitur, honesta virgo, sicut superius jam dictum est, Christus in semetipso in coelo sanctos Angelos pascit: Christus etiam in semetipso in terra omnes fideles reficit. Christus per speciem sanctos Angelos satiat in patria: Christus nos pascit per fidem in terra, ne deficiamus in via. Christus 853 Angelos et homines reficit ex semetipso, tamen integre remanet in suo. Quam bonus panis, et quam mirabilis, de quo in coelo Angeli saturantur, et in terra homines reficiuntur! quem manducat angelus pleno ore in patria, ipsum comedit peregrinus homo pro modulo suo ne lassetur in via. Christus panis vivus, qui est refectio Angelorum, 1253C ipse est redemptio et medicina hominum. Nunc ergo, soror charissima, deprecare Dominum in tota mente tua, ut mundet conscientiam tuam ab omni malitia; quatenus digne possis accipere corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi mysteria.

XXIX. — De cogitatione.

88. Soror charissima, audi ea quae Dominus ait per Isaiam prophetam: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis vestris (Isa. I, 16). Quamvis homo cesset ab opere malo, tamen si malam cogitationem habet in corde suo, non est sine culpa. Unde beatus Isidorus: «Non solum in factis peccamus, sed et in cogitationibus, si eis illicite occurrentibus delectemur.» Sicut enim vipera a filiis suis in ventre 1253D adhuc positis occiditur, ita nos occidunt cogitationes nostrae intra nos enutritae, quia consumunt animam nostram veneno viperino. Igitur, soror dilecta mihi in Christo, moneo te, ut cor tuum cum omni studio custodias: quoniam ibi est initium boni operis aut mali: unde scriptum est, Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Audi etiam, rogo, honesta virgo, quid sponsus in laudibus Ecclesiae dicat in Canticis canticorum: Comae capitis tui ut purpura regis juncta canalibus (Cant. VII, 5). Comae capitis Ecclesiae lectulum sanctae animae suppl. significant, quae>, ut purpura regis juncta canalibus esse memoratur. Purpura quippe per fasciculos in canalibus ligatur, super quos dum aqua projicitur, per canales ad 1254A vestem quae supra est currit ut vestis tingatur; et inde nomen accepit, ut tincta colore purpureo purpura vocetur: quae omnia sanctae menti congruunt. Comae quippe capitis sunt cogitationes mentis, quae in canalibus ligantur, quia in Scripturis divinis, ne inutiliter fluant, stringuntur.

89. Custodi ergo cor tuum, venerabilis virgo, a contagione noxia; mentem tuam turpis cogitatio non subrepat; sit mens tua pura. Deus enim non solum examinat carnem, sed mentem: Dominus judicat conscientias hominum; Deus Judex etiam de cogitationibus judicat animam. Quando titillat mala cogitatio, non consentias illi; non sinas malam cogitationem manere in corde tuo. Quacunque hora mala cogitatio venerit, expelle eam. Quam cito apparuerit 1254B scorpio, contere caput ejus; contere caput serpentis, id est, malae cogitationis. Ibi emenda culpam, ubi nascitur, scilicet in corde: caput cogitationis pravae expelle a corde tuo. Ibi pecca fort. peccas>, ubi nescis esse Deum. Nihil enim celatur ante Deum. Videt occulta, qui fecit abscondita. Dominus ubique praesens est; Spiritus Dei totum implet; majestas omnipotentis Dei penetrat omnia elementa: nullus locus est extra Deum, Dominus scit cogitationes hominum. Soror dilecta, vis nunquam esse tristis? — Frater mi, volo. — Ergo bene vive. Si bene vixeris, nunquam eris tristis. Secura mens leviter sustinet tristitiam, bona mens semper habet gaudium. Si enim in bona vita perseveraveris, tristitia elongabitur a te; si in sanctitate perseveraveris, 1254C tristitia non occurret tibi; si bene et pie vixeris, neque plagam, neque mortem timebis. Conscie tia autem peccatoribus semper est in poena. Nunquam reus homo securus est: mens enim male sibi conscia propriis agitatur stimulis. Soror venerabilis, audi quid Dominus dicat de muliere ad serpentem: Ipsa conteret caput tuum (Gen. III, 15). Caput serpentis conteritur, quando ibi culpa emendatur, ubi nascitur. Omnipotens Deus mundet cor tuum ab omni contagione mala, ut ei possis servire sine macula. Amen.

XXX. — De silentio.

90. Isaias propheta dicit: Cultus justitiae est silentium et securitas usque in sempiternum (Isa. XXXII, 17). Et iterum David obsecrando postulat, dicens: 1254D Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Sancti patres summa cum vigilantia silentium custodientes, studuerunt 854 vacare, et videre quam dulcis et quam suavis est Dominus: et activae vitae curis postpositis, adhaeserunt contemplativae vitae. Soror charissima, respue inhonesta verba, fuge impudicos sermones. Vanus sermo cito polluit mentem, et facile agitur quod libenter auditur. Nihil unquam ex ore tuo procedat quod te possit impedire, nihil unquam loquaris quod non conveniat. Hoc non procedat de labiis tuis quod offendat aures audientis; fuge turpitudinem sermonis. Vanus sermo demonstrat vanam conscientiam, lingua ostendit conscientiam, lingua 1255A refert conscientiam hominis; qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur: ex abundantia enim cordis os loquitur. Ab otioso ergo sermone refrena linguam tuam: restringe linguam tuam ab otioso verbo. Turpes fabulas non loquaris, non garrias vana verba. Sermo otiosus non erit absque judicio. Unusquisque rationem redditurus est sermonum suorum (Matth. XII, 34-37; Luc. VI, 45). Ante uniuscujusque faciem verba sua stabunt in die judicii. Ea quae loqueris, gravitate atque doctrina digna fiant. Sit sermo tuus irreprehensibilis; lingua tua non te perdat, lingua tua non te damnet: non loquaris quod indigne suscipiat adversarius: amicum tuum sit silentium. Pone custodiam ori tuo, in labiis tuis pone signaculum, pone linguae tuae 1255B claustra silentii. Scito quo tempore dicas, considera qua hora loquaris; tempore congruo loquere, tempore congruo tace. Tace usquequo interrogeris, interrogatio os tuum aperiat: sint verba tua pauca, non transeas mensuram loquendi. Multiloquia non effugiunt culpam, multiloquium non declinat peccatum (Prov. X, 19). Virgo linguosa stulta est, virgo sapiens paucis utitur verbis. Sapientia brevem sermonem facit, loqui multum stultitia est: sit ergo in verbo tuo mensura, sit in sermone tuo statera. Modum loquendi non transeas. Venerabilis soror, ille dignetur ori tuo ponere custodiam, qui te sibi elegit in sponsam.

XXXI. — De mendacio.

91. Mendaces faciunt ut nec vera dicentibus credatur. 1255C Summo studio cavendum est omne genus mendacii: quamvis sit quoddam genus mendacii levioris culpae; velut si quisque pro salute hominum mentiatur. Sed quia scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11); hoc genus mendacii perfecti viri summo studio fugiunt, ut nec vitia cujuslibet per eorum fallaciam defendant, nec suae animae noceant, dum praestare alienae carni volunt. Tamen hoc genus mendacii facile credimus dimitti. Soror charissima; moneo te ut summopere fugias omne genus mendacii, nec per occasionem, nec per studium loquaris falsum; non studeas mentiri, nec etiam ut praestes alicui. Non alienam vitam per mendacium defendas: nullum justum mendacium; omne mendacium in omnibus est peccatum; omne 1255D quod a veritate discordat, iniquitas est. Leges saeculi damnant falsarios, leges saeculi puniunt mendaces. Si mendacium apud homines damnatur, si falsitas humano judicio punitur; quanto magis ante Deum, qui est testis verborum et operum? ante quem etiam de otioso verbo unusquisque rationem redditurus est, ante quem et pro otioso sermone poenas quisque sustinebit (Matth. XII, 36, 37)? Et perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7), et testis falsus non erit impunitus. Soror venerabilis, declina ergo mendacium, falsum ne loquaris. Quod verum est loquere, nunquam mentiaris. Esto verax, neminem mentiendo decipias: non aliud dicas, et aliud facias. Soror dilecta, Deus det tibi vera loqui. Amen.

XXXII. — De perjurio.1256A

92. Dominus dicit in Evangelio: Non jures per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per caput tuum, quia non potes in eo unum capillum facere album aut nigrum. Sit autem sermo tuus, Est, Non. Quod amplius est, a malo est (Matth. V, 54, 37). Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic pejerare non poterit, qui jurare non appetit. Quacunque arte verborum quisque juret, Deus tamen qui est testis conscientiae, hoc ita accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Malum quod juramus facere, non debemus implere. Soror venerabilis, vis ut dicam tibi qualiter nunquam 855 pejerabis? Nunquam jures. Si non juraveris, nunquam pejerabis: si pejerare times, 1256B nunquam jures; prohibe etiam tibi juramentum, tolle usum jurandi. Periculosum enim est jurare: usus jurandi facit consuetudinem perjurii, usus jurandi ducit hominem ad perjurium. Sit in ore tuo, Est, sit in ore tuo, Non est. Veritas non indiget juramento; fidelis sermo retinet locum sacramenti: firma etiam sit sacramenti tui fides. Amantissima soror, Spiritus sanctus qui in tuo virgineo corpore sibi fecit templum, ponat in ore tuo moderationis signaculum. Amen

XXXIII. — De detractione.

93. Soror mihi in Christo dilecta, audi quae dico, ausculta quae moneo, attende quae loquor. Detractio grave vitium est, detractio grave peccatum est, detractio gravis damnatio est, detractio grande 1256C crimen est. Omnes reprehendunt detractorem, omnes vituperant detrahentem, omnes dehonestant illum qui detrahit. Et David propheta: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebatur (Psal. C, 5). Hoc summae turpitudinis est, hoc nihil foedius est. Detrahentes latrant quasi canes; sicut canes rodunt pedes transeuntium, ita detrahentes rodunt vitam proximorum. Canes solent mordere homines, et dente mortifero lacerare transeuntes. Soror venerabilis, ergo abscinde a lingua tua vitium detrahendi: alienam vitam non rodas, vitam alienam non reprehendas, vitam alienam non laceres, de alieno malo non inquines os tuum; non detrahas peccatori, sed condole. Quod in alio detrahis, in te potius pertimesce: 1256D quod in aliis reprehendis, in te emenda. Quanto studio reprehendis alienam vitam, tanto studio emenda temetipsam. Quando alteri detrahis, te discute; quando alium mordes, tua peccata redargue. Si vis detrahere, tuis peccatis detrahe. Non perspicias aliena peccata, sed tua propria. Non intendas alienis vitiis, sed tuis propriis. Nunquam aliis detrahes, si te bene prospicias. De tua ergo emendatione esto sollicita. De tua correctione et salute esto attenta. Detrahentes non audias. Susurrantibus auditum non praebeas. Pari reatu detrahentes et audientes tenentur; similiter est culpabilis qui detrahit, et qui detrahentem, audit. Maledici regnum Dei non possidebunt. Virgo quae ad coelestem thalamum desiderat pervenire, non debet hominibus detrahere. O 1257A virgo venerabilis, si aures tuas a detrahentibus separaveris, et linguam tuam, sicut dixi, ab omni locutione perversa refrenaveris, inter prudentes virgines computaberis.

XXXIV. — De invidia.

94. Homo invidus membrum est diaboli, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Invidia cuncta germina virtutum concremat, invidia cuncta bona pestifero ardore devorat; invidia tinea est animae; invidia prius se ipsam mordet quam alterum, invidia primum suum mordet auctorem; invidia sensum hominis comedit, pectus urit, mentem lacerat, cor hominis quasi quaedam pestis pascit. Igitur contra invidiam occurrat bonitas: charitas praeparetur adversus invidiam. Soror amantissima 1257B mihi in Christo, de bono alterius non doleas, de alterius profectu non tabescas, de alterius felicitate non crucieris. Nulla virtus est quae non habeat contrarium invidiae malum. Sola miseria caret invidia. Quare? Quia nemo invidet misero. Virgo quae in coelo desiderat habitare, hominibus non debet invidere; virgo quae cum Christo ad nuptias desiderat intrare, de alterius honore non debet contristari. Charissima soror, Deus mundet cor tuum ab omni malitia atque invidia, ut ei possis sine macula servire. Amem.

XXXV. — De ira.

95. Honesta virgo, audi quid Salomon dicat, Responsio mollis frangit iram, sermo durus excitat furorem (Prov. XV, 1; XXV, 15): et iterum, Dulce verbum 1257C mitigat inimicos, et multiplicat amicos (Eccli. VI, 5). Tanto quisque convincitur minus sapiens, quanto est minus patiens. Per iram oculus mentis 856 turbatur; per iram sapientes perdunt sapientiam, per iram alienatur homo a semetipso. Quidam cito irascuntur, sed ad pacem cito redeunt: quidam vero tardius irascuntur, et ad pacem tardius revertuntur: alii autem, quod gravius est, ad iram citius incitantur, et ad pacem tardius inclinantur. Melior est tamen qui citius irascitur, et ad pacem cito revertitur, quam qui tardius irascitur, et ad pacem tardius incitatur. Charissima soror, audi etiam Jacobum dicentem: Sit autem omnis velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 1257D Quare? Quia ira viri, Dei justitiam non operatur (Jacob. I, 19, 20): procul dubio nec ira virginis justitiam Dei operari poterit. Virgo quae templum Dei debet fieri, nullo modo debet irasci; non decet Christi sponsam esse iracundam: virgo quae in pectore suo praeparat mansionem Christo, omnibus modis debet expellere iracundiam a corde suo; virgo quae desiderat cum Christo ad coelestem thalamum pervenire, debet omnino a corde suo iram expellere. Amantissima soror, si te praevenerit iracundia, restringe illam: si te praeoccupaverit ira, mitiga eam. Tempera furorem, tempera indignationem. Motum iracundiae restringe, refrena impetum irae. Si non potes vitare iram vel temperare, non te rapiat furor, non te inflammet ira, non te commoveat indignatio. Sol 1258A non occidat super iracundiam tuam (Ephes. IV, 26). Amen.

XXXVI. — De odio.

96. Honesta virgo, audi quae dico. Odium separat hominem a regno Dei, odium separat hominem a paradiso, odium subtrahit hominem a coelo: odium nec per passionem deletur, nec per martyrium purgatur, nec per sanguinem effusum abluitur. Non debemus odio habere homines, sed vitia. Qui fratrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat (I Joan. III, 15, 14). Deum non diligit, qui hominem odit. Quantum interest inter festucam et trabem, tantum etiam distat inter iram et odium: odium enim est ira inveterata. Per iram turbatur oculus mentis; per odium exstinguitur oculus cordis. 1258B Soror in Christo amantissima mihi, audi quae loquor. Si contristaveris in aliquo sororem tuam, satisfac illi; si peccaveris in sororem tuam, age poenitentiam coram illa; si scandalizaveris aliquam ex ancillis Dei, roga eam ut dimittat tibi: perge festinanter ad reconciliationem; non dormias donec prius venias ad satisfactionem; non quiescas priusquam revertaris ad pacem. Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: non laeteris super inimici interitu, ne forte superveniant in te similia; ne convertat Deus ab eo in te iram suam (Prov. XXIV, 17, 18). Delectet te dolere super eum qui afflictus est, condole alienis miseriis, in tribulatione alterius esto tristis, cum plangentibus plange, cum lugentibus luge. Soror venerabilis, non sis dura, non sint tibi dura 1258C praecordia. Peccanti in te non retribuas secundum culpam suam, quia et in te venturum est judicium Dei. Dimitte, ut dimittatur tibi: non enim habebis indulgentiam, nisi dederis veniam. Expelle a corde tuo odium, in mente tua odium non maneat. Soror amabilis, Deus det tibi dilectionem sui et proximi. Amen.

XXXVII. — De superbia.

97. Superbia est radix omnium malorum. Homo superbus Deo et hominibus est odibilis (Eccli. X, 7). Superbus homo similis est diabolo. Superbia et cupiditas in tantum est unum malum, ut nec superbia sine cupiditate, nec cupiditas sine superbia esse possit. Diabolus per superbiam et cupiditatem dixit: 1258D In coelum ascendam (Isa. XIV, 14). Christus cum humilitate dixit: Humiliata est in pulvere anima mea (Matth. XXVI, 38; Marc. XIV, 34). Diabolus per superbiam et cupiditatem dixit: Ero similis Altissimo (Isa. XIX, 14). Christus per humilitatem factus est obediens Patri usque ad mortem (Philip. II, 8). Ad ultimum, diabolus per superbiam praecipitatur in infernum: Christus vero per humilitatem ad coelos elevatur. Quid est omne peccatum, nisi Deus contemptus, quo ejus praecepta contemnimus? Soror charissima, crede mihi, quod multorum temporum vigiliae, orationes, jejunia eleemosynae, et labores, si cum superbia finem habuerint, pro nihilo reputantur 857 apud Deum. Igitur, soror venerabilis, alas superbiae non extendas; pennas superbiae non erigas 1259A Quare? Quia superbia Angelos deposuit, potentes stravit, superbos dejecit: superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Luc. I, 50, 51; Jacob. IV, 6). Moneo te etiam, Christi sponsa, ut plus gaudeas de societate Angelorum et ancillarum Dei, quam de nobilitate generis tui. Rogo te, amantissima soror, ut magis exsultes de societate pauperum virginum, quam de tuorum nobilitate parentum divitum. Quare? Quia non est personarum acceptio apud Deum. Qui pauperem despicit, Deo injuriam facit. Qui contemnit pauperem, exprobrat factori ejus (Prov. XVII, 5; XIV, 31). Venerabilis soror, Deus det tibi profundam humilitatem et veram charitatem. Amen.

XXXVIII. — De jactantia.

98. Tam in factis quam in dictis cavere debemus 1259B jactantiam. Igitur, soror charissima, circumspice te ipsam, et nihil tibi arroges ex his quae in te sunt, praeter peccata. Cave jactantiam fuge appetitum vanae gloriae, cave inanis gloriae studium: non te arroges, non te jactes, nihil de te praesumas, non te insolenter extollas, nihil boni tibi tribuas, de bono opere non glorieris, non sis inflata vento favoris. Contemne laudem hominum; non exquiras si quis te laudet, aut si quis vituperet. Laus non te seducat, nec vituperatio frangat. Qui laudem non appetit, nec contumeliam sentit. Virgines quae de suis meritis gloriantur coram hominibus, non habent oleum in vasis suis, quia per inanis gloriae appetitum mercedem quam merebantur a Domino, perdiderunt. Semper suam aspiciant foeditatem, quia vanam gloriam 1259C diligunt: et doleant se perdidisse opus bonum, quod pro humana laude fecerunt. Unde Dominus in Evangelio: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Virtutes sanctorum per inanis gloriae studium dominio subjiciuntur daemonum; sicut Ezechias rex quia jactanter divitias suas Chaldaeis manifestavit, propterea per prophetam eas perituras audivit (IV Reg. XX). Pharisaeus etiam qui orare ad templum venerat, ideo bona sua perdidit, quia jactanter manifestavit (Luc. XVIII). Sicut ex alto aquila ad escam descendit, sic homo de alto bonae conversationis per vanae gloriae appetitum ad inferiora demergitur. Soror dilecta mihi in Christo, non ponas conscientiam tuam in aliena lingua. Quod 1259D si laudet te aliena lingua, et non tua; laudet te alienum os, et non tuum: tuo tamen judicio te decerne, non alieno. Nemo magis scire potest quae sis, sicut tu, quae conscia tui es.

99. Soror venerabilis, vis ut dicam tibi qualiter poteris omnes virtutes augere? — Frater dilecte, volo; atque ut mihi ostendas rogo. — Ausculta ergo, soror venerabilis: si vis omnes virtutes tuas augere et non perdere, absconde virtutes tuas pro elatione; absconde tua bona facta pro arrogantia. Fuge videri quod commeruisti. Virtutes cela: peccata tua manifesta; vitia cordis tui revela. Absconde tua bona opera, nunquam in medium proferas si quid boni feceris aut dixeris. Pravas cogitationes statim manifesta: peccatum enim manifestum cito curatur, 1260A crimen autem tacendo ampliatur; si latet, fit ex minimo magnum. Peccatum manifestando decrescit, tacendo crescit. Virtutes in occulto crescunt, in publico decrescunt. Virtutes jactanter manifestando annihilantur, humiliter occultando multiplicantur. Igitur, honesta soror, consilium et opus tuum semper ad Deum converte. In omni opere tuo Dei auxilium pone. Omnia divinae gratiae, divino dono adscribe, nil meritis tuis attribuas, in virtute tua nihil praesumas, nihil ponas in tua audacia. Charissima soror, audi Apostolum dicentem: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31; II Cor. X, 17). Igitur, venerabilis virgo, gloriatio tua et laus tua semper sit in Christo Jesu sponso tuo.

XXXIX. — De humilitate.

1260B 100. Soror charissima, audi Dominum Jesum Christum sponsum tuum dicentem in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Soror venerabilis, humilia temetipsam sub potenti manu Dei, ut te exaltet in tempore tribulationis (I Petr. V, 6). Conscientia virginis semper debet esse humilis et tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat; 858 et per inutilem tristitiam cor ad lasciviam non dissolvat. Humilitas est summa virtus virginis. Summum enim convicium est superbia. Virgo humilis licet habitu sit vilis, gloriosa tamen est apud Deum virtutibus: virgo autem superba quamvis ante oculos hominum pulchra, formosa atque composita, tamen ante oculos Dei vilis et despecta atque reproba. Quare? Quia 1260C anima justi sedes Dei est; sicut ipse Dominus ait: Super quem requiescam nisi super humilem et quietum, et timentem sermones meos? (Isai. LXVI, 2.) Dilecta mihi soror in Christo, esto humilis: esto in humilitate fundata, esto novissima omnium. Charissima, nulli te praeponas, nulli te superiorem deputes; aestima omnes superiores te esse; quanto major es, tanto te humilia in omnibus. Si humilitatem tenueris, habebis gloriam (Prov. XI, 16, et XV, 35): quanto enim humilior fueris, tanto te major sequetur gloriae altitudo. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltata humilieris: quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12; Luc. XIV, 11, et XVIII, 14). 1260D Qui enim extollitur, humiliabitur. De excelso gravior casus est, de alto major ruina est. Humilitas casum nescit, humilitas ruinam nunquam incurrit, humilitas lapsum nunquam passa est. O sponsa Christi, agnosce quia Deus humilis venit, agnosce quia se in forma servi humiliavit, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6-8). Amabilis soror, ambula sicut ille ambulavit: sequere exemplum ejus, imitare vestigia illius. Esto vilis, esto despecta, esto abjecta, displice tibi: qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est; qui sibi displicet, Deo placet. Charissima, esto parvula in oculis tuis, ut sis magna in oculis Dei. Tanto eris ante oculos Dei pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. Soror venerabilis, si humilitatem profundam tenueris, 1261A cum prudentibus virginibus in coelesti regno laetaberis. Amen.

XL. — De patientia.

101. Dominus dicit in Evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Soror charissima, ergo si homines pacifici sunt beati, et vocabuntur filii Dei, necessaria est tibi patientia. Patientia opus perfectum habet (Jacob. I, 4). Virgo pacifica sapiens est; virgo iracunda non est prudens, sed stulta. Soror venerabilis, sine ferro martyr esse poteris, si patientiam in animo veraciter conservaveris. Non pacificus consortium non merebitur Angelorum: invidus et iracundus erit particeps daemoniorum. Non pacificus fugat concordias, imo iracundus suscitat lites. Virgo benigna etiamsi patiatur 1261B injurias, pro nihilo ducit. Virgo pacifica in corde suo praeparat mansionem Christo. Quare? Quia Christus pax est, et in pace consuevit requiescere. Filius pacis pacem debet diligere. Plus te praepara ad suscipiendam injuriam, quam ad inferendam; disce potius mala tolerare, quam mala facere. Esto patiens, esto mitis, esto suavis, modesta, mansueta. Ama pacem, dilige pacem, pacem cum omnibus retine. Omnes in mansuetudine et charitate amplectere: proba te amplius amare, quam ipsa ameris; proba te amplius diligere, quam diligaris. Non sis levis in amicitia, retine semper vinculum amicitiae. Habeto semper patientiam mentis. Esto benigna, esto prompta affectu, esto affabilis in sermone, grato animo appare ad omnes. Tolle occasionem litis, 1261C sperne litem, vive semper in pace. Charissima soror, si fieri potest, cum omnibus hominibus retine pacem, contumelias detrahentium per patientiam supera, clypeo patientiae frange sagittas contumeliae, praebe scutum conscientiae contra gladium linguae. Magnae virtutis es, si non laedas, a quo laesa es: magnae fortitudinis es, si etiam laesa dimittas: magnae es gloriae, si ei de quo te potuisti ulcisci, parcas. Venerabilis soror, pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor tuum et animam tuam. Amen.

XLI. — De concordia.

102. Sex sunt quae odit anima mea, dicit Dominus, et septimum quod detestatur, videlicet eum qui seminat discordias inter fratres (Prov. VI, 16, 19). 1261D Maledictus homo qui inter servos Dei discordias seminat. Qui pacem et concordiam rumpit, adversus Deum facit: Christo facit injuriam, qui 859 inter servos Dei seminat discordiam. Quare? Quia Christus est pax nostra, qui facit utraque unum (Ephes. II, 14); videlicet quia Angelos et homines fecit esse concordes. Concordia malorum, contrarietas est bonorum: sicut optamus ut boni pacem habeant, ita optare debemus ut concordia malorum rumpatur. Concordia ad faciendum peccatum, mala est: concordia vero ad faciendum bonum, ad sectandam justitiam, ad serviendum Deo, bona est. Propter hoc sumus congregati in unum, ut in servitio Dei omnes unum spiritum et unum animum habeamus. Omnibus habitantibus in domo Dei debet esse anima una 1262A et cor unum in Deo. Nihil prodest si nos contineat una domus, et separet voluntas diversa. Plus diligit Deus unitatem animi, quam loci. Ecce sumus in domo ista multi homines, diversi mores, diversa corda, diversae animae: haec omnia debet in unum conjungere vita, intentio unus amor in Deum. Debemus ergo in hoc esse unius animi et unius voluntatis, ut serviamus Deo; et ut diligamus Deum ex toto corde, et ex tota anima, et proximum nostrum sicut nos ipsos. Necessaria itaque est nobis virtus concordiae. Quod si ego volo facere voluntatem meam, et iste suam, et ille suam; fiunt divisiones, oriuntur lites, irae quoque et rixae, quae sunt opera carnis: et, sicut ait Apostolus, Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. V, 21). Soror charissima, 1262B crede mihi, quia Deo non tantum placent nostra jejunia, nostrae orationes, nostra sacrificia, quantum concordia. Ideo Deus dicit in Evangelio: Vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Venerabilis soror, magna est virtus concordiae apud Deum, sine qua non placent Deo nostra sacrificia, quibus delentur peccata. Scire debemus quia cum ad conversionem venimus, luctamen contra diabolum sumimus.

103. (Interrogatio.) Fratrer dilecte, dic mihi si aliquid timeat diabolus. (Responsio.) Soror amabilis, nihil est quod diabolus tantum timeat, quantum concordiam et charitatem. Nam si totum quod habemus, damus propter Deum; hoc diabolus non timet, quia ipse nihil habet. Si jejunamus, hoc diabolus 1262C non timet, quia ipse nunquam comedit; si vigilamus, hoc diabolus non timet, quia ipse nunquam dormit: sed si charitatem et concordiam tenemus, hoc diabolus vehementer timet. Quare? Quia hoc tenemus in terra, quia ipse in coelo tenere noluit. Hoc est etiam quod sancta Ecclesia terribilis esse ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3) dicitur: quia sicut hostes timent quando acies castrorum bene ordinatas ad bellum vident; ita certe diabolus expavescit, quando spirituales viros virtutum armis accinctos in unitate concordiae vivere conspicit. Ipse victus et confusus vehementer dolet, cum eos per discordiam dividere et penetrare non valet. Omnes ergo unanimiter et concorditer debemus vivere in 1262D domo Dei, ut possimus diabolum vincere. Ancilla Dei quae vult concorditer vivere, prius debet pravas consuetudines relinquere, ne sit perversa, inordinata, ne sit indisciplinata, ne perversitate sua caeteras ancillas Dei conturbet vel scandalizet. Debet etiam mensurare actus suos, motus suos, sermones suos et totam vitam suam; ut secundum Deum concordare possit cum illis cum quibus vivit. Igitur, soror dilecta, moneo te ut concorditer et humiliter vivas in monasterio cum omnibus ancillis Dei. Soror venerabilis, odientes ad pacem invita, discordantes ad concordiam revoca. Nullus existat sermo jurgiorum qui concordiam dividat. O sponsa Christi, charitas, quae te separavit a saeculo, ipsa te conjungat Deo. Amen.

XLII. — De tolerantia.1263A

104. Charissima soror, disce a Christo modestiam, disce tolerantiam, Christum attende, et non dolebis de injuriis. Pro nobis namque passus reliquit nobis exemplum (I Petr. I). Palmis enim percussus, flagellis caesus, sputis derisus, clavis confixus, spinis coronatus, cruce damnatus, semper conticuit (Isai. LIII). Quando enim aliquis tibi conviciatur, propter tua peccata contingit tibi; quando tibi injuriatur, mala tua hoc faciunt: quidquid tibi contingat adversum, pro tuo evenit peccato. Levius sustinebis, si pro quibus tibi infertur, intenderis. Cum ergo derogatur 860 tibi, tu ora: quando aliquis maledicit tibi, tu benedic ei: benedic ei qui maledixerit tibi. Maledicenti tibi benedictionem 1263B appone; irascentem patientia delini, blandimento iracundiam furentis dissolve; lenitate vince nequitiam, bonitate malitiam. Tuo bono supera mala aliorum. Tua tranquilla mente aliorum contumelias disperde. Soror venerabilis, ad bona et ad mala praepara cor tuum; et bona et mala prout tibi evenerint, porta. Sustine adversa et prospera, ut quaecumque occurrerint tibi, quaecumque evenerint tibi, mente placida sustineas. Respue probra illatae contumeliae, despiciendo supera irrisionum probra. Dissimulando contemne errores detrahentium.

105. Honesta virgo, quamvis te quisque irritet, quamvis te incitet, quamvis exasperet, quamvis insultet, quamvis convicietur, quamvis criminetur, quamvis ad litem provocet, quamvis ad jurgium 1263C vocet, quamvis convicium dicat, quamvis injuriam faciat, quamvis afficiat contumeliis; tu sile, tu tace, tu dissimula, tu contemne, tu non loquaris, tu tene silentium, injuriam non respondeas, mala verba non dicas, convicium non retorqueas, contumeliam non respondeas, tene silentii pacem: tacendo citius vinces. O sponsa Christi; sume luctamen contra temporales molestias. Esto in cunctis casibus firma, patienter tolera omnia: patienter ab uno sustinendum est, quod multis accidit. Et qui affligit, et qui affligitur, mortalis est: et qui mala facit, et qui mala sustinet, morietur. Amabilis soror, crede mihi, quia nullus tibi adversari potuisset, nisi Dominus potestatem dedisset. Nec habuisset in te 1263D potestatem diabolus, nisi permitteret Deus. Oportet per multas tribulationes nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21). Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII, 18). Soror charissima, impossibile est ut sis femina, et non gustes angustias. Omnia in hoc saeculo eventu simili sustinemus. Nullus est qui in hac vita positus non suspiret, ista vita lacrymis est plena, vita ista a fletibus inchoat: infans quando nascitur, a fletu incipit vivere; infans quando egreditur de vulva, prius incipit lugere quam ridere; flentes projiciuntur in hanc miseram vitam. Utilis est tribulatio, utiles sunt vitae hujus pressurae: quanto in hoc saeculo frangimur, tanto in perpetuo solidamur; quanto in praesenti tempore affligimur, tanto in futuro gaudebimus: 1264A si hic flagellis atterimur, purgati in judicio inveniemur. Amen.

XLIII. — De infirmitate.

106. Dominus loquitur in Apocalypsi, dicens: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc, III, 19). Tribus modis Deus in hac vita castigat homines. Scilicet ad damnationem percutit reprobos; ad purgationem corripit quos videt errare electos; castigat justos ad augendam gloriam meritorum. Deus percussit Aegyptum plagis ad damnationem (Exod. V et XIV); flagellatus est pauper Lazarus ad purgationem (Luc. XVI); flagellatus est etiam Job ad probationem (Job V). Flagellat etiam hominem ante peccatum, ne malus fiat; sicut flagellavit Paulum, qui instigante angelo satanae tolerabat stimulos carnis (II 1264B Cor. XII). Flagellatur etiam homo a Deo post peccatum, ut emendetur; sicut ille qui traditus est satanae in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus esset (I Cor. V). Qui valentiores sunt et sani, utile est eis infirmari, ne per vigorem salutis plus laetentur in transitoriis et terrenis rebus quam debent. Mala est sanitas carnis, quae hominem deducit ad infirmitatem animae: et valde est bona infirmitas carnis, quae perducit hominem ad sanitatem animae. Infirmitatem carnis laudat Apostolus, dicens: Cum enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10), scilicet spiritu. In flagellis Dei non debet murmurare homo, quia per hoc quod castigatur, a peccato emendatur. Levius sustinebimus infirmitates corporis, si ad memoriam reduxerimus mala quae fecimus. 1264C In infirmitate non debet homo murmurare. Quare? Quia ab illo judicatur, cujus judicia semper sunt justa. Qui infirmitatem patitur, et contra Deum murmurat, justitiam judicantis accusat; ac per hoc iram Dei adversum se provocat. Non potest non esse justum, quod justo placet judici. Quem enim diligit Deus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et quasi pater in filio 861 complacet sibi. In hac vita Deus parcit peccatoribus, et non parcit justis. In futura vita parcet justis, et non parcet peccatoribus: qui in hac vita flagellari non meretur, in inferno torquebitur. Soror charissima, dolor et tristitia omnibus sunt communia: nemo est qui in hoc saeculo non doleat. 1264D Semper Deus hos castigat, quos ad salutem praeparat perpetuam. Soror venerabilis, in infirmitatibus tuis non contristeris. In languoribus tuis gratias age Deo. Valere te magis opta animo, quam corpore; desidera plus valere mente quam carne. Adversa carnis, remedia sunt animi: aegritudo carnem vulnerat, mentem curat: languor enim vitia excoquit, languor vires libidinis frangit. Probari te in dolore cognosce, non frangaris: in fornace probatur aurum (Sap. III. 6), ut sordibus careat: tribulationis camino purgaris, ut purior appareas, persecutionis igne conflaris. Conflaris, ut omni peccatorum sorde purgeris: ad probationem sunt omnia ista quae sustines (Rom. V, 3, 4). Igitur, dilecta mihi in Christo soror, in infirmitatibus tuis non murmures, 1265A non blasphemes, non dicas, Quare sustineo mala? non dicas, Cur affligor? utquid mala patior?

107. Frater mi, obsecro te ut dicas mihi quid in infirmitatibus meis debeo dicere, vel qualiter oportet me ipsam accusare. — Soror honesta, hoc modo te accusa: Peccavi: ut eram digna non recepi: aequalem vindictam peccati mei non sentio, minus me sentio percussam quam mereor; juxta modum meriti minor est tribulatio ultionis; secundum meritum peccatorum meorum dispar est causa poenarum: non sunt tanta supplicia, quanta exstiterunt peccata. O sponsa Christi, vis a peccatis tuis purgari? in poena te accusa, et Dei justitiam lauda. Ad purgationem tuam sufficit, si ea quae pateris, ad justitiam Dei retuleris, si pro irrogata infirmitate tu 1265B humilis Deum glorificaveris. Corripit enim te Deus flagello piae castigationis, exercet in te disciplinam: et qui parcendo te a se abjiciebat, feriendo clamat ut redeas. Venerabilis virgo, cogita quoslibet mundi cruciatus; intende animo quascunque mundi poenas, quoscunque tormentorum dolores, quascunque dolorum acerbitates: compara hoc totum gehennae, et leve erit quod pateris. Soror amabilis, si times, poenas inferni time. Istae enim poenae temporales sunt, illae aeternae: in istis poenis moriendo tormenta recedunt, in illis moriendo aeternus dolor succedit. Si enim conversa fueris, emendatio est quod pateris. Converso instantes plagae ad purgationem proficiunt. Qui enim hic castigatus corrigitur, 1265C illic liberatur: qui vero nec sub flagello corriguntur, et temporali poena, et aeterna damnantur. Et in hoc prius judicantur saeculo, et illic denuo in futuro. His duplex est poena et damnatio; gemina his percussio est: quia et hic habent judicia tormentorum, et illic supplementum poenarum. Manus igitur Dei te ad poenam tradidit, indignatio Dei te affligi jussit. Ipse iratus jussit te mala omnia experiri, soror reverenda: nam quod et corporis debilitatibus frangeris, quod carnis morbis afficeris, quod languorum stimulis cruciaris, quod passionibus animae quateris, quod mentis angustia torqueris, quod crescente impugnatione malignorum spirituum agitaris, hoc ipsum pro peccato tuo tibi divina justitia irrigat. Tua contra te dimicant arma, sagittis tuis 1265D plagaris, telis tuis vulneraris: per quae enim peccasti, per haec et torqueris. Quia secuta es carnem, flagellaris in carne: in ipsa gemis, in qua peccasti. Soror amabilis, in ipsa carne cruciaris, in qua deliquisti: in ipsa tibi est censura supplicii, in qua fuit causa peccati. Unde corruisti ad vitia, inde sustines tormenta. O sponsa Christi, juste argueris, juste flagellaris, justo judicio judicaris. Procella juste te conterit, justitiae poena te premit.

XLIV. — De avaritia.

108. Dominus dicit in Evangelio: Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est super terram ex his quae possidet (Luc. XII, 15). Et Paulus apostolus, Omnis fornicatio et immunditia, et avaritia, nec nominetur inter vos: et iterum, 1266A Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Dei (Ephes. V, 3, 5). Unde Salomon: Conturbat domum 862 suam qui sectatur avaritiam (Prov. XV, 27). Avarus non implebitur pecuniis. Qui amat divitias, non capiet fructum ex eis (Eccl. V, 9). Nihil est pejus quam amare pecunias; hinc enim animam suam venalem habet (Eccl. X, 10). Sicut avaritia mergit hominem in infernum, ita omnino largitas eleemosynae levat ad coelum. Avarus homo similis est inferno, sicut infernus nunquam dicit, Satis est; ita avarus nunquam satiatur pecuniis. Sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit: ita avarus quanto plus acquirit, tanto plus concupiscit. Avaritia et cupiditas, sorores sunt: superbia vero est mater 1266B earum. Nunquam superbia fuit sine cupiditate, nec cupiditas sine avaritia. Soror venerabilis, non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et collecta ad dandum: plus te delectet dare quam accipere. Melius est dare quam accipere. Soror charissima, avaritia non defigat radices in corde tuo, avaritia non sit in te. Expelle a corde tuo avaritiam. Sic perfecte pro Christo sponso tuo laetaberis in coelesti patria. Amen.

XLV. — De cupiditate

109. Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Nemo potest perfecte spiritualia bella suscipere, nisi prius carnis edomuerit voluptates: non potest mens ad contemplandum Deum esse libera, 1266C quae terrena et transitoria hujus mundi concupiscit: non potest videre oculus mentis alta, si eum claudit pulvis terrenae cupiditatis. Cupiditas grave peccatum est, omnium criminum materia est. Non est mirum si morientes inferni ignibus deputentur, qui viventes flammam cupiditatis suae non exstinxerunt. Soror charissima, quamvis non habeas pecuniam, tamen si habes cupiditatem habendi, nihil valet tibi: nihil valet corporis nuditas, si tibi est vestimenti cupiditas. Judas per cupiditatem vendidit Christum. Nudi nascimur in hac vita, nudi exituri sumus de hac vita (Job I, 21; Eccle. V, 14): cur ergo concupiscimus terrena et transitoria? Si ergo bona hujus mundi credimus peritura, cur tanto amore diligimus ea? Si terrena et transitoria hujus mundi plus 1266D quam oportet diligimus, peccamus. Soror ergo dilecta, cursum tuum considera, et cognosce tibi pauca sufficere posse quae habes. Si igitur cupiditas est radix omnium malorum, sicut superius diximus, necesse est ut expellas eam a corde tuo: ut caeterae soboles non pullulent vitiorum, cupiditas perversa non sit in te. Soror venerabilis, omnipotens Deus te faciat propter semetipsum prospera mundi despicere, et nulla ejus adversa formidare. Amen.

XLVI. — De paupertate.

110. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3, et Luc. VI, 20). Multi sunt pauperes, quos ipsa paupertas non facit beatos, sed miseros, quia ipsam paupertatem non propter 1267A Deum sustinent, sed coacti. Sunt etiam nonnulli pauperes, quos paupertas non facit miseros, sed beatos, quia eam propter Deum sustinent: de quibus dicitur, Beati pauperes spiritu. Charissima soror, iterum ad te revertor loquendo. Audisti tribulationem et patientiam Job; et ideo te moneo, ut nec in tribulatione frangaris, nec in prosperitate eleveris. Tu Patriarchas divites opibus, sed humiles fuisse legis animo: qualis fuit Abraham, qui dicebat, Loquar ad Dominum Deum meum, cum sim terra et cinis (Gen. XVIII, 27). Ideoque beata eris, soror venerabilis, si in prosperis et adversis semper Deo gratias egeris, et felicitatem hujus temporalis vitae velut fumum et vaporem evanescentem credideris. Ait enim Paulus apostolus: Si in hac vita 1267B tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Christus enim ne aurum diligeremus, oblata in vita munera contemnere docuit: ne famem timeremus, quadraginta diebus jejunavit (Matth. IV): ne nuditatem timeremus, unam tunicam discipulis suis habere mandavit (Matth. X, 10): ne tribulationes expavesceremus, ille pro nobis tribulationes sustinuit: et ne mortem timeremus, pro nobis mortem sustinuit et suscepit. Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Et mundus peribit, et concupiscentia ejus (I Joan. II, 16). Igitur, dilecta soror, non diligamus ea quae sunt in mundo, ne pereamus cum mundo. Certe David regnabat, et cum haberet thesauros 1267C 863 argenti, et imperaret populis manu forti, tamen humilem se cognoscit, et dicit, Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea (Psal. LXXXVII, 16): et iterum, Egenus et pauper sum ego (Psal. LXIX, 6): item dicit, Incola ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13).

111. Soror venerabilis, non te delectent blandimenta transitoria; nec commoda terrena, nec de mundanis lucris gaudeas: et non contristaberis de terrenis damnis. Sic enim scriptum est: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 41). Quae cum amore possidemus, cum dolore perdimus. Audi, sponsa Christi, quae dico. Ille cui coelestia et terrestria serviunt, pauper pro nobis factus est. 1267D Quare? Ut nos sua paupertate faceret divites. Tu ergo, honesta virgo, ambula per viam qua praecessit Jesus Christus sponsus tuus, et passibus indefessis sequere coelestem ducem. Sine dubio si consecuta fueris, cum ipso in coelo regnabis. Soror venerabilis, virginitatem et paupertatem beatae Mariae virginis prospice, quae tam dives in Domino fuit, ut mater Domini esse mereretur: et in tantum fuit ope externa destituta, ut tempore partus non haberet obstetrices vel ancillas ad serviendum sibi; et in tantum fuit rebus paupercula, ut ipsum etiam diversorium tam angustum habuerit, ut infantem non in lectulo, sed in praesepio reclinaret. Sed et Joseph cui fuerat desponsata, cum esset justus, erat tamen pauper; ita ut victum et vestitum artificio 1268A quaereret. Certe faber fuisse legitur. Etiam de sanctis Apostolis legimus quia serviebant Deo in fame et siti. Unde Paulus apostolus: In fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, et in vigiliis multis (II Cor. XI, 27).

112. O sponsa Christi, habes exempla quibus possis terrenas divitias contemnere, et coelestes concupiscere: quoniam qui volunt divites fieri in hoc mundo, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa et nociva, quae mergunt hominem in interitum (I Tim. VI, 9). Libenter contemnunt terrenas divitias, qui perfecte sperant coelestes: quia voluntaria paupertas introducit hominem in regnum coelorum. Non ideo venimus ad monasterium, ut in deliciis in eo vivamus; sed ut vigilando, orando, jejunando, 1268B psallendo, contra adversarium nostrum dimicando, ad regnum nobis promissum Christo adjuvante perveniamus. Nam ideo nudi nascimur in hoc saeculo, nudi etiam accedimus ad Baptismum, ut nudi et sine impedimento perveniamus ad coelum. Quam incongruum est et absurdum, et quam turpe, ut quem nudum mater genuit, nudum suscepit terra, dives intrare velit in coelum! Facilius est camelum per foramem acus transire, quam divitem introire in regnum coelorum (Marc. X, 25). Melius est plus egere quam plus habere. Nimis est avarus, cui non sufficit Dominus. Soror dilecta, si in hoc saeculo famem et sitim atque nuditatem pro Christo sustinuerimus, gratius cum eodem Domino nostro Jesu Christo in coelesti regno gaudebimus. Amen.

XLVII. — De murmuratione.1268C

113. Hospitium cordis nostri per gratiam Dei sanctificatur, et per inhabitationem Spiritus sancti, quando intus est charitas, pax, bonitas, humilitas, concordia, mansuetudo et alia hujusmodi: hae sunt nostrae divitiae, scilicet boni mores, et virtutes. Sed si incipimus inter nos litigare, murmurare, contendere, statim ab his spiritualibus bonis vacui remanemus et nudi. Quare? Quia virtutes non possunt remanere cum vitiis. Nam et modicum fermentum totam massam corrumpit. Quisque servus Dei debet pensare in corde suo, quam malum magnum incurrit, si pro rebus temporalibus murmurat: unde debuerat esse dives, fit pauper. Quae sunt divitiae nostrae? 1268D Virtutes scilicet. Virtutes ergo perdimus, si pro cibo vel potu murmuramus. Grave peccatum est murmuratio. Unde Gregorius: «Regnum coelorum nullus qui murmurat accipit: nullus qui illud accipit murmurare potest.» Praecordia fatui, sicut rota currus, fenum portans et murmurans. Tales sunt multi fratres et multae sorores in congregatione, qui sunt carnalibus desideriis subditi, et murmurare nunquam cessant. Igitur, soror charissima, necessarium est valde nobis consilium Pauli apostoli dicentis: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, 864 in deserto videlicet, et perierunt ab exterminatore. Igitur periculosum est nobis murmurare, ne forte pereamus ab exterminatore in monasterio, sicut illi perierunt in deserto. Linguas 1269A ergo nostras a murmuratione custodiamus, ne (quod absit) sicut illi perierunt in hoc saeculo, nos pereamus in futuro. Non ergo murmuremus, ne forte sicut illi perierunt in hac vita, nos pereamus in futura. Caveamus ab omni murmuratione, ne forte quod illi passi sunt in corporibus, nos patiamur in animabus.

114. Iterum Apostolus consulendo nobis loquitur, dicens: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 10, 9). Christum tentat, qui pro cibo vel potu, sive pro vestimento murmurat: sicut scriptum est de eodem populo, Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis (Psal. LXXVII, 18) et iterum, Et murmuraverunt in tabernaculis suis, et non 1269B exaudierunt vocem Domini (Psal. CV, 25). Christum tentat, qui in monasterio superflua requirendo murmurat. Contra Christum facit, qui in monasterio plus quam oportet, requirit. In Christum peccat, qui in monasterio res terrenas et transitorias requirendo, praepositos suos scandalizat. Et a serpentibus perierunt (Judith. VIII, 25). Quare a serpentibus perierunt, nisi quia serpens venenosus est, et omnis qui murmurat, venenum diaboli habet in lingua? Unde Jacobus apostolus: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jacobi III, 8). Cavendum est ergo nobis a murmuratione, ne mortifero et diabolico veneno pereamus. Soror dilecta mihi in Christo, audi quid Dominus noster Jesus Christus dicit in Evangelio: Dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid 1269C manducetis, neque corpori vestro quid induamini (Matth. VI, 31). Ac si apertius dicat: Deus qui dedit vobis animam, dabit et escam; et qui dedit corpus, dabit vestimentum. Et adjecit, Respicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque colligunt, neque congregant in horrea, neque in cellaria, et Deus pascit illa: id est Si Deus gubernat aves quae hodie sunt, et cras non erunt, quarum anima est mortalis; dabit servis et ancillis suis cibum et vestimentum, quorum anima est immortalis, et quibus regnum coelorum promittitur? Et iterum, Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent: id est non texunt neque filant; et Deus sic vestit illa: quanto magis vestiet servos suos et ancillas suas? 1269D Non occidet Deus animas servorum suorum fame, aut siti, aut nuditate. Et adjecit: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Ac si diceret: Servite Domino in timore, cantate, et exsultate ei die ac nocte cum tremore, et ipse dabit vobis in hac vita et in futura omnia necessaria: inquirentes Dominum non minuentur omni bono (Psal. XXXIII, 11). Soror charissima, Deus qui te eduxit de domo patris tui, si in servitio ejus perseveraveris, dabit tibi in bono petitiones cordis tui. Amen.

XLVIII. — De proprio.

115. Soror charissima, peculiare quod habetur apud servos Dei, pro magno crimine nunquam inveniatur in te. Omnia quae in monasterio sunt, omnibus 1270A sunt communia: ergo si ancilla Dei aliquid habet absconsum vel proprium, quod a caeteris ancillis Dei ignoratur, furtum est, peccatum furti est. Quare? Quia omnia habet in communi cum caeteris ancillis Dei, et quasi proprium sibi aliquid abscondit. Furtive aliquid habere non commune cum caeteris ancillis Dei, et quasi proprium sibi aliquid abscondere, hoc furtum est: haec manifesta fraus est. Hoc grande peccatum est, hoc est iter inferni, per hanc viam latrones descenderunt in infernum. Sic enim ait Paulus apostolus: Neque latrones, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Ancilla Dei quae semetipsam separat a communione monasterii, aliquid quasi proprium abscondendo, consequens est ut separetur a consortio coelestis vitae. Multi ad communem 1270B societatem monasterii veniunt: sed, quod sine gravi gemitu dicere non possumus, non omnes in eo secundum Evangelium vivunt. In monasterio sunt sancti Apostoli Jesu Christi: est etiam ibi Judas Scarioth traditor Domini. Est ibi Ananias cum sua uxore Sapphira. Est etiam ibi Giezi discipulus Elisaei. 865 Qui itaque propter Deum omnia quae habent in hoc mundo, ad imitationem Apostolorum derelinquunt causa solius aeternae vitae, cum eisdem Apostolis laetabuntur et remunerabuntur in aeterna beatitudine. Qui autem postquam ad conversionem monasterii venit, de rebus monasterii facere fraudem praesumit, Judas est, et poenam Judae sustinebit in inferno: quia de hoc quod commune est, facere fraudem praesumit, cum proprium facit. Qui ergo de 1270C saeculari vita ad servitium Dei convertuntur, si de his quae in saeculo habuerunt, unam partem sibi reservant, alteram vero secum monasterio tradunt, cum Anania et Sapphira sententiam maledictionis merentur: qui autem de saeculo ad monasterium venit, si quod in domo sua habere non potuit, illud in monasterio habere voluerit, vel requisierit, sine dubitatione lepra Giezi adhaerebit ei; et lepram quam Giezi sustinuit in corpore, iste sustinebit in anima.

116. Honesta soror, sicut superius dixi tibi, magna est differentia inter eos qui in monasterio vivunt, ab illis qui in monasterio more Apostolorum vivunt. His qui ex his quae in hoc saeculo habuerunt, vel habent in monasterio, nihil abscondunt, convenit illud 1270D Psalmistae, Mihi autem adhaerere Deo bonum est, et ponere in Deo spem meam (Psal. LXXII, 28), et illud: Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Illis qui sicut Judas Scarioth proprium retinent, vel de rebus monasterii abscondunt, convenit illud: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, animae eorum in malis tabescebant? (Psal. CVI, 26.) Illis vero cui cum Anania et Sapphira ex his quae in saeculo habuerunt, unam partem monasterio tradunt, alteram vero sibi in proprium retinent, convenit illud: Qni confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Etiam illis qui sicut Giezi ea quae non poterant habere in saeculo, requirunt in 1271A monasterio, convenit illud: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI, 9). Tu ergo, soror venerabilis, nihil celes, nihil abscondas; nihil apud te absconsum reponas, in abscondito nihil retineas, apud te nihil remaneat absconsum. Quidquid habes, habeto cum licentia: si quid habes, habeto cum benedictione; sine licentia abbatissae vel Priorissae nihil habeas, sine benedictione nihil accipias, sine licentia nil tribuas. Honesta virgo, jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LI, 9).

XLIX. — De oratione.

117. Charissima soror, audi quae dico. Ante tempus orare, est providentia. In tempore constituto 1271B orare, est obedientia. Tempus orandi praeterire, est negligentia. Tanto crebrior debet esse oratio, quanto est utilior. Dominus dicit in Evangelio: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI, 22). Et Paulus apostolus: Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Et Jacobus: Multum valet deprecatio justi assidua (Jacobi V, 16). Soror venerabilis, ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum (Eccli. XVIII, 23). In oratione praepara te, et ostende conscientiam cordis tui, ut ampliorem gratiam consequaris a Deo tuo. Tunc veraciter oras, quando aliud in corde non cogitas. Citius ad precem judex flectitur, si peccator a pravitate sua corrigatur. 1271C Oratio cordis est, non labiorum. Melius est cum silentio cordis orare, quam solis verbis sine intentione mentis. Pura est oratio, quando in suo tempore superfluae cogitationes non conturbant. Longe quippe est a Deo animus, qui in oratione cogitationibus saeculi est occupatus. Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quisque possit quod postulat: nempe si adhuc homo mala committit, aut si peccanti in se ex toto corde non dimittit. Mens nostra coelestis est; et tunc Deum in oratione bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus impeditur. Quando quisque orat, Spiritum sanctum ad se vocat: sed postquam venerit, confestim omnia tentamenta daemoniorum, quae se mentibus hominum immergunt, praesentiam ejus 1271D ferre non sustinentes effugiunt. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus (Luc. VI, 28). Alioquin juxta Domini sententiam peccat, qui pro inimicis suis non orat. Sicut nullum proficit in vulnere 866 medicamentum, si adhuc in eo est ferrum, ita nihil proficit oratio illius, qui odium habet in corde. Culpabiliter expandit manus ad Deum, qui facta sua orando jactanter manifestat, sicut Pharisaeus in templo jactanter orabat, et magis laudabat semetipsum de bonis operibus, quam Deum (Luc. XVIII).

118. Soror dilecta, ora cum lacrymis indesinenter. Ora jugiter, precare Deum diebus ac noctibus. Oratio sit sine cessatione, oratio sit frequens, orationis sint arma assidua, oratio de ore tuo non cadat, 1272A insiste orationi, frequenter incumbe orationi. Geme semper et plange: surge in nocte ad precem; vigila et ora, pernocta in oratione et prece, incumbe nocturnis vigiliis. Ad modicum clausis oculis, rursus ora. Oratio frequens diaboli jacula submovet oratio quotidiana diaboli tela exsuperat. Oratio est prima virtus adversus tentationum incursus: oratio superat tentamenta inimicorum; vincit daemones, superat immundos spiritus. Per orationem vincuntur daemonia: oratio daemoniis omnibus malis praevalet. Honesta virgo, sit oratio tua pura. Moneo te, charissima, ut ores pro bonis hominibus, ut in bonis perseverent. Rogo etiam te, ut ores pro malis hominibus, ut de malo ad bonum convertantur. Ora pro amicis tuis, ora et pro tuis inimicis. Ora etiam 1272B pro omnibus fidelibus vivis et defunctis. Dirigatur oratio tua sicut incensum in conspectu Dei (Psal. CXL, 2).

L. — De lectione.

119. Per orationem mundamur a peccatis; per lectionem docemur quid faciamus. Utrumque bonum est, si licet. Si vero non licet, melius est orare, quam legere: nam cum oramus, cum Deo loquimur; cum legimus, Deus nobiscum loquitur. Soror charissima, si vis cum Deo semper esse, semper ora, et semper lege. Valde nobis est necessaria lectio divina. Nam per lectionem discimus quid facere, quid cavere, quo tendere debeamus. Unde dicitur: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen 1272C semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Per lectionem sensus et intellectus augentur. Lectio nos ad orationem instruit et ad operationem, lectio nos informat ad activam et contemplativam vitam: ideo dicitur in Psalmis, Beatus vir qui in lege Domini meditabitur die ac nocte. Lectio et oratio sunt arma quibus diabolus expugnatur; haec sunt instrumenta quibus aeterna beatitudo acquiritur. Per orationem et lectionem vitia destruuntur, et virtutes in anima nutriuntur. Ancilla Dei semper debet orare, et legere. Unde legitur in Psalmis: Tunc non confundar, cum perspexero in mandatis tuis. Igitur, dilecta mihi soror in Christo, insiste orationi frequenter, persevera in meditatione Scripturarum, in lege Dei esto assidua, habeto studium in divinis legibus, 1272D usus legendi sit tibi frequens, lectio sit tibi quotidiana legis meditatio. Lectio, demit errorem vitae, subtrahit hominem a vanitate mundi. Per lectionem sensus et intellectus crescunt: lectio enim docet quid facias, discernit quid caveas, ostendit quo tendas. Multum proficis cum legis, tamen si facias ea quae legis. Soror venerabilis, adaperiat Deus cor tuum in lege sua, et in praeceptis suis.

LI. — De operatione.

120. Jeremias propheta dicit: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Thren. III, 41). Qui orat et laborat, cor levat ad Deum cum manibus. Qui vero orat, et non laborat, cor levat ad Deum, et non manus. Qui autem laborat, et non orat, manus levat ad Deum, et non cor. Igitur, soror charissima, 1273A necesse est nobis cor in oratione ad Deum levare, et manus cum operatione ad Deum extendere. Quare? Ne de negligentia mandatorum reprehendamur, dum salutem quaerimus obtinere sola oratione, aut sola operatione. Unde Paulus apostolus: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III, 10). Ancilla Christi debet semper orare, legere, et operari, ne forte spiritus fornicationis decipiat otiosam mentem. Delectatio carnis per laborem vincitur. Soror charissima, divide tibi spatium diei in tres partes: in prima, ora; in secunda, lege; in tertia parte labora. Rex Salomon per otium semetipsum involvit in multis 867 fornicationibus, et per cupiditatem fornicationis adoravit idola. Soror venerabilis, haec tria sunt tibi necessaria valde; 1273B scilicet oratio, lectio, et operatio. Oratione mundamur, lectione instruimur, operatione beatificamur; sicut dicit Spiritus sanctus in Psalmo: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2). Si aliquando a lectione cessaveris, operari debes, ut nunquam sis otiosa, quia otium inimicum est animae. Diabolus cito decipit eum quem otiosum invenit: diabolus quotidie in claustra intrat, et si aliquem invenit otiosum, statim accusat. O sponsa Christi, vide ne cum diabolus claustra intraverit, et uniuscujusque facta scrutatus fuerit, aliquid inveniat unde te accusare possit. Hac de causa moneo, soror mihi in Christo dilecta, ut per amorem Jesu Christi nunquam sis otiosa.

1273C 121. Rogo ut amorem Christi ostendas sociabus tuis non solum verbis, sed et operibus bonis. Tunc vere Deum diligis, si pro amore illius bona quae potes operaris. Unaquaeque sancta anima debet in se monstrare amorem Dei et verbis sanctis, et actionibus. Unde in Canticis canticorum sponsus, scilicet Christus, sponsam id est, sanctam animam ornat, dicens: Pone me ut signaculum super cor tuum, et super brachium tuum (Cantic. VIII, 6). In corde sunt cogitationes, et in brachiis operationes. Ergo super cor et super brachium sponsae dilectus in signaculum ponitur, quia in sancta anima quantum ab ea diligatur, et voluntate et actione designatur, qui amor Dei nunquam est otiosus. Si vero est amor, 1273D magna operatur: si vero non operatur, non est amor. Rogo igitur te, venerabilis virgo, ut Deum perfecte diligas, et ut pro amore illius nunquam otiosa sedeas. Si vere Deum diligis, nulla hora otiosa eris: si Deum in veritate amas, pro amore illius otium recusas: si ex toto corde diligis Deum, omni tempore contemnis otium. Qui Deum tota mente diligit, propter Deum otium postponit. Regnum Dei non dabitur otiosis, sed in servitio Dei studiosis: regnum Dei non dabitur vagantibus, sed pro Deo digne laborantibus: qui in bonis operibus sunt pigri et tepidi, non habebunt locum in regno Dei. Luxuria cito decipit homines otio deditos, luxuria cito decipit hominem otiosum et vagantem, luxuria gravius urit quem otiosum invenit. Libido cedit rebus, 1274A luxuria cedit operibus, luxuria cedit industriae et labori; homo per laborem saepe vincit libidinem: corpus enim labore fatigatum minus delectatur flagitio. Quapropter, amabilis in Christo soror, praecave otium, non diligas otium; fatiga corpus labore, exerce opus bonum, quaere tibi opus utile, quo animi implicetur intentio. Opus bonum et intentio tua semper sit in Deo. Amen.

LII. — De psalmis et hymnis.

122. Soror charissima, cum in conspectu Dei cantas Psalmos et hymnos, hoc tracta in mente tua, quod cantas in voce, Mens tua cum voce concordet, concordet cum lingua: non aliud cogites, et aliud cantes. Si aliud cantes in mente, et aliud cantes in voce, perdis fructum laboris tui. Si corpus tuum 1274B stat in ecclesia, et foris vagatur mens tua, perdis mercedem tuam. Unde dicitur; Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8; Marc. VII, 16, et Isai. XXIX, 13). Sicut enim ait Apostolus, Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Cantabo ore, et corde. Bonum est ergo semper orare Deum mente. Bonum est etiam cum sono vocis et hymnis et Psalmis, et canticis spiritualibus glorificare Deum. Sicut orationibus juvamur, ita Psalmorum modulationibus delectamur. Usus cantandi consolatur tristia corda. Cantus in ecclesia mentes hominum laetificat, fastidiosos oblectat, pigros sollicitat, peccatores ad lamenta invitat: nam quamvis dura sint corda saecularium hominum, statim ut dulcedinem Psalmorum audierint, 1274C ad amorem pietatis convertuntur. Sunt multi qui suavitate Psalmorum compuncti peccata sua lugent. Oratio tantummodo in hac vita effunditur in remissionem peccatorum; Psalmorum autem decantatio significat perpetuam laudem Dei in aeterna gaudia, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Quicunque fideliter et intenta mente Psalmos decantat, quodammodo Angelis Dei sociatur. 868 Quomodo? Quia homo illum pro modulo suo laudat in terris, quem Angeli sine intermissione adorant et glorificant in coelis. Psalmorum decantatio aliquando commovet nos ad lacrymas, aliquando invitat nos ad orationem.

1274D 123. Psalmi faciunt nobis gratas esse vigilias noctis, dicentes: Exsultate, justi, in Domino, rectos decet collaudatio (Psal. XXXII, 1). Psalmi pronuntiant nobis horam diei primam cum exsultatione lucis, dicendo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Psalmi consecrant nobis horam diei tertiam cum dicunt: Et veniat super nos misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum (Psal. CXVIII, 41). Psalmi nos laetificant hora diei sexta in panis confractione. Psalmi ad horam diei nonam jejunia resolvunt, et nos satiant dulcedine ac suavitate spirituali. Psalmi nos Deo commendant hora diei vespertina, dicendo: Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium 1275A vespertinum (Psal. CXL, 2). Psalmi nos admonent ut benedicamus Domino ad completorium dicentes: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini (Psal. CXXXIII, 1). Soror mihi in Christo dilecta, firmiter retine in tua memoria quod in auribus Dei bene sonat cum sancta anima. Per dilectionem, et amorem, ac devotionem, Psalmos, hymnos, et cantica spiritualia Deo canta. Unde sponsus, scilicet Christus, in Canticis canticorum sponsam, id est Ecclesiam vel sanctam animam, admonet, dicens: Ostende mihi faciem tuam, sonet, vox tua in auribus meis; quia vox tua dulcis et facies tua decora (Cantic. II, 14). Tu, inquit, dilecta mea, quae jaces in lectulo dulcissimae contemplationis, in qua mihi in Psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus 1275B atque orationibus placere desideras, veni et ostende mihi faciem tuam, id est egredere a secreto cordis, et aliis pulchritudinem bonorum operum tuorum ad exemplum demonstra, ut cum illi viderint opera vestra bona, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Sonet vox tua in auribus meis. Vox scilicet praedicationis, vox divinae laudis, vox jubilationis, quae alios ad laudem et gloriam meam proficere faciat. Cantus Psalmorum oblectat aures audientium, et instruit animas fidelium ad bene vivendum. Vox cantantium sit una, et cum Angelis Dei, quos videre non possumus, verba laudis misceamus.

124. Servi Dei semper debent laudare nomen Dei, 1275C quod et aquae superiores insinuant, de quibus dicitur, Benedicite, aquae omnes quae super coelos sunt, Domino (Psal. CXLVIII, 4, 5); quia electi non tacebunt in perpetuum laudare nomen Domini. De aquis vero inferioribus dictum est, Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum (Gen. I, 9), quia reprobi per totum mundum modo dispersi congregabuntur in infernum cruciandi. Sine intermissione fideles debent referre laudes Deo, quia Deus delectatur in illis. Quod enim Deus delectetur in laudibus fidelium, testatur sponsus, scilicet Christus, qui in Canticis canticorum sponsae, id est sanctae animae, loquitur dicens: Quae habitas in hortis (Cantic. VIII, 13). In hortis habitat Ecclesia, vel quaelibet sancta anima, quae jam viriditate et spe bonorum operum 1275D est repleta. Quae ergo jam in hortis habitat, oportet ut sponsum suum vocem suam audire faciat, id est cantum bonae praedicationis, vel sanctae jubilationis: vel vocem divinae laudis emittat, in qua ille delectetur, quam desiderat, quam amici auscultant, videlicet omnes electi, qui verba vitae, scilicet lectiones, Psalmos, hymnos, et cantica spiritualia audire desiderant, ut ad coelestem patriam reviviscant. Igitur, soror reverendissima, sicut jam superius dixi, valde necessarium est tibi, ut in omni vita tua laudes omnipotentem Deum creatorem tuum, quoniam inde promittitur tibi venia, unde eum laudes. Lauda ergo eum in corde, lauda eum in voce; lauda eum in voce jubilationis, lauda etiam eum in secreto contemplationis; lauda eum in cubiculo mentis, in jubilatione 1276A vocis. Quamvis enim ad laudandum Deum peccatores et indigni simus, tamen cessare a laudibus non debemus, quia inde consequi veniam peccatorum credimus, unde Deum laudamus. Unde vox divina in Psalmis: Sacrificium laudis honorificabit me, inquit, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Ac si apertius diceret: In Psalmis 869 est iter laudis, quo ad aeternam laudem pervenire possis. Sed si ego illud tibi non ostendero, illud invenire non poteris. Propterea, charissima, quia iter nostrae salutis in manibus est Creatoris, moneo te ut laus Dei nunquam discedat ab ore tuo. Soror mihi in Christo amantissima, Deus est laus tua; ergo et tu laus illius esto, ita ut semper sit laus illius in ore. Amen.

LIII. — De activa et contemplativa vita.1276B

125. Vidit Jacob scalam stantem super terram, Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et cacumen illius coelos tangebat (Gen. XXVIII, 12). In hac scala sunt positi omnes ad vitam aeternam praedestinati: et omnis qui spectat ad regnum coelorum, in hac scala habet locum. Scala ista generalis est Ecclesia, quae ex parte adhuc militat in terris, et ex parte jam regnat in coelis. In hac scala sunt tres ordines hominum; scilicet saeculares, activi. et contemplativi. Saeculares sunt in minori gradu. Activi sunt in altiori loco. Contemplativi vero sunt in summo. Et de istis tribus ordinibus hominum quidam sunt in mola, quidam sunt in agro, quidam vero sunt in lecto. Mola est vita saecularis. 1276C Ager est animus hominis saeculi. In agro sunt praedicatores verbi Dei. In lecto est amor sponsi, scilicet Christi. Qui sunt in mola, terram circumeunt, qui terrena quaerunt et diligunt. Qui sunt in agro, terram colunt, qui seminant verbum Dei in auribus hominum. In lecto sunt qui despiciunt et contemnunt. Ad pedes hujus scalae sunt homines saeculi. In medio scalae sunt activi: in summitate hujus scalae sunt contemplativi, jam quasi in coelo positi, quia coelestia cogitant. Isti sunt Angeli Dei per scalam ascendentes, quia ascendunt per contemplationem ad Deum, et descendunt per compassionem ad proximum. Activa vita innocentia est bonorum operum: contemplativa vita est speculatio 1276D supernorum. Activa vita communis est multorum; contemplativa vero, paucorum. Activa vita terrenis rebus bene utitur: contemplativa vero saeculo renuntians, soli Deo vivere delectatur.

126. (Interrogatio.) Frater dilecte, rogo ut ostendas mihi differentias activae et contemplativae vitae. (Responsio.) Soror charissima, inter activam et contemplativam vitam maxima est differentia. Activa vita est panem esurienti dare, verbum sapientiae proximos docere, errantem corrigere, ad viam humilitatis superbientem reducere, discordantes ad concordiam revocare, infirmos visitare, mortuos sepelire, captivos et in carcere positos redimere, quae singulis quibuscunque expediat dispensare, necessaria unicuique providere. Soror mihi in Christo 1277A dilecta, ecce audisti opera activae vitae: nunc, si placet, audi virtutes vitae contemplativae. Contemplativa vita est charitatem Dei et proximi tota mente retinere, ab exteriori actione requiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere: ita ut jam nihil agere libeat, sed despectis omnibus curis saeculi, ad videndum faciem sui Creatoris animus inardescat; ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis optare hymnidicis Angelorum choris interesse, appetere admisceri coelestibus civibus, de aeterna incorruptione in conspectu Dei gaudere. Venerabilis soror, audisti activam vitam, audisti etiam contemplativam: nunc rogo, ut cum Maria Magdalena eligas meliorem partem, scilicet vitam contemplativam. Bona 1277B est vita activa, sed multo est melior contemplativa. Qui prius in hac vita proficit, ad contemplativam bene conscendit. Quicumque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem affectat concupiscentiam, a contemplatione prohibetur. Exemplum enim activae vitae et contemplativae de Jacob accipe, qui dum adamaret Rachelem, quae significat contemplativam vitam, data est ei Lia (Gen. XXIX), quae significat activam vitam. Activa vita in laboribus hujus mundi Deo servit, dum pauperes pascit, recipit, potat et vestit, visitat et consolatur, sepelit, et caetera opera misericordiae eis impendit. Et tamen Lia est fecunda in filiis, quia multi sunt activi, et pauci contemplativi. Rachel vero ovis vel videns principium interpretatur: quia contemplativi simplices et innocentes 1277C sunt sicut oves, et ab omni 870 tumultu saeculi alieni; ut soli divinae contemplationi adhaerentes videant illum qui ait, Ego sum principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25).

127. Rachel duos filios habet (Gen. XXXV), quia duo sunt genera contemplativorum. Alii namque vivunt in commune in monasteriis; alii vero sunt solitarii, et ab omnibus separati. Sed beatior et perfectior contemplativa vita, quam activa. Sicut aquila defigit oculos in radios solis, nec deflectit, nisi quando vult corpus suum reficere cibis: ita et sancti aliquando a contemplatione ad activam vitam revertuntur; considerantes illa sublimia sic esse utilia, ut tamen ista humilia paululum nostrae indigentiae 1277D sint necessaria. Unde in Canticis canticorum sponsus, scilicet Christus, sponsam, id est sanctam animam contemplationi deditam, hortatur, dicens: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni (Cantic. II, 13): ac si apertius diceret: Surge, propera, amica mea per dilectionem et fidem: columba mea per innocentiam et simplicitatem; formosa mea per virtutem et castitatem: surge de illo dulcissimo stratu tuo, hoc est, de quiete contemplationis, in qua mihi soli complacere desideras in Psalmis, hymnis, orationibus et canticis spiritualibus: festina ergo, et veni, id est egredere ad utilitatem proximorum; ut illos etiam per officium praedicationis, et per exempla bonorum operum imitatores tui facias, et ad salutem animarum suarum 1278A perducas. Visio animalium in Ezechiele, quae ibant et non revertebantur; pertinet ad perseverantiam activae vitae. Et iterum animalia quae ibant et revertebantur, pertinent ad mensuram contemplativae vitae, in qua dum quisque intenderit, sua reverberatus infirmitate statim descendit; atque iterum renovata mentis acie, ad ea unde descenderat rursus ascendit (Ezec. X): quod fieri in activa vita non potest; de qua si quisquam vel ad modicum descenderit, statim inquinationibus vitiorum involvitur.

128. Saepe mens de terra ad coelum erigitur, et iterum gravata infirmitate carnis, de coelo ad terram descendit. Multos saeculares homines visitat Deus, et per suam gratiam elevat ad altitudinem contemplationis: et multos comtemplativos justo 1278B atque occulto judicio suo Deus in terrenis actibus lapsos derelinquit. Sicut sepultus in monumento cessat ab omni terreno negotio, ita homo contemplativus cessat ab omni terreno opere vel ministerio: et sicut homines ab activa vita ascendentes sepeliuntur in quiete contemplationis; ita a saeculari vita recedentes activa vita suscipit in se quasi sepeliendos. Ac per hoc sicut activa vita est sepulcrum saecularis vitae; ita contemplativa vita est monumentum activae vitae. Viri sancti sicut aliquando egrediuntur a secreto contemplationis ad activam vitam; ita rursus ab activa vita revertuntur ad secretum intimae contemplationis: ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad ejus gloriam 1278C operentur. Sicut Deus vult ut aliquando contemplativi egrediantur ad activam vitam, ut aliis proficiant; ita aliquando vult, ut nemo eos inquietet, sed ut quiescant in secreto contemplationis suavissimae: quod bene in Canticis canticorum sponsus insinuat, cum filias Jerusalem ne sponsam evigilare faciant adjurat, dicens: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Cantic. II, 7). Hoc est: Ne suscitetis neque evigilare faciatis animam divinae contemplationi debitam, orationibus et lectionibus divinis occupatam; et ne eam ad exteriora opera inquietare velitis, donec ipsa velit: hoc est, donec expleto contemplationis tempore, admonente corporis fragilitate, velit ipsa suscitari 1278D a somno internae quietis, et intimae dulcedinis.

129. Sed tamen in hac mortali vita nemo potest perfecte contemplari Deum. Unde Joannes in Apocalypsi dicit: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). Coelum quippe est anima justi, sicut Dominus per prophetam dicit: Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1). Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo, id est in anima; quia strepitus terrenarum rerum atque operationum cessat in cogitatione. Sed quia contemplativa vita in hoc mundo non potest esse perfecta, nequaquam hora 871 integra factum silentium dicitur in coelo, sed quasi media hora. Qui perfecte vitam contemplativam vult tenere, debet ab 1279A omni terreno opere cessare. Unde in eisdem Canticis sponsa de se dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cantic. V, 2). Ac si aperte mens sancta loqueretur dicens: Dum a mundanis tumultibus exterius dormio, in interiori cogitatione quae sunt coelestia atque spiritualia penso. Etiam arca Noe, quae bicamerata (Gen. VI) dicitur, significat activos et contemplativos; quorum activi deorsum stant, contemplativi vero stant sursum. Quod etiam arca dicitur tricamerata, significat tres ordines in sancta Ecclesia; scilicet conjugatorum, continentium, atque virginum. De hac contemplativa vita dicit Dominus in Evangelio: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Et de Maria Magdalena 1279B ait: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Vita contemplativa non auferetur in hoc saeculo, neque in futuro. Activa vita auferetur ab homine in futuro saeculo, activa vita in hoc saeculo habet finem: contemplativa vero non, quia semper perseverat. Activa vita in hoc saeculo deficiet; contemplativa vero in hoc saeculo incipit, sed in coelo perficitur. Honesta virgo, moneo te, ut propter Deum despicias praesens saeculum; propter Deum ab omnibus curis saeculi te suspende. Sine impedimento saeculi Deo servire stude. Nulla cura saeculi subtrahat te a timore Dei. Nulla sollicitudo rerum te subtrahat ab intentione Dei: abjice a te quidquid potest impedire bonum propositum. Toto animo odi 1279C et damna quod diligit mundus, esto mortua mundo, et mundus tibi: tanquam mortua ab amore praesentis vitae te separa, tanquam mortua mundi gloriam non concupiscas. Soror mihi amabilis in Christo, sicut sepulta in monumento, non habeas curam de saeculo: tanquam defuncta in sepulcro, ab omni terreno te priva negotio. Soror mihi in Christo amabilis, contemne vivens, quae post mortem habere non poteris. Si haec ita feceris, post mortem tuam vitam aeternam habebis.

LIX. — De curiositate.

130. Soror charissima, moneo te, ut de die in diem studeas proficere in bonis operibus, et ut non consideres mala quae alii faciunt, sed considera bona quae tu facere debes. Unde quidam sapiens ait: In 1279D supervacuis rebus noli scrutari multipliciter (Eccli. III, 24). Non est tibi necesse ea cognoscere quae ab humanis sensibus sunt remota. Dignum est valde ut mentes hominum desinat judicare, qui aliena corda nescit perfecte cognoscere. Quare? Quia incerta nos judicamus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Dignum est etiam ut desinat peccare, qui alienam vitam vult reprehendere. Stulti homines dum alienos errores volunt reprehendere, demonstrant suos. Tamdiu homo ignorat peccata sua quae debuerat flere et cognoscere, quamdiu aliena vitia exquirit curiose: sed cum homo ad semetipsum revertitur, et sese bene considerat, non exquirit quod in aliis reprehendat, 1280A quia in semetipso multa reperit quae lugeat. Qui semetipsum bene considerat, in semetipso invenit multa quae plangat. Unde beatus Gregorius: «Nos tanto minus debemus aliena corda reprehendere, quanto scimus visu nostro non posse alienae cogitationis tenebras illustrare.» Etiam beatus Isidorus ait: «Facilius reprehendimus vitia uniuscujusque hominis, quam virtutes intendimus: nec quid boni quisque fecerit agnoscere cupimus, sed quid male egerit perscrutamur.»

131. Igitur, soror mihi in Christo dilecta, moneo te, ut amplius reprehendas tua vitia quam aliena. Prius vide tua propria quam aliena delicta. De tua correctione esto sollicita; de tua salute esto attenta; de tua emendatione esto provida: quod ad te non 1280B pertinet, noli quaerere; nunquam desideres cognoscere, quod inter se loquuntur homines. Noli quaerere quid quisque dicat vel faciat. Cave curiositatem, omitte curas alienae vitae: nulla curiositas animum tuum decipiat, nulla concupiscentia detestandae curiositatis te subrepat, ne tu oblita tuorum 872 morum alienos perquiras. Christi sponsa, tanta cura corrige tua vitia, quanto studio reprehendis aliena: nulla tibi sit cura sciendi latentia. Cave inquirere ea quae non debes scire: praetermitte quasi secretum quod Scripturae sanctae auctoritate non didicisti: nihil ultra quaeras quam scriptum est: nihil amplius perquiras, quam divinae Litterae demonstrant. Scire nunquam desideres quod scire non debes. Soror venerabilis, scito pro 1280C certo quia curiositas periculosa praesumptio est; curiositas damnosa peritia est: ad haeresim provocat, in fabulas sacrilegas praecipitat mentem; in causis obscuris reddit audaces, in rebus ignaris facit homines praecipites. Soror amantissima, cum omni studio vitam tuam emenda, ut post hanc vitam merearis pervenire ad aeterna gaudia. Amen.

LV. — De vigilantia.

132. Dilecta soror, audi Dominum Jesum Christum in Evangelio dicentem, Vigilate, quia nescitis quando Dominus venturus est (Matth. XXIV, 42): et iterum, Omnibus dico, vigilate (Mar. XIII, 37). Et Petrus apostolus: Estote prudentes, et vigilate in orationibus (I Petr. IV, 7). Cum homines dixerint, 1280D Pax est, et securitas; tunc repentinus veniet super eos interitus (I Thess. V, 3). Et Salomon ait: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Quare? Quia omnia in futurum reservantur incerta (Eccl. IX, 1, 2). Soror in Christo dilecta, ideo Dominus celavit nobis tempus sui adventus, ut nos longa exspectatione incerti, semper credamus judicem verum esse venturum, quia quando venturus sit, ignoramus. Verba sunt beati Gregorii: «Laetitia praesentis vitae ita est agenda, ut amaritudo sequentis judicii nunquam recedat a memoria. Saepe diabolus decipit hominem ad peccandum, et cum de ruina conspicit eum afflictum, iterum per securitatem decipit eum.» Igitur, soror dilecta mihi 1281A in Christo, semper necesse est ut cum bona agimus, mala quae fecimus, ad memoriam reducamus; ut dum culpam certe cognoscimus, nunquam de bono opere incauti laetemur. Ideo Dominus voluit nobis horam ultimam esse incognitam, ut semper simus suspensi: ut dum illam videre non possumus, quotidie nos ad illam praeparemus. Etiam in hac vita ne simus securi, beatus Isidorus non admonet, dicens: «Neque justus de sua justitia confidat, neque peccator de misericordia Dei desperet quidquam; sed pariter habeant in corde spem et metum: sic speret Dei misericordiam, ut semper timeat ejus justitiam.» Quamvis conversatio sanctorum sit probabilis, tamen incertum est hominibus ad quem finem sunt destinati. Ideo nunquam homo debet 1281B esse sine metu, quia satisfactio poenitentiae divino tantum judicio pensatur, non humano. Unde ait Caesarius: «Quanto sumus securi de praeteritis, tanto debemus esse solliciti de futuris.» Venerabilis soror, firmiter tene quia omnis vita sapientis hominis meditatio est mortis.

133. Igitur, soror in Christo mihi amabilis, si omni hora ad Deum vigilaveris, sapiens eris. Si quotidie mentem tuam ad Deum levaveris, et diem mortis tuae ad memoriam reduxeris, beata eris, secundum illud quod quidam Sapiens ait: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Hac de causa moneo, virgo honesta, ut semper sis pavida, semperque suspensa: semper esto sollicita, et contra 1281C diaboli tentationes astuta: semper vigila, et contra antiquum hostem incessanter pugna: diebus ac noctibus ora cum omni vigilantia, et contra insidias diaboli viriliter dimica: in omni vita tua esto provida, et contra versutias inimici, et cum omni sollicitudine decerta. Etiam audi, honesta virgo, ea quae Jesus Christus sponsus tuus dicit in Evangelio: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Luc. XII, 43). Ergo si ad eumdem Dominum nostrum Jesum Christum vigilaveris tota mente, inter beatos computaberis in aeterna beatitudine. Beata eris, si cum omni devotione oculos mentis ad verum lumen, quod Deus est, levaveris. Vere beata eris, si ad Deum cum omni instantia vigilaveris, quia promisit Deus coronam vigilantibus. 1281D Unde in Canticis canticorum de oculis sponsi dicitur: Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima (Cant. V, 12). Oculi sponsi, sancti viri sunt, qui 873 sicut columbae in simplicitate vivunt, et aliis suis praedicationibus atque exemplis viam salutis ostendunt. Super rivulos aquarum esse perhibentur, quia semper in refectione sanctarum Scripturarum conversantur: qui lacte sunt loti, quia per gratiam Dei in Baptismo a peccatis suis sunt mundati. Quid per fluenta plenissima juxta quae sedent intelligimus, nisi sacrae Scripturae profunda et arcana dicta, quibus nos reficimus, dum ea legendo vel audiendo haurimus? Nam, sicut juxta fluenta aquarum columbae residere solent, ut umbram volantium 1282A desuper avium in aqua videant, et per eam irruentium in se ungues rapaces effugiant: sic sancti viri in Scriptura sancta fraudes daemonum prospiciunt, et ex descriptione quam vident, quasi ex umbra inimicum cognoscunt, et ejus deceptiones fugiunt. Sic et tu, soror honestissima, in meditationibus sanctarum Scripturarum esto assidua, quia in eis poteris cognoscere qualiter hostium insidias valeas declinare. Honesta virgo, iterum te moneo, ut te consiliis sanctae Scripturae ex toto committas; videlicet ut nihil aliud facias, nisi quod ex responso Scripturarum audieris, quia ibi invenies qualiter fraudes daemonum fugias. Moneo etiam te, ut metu rapacium avium, id est, daemonum, super fluenta sanctarum Scripturarum sedeas, ne tu improvisa 1282B (quod absit) inimicis tuis praeda fias. Rogo ut super rivulos sanctarum Scripturarum indesinenter vigiles, et ut cum summo studio deceptiones inimicorum vites.

134. Heu insipientes, quare non cognoscimus vel intelligimus quia in conspectu Domini cogitationes nostrae, antequam ad actum procedant, manifestae sunt et apertae? Dicit enim Psalmista: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10). Igitur, soror amantissima, cogitemus nos in conspectu Dei semper astare, et cognoscamus quia terra et cinis sumus. Ecce Deus noster terribilis, retribuens unicuique secundum opera sua, in proximo est, non tardabit: ipse veniet, et salvos nos faciet. Vigilemus 1282C ergo cum omni perseverantia et devotione, ut cum venerit et pulsaverit, non inveniat nos dormientes, sed vigilantes in suis laudibus, et in suo amore atque in suo sancto servitio (Matth. XXIV, 42-51). Curramus ergo dum lucem habemus, ne tenebrae nos comprehendant (Joan. XII, 35). Sic enim ait Sapientia Dei in Proverbiis: Beatus qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino (Prov. VIII, 34, 35). Virgo Christi, ideo te moneo, ut cum omni studio vigiles ad Deum, ut in die necessitatis tuae possis eum habere propitium. Igitur, honesta virgo, nullus casus te inveniat imparatam, nullus sit casus quem non praeveniat meditatio tua; propone ante oculos tuos 1282D nihil esse quod accidere non possit. Commemorare semper futuras miserias, in prosperis meditare quo pacto adversaberis. Semper cogita in mente ne aliquid contrarii accidat. Sapientis hominis est praevidere jacturam periculi. Omnia meditata leviori eventu accidunt. Exspectata mala tolerabiliter feruntur; prospecta res admittitur, cum acciderit. Advenientes impetus praemeditatio frangit, praecogitatio attenuat futuras molestias, praevisio lenit adventum malorum; inopinatum malum fortiter ferit. Gravia sunt quae cogitata non fuerant. Acerba existunt, in quibus improvisi incurrimus. Improvisa mala graviter feriunt. Repentinum malum cito frangit: quod provisum non est, vehementer affligit. Subita maris tempestas terrorem suscitat: improvisus hostis male 1283A perturbat. Omnia repentina graviora sunt; quae repente accidunt, gravius occurrunt. Igitur, soror mihi in Christo dilectissima, et ad bona, et mala cor tuum praepara. In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccl. XI, 27). Esto pervigil sensu, ne vanis cogitationibus polluaris. Ama scientiam Scripturarum, et contemne vitia carnis. Soror charissima, si ex toto corde tuo ad Deum vigilaveris, et in omni vita tua cum omni devotione servieris, absque ulla dubitatione cum eo in coelesti curia regnabis. Amen.

874 LVI. — De prudentia

135. Soror charissima, audi Dominum Jesum Christum in Evangelio dicentem: Estote prudentes 1283B sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Et Salomon ait: Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos (Prov. XI, 3). Via simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum (Prov. X, 29). Justitia simplicis diriget animam ejus, et in impietate sua corruet impius (Prov. XI, 5). Innocens credit omni verbo (ibid. XIV, 13). Qui autem decipit justos in via mala, et interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus (Prov. XXVIII, 10). Viri sanguinum oderunt hominem simplicem, justi autem quaerunt salutem illius (Prov. XXIX, 10). Sancta rusticitas sibi soli prodest, et quantum aedificat Ecclesia Christi merito vitae, tantum destruit, si his qui veritatem destruunt non resistit. Et beatus Hieronymus ait: 1283C «In servis et in ancillis Dei non est quaerendus cultus corporis, sed simplicitas mentis.» Nec simplex, nec rusticus ideo secundum se existimet sanctitatem in sua lingua, sed tantummodo in pura et simplici conscientia. Ex duobus imperfectis multo est melius habere rusticitatem sanctam, quam eloquentiam peccatricem. Magis veneranda est sancta rusticitas, quam verbosa loquacitas. Soror in Christo dilecta, si nostra intentio est simplex apud Deum, in judicio ejus nostra operatio tenebrosa non erit. Qui casti esse per justitiam nesciunt, nequaquam esse innocentes per simplicitatem possunt. Sanctorum electorum Ecclesia vias rectitudinis et simplicitatis suae timore inchoat sed charitate consummat. Deus enim non solum verborum, 1283D sed et cordis inspector est, et diligit eos qui in simplicitate cordis serviunt ei. Unde sponsus in Canticis canticorum loquitur, dicens: Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae (Cantic. VI, 8). Mater nostra est regeneratrix gratia Dei, apud quam una columba eligitur, quia illos solos colligit, qui in simplicitate permanent, et ab unitate non dividuntur. Multi quippe fideles dum ad ipsum intendunt, dum uno desiderio Christi se invicem nutriunt, dum habentes cor unum et animam unam se in charitate conjungunt, ex multis membris unum corpus efficiunt, in quo omnes in simplicitate unitatis viventes una columba existunt. Ea quae apud homines despecta 1284A sunt, et in contemptu habentur, in magna gloria sunt apud Deum.

136. Igitur, venerabilis soror, omnipotentem Deum deprecemur, ut mittat nobis Spiritum sanctum de coelis, qui nobis faciat habere simplicitatem columbae, et prudentiam serpentis, ut simus in malitia simplices, et in bonis operibus prudentes. Serpens enim astutum est animal, ut de aspide legitur, quae videns incantatorem venientem, affigit aurem unam terrae, et aliam cauda obturat, ne incantatoris vocem audiat. Unde propheta de his qui crudeles et prudentes sunt in malo, dicit: Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdoe, et obturantis aures suas, ut non exaudiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter 1284B (Psal. LVII, 5, 6). Imitare ergo et tu, soror amabilis, hunc serpentem in hac parte, videlicet ut aures tuas claudas, ne mala verba audias. Honesta virgo, deprecare Deum, et oleum peccatoris non impinguet caput tuum (Psal. CXI, 5). Oleum peccatoris, laus est adulatoris. Serpens obturat aurem suam ne audiat incantatorem: et tu claude aurem similiter, ut non audias detrahentem. Prudens et aspis ne verbum mortis audiat, ut moriatur: ergo et tu esto prudens, ne verba mala per aures tuas intrent ad animam tuam, et moriaris. Igitur, sponsa Christi, nec prudentia serpentis sine simplicitate columbae, nec simplicitas columbae sine prudentia serpentis debet esse in te: quatenus columbae simplicitatem astutia serpentis, ut mala caveat, sollicitet: 1284C et prudentiam serpentis simplicitas columbae, ut bona faciat, temperet.

137. Soror amantissima mihi in Christo etiam columba septem virtutes habet (ut legimus) in se, quas tu per gratiam sancti Spiritus poteris habere in te. 1 Columba saepe super rivulos aquarum sedet, ut viso accipitre veniente se in undas immergat, et evadat: 2 in tritico meliora grana eligit: 3 saepe alienos pullos nutrit: 4 rostro 875 non percutit: 5 non habet fel: 6 nidum facit in fenestris murorum: 7 gemitum habet pro cantu. Deprecare ergo Deum, honesta virgo, cum summo studio, ut det tibi has virtutes columbae; scilicet ut super rivulos sanctarum Scripturarum sedeas, et admonitione earum incursum diaboli evadas. In sacra Scriptura 1284D meliores elige sententias, ex quibus te reficias. Nutri alienos pullos, id est, homines prius a Deo alienos, tuis verbis atque exemplis ad Deum converte. Rostro non percutias; id est, proximo tuo malum non facias, nec malum dicas. Non habeas fel; id est, non habeas in te iracundiam. In fenestris petrarum fac nidum tuum, id est, spem tuam. Gemitum habe pro cantu; videlicet ut sicut homines saeculares gaudent cantilenis saeculi, ita tu gaudeas in gemitu et tristitia spirituali. Igitur, soror venerabilis, sicut superius dixi tibi, oportet te pariter intelligere et cavere insidias inimici cum omni sollicitudine. Sic te oportet per innocentiam vitae esse prudentem. Ille qui non miscet prudentiam 1285A simplicitati, secundum quod ait propheta, columba est seducta, non habens cor (Osee VII, 11). Sed ideo est columba, quia simplex: ideo autem, non habet cor, quia non habet prudentiam. Iterum, soror charissima, te moneo, ut in corde tuo praepares dignum habitaculum Christo, quatenus ipse veniens cum Patre et Spiritu sancto dignetur apud te mansionem sibi facere in domicilio tui pectoris. Amen.

LVII. — De fuga mulierum saecularium.

138. Charissima soror, fuge societatem saecularium mulierum. Saeculares feminae, quae tecum non habent unam professionem, non accedant ad tuam societatem, quia quod amant hae, tibi praedicant. Ecce quod diligunt, tibi dicunt: ideo debes vitare societatem saecularium feminarum, quia saeculum 1285B diligunt, et de saecularibus loquuntur; terrena amant, ideo terrena tibi annuntiant; transitoria concupiscunt, et ideo in auribus tuis transitoria exponunt. Sic enim scriptum est: «Unusquisque hoc laudat quod diligit.» Et ideo saecularis femina saeculum laudat, quia saeculum diligit: certe si coelestia diligeret, coelestia laudaret. Sine dubio, si coelestia amaret, coelestia approbaret, coelestia praedicaret: si aeterna concupisceret, aeterna tibi suaderet. Et ideo, soror, moneo te, ut societatem saecularium feminarum expellas a te. Quare? Quia corrumpunt bonos mores colloquia mala et prava (I Cor. XV, 33). Quid facit uxor viri cum sponsa Christi! aut quid agit mulier nupta cum virgine Deo devota? quid in unum agit saecularis femina cum 1285C Christi sponsa? quid agit femina saecularis cum sanctimoniali femina? vel quid agit femina quae mundum diligit, cum femina quae mundum reliquit? quid agit femina maritata cum muliere Christo dilecta? quid quae amat virum, cum ea quae diligit Christum? Femina quae tuum propositum non tenet, quare ad tuam societatem venit? saecularis femina quae non habet tuum habitum, quare accedit ad tuum consortium? saecularis femina quid tecum agit, quae tecum jugum Christi non ducit? femina quae tecum jugo Christi collum non submisit, quare ad tuum colloquium accedit? Dispar est habitu, dispar affectu: et sicut dispar est vestimento, ita animo. Mulier saecularis organum est 1285D satanae. Haec cantat tibi quod illecebras saeculi moveat, et semitas diaboli ostendat, sicut legimus. Sirena maris talis est sursum ex umbilico, qualis pulcherrima et formosa virgo: ab umbilico vero usque ad pedes talis sicut est piscis. Sirena habet caput virginis, et posteriora piscis. Cantat dulce magnis vocibus, et multis modulis, atque cum magna dulcedine dat voces concordes: sed per suas dulces cantilenas saepe marinarios decipit, et in discrimen perducit. Saepe nautae navigantes mare dulces audiunt voces sirenarum, et per dulces voces et suaves cantus earum decipiuntur, et ad mortale periculum perducuntur. Sicut sirena per dulces cantus decipit marinarios, ita saecularis femina per suos deceptorios sermones decipit Christi servos. 1286A Et sicut sirena per suaves cantilenas solet navigantes mare a recto itinere deviare, atque in perditionem perducere; ita saecularis femina per blanda verba ac seductoria, solet Deo servientes a sancto proposito 876 retrahere, et in periculum animarum suarum perducere.

139. Igitur, soror dilecta mihi in Christo, fuge cantus sirenarum, ne dum delectaris audire delectamenta terrena, a recto itinere avertaris. Quid enim sunt verba saecularium mulierum nisi cantus sirenarum? Ergo cantus sirenae fuge et a lingua mala suadentis mulieris separa aures tuas. Sic declina verba saecularis mulieris, quasi sibilos serpentis. Cave ne sicut serpens decepit mulierem in paradiso, ita te decipiat venenosa lingua male suadentis mulieris 1286B in monasterio. Vide ne mulier vana et garrula infundat in aures tuas mortis venena. Cave ne mors intret per fenestras tuas, id est, per oculos et aures tuas in animam tuam. Soror venerabilis, cum videris mulierem disparem tui propositi, muni cor tuum scuto fidei; et contra eam trophaeo crucis arma frontem tuam. Honesta soror, in hoc solum cum muliere saeculari concedo tibi colloquium, ut sanctis admonitionibus suadeas illi relinquere saeculum, et venire ad monasterium. In hoc solum tantum do tibi licentiam loquendi cum saeculi femina, ut doceas eam despicere terrena, et amare coelestia, et etiam exire de saeculo, et servire Deo. Item, ut per tuam allocutionem transitoria despiciat et aeterna concupiscat. Soror charissima, si ita 1286C feceris, sicut dixi tibi; et te in hoc saeculo a malo custodies, et in futuro a Domino coronam in coelo recipies. Amen.

LVIII. — De cavendo virorum consortio.

140. Soror charissima, si tanto studio fugies feminas, quanto magis debes fugere viros? et si tam sollicite vitabis societatem mulierum, quanto magis vitare debes societatem virorum? et si tanta cura confabulationes feminarum declinabis, quanto magis deceptiones virorum declinare debes? et si tantopere aures tuas separabis a verbis feminarum, quanto magis eas debes separare a seductoriis virorum verbis? Soror mihi in Christo dilecta, moneo te, ut vir quamvis sit sanctus, nullam tamen tecum 1286D habeat societatem. Licet sit sanctus et justus, nullam tecum habeat familiaritatem; quamvis sit religiosus, nullam tecum habeat assiduitatem; quamvis sit bonus, nullam tecum habeat vivendi jugitatem. Quare? Ne visitandi familiaritate utriusque pereat castitas, ne videndi frequentatione utriusque annihiletur honestas; ne videndi jugitate utriusque religiositas infametur, ne vivendi usu utriusque persona dehonestetur. Decidet a charitate Dei, qui occasionem dederit peccandi. Decidet etiam a charitate proximi, qui occasionem praebuerit male faciendi: quia etsi male non facit opere, tamen opinionem pessimam nutrit. Per assiduitatem saepe peccat homo. Saepe familiaritas vincit, quos vitium superare non potuit. Saepe occasio peccandi voluntatem 1287A fecit et facit. Quos voluptas superare non potuit, assiduitas superat. Dispar sexus in unum collocatus illuc provocat instinctum carnis, quo nascitur. Etiam naturalis flamma carnis accenditur, si illicita attingit. Vir et femina diversi sunt per naturam: qui si in unum fuerint collocati, quamvis non peccent, tamen per usum inter se malam famam nutriunt.

141. Quis colligabit ignem in sinu suo, et non comburetur? (Prov. VI, 27.) Ignis et stupa in unum posita flammas nutriunt. Quanquam sint contraria, si in unum fuerint collocata, flammas generant: ita vir et femina, si in unum fuerint positi, licet malum non faciunt, tamen per assiduitatem inter se malam famam nutriunt, et alios de se murmurare faciunt. 1287B Religiosus vir et sanctimonialis femina si immoderate conjunguntur sibi, aliis de se locum praebent murmurandi. Sexus viri et feminae diversus est; et ideo si in unum conjunguntur, statim inde occasio peccandi nascitur. Quid ergo in unum facit ignis et stupa? cur serpens collocatur in sinu? quare ignis collocatur in vestimento? Quare femina quae castitatem promisit Deo, societatem habet cum viro? femina quae propter Deum saeculum contempsit, quare viri familiaritatem diligit? quare amat praesentiam virorum, quae cum Christo desiderat intrare coelestem thalamum? quare femina Deo devota quaerit audire deceptoria virorum verba? quare quae in saeculo maritum 877 habere noluit, in monasterio posita facies hominum videre concupiscit? Igitur, 1287C soror mihi in Christo dilecta, si vis esse a fornicatione secura, esto mente et corpore a societate hominis separata: si perfecte vis castitatem tenere pro amore Christi, longe te fac a societate viri. Tu circa serpentem composita, certe non eris longo tempore secura: circa ignem sedens, etsi ferrea sis, aliquando dissolveris: circa periculum constituta, non eris diu illaesa vel secura. Audi ergo, soror mihi in Christo amantissima, boni consilii verba. Viri nomen tuum non sciant, faciem tuam non videant; faciem tuam non cognoscant, quamvis nomen tuum audiant. Audi etiam, virgo homesta, Pauli apostoli verba, Oportet nos habere testimonium bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7): intus 1287D quidem bonam vitam, propter nos; bonam vero famam, propter caeteros. Soror venerabilis, si propter Deum in terra vitaveris societatem virorum, per Deum in coelo habebis societatem Angelorum. Amen.

LIX. — De fugienda societate juvenum.

142. Charissima mea soror, et si taliter viri sancti sunt declinandi, ne utriusque sanctitas pereat assiduitate vivendi; quanto magis declinandi sunt juvenes, qui sequuntur temporalis vitae tenebrosas vias, ac delectationes? et si tanta cura frequentiam sanctorum virorum fugere debes; quanto magis te oportet fugere juvenes hujus saeculi concupiscentias sequentes? Ad hoc diabolus oculis religiosae feminae juvenes objicit, ut formas eorum quos per diem viderit, 1288A meditetur in nocte, et ut recens visio corporis inspectio assidue versetur in animo. Sic intrat sagitta Satanae per januas oculorum usque ad animum. Unde propheta: Intravit mors, inquit, per fenestras vestras, ingressa est domos vestras (Jerem. IX, 21). Non intrat sagitta diaboli ad interiora mentis, nisi per sensus corporis. Soror in Christo dilecta mihi, amandi sunt viri, sed absentes: amandi sunt homines, non intus, sed foris: diligere debemus homines in animo, sed non in domo: dilige homines in mente, sed a longe: diligendi sunt viri, quia sunt opus Dei, sed extra domum: amandi sunt viri non propter pulchritudinem corporis, sed quia sunt opus Creatoris. Iterum, soror venerabilis, te moneo, ut nunquam loquaris sola cum solo. Nullus 1288B loquatur tecum singulariter: nec tu praeter duarum aut trium testimonium loquaris cum aliquo. Non debet sponsa Christi sola cum solo loqui, nisi cum suo magistro, cum agit poenitentiam de suis peccatis. Sanctimonialis femina quae cum viro sola loqui desiderat, stultitia in mente ejus regnat. Audi igitur, dilecta mihi, si perfecte castitatem vis tenere pro amore Christi, longe discede a societate viri. Si perfecte in terra contempseris societatem virorum pro Christo, absque ulla dubitatione cum eo regnabis in coelo. Amen.

LX. — De vitando pravorum consortio.

143. Honestissima soror, audi verba Salomonis. Fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis (Prov. I, 10): ne aemuleris hominem injustum, ne 1288C sequaris viam ejus (Prov. III, 31). Discede ab homine iniquo: et habebis pacem (Eccli. VII, 2). Viri justi socii sint tibi; in timore Dei sit gloria tua (Eccli. IX, 22). Quemcumque hominem cognoveris observantem timorem Dei, in amicitia jungatur tibi. Hominibus malis non conjungaris. Beatus Ambrosius: «Sanctorum hominum vita caeteris hominibus bene vivendi debet esse norma.» Qui enim sancto viro associatus fuerit, ex ejus societate accipiet usum bonae locutionis, et exemplum boni operis, ut accendatur de die in diem mens ejus in amore Dei. Non est valde laudabilis ille, qui bonus est cum bonis: sed vere ille est laudabilis, qui bonus est cum malis. Vere ille homo est laudabilis, qui in societate 1288D malorum bonus. Sicut ille est culpandus, qui malus est inter bonos: ita ille est laudandus, qui bonus est inter malos. Verba vitae sunt verba hominum Deum timentium: et sanitas animae his qui ea sequuntur et diligunt. Sicut sol oriens expellit caliginem, ita sanctorum doctrina a sensibus nostris expellit tenebras vitiorum. Unde David propheta: 878 Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 26, 27). Igitur, soror mihi in Christo dilecta, si vis bene vivere, malorum societatem declina. Vita malos, cave iniquos, fuge improbos, sperne a te ignavos. Fuge turbas hominum, maxime aetatum quae pronae sunt ad vitium: nec te adjungas levibus personis, nec te admisceas vanis. Bonis te conjunge, bonorum consortium appete, 1289A bonorum societatem require, sanctis individue adhaere. Si fueris socia eorum conversationis, eris et virtutis. Qui cum sapientibus ambulat, sapiens est: qui cum stultis graditur, stultus est (Prov. XIII, 20). Similis enim simili conjungi solet. Periculosum est vitam cum hominibus malis ducere: perniciosum est vitam cum bis qui pravae voluntatis sunt, sociari. Melius est habere malorum odium quam consortium. Sicut multa habet bona vita communis sanctorum: sic plurima mala affert societas malorum. Qui enim tetigerit immundum, coinquinabitur: qui tetigerit sordidum, sordidabitur. Igitur, soror venerabilis, si verba mea libenter audieris, et ea opere impleveris, inter electos Dei computaberis. Amen.

LXI. — De litteris vel munusculis clanculum non acceptandis.1289B

144. Charissima soror, audi quae dico. Ancilla Christi quae in abscondito litteras vel dona recipit, Ordinem suum frangit. Magnum malum facit, et grande peccatum committit, si ab hominibus litteras vel aliud quodlibet munus suscipit, quia suum Ordinem frangit. Grande malum agit, quae propter temporalia dona, sui Ordinis praevaricatrix existit. Sanctimonialis femina quae cum Christo desiderat intrare ad nuptias, non debet hominibus dare sudariola, pectines, corrigias, vel specula, aut fascias. Quae Christum exspectat cum ardente lampade, non debet ab hominibus accipere dona saecularia, scilicet 1289C pectines, specula, et caetera alia: quae propter amorem Christi velata, non debet ab amicis suis accipere vanitatis dona: quae propter Deum super caput suum velum sacrum imposuit, multum peccat si ab hominibus dona saecularia accipit. Sanctimonialis femina quae in talibus delectatur, magna vanitate decipitur, et signum demonstrat meretricis. Unde dicit beatus Hieronymus: «Dulces litteras et sudariola et crebra munuscula sanctus amor non habet.» Ac si diceret: Si in mente sanctimonialis feminae sanctus amor esset, dona vanitatis et superfluitatis ab hominibus non acciperet. Mens casta et religiosa non desiderat a saecularibus amicis accipere dona, sed a Christo, pro cujus amore contemnit omnia terrena: et ab illo solo debet concupiscere 1289D dona, cum quo sperat gaudere in coelesti patria. Casta femina non quaerit terrena dona, sed coelestia. Quanto homo amplius in terrenis donis delectatur, tanto magis a Dei amore elongatur.

145. Si sanctimoniales feminae faciunt in monasterio quod mulieres saeculares facere solent in saeculo, satis culpabiles sunt coram Deo, et inter saeculares et sanctimoniales nulla est differentia. Igitur, si inter eas quae sunt in monasterio, et eas quae sunt in saeculo, nulla est distantia, inter religiosas etiam et saeculares feminas nulla est dissonantia. Ergo, si sanctimoniales feminae delectabilia dona dant suis amicis, sicut facere solent meretrices, ubi est honestas, ubi religiositas, ubi castitas, ubi puritas, ubi sanctitas? Si sanctimoniales feminae quae per 1290A bona opera debuerant placere Deo, suis amicis placent in malo, luxuriosa dona dando; ubi est pudicitia, ubi continentia, ubi reverentia, ubi verecundia? Ita, si sanctimoniales feminae plus volunt placere hominibus in saeculo, quam Jesu Christo aeterno regi in coelo; ubi est observantia religionis, ubi rigor Ordinis, ubi ardor contemplationis, ubi munditia mentis, ubi contritio cordis, ubi sollicitudo orationis, ubi gemitus pectoris, ubi habitus monachalis? Si sanctimoniales feminae laetantur in temporalibus donis, sicut laetari solent saeculares homines; ubi est contemptus saeculi, ubi timor inferni, ubi memoria judicii, ubi recordatio aeterni incendii, ubi amor Dei? Igitur, si sanctimoniales feminae concupiscunt dona vanitatis ab hominibus 1290B accipere; ubi est memoria delictorum, ubi 879 lacrymae oculorum, ubi recordatio peccatorum? Vilipenditur, contemnitur, despicitur, annihilatur. Revera sanctimonialis femina, quae ab hominibus accipit, in quibus delectetur, Ordinem suum contemnit. Quae plus gaudet in suorum amicorum donis, quam in praeceptis sui Ordinis, propositi est praevaricatrix. De talibus propheta ait: Dextera eorum repleta est muneribus (Psal. XXV, 10). Ac si diceret: Quamvis opera eorum videantur bona, tamen plus laetantur in muneribus, quam in bonis operibus. Magis volunt ab hominibus accipere dona, quam a Christo aeterna bona. Sanctimonialis femina quae Christum perfecte diligit, delectabilia et superflua 1290C dona ab hominibus non recepit, quia Christum omnibus donis anteponit. Unde in Canticis canticorum Ecclesiae dicitur: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis (Cantic. I, 9). Turturi assimilatur Ecclesia, vel quaelibet sancta anima, quia Christum perfecte diligit, et nihil amori ejus praeponit. Turtur ex quo per occasionem conjugem suum perdidit, nunquam alterum amplius quaerit, quia adulterinum amorem non recipit. Sic sanctimonialis femina quae Christum perfecte diligit, amplius adulterinum amorem non recipit, id est, amplius malos homines non diligit. Religiosa femina quae plus diligit hominem quam Christum, non est casta, sed adultera, quia Christum contemnit, cui fuerat desponsata. Religiosa femina quando primum ad monasterium 1290D venit, Christum in sponsum suscipit. Post haec vero si carnaliter hominem super Christum diligit, adulterium facit; et si non corpore, jam tamen adultera in mente, secundum illud quod dicitur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28): sic etiam moechatur mulier cum viro, si eum in corde suo concupierit, vel eum carnaliter dilexerit.

146. Quapropter, dilectissima mihi in Christo soror, te moneo, ut Christum sponsum tuum super omnia ames, et ab illo solo dona accipere desideres. Obsecro, ut Jesum Christum sponsum tuum super omnia diligas, et pro amore illius saecularia dona non accipias. Procul dubio qui terrena dona affectat, coelestia non sperat. Munera excaecant oculos 1291A sapientum, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19). Certe, si munera excaecant oculos sapientum, obcaecant etiam ne Deum videant mentes religiosorum virorum. Si (quod verum est) dona oculos sapientum excaecant, etiam et oculos servorum Dei, ne Christus videatur, conturbant. Unde beatus Isidorus: «Non potest oculus mentis alta videre, quem pulvis claudit.» Ac si apertius diceret: Non potest oculus mentis perfecte coelestia conspicere, quem pulvis clausit concupiscentiae. Non potest mens servi Dei ad contemplandum Deum esse libera, si adhuc terrenis cupiditatibus obscuratur. Si adhuc mens sanctimonialis feminae in terrenis donis delectatur, perfecte coelestia non contemplatur. Si accipiendo vel donando hominibus placere desiderat, Deum 1291B perfecte non amat. Nam et a Deo despecti sunt qui in his vanitatibus placere concupiscunt. Unde ait David propheta: Deus dissipabit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6). Rogo etiam te, soror venerabilis in Christo, ut cum omni devotione audias Isaiam prophetam dicentem: Qui excutit manus suas ab omni munere, in excelsis habitabit; et Regem sanctorum videbunt oculi ejus in decore suo (Isai. XXXIII, 15-17). Ac si diceret: Qui propter Deum manus suas ab omni munere excutit, in coelo habitabit, et Regem sanctorum in gloria sua videbit. Qui causa amoris Dei ab hominibus dona vanitatis et superfluitatis non recipit, Deum in majestate sua 1291C videbit, et cum omnibus sanctis in decore illius in perpetuum gaudebit. Ideo, soror in Christo amabilis, te rogo, ut capias consilium hujus sancti prophetae, et excutias manus tuas ab omni munere; si tu in excelsis vis habitare, ab omni munere manus tuas excute. Iterum te moneo per gratiam Dei, ut studeas imitari illum qui ait: Ego cum justitia apparebo in conspectu tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Amen.

LXII. — De votis Deo reddendis.

147. Soror charissima, bene cogites quid Deo voveas, et reddas. Te ipsam vove integram, et redde. Te ipsam de peccatis accusa: Deum in beneficiis lauda. 880 Nihil boni tribuas; ab illo cuncta bona quae habes, te accepisse dicas: confitere 1291D illum misericordem, te peccatricem; illum veracem, te mendacem. Rogo, soror dilecta, ut dicas cum propheta, Introibo in domum tuam, id est, monasterium: in holocaustis; hoc est, in spiritu contritionis et compunctionis. Reddam tibi vota mea (Psal. LXV, 13); id est, Ibi me ingratam offeram tibi in ara cordis, quam tibi vovi. Necesse est ut qui salvari desiderat, bona quae Deo vovit, cum omni devotione reddat. Quicunque ad gaudia aeterna desiderat pervenire, necesse est ut bona quae Deo promisit, studeat adimplere. Unde propheta: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Ac si diceret: Vos ipsos vovete et reddite; quia necesse est ut qui vovit, etiam reddat, quia vovendo se debitorem fecit. Et melius esset non vovere, quam post 1292A votum promissa non solvere (Eccle. V, 4). Sunt etiam quaedam vota omnibus communia, quaedam vero specialia. Communia vota sunt ea quae in Baptismo promisimus, scilicet ut non peccaremus, et ut diabolo et operibus ejus abrenuntiemus. Specialia vota sunt, quando aliquis se monachum fieri, aut canonicum, aut eremitam, vel aliquid aliud promittit. Quod si ille qui vovit, non reddiderit; salvus esse non poterit. Quare? Quia qui Deo ut bene viveret promiserit, si haec bonis operibus non impleverit, salvari non poterit. Quisquis bona quae Deo pollicitus est, implere neglexerit, ad illa bona quae Deus promisit, pervenire non poterit. Ille qui Deo non vult reddere bona, quae vovit ei, quomodo vult a Deo accipere bona quae ei Deus promisit? 1292B quomodo vult a Deo accipere donum coeleste, qui Deo non vult reddere suum votum? aut quomodo se putat a Deo accipere coelestia dona, qui Deo negligit persolvere vota sua? Quia non est fidelis, sed infidelis, inter infideles condemnabitur ille, qui vota sua Deo negligit reddere: inter infideles peribit, qui votum suum in bonis non consummaverit.

148. Igitur, soror in Christo dilecta mihi, moneo ut facias bonum quod promisisti. Non sis in verbis facilis, et in operibus difficilis. Coram Deo facere aliquid facile non promittas: sine consideratione virium nihil praesumas. Quod non potes facere, non promittas. In conspectu Dei multum eris culpabilis, si non reddideris bonum quod promiseris. Qui vota sua non explent, Deo displicent. Inter infideles de 1292C putabuntur, qui quod voverunt non impleverunt. Melius est enim non promittere, quam fidem promissi non solvere. Verumtamen, soror venerabilis, rescinde fidem in malis promissis; in turpi voto muta decretum. Malum quod promisisti, non facias; quod incaute vovisti, non impleas. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Nunc ergo, sponsa Christi, sicut jam dixi tibi, si cum omni devotione reddideris Deo bona quae ei promisisti, accipies ab eo aeterna bona quae ille promisit tibi. Amen.

LXIII. — De fine et scopo sui status semper considerando.

149. Soror charissima, scite quid sis, cognosce temetipsam: reduc ad memoriam quare sis nata, 1292D esto memor cur sis orta, in quem usum sis genita, qua conditione sis edita; ad quam rem sis in hoc saeculo provocata. Memento conditionis tuae, serva ordinem naturae tuae, esto quod es facta. Talis esto, qualem te Deus fecit: qualem te factor instituit, esto talis. Tene modum in omni opere tuo: in omni re temperamentum tene. Nihil facias sine temperantia: nec minus facias aliquid nec nimis, nec ultra quam oportet, nec infra. Etiam in bonis immoderatum aliquid non debet esse. Omnia mediocria sunt utilia, et in suo modo perfecta. Quae cum temperantia fiunt, salubria sunt: bona autem immoderato usu noxia efficiuntur. Omnis enim nimietas in vitio deputatur. Temperate facere cuncta prudentia est. Ne de bono facias malum. Soror dilecta, 1293A respice etiam quid sit aptum cuique tempori. Primo videas quid debeas facere, ubi et quando, qualiter, et quandiu facias. Per discretionem cognosce causas rerum. Cum omni diligentia distingue omnia quae agis, diligenter excogita qualiter bonum incipias et perficias, tene discretionem in omni actione tua; cum bene distinxeris opus tuum, 881 optime justa eris. Quidquid boni feceris cum discretione, virtus erit; quod sine discretione, erit vitium: indiscreta enim virtus pro vitio reputatur; virtus sine discretione locum vitii obtinet. Per pravam consuetudinem multa sunt vitiata, pravo usu multa sunt profanata. Multa sunt illicite usurpata contra pudicos mores. Usus igitur auctoritati cedat. Lex et ratio pravum usum vincant. Honesta virgo, moneo te, ut 1293B teneas fidem firmam in corde, galeam salutis in capite, signum crucis in fronte, verbum veritatis in ore, voluntatem bonam in mente, timorem et veram dilectionem Dei et proximi in pectore, cingulum castitatis in corpore, honestatem in actione, sobrietatem in consuetudine et bonitate, humilitatem in prosperitate, patientiam in tribulatione, simplicitatem in conversatione, spem certam in Creatore, amorem vitae aeternae, perseverantiam in bonis operibus usque in finem. Amen.

LXIV. — De studio placendi hominibus per pulchritudinem cavendo.

150. Charissima soror, vitemus perniciosas pulchritudines, ne omnium malorum germina inde pullulent. 1293C Qui pulchritudinem corporis diligit, semetipsum decipit. Quare? Quia pulchritudo corporis fallax est, vana est, terra et cinis est, deceptio est hominis. Unde Salomon: Fallax gratia, et vana est pulchritudo (Prov. XXXI, 30). Multi fuerunt et sunt decepti per pulchritudinem corporis. Stulti homines dum considerant pulchritudinem corporis, incidunt in diaboli laqueum; dum carnis pulchritudinem attendunt, retiaculis diaboli praepediuntur. Multi per pulchritudinem corporis alligantur in peccatis. Deus non requirit corporis decorem, sed animae pulchritudinem. Amplius diligit Deus spiritualem pulchritudinem, quam carnalem. Christus non delectatur in corporis pulchritudine, sed in animae puritate. Igitur, soror mihi in Christo dilecta, moneo te, ut 1293D illam pulchritudinem diligas, in qua delectatur Deus. Nunquam hoc animo homines attendas, ut eorum pulchritudinem diligas: non consideres homines hac intentione, ut laeteris in eorum pulchritudine: nunquam ideo homines conspicias, ut pulchritudinem eorum concupiscas. Te etiam rogo, ut nunquam vultum tuum componas, ut hominibus placeas; nunquam ideo exornes vultum, ut placeas in oculis hominum; non sit talis intentio tua, ut coram hominibus velis apparere formosa: quia si ob hoc facis, ut in conspectu hominum formosa videaris, Jesu Christo sponso tuo injuriam facis. Cum sis Christo desponsata, si ante oculos hominum vis apparere, non es casta, sed adultera. Quasi adultera Christo facis injuriam, si ut ab hominibus ameris, ostendis pulchritudinem 1294A tuam. Quomodo non adulteraris, quae plus quam Christum diligis homines? aut quomodo non facis adulterium quae homines amas super Christum? Quomodo dicis, Non sum adultera, quae Christo te in monasterio tradidisti, et nunc hominibus vis placere de pulchritudine vultus tui? Cum hoc facis signum demonstras meretricis: hoc facere solent meretrices, et saeculares mulieres; videlicet componunt facies suas, ut in oculis hominum appareant formosae. O quam turpe est et quam absurdum illud facere feminas sanctimoniales, quod facere solent meretrices, et saeculares mulieres!

151. Igitur, honesta virgo, audi quae dico, attende quae moneo. Nunquam vultum tuum componas ut hominibus placeas; sed interius orna faciem tuae 1294B conscientiae bonis virtutibus, ut Jesu Christo coelesti sponso placere valeas. Deus non delectatur in pulchritudine corporis, sed in pulchritudine mentis; non in compositione vultus, sed in bonis moribus; non in corporis compositione, sed in sancta conversatione. Cum sancta anima intus propter Christum bonis moribus ornatur, a Christo diligitur atque amatur: quod bene sponsus insinuat in Canticis canticorum, ubi sponsae loquitur dicens, Quam pulchra es, amica mea; et quam decora, charissima in deliciis! (Cantic. IV, 1.) Ac si diceret: Quam pulchra es, amica mea; id est, juste, sancte, et religiose vivendo es pulchra, et me super omnia diligendo es amica. Ideo es pulchra et decora, quia 882 bene vivendo in bonis operibus conversaris: 1294C atque ideo es amica, quia perfecte me diligis, quia alterum amicum plus quam me non diligis. Nec solum es amica mea, sed etiam charissima, quia plus mihi desideras placere per bona opera in mente, quam hominibus foras de corporis pulchritudine. Ideo non solum es amica, sed etiam in deliciis charissima. Sancta anima charissima dicitur in deliciis, videlicet Scripturarum sanctarum, quia ad amorem et familiaritatem Christi perfecte non pervenit, qui Scripturae sanctae deliciis abundare contemnit. Ille ad amorem Christi perfecte pervenire poterit, qui deliciis Scripturarum se refecit, et Christum diligit, et a Christo diligitur: qui vero plus desiderat placere hominibus de pulchritudine vultus 1294D sui, quam Christo de bonis operibus, nec Christum perfecte diligit, nec a Christo diligitur. Moneo ergo te, soror charissima ut Christum diligas super omnia, quia Deus Pater te elegit in ipso ante saecula (Ephes. I, 4). Rogo etiam te, ut illi soli placere concupiscas, et ut ab hominibus laudem temporalem non accipias. Amen.

LXV. — De risu immoderato fugiendo.

152. Soror charissima, audi sapientissimi Salomonis verba: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II, 2.) Error dicitur, quando aliud debet fieri, et aliud fit. Tunc ergo fit error, quando ille qui debet plorare, ridet. Ideo risus dicitur error, quia dum quisque ridet, diem mortis suae ipse in mente sua non habet. Vere frustra 1295A decipitur, qui in temporalibus gaudiis gaudet et laetatur. Decipiuntur qui gaudent in prosperitatibus hujus saeculi, quoniam si diem mortis suae ad memoriam reducerent, prius peccata sua plorarent, quam de rebus vanis riderent. Qui de rebus vanis rident, si mala quae passuri sunt, in mente haberent, non riderent, sed lugerent. Unde etiam Salomon ait: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit (Prov. XIV, 13). Et Dominus in Evangelio: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Non dixit, Beati qui rident: sed Beati qui lugent: quia vere illi sunt beati qui peccata sua lugent, non illi qui de rebus vanis rident. Qui secundum Deum lugent, beati sunt, quoniam ipsi consolabuntur. Et Jacobus apostolus stulte ridentes increpat 1295B dicens: Risus vester vertetur in luctum, et gaudium in moerorem (Jacobi IV, 9). Stultus in risu exaltat vocem suam; sapiens autem vix tacite ridebit (Eccli. XXI, 23). Risum ergo, soror dilecta, quasi errorem devita, et temporalem laetitiam in luctum commuta. Quare? Scilicet ut beatifices te, si in hac peregrinatione ploraveris: videlicet ut in die mortis tuae beata inveniaris, si te ipsam in hoc mundo ploraveris. Cognosce te peregrinam esse in hoc mundo, quia non est hic patria tua, sed in coelo: non habes hic civitatem manentem; quia Deus promisit tibi in coelo Jerusalem coelestem, ad quam David propheta pervenire desiderabat, cum dicebat: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Tali etiam desiderio ardebat 1295C Christi servus, qui dicebat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Ille etiam ad coelum pervenire cupiebat, qui dicebat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5). Quando haec dicebat, de vanitatibus hujus mundi non ridebat, sed de hac peregrinatione lugebat.

153. Igitur, honesta virgo, gaudium tuum semper sit in coelo. Tui cordis laetitia semper sit modesta et tranquilla, juxta quod Apostolus ait, Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete (Philipp. IV, 4): et alio loco dicit, Fructus autem Spiritus est gaudium (Galat. V, 22). Tale gaudium non perturbat mentem fecunditate ridendi, sed sublevat animam 1295D per desiderium perveniendi ad coelestem patriam, ubi possit audire: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Facies hominis est speculum cordis. Per risum potest homo cognoscere cor sanctimonialis feminae. Risus et joci inutiles conscientiam vanam ostendunt sanctimonialis feminae: plerumque quale sit cor feminae sanctimonialis, demonstrat risus et jocus turpis. Non enim illa imprudenter rideret, si cor castum haberet: nunquam rideret lascive, si lasciviam non haberet in mente. Sic enim ait Dominus: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Ergo ex abundantia vanissimi pectoris 883 ridet facies virginis. In mente feminae si vanitas non esset, de vanitate nunquam rideret. Mens casta plus gaudet in luctu quam risu. Certe 1296A si sanctimonialis femina haberet in mente veram castitatem, plus amaret lacrymas, quam laetitiam temporalem. Si ad memoriam reduceret suas negligentias, et inferni poenas, plus diligeret lacrymas quam risus. Ubi risus et jocus abundat, ibi perfecta charitas non regnat. Si sanctimonialis perfecte Christum diligeret, non rideret, sed cum desiderio illius indesinenter ploraret: quia qui perfecte Christum diligit et timet, non ridet, sed amore ejus luget. Miror quare illa quaerit jocos et risus, quae ideo venit ad monasterium, ut pro peccatis suis funderet lacrymas. Miror quare non habet verecundiam, quae in risu exaltat vocem suam. Quam turpe est ei ridere, quae in hac peregrinatione debuerat peccata sua plorare! Nos miseri, quare ridemus, qui de 1296B omnibus operibus nostris in conspectu Angelorum, et omnium sanctorum Deo rationem reddituri sumus? Ideo melius est nobis in hac vita lugere peccata nostra, ut a Domino possimus consequi veniam in futuro. Obsecro igitur te, soror venerabilis, ut risus et jocos caveas, et pro peccatis tuis indesinenter lacrymas fundas: jocos et risus fuge, et peccata tua incessanter luge. Audi, sponsa Christi, quid sponsus in Canticis canticorum sponsae loquitur dicens: Oculi tui sicut piscinae in Esebon (Cantic. VII, 4). Bene oculi sponsae sicut piscina dicuntur, quia dum sancta anima de hac peregrinatione plorat, per gratiam Dei a peccatis se lavat. Sic sanctimonialis femina debet sine intermissione lugere, ut se a peccatis suis possit lavare. Igitur, soror charissima, si 1296C in hac vita peccata nostra perfecte ploraverimus, et a vanitatibus hujus mundi recesserimus, peccatorum nostrorum veniam nos obtinere credimus.

LXVI. — De non vagando foras.

154. Honestissima soror, audi quomodo Jeremias propheta nostras iniquitates plorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color ejus optimus? Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV. 1). Per aurum intelligimus vitam Religiosorum hominum, quae antea erat per gloriam virtutum clara; nunc vero per turpes operationes est obscura. Color optimus auri significat habitum sanctitatis, qui per bona opera prius erat pretiosus atque optimus; nunc vero per 1296D vitia et saecularia opera est mutatus, et vilis atque despectus. Vere est mutatus habitus optimus religiosorum virorum, videlicet monachorum, canonicorum, et sanctimonialium feminarum, quando amplius componitur, ut placeat in conspectu populi, quam ut placeat in conspectu Dei. Vere est mutatus optimus color auri, quando plus aptatur habitus Religiosorum virorum, ut placeat per vanam gloriam in conspectu hominum, quam ut placeat per humilitatem ante Deum. Certe hodie sunt mutata Religiosorum virorum optima vestimenta, quando magis ornantur ut placeant in palatio regis, quam in conspectu Creatoris. Sequitur: Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Lapides sanctuarii designant Religiosos viros, qui nunquam 1297A debent foris vagari, sed in secreto monasterii ante oculos Dei semper commorari. Sed dispersi sunt hodie lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quando Religiosi viri quaerendo vana et saecularia foris vagantur. In capite omnium platearum lapides sanctuarii sunt dispersi, quando viri Religiosi plus desiderant in palatio regis versari, quam intra claustrum monasterii commorari. Dispersi sunt, quando plus desiderant audire superflua verba divitum, quam praecepta Scripturarum. In capite platearum disperguntur. quando plus laetantur in conviviis et locutionibus divitum, quam in paupertate et abstinentia religiosorum fratrum. Servi Dei plus debent diligere legumina in monasterio, quam opulenta convivia in saeculo. Religiosi viri plus debent 1297B amare olera inter suos fratres, quam multitudinem ciborum inter divites. Viri Religiosi amplius debent gaudere in mensa pauperum fratrum, quam in mensa regum. Quare? Quia, sicut ait Augustinus, melius est minus egere, quam plus habere. 884 Melius est pro Christo in monasterio paupertatem sustinere, quam in saeculo multas divitias habere,

155. Necesse est igitur ut quisque Religiosus, si salvari desiderat, saeculum contemnat, et sese intra monasterii claustra concludat. Debet Religiosus vir conventus saecularium hominum fugere, et societatem servorum Dei requirere. Viri Religiosi plus debent diligere claustra, quam aulam. Nunc igitur audi quae dico, ausculta quae moneo. Melius est tibi in claustro sedere, quam plateas civitatis circuire: 1297C plus dilige in monasterio consistere, quam civitates videre Melius est quiescere intra parietes monasterii, quam apparere in conspectu populi. Si te incluseris in claustro, amaberis a Christo. Quod bene in Canticis canticorum sponsus insinuat, cum sponsae loquitur, dicens: Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus (Cantic. IV, 12). Unaquaeque sancta anima, hortus conclusus esse intelligitur, quia dum virtutes nutrit, flores gignit, virtutibus se nutrit, reficit: fructus quos germinat, eosdem custodit. Conclusus enim hortus sancta anima esse dicitur, quia dum amore vitae aeternae a strepitu saeculari se abstrahit; dum visus hominum fugit, dum bona quae agit propter laudes hominum 1297D abscondit; dum se propter Deum, ne ab hominibus videatur, includit; dum humanas laudes contemnit; ipsa bona comtemnere intentione se circumsepit, ne ad interiora rapienda hostis antiquus irrumpere possit. Fons etiam signatus dicitur, quia dum coelestia assidue cogitat, et scientiam Scripturarum semper in ventre memoriae congregat, quasi aquas viventes sancta mens in se gignere non cessat, ex quibus sitientes proximos reficere valeat. Igitur, soror charissima, sicut superius dixi tibi, si dum vivis, te ipsam pro amore Christi intra parietes claustri incluseris, et perfecte praeceptis Regulae adhaeseris, post hanc vitam cum eodem Domino nostro Jesu Christo sponso tuo in thalamo laetaberis. Amen.

LXVII. — De tentatione.1298A

156. Honestissima soror, audi Jacobum apostolum dicentem: Resistite diabolo et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Et beatus Hieronymus dicit: «Nihil eo fortius qui diabolum vincit: et nihil imbecillius, quam ille qui a carne sua superatur.» Sagittae diaboli frigore vigiliarum, et jejuniorum parcitate sunt exstinguendae. Callidus inimicus noster semper exquirit unde nos decipere possit, et non tantum curat jugulare corpora, sed animas, quasi lupus gregem. Diabolus dissipat animas, cum fidelem populum per tentationem necat: tamen diabolus non amplius tentat electos, quam permittat Deus (Job I). Quando diabolus servos Dei tentat, eorum utilitatibus servit, cum eos per tentationes 1298B suas non decipit, sed erudit. Saepe tentationes quas diabolus commovet ad interitum hominum, Deus convertit eas ad profectum animarum. Nunquam servi Dei tentationes diaboli sustinere potuissent, si nequitiam eorum pietas Dei non temperaret vel refrenaret. Quamvis diabolus semper cupiat tentare servos Dei, tamen si a Deo potestatem non accipit, non potest implere quod quaerit. Unde et omnis voluntas diaboli semper est injusta, sed tamen permittente Deo justa est potestas ejus. Diabolus ex semetipso injuste quaerit tentare servos Dei; sed eos qui tentandi sunt tentare non poterit, nisi ei Deus licentiam dederit. Unde et in libris Regum de diabolo scriptum est, quia spiritus Domini malus exagitabat Saul (I Reg. XVI, 14): ubi juste quasi spiritus Domini 1298C erat: sed cur malus erat? si malus erat, cur Domini erat? Sed in hoc loco comprehensa est duobus verbis et Dei potestas justa, et diaboli voluntas injusta. Nam spiritus malus erat per malam voluntatem, et idem spiritus Domini erat per acceptam justissimam potestatem. Diabolus non est jussor vitiorum, sed solummodo incentor: neque alibi potest fomenta concupiscentiae succendere, nisi ubi prius graves delectationes cogitationes viderit. Sed si a nobis expellimus delectationes pravae cogitationis, statim diabolus confusus recedit, et arma tentationis ejus franguntur.

157. Saepe diabolus per speciem boni vult decipere servos Dei, quando se simulat angelum lucis 1298D (II Cor. XI, 14): sed discretio 885 sanctorum tanta debet esse, ut inter bonum et malum valeat discernere, ne eos diabolus fraudulenter valeat decipere. Haec est enim percunctatio Josue dicentis: Noster es, an adversariorum? (Josue V, 13.) Propter hoc et Jeremiae prophetae dicitur: Si pretiosum a vili separaveris, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). Diabolus in oculis saecularium hominum terribilis est, sed in oculis electorum Dei vilis est. Increduli diabolum timent quasi leonem: illi vero qui in fide fortes sunt, diabolum despiciunt quasi vermiculum; et cum eum viderint, contemnunt. Diabolus est serpens lubricus: sed si capiti ejus, hoc est, primae suggestioni non resistitur, totus in intima cordis, dum sentitur, illabitur. Vitia diabolicarum tentationum 1299A fragilia sunt: sed si non caveantur, et per usum in consuetudinem transeant, in novissimis fortiter convalescunt; ita ut nunquam, aut cum difficultate vincantur. Diabolus quando decipere aliquem hominem quaerit, prius naturam uniuscujusque hominis intendit, et inde se applicat, unde videt hominem aptum ad peccandum. Unde beatus Isidorus: «Amplius tentat diabolus hominem ex parte illa qua eum videt per excrescentem humorem facile inclinari ad vitia; ut secundum humoris conspersionem adhibeat et tentationem: sicut ille qui aquam deducit, non eam per aliam partem mittit, nisi ubi eam melius currere cognoscit.» In tota vita diabolus cupit hominem decipere, sed amplius in fine. Et hoc est quod in principio serpenti 1299B dictum est: Tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III, 15). Tunc diabolus calcaneo hominis insidiatur, quando eum in fine vitae decipere conatur; quia nimirum diabolus hominem quem spatio vitae non decepit, in fine decipere disponit. Proinde, quamvis homo sit justus, nunquam tamen ita sibi fidat, ut sit in hac vita securus: sed semper humilis caveat, semperque ne in fine decipiatur, sollicitus pertimescat.

158. Igitur, soror mihi in Christo dilecta, necesse est ut deprecemur Deum omnipotentem, ne permittat nos tentari supra id quod possumus sustinere: quia semper Deus vires diaboli restringit, ne tantum noceat, quantum nocere cupit. Unde in Canticis canticorum Spiritus sanctus diabolum increpat, 1299C dicens: Surge, aquilo; et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cantic. IV, 16). Per aquilonem, qui in frigore constringit et torpentes facit, quid aliud nisi immundus spiritus designatur, qui dum tentat et possidet omnes reprobos, a bono opere torpere facit? per Austrum vero, scilicet calidum ventum, Spiritus sanctus designatur; qui dum mentes electorum tangit, ab omni torpore relaxat, et ferventes in Dei amore facit. Ergo surgat aquilo, id est malignus spiritus ab Ecclesia, vel ab unaquaque fideli anima discedat: ne amplius tentet quam oportet: veniatque auster et perflet hortum sponsi, et fluant aromata illius; ut Spiritus sanctus videlicet adveniens ignem charitatis mentibus infundat, 1299D et a tentatione atque torpore negligentiae mentem solvat. Quod dum agit, aromata fluunt, quia adveniente Spiritu sancto, cor quod prius torpuerat, ad bona opera se excitat, et quasi hortus florescit, et post florem fructus redolentes ac reficientes facit, quibus se et proximos suos per bona exempla reficit.

159. (Interrogatio.) Frater charissime, rogo, ut ostendas mihi quod est remedium adversus tentationes daemonum. (Responsio.) Soror mihi in Christo dilecta hoc est remedium ejus qui vitiorum vel daemonum tentationibus aestuat, ut quanto amplius tentatur, tanto amplius ad orationem currat. Si ergo cogitationes hujus saeculi malae et sordidae conturbant cor tuum, et persuadent aliquid illicitum perpetrare, per orationes puras et vigilias sanctas depellantur 1300A ab anima. Assidue cum omni dovotione assiste in conspectu Domini in tempore orationis tuae, ut imminentem tentationem diaboli facilius possis evadere. Cognosce, venerabilis soror, quia non solum debemus pugnare contra diaboli tentationem, sed etiam contra vitia carnis. Quare? Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Ideo tam perseveranter debemus orare, quousque possimus per gratiam Dei suggestiones carnalium desideriorum atque 886 tentationes daemonum vincere. Frequens oratio exstinguit impugnationem vitiorum. Oratio continua superat tela diaboli. Oratio est prima virtus adversus tentationum incursus. Igitur, soror charissima, sicut jam dixi tibi, per orationes vinces tentationes 1300B diabolicas. Sed si adhuc sentis molestias carnis, si tangeris stimulis carnis, si memoria libidinis adhuc titillat animum tuum; si caro tua adhuc te impugnat, si te luxuria tentat, si te libido ad peccandum invitat: objice tibi memoriam mortis tuae, propone tibi futurum judicium, reduc ad memoriam futura tormenta, propone tibi aeterna supplicia; et etiam propone ante oculos tuos perpetuos ignes inferorum, propone tibi horribiles poenas gehennae. Memoria ardoris gehennae exstinguat in te ardorem luxuriae. Amen.

LXVIII. — De somniis.

160. Honestissima soror, ea quae dicuntur ausculta. Saepe in noctibus daemones occurrentes conturbant sensus hominum per visiones: saepe 1300C etiam aperta impugnatione grassantes corpora hominum verberant. Diverso modo fiunt somnia. Quaedam somnia eveniunt per saturitatem, sive per exinanitionem; quae etiam per experientiam nota sunt: quaedam etiam ex proposita cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in nocte recognoscimus: multa somnia eveniunt ex illusione immundorum spirituum, Salomone attestante, qui ait: Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis (Eccli. XXXIV, 7): quaedam autem visiones justo eveniunt modo, id est super revelationis mysterio, sicut in veteri Testamento legitur de Joseph filio Jacob, qui per somnium fratribus dicitur praeferendus (Gen. XXXVII); vel sicut legitur in 1300D Evangelio de Joseph sponso Mariae, qui per somnium est admonitus ut fugeret cum puero in Egyptum (Matth. II). Nonnunquam accidunt permixtae etiam visiones, id est cogitationes simul et illusiones, atque item cogitationes simul et revelationes, Daniel dicente: Qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29).

161. Quamvis autem quaedam vera somnia sunt, tamen facile non debemus eis credere, quia e diversis imaginationibus nascuntur, et unde veniant perfecte non cognoscimus. Igitur somniis facile non debemus fidem adhibere; ne forte Satan in angelum lucis se transformans, aliquem hominem incautum decipiat. Aliquando daemones quosdam curiosos et somnia observantes ita deceptoria arte decipiunt, ut 1301A quaedam somnia non aliter eveniant quam ipsi dicunt: et ideo aliquando vera pronuntiant, ut in multis fallant. Sed quamvis ita somnia eveniant sicut pronuntiant daemones, tamen credenda non sunt; ne ex illusione procedant, secundum testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et ita evenerit, non credatis (Deut. XIII, 2, 3). Somnia similia sunt auguriis, et qui ea observant, augurari noscuntur. Ergo somniis fides non est adhibenda, quamvis videantur esse vera. Qui in somniis vel auguriis spem suam ponit, non confidit in Deo: et talis est qualis ille qui ventum sequitur, aut umbram apprehendere nititur. Auguria mendacia, et somnia deceptoria, utraque vana sunt. Non debemus credere somniis, ne forte decipiamur in illis. Spes nostra 1301B in Deo semper sit firma, et de somniis nulla nobis sit cura. Dignum valde est ut in Deo ponamus spem nostram, et in somniis nullam habeamus fiduciam. Ideo, soror charissima, te moneo, ut mens tua non sit in somniis vel auguriis intenta, sed in Deo omnipotenti sit firma. Si enim auguria vel somnia observaveris, cito decipieris. In omni vita tua contemne auguria et somnia, et pone spem tuam perfecte in Dei providentia; et in hac vita et in futura venient tibi prospera. Amen.

LXIX. — De brevitate vitae.

162. Soror charissima, audi verba Salomonis: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia 1301C erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Tantum enim in hac praesenti vita est licitum operari bonum. In futura namque 887 vita jam non exspectatur operatio, sed honorum operum retributio. Vita ista brevis est et caduca. Unde beatus Isidorus: «Qui longitudinem praesentis vitae non de suo spatio, sed de ejus fine considerat, quam sit brevis et misera, satis utiliter pensat.» Igitur, soror dilecta mihi in Christo, si veram vitam quaeris, ad eam vitam tende, quae est vera, pro qua es christiana, id est ad vitam aeternam. Aeterna vita est vitalis, ista est mortalis. Ideo debes in carne mori mundo, ne moriaris in anima Christo. Tunc quisque vivere creditur, si secundum saeculum moriens, in solo Deo vivit, in quo 1301D vivere promisit. De mora vitae hujus taedium patitur justus, eo quod ad desideratam patriam tarde perveniat. Venturi exitus ignorantia hominibus est incerta: et dum quisque mori non arbitratur, confestim moritur. Unde festinet unusquisque emendare malum quod fecit, ne in iniquitatibus moriatur, et simul finiatur vita cum culpa. Diabolus quos viventes accendit ad vitia, morientes subito nititur pertrahere ad tormenta. Quamvis homo in hac vita justus sit, tamen cum de corpore isto egreditur, pertimescit ne supplicio dignus sit. Tranquilla vocatio commendat finem justorum hominum, ut ex eo intelligantur sanctorum Angelorum habere consortium, ex quo sine gravi vexatione de hoc mortali corpore egrediuntur. Jesus Christus Filius Dei 1302A cum magno honore recipit servos suos ab hac vita recedentes in aeterna beatitudine. Unde sponsa in Canticis canticorum loquitur dicens: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum (Cantic. VI, 1). Descendit, quia Ecclesiam visitans ad eos majori gratia venit, quos sanctis operibus et exemplis virtutum, odorem bonae famae proximis suis emittere cognoscit. In hortis pascitur, quando in virtutibus animarum delectatur. Lilia colligit, quando electos suos ab hac vita succidit, et ad gaudia aeternae vitae eos transire facit. De talibus dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Tela consumitur filis, et vita hominis expenditur diebus singulis. In die mortis animae electorum nimio terrentur metu, incertae 1302B utrum ad praemium, an ad supplicia transeant. Quidam autem electi in fine suo purgantur a levibus peccatis: quidam vero in ipsa mortis suae hora hilarescunt et gaudent ex contemplatione aeternorum bonorum.

163. Ideo voluit omnipotens Deus diem mortis nostrae nobis esse incognitum, ut semper ignoretur, semper esse proximus credatur; et tanto quis sollicitus sit in bono opere, quanto incertior est de sua evocatione. Daemones suscipiunt animas malorum hominum in die mortis eorum, ut ipsi sint tortores in poenis, qui fuerunt suasores in vitiis. Tunc maligni spiritus opera sua requirunt, quando anima de corpore egreditur: et nunc mala quae suaserunt replicant, ut eam secum ad tormenta pertrahant. Iniquus post mortem ducitur cruciandus: justus vero post 1302C laborem quiescit securus. Sicut enim electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis peccatores exurat. Soror mihi in Christo dilecta, ideo in auribus tuis haec expono, ut cognoscas quia necesse est nos terrena semper despicere, et diem mortis nostrae semper in mente habere. Audi etiam quid Jacobus apostolus dicat: Quae est vita nostra, nisi vapor ad modicum parens? (Jacobi IV, 15.) Iterum Salomon ait: Ne glorieris in crastinum, ignoras enim quid superventura pariat dies (Prov. XXVII, 1). Sollicite ergo, soror venerabilis, debes vivere, et terminum vitae tuae considerare quotidie, ut hujus saeculi blandimenta possis despicere, et coelestia bona acquirere. In omnibus 1302D operibus tuis considera novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Quia si ea semper consideraveris, nunquam, aut raro peccabis. Hac de causa te moneo, soror, ut in rebus vanis hujus mundi non laeteris, quia sine dubio morieris. Nec habeas spem in rebus temporalibus, quia per nullam sortem poteris effugere mortem. Caro misera cur in terrenis laetatur, quae ad manducandum vermibus praeparatur? Honestissima soror, ideo hoc dixi, ut nunquam obliviscaris ordinem tuae conditionis. Memento quia cinis es, et in cinerem reverteris. Pulvis es, et in pulverem ibis (Gen. III, 19). Sic enim ait Dominus primo homini. Reduc etiam ad memoriam ea quae Job de se locutus 888 est dicens; Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum 1303A quod comeditur a tinea (Job XIII, 28). Memoriam tuae mortis tibi objice, diem exitus tui tibi propone, dies mortis tuae semper sit in memoria tua, et recordatione illius perfecte caveas peccata et vitia. Amen.

LXX. — De morte.

164. Soror venerabilis, rogo ut audias verba cujusdam Sapientis, O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis! et iterum, O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur divitiis et viribus (Eccli. XLI, 1, 3). Huic simile est quod ait beatus Isidorus: «O mors, quam dulcis es miseris, quam suavis es amare viventibus, quam jucunda es tristibus atque lugentibus!» Mors ponit finem omnibus malis in hac vita. Dat terminum malis in hoc saeculo, 1303B adimit omnem calamitatem. Mors praebet terminum hominibus in tribulationibus in hoc mundo; sed heu! exspectata mors tarde venit. Igitur, soror charissima, melius est bene mori, quam male vivere: melius est non esse, quam esse infeliciter.

165. (Interrogatio.) Frater dilecte, rogo te, ut dicas si debemus mortuos lugere, aut pro amicis mortuis planctum facere. (Responsio.) Soror dilecta, ad hoc beatus Isidorus respondeat tibi: «Quamvis,» inquit, «pietas pro defunctis fidelibus plorare jubeat; fides tamen pro eis lugere vetat.» Pro fidelibus igitur defunctis non debemus plorare, sed Deo gratias agere, quia eos de miseria hujus saeculi dignatus est liberare, et eos ad loca refrigerii, lucis ac pacis, sicut credimus, fecit transire. Defunctos fideles 1303C lugere non debemus, quos ad requiem migrasse non dubitamus. Honesta virgo, audi quae dico. Illi homines sunt in morte plorandi, quos daemones cum ignominia rapiunt; non illi quos Angeli cum honore suscipiunt: vel, illi sunt lugendi quos daemones pertrahunt ad poenas inferni; non autem illi quos Angeli perducunt ad gaudia paradisi. Aut, illi sunt plorandi, qui post mortem a daemonibus sepeliuntur in inferno; non illi qui ab Angelis collocantur in coelo: illi sunt plorandi, qui male moriuntur, non illi qui bene finiunt: illi sunt flendi, qui mala morte praeoccupantur; et non illi qui pretiosa morte honorantur. Christi virgo, audi quae dico. Quando mortuos qui bene moriuntur, lugeo, mihi noceo, et illis non proficio: quando mortuos ploro, et illis non 1303D prodest, et mihi obest. Illi ergo mortuos suos carnaliter lugeant, qui resurrectionem negant, aut qui post mortem non credunt resurrectionem. Igitur, soror charissima, nos qui mortuos nostros credimus cum Christo regnare, non debemus pro eis plorare, sed orare: non debemus mortuos carnaliter lugere, sed pro eis Domino preces fundere, ut eos dignetur de poenis eripere.

LXXI. — De judicio.

166. Duplex est judicium divinum: unum, quo in hac vita judicantur homines; alterum, quo in futura judicabuntur. Propterea quidam hic judicantur per infirmitates et paupertates, et per varias tribulationes hujus saeculi, ne in futuro judicentur? 1304A (I Cor. XI, 31, 32.) Ideo quibusdam ad purgationem proficit temporalis poena: quorumdam vero hic inchoatur damnatio, et illic paratur perfecta perditio. Quidam judicantur in hoc saeculo per tribulationem: quidam vero in futuro judicabuntur per ignem. Ad examen districti Judicis, nec justitia secura erit. Inde est quod de Domino loquitur Job: Innocentem et impium ipse consumit (Job IX, 22). Consumitur quippe a Deo innocens, quando ipsa innocentia liquidius requisita, et divinae innocentiae comparata, nihil efficitur. Consumitur etiam a Deo impius, quando subtilitate divini examinis impietas illius requiritur, et de recto damnatur. Christus in judicio pro diversitate meritorum mitis ac suavis apparebit electis: reprobis vero apparebit terribilis. In 1304B die judicii qualem unusquisque habuit conscientiam, talem judicem habebit; ut Christo in sua tranquillitate manente, illis solis terribilis appareat, quos mala conscientia accusat. Soror charissima, audi beatum Isidorum: «Nullus homo est sine peccato, nec 889 quisquam securus esse potest de Dei judicio; cum etiam de otiosis verbis reddenda sit ratio (Matth. XII, 36).» Heu nobis miseris peccatoribus! heu nobis indignis! quid in illa die dicturi sumus, qui non solum otiosis verbis, sed et factis quotidie peccamus, et a malis actibus nunquam cessamus? Si in judicio omnipotentis Dei justus securus non erit, quid de nobis peccatoribus erit? Si ad examen districti Judicis, nec justitia justi hominis erit secura; nos miseri quid faciemus 1304C in die illa, qui quotidie multiplicamus peccata nostra? si in die judicii vix salvabitur justus, nos qui innumerabilia peccata fecimus, in die illa ubi apparebimus? (I Petr. IV, 18, et Prov. XI, 31.) Nullus homo sine timore poterit esse in die illa, quando coeli movendi sunt et terra, et omnia elementa calore sunt solvenda; de qua etiam dicitur: Dies illa, dies tribulationis, dies miseriae et vindictae, dies nubis et caliginis, dies tubae et clangoris; tribulabitur in ea fortis (Sophon. I, 15, 16, 14).

167. — Heu, frater mi, quid in illa die dicturi sumus, quando ille districtus Judex advenerit? Dum enim adventum illius memorasti, me plorare fecisti: tu memorando terribilem diem judicii, ad lacrymas 1304D me coegisti. — Soror mihi in Christo dilecta, bene fecisti, si cum timore districti Judicis flevisti; quia antequam appareat dies judicii, oportet nos praevenire ante faciem ejus in confessione, et lacrymas nostras in conspectu ejus ponere. In hac vita est tempus acceptabile, et dies salutis. Unde dicitur: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). In hac vita non videtur judex, et est prope: in futura vita videbitur, et erit longe. Igitur, soror charissima, necesse est ut quaeramus Dominum in toto corde, et tota mente in hac praesenti vita, si eum invenire quaerimus in futura. Si eum in hac vita cum omni devotione quaesierimus, et a malis operibus recesserimus, in die judicii misericordiam ab eo consequemur, quia 1305A benignus et misericors est. De illo namque scriptum est: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9). Igitur, soror charissima, deprecemur ipsum terribilem ac justissimum Judicem cum lacrymis et omni devotione, ut in die judicii non reddat nobis secundum iniquitates nostras, sed secundum misericordias suas, et ut non permittat nos cum impiis audire illam terribilem sententiam, Ite, maledicti, in ignem aeternum: sed ut nos faciat cum electis suis audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34).

LXXII. — Epilogus.

1305B 168. Soror charissima, jam per gratiam Dei navim locutionis ad portum dirigo: sed tamen iterum ad te revertor loquendo. Tu enim rogasti, ut verba sanctae admonitionis scriberem tibi. Ego vero si non ut debui, tamen per gratiam Dei, ut potui, ex dictis sanctorum Patrum ad tuam commonitionem sententias collegi, quas tuae Dilectioni in hoc libro repraesentavi. Ecce igitur, soror mihi in Christo dilecta, habes bonae vitae monita. Datum est tibi consilium bene vivendi, et etiam norma. Nulla jam ignorantia a peccato te excusat. Non es jam nescia bonae vitae. Non enim imprudens aut ignara bene vivendi jam poteris dicere: Per ignorantiam peccavi. Quare? Quia jam lex posita est tibi quam debes sequi: jam ostensa sunt tibi praecepta bene vivendi: jam demonstratum 1305C est tibi qualiter in domo Dei debeas conversari: qualis debeas esse, jam ostensum est tibi. Jam habes cognitionem mandatorum: jam scis quid sit recte vivere. Vide ergo ne ultra offendas, vide ne deinceps bonum quod nosti, dissimules. Bonum legis male vivendo contemnis. Si bona quae legis, male vivendo contempseris, in conspectu Dei nimis eris culpabilis. Quare? Quia melius est viam salutis non cognoscere, quam post 890 cognitionem retro ire. Ergo acceptum donum scientiae mente et opere retine: imple opere quod didicisti praeceptione. Soror venerabilis, iterum iterumque praecipio tibi, ut summo studio custodias monita hujus libri.

LXXIII. — Sororis pro se intercessionem apud Deum rogat.1305D

169. Te deprecor, soror charissima in Christo, ut non pigeat audire ea quae tibi volo dicere cum magno desiderio: quia in Christo te multum diligo, ideo tibi conscientiam ostendo meam. Sed dum tibi peccata mea manifesto, ne forte aures tuas polluam timeo. Te tamen rogo, dilecta soror in Christo, ut des veniam mihi peccatori indigno. Ego miser et peccator a primis fere annis contaminavi vitam meam: semper nova peccata veteribus conjunxi; semper peccata peccatis addidi; peccare nunquam desii: bonum quod debueram facere, non feci; malum 1306A quod non debueram facere, feci. Ego miser non sum dignus videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae, quoniam irritavi iram omnipotentis Dei adversum me, et innumerabilia mala coram eo cogitavi, dixi, et feci ab infantia mea usque in praesentem diem. Ego infelix peccavi in infantia, peccavi in pueritia, in adolescentia, in juventute; sed etiam, quod est gravius et periculosius, peccavi in senectute. Cecidi miser in coenum flagitiorum. Ego reus cecidi in foveam peccatorum. Ego culpabilis cecidi in puteum iniquitatis. Ego infelix cecidi in profundum malorum: descendi miser in volutabrum vitiorum. Heu, miser! heu, infelix! cecidi, et per me non valeo surgere. Te ergo deprecor, soror in Christo amabilis, ut tu me subleves manu tuae 1306B orationis. Manum tuae orationis mihi porrige, et me de profundo vitiorum extrahe. Tuae intercessionis manum intende, et me de fovea iniquitatis eripe. Soror charissima, certus sum quod si tu pactum quod cum Christo pepigisti, servaveris; et tibi dabitur corona in aeterna gaudia, et mihi peccatori dabitur venia in hac vita. Si tu ea quae Christo vovisti, devota mente impleveris; et mihi indigno veniam obtinebis, et tu cum sanctis virginibus in coelesti thalamo laetaberis.

170. Honesta virgo, certus sum, nec dubito quod tua virginalis oratio poterit obtinere veniam peccatorum meorum mihi indigno. Soror venerabilis, si tu in servitio Dei, sicut pollicita es, perseveraveris: 1306C et mihi peccatori indulgentiam consequeris, et tu inter choros virginum in perpetuum exaltaberis. Honesta virgo, rogo ut intenta mente audias quae dico. Tu es soror mea devotissima in Christo, per cujus intercessionem mundari a peccatorum meorum sordibus non dubito. Si tu, honorabilis virgo, accepta es virgo Deo, et si tu cum Jesu Christo sponso tuo casto cubili cubueris, pro salute mea quidquid ab eo petieris impetrabis. Si tu, soror, castis amplexibus Christum amplexata fueris, profecto mihi peccatori veniam obtinere poteris. Si tu amplexibus Christi fragrantissimo odore virginitatis adhaeseris, mihi indigno indulgentiam obtinebis. Si Jesum Christum sponsum coelestem super omnia amaveris, et in ejus dulcissimo amore requieveris, delictorum meorum 1306D absolutionem acquirere poteris. Jesus Christus sponsus tuus non te contristabit; sed quodcunque petieris dabit tibi, qui te suae copulae sociavit: multum enim te diligit, qui suo sanguine te redemit. Igitur amor tuus in Christo, erit peccatorum meorum remissio. Spem remissionis habeo, si tu, charissima soror, quam multum diligo, intraveris cum Christo ad nuptias in coelestem thalamum. Tu, soror venerabilis, in die districti ac tremendi judicii Dei, solatium meum eris, ubi sum redditurus rationem de culpis et negligentiis meis. Meritum enim tuae sanctae virginitatis minuet poenam meae iniquitatis. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *