S. Stephani Hungariae
Die 16 augusti
S. Stephani Hungariae
Concede, quaesumus, Ecclesiae tuae, omnipotens Deus, ut beatum Stephanum, quem regnantem in terris propagatorem habuit, propugnatorem habere mereatur gloriosum in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus est in Pannonia circa annum 969; baptismate suscepto, rex Hungariae coronatus est anno 1000. In subditis regendis iustus, pacificus, pius fuit, leges Ecclesiae ad amussim servans et bonum subditorum quaerens. Plures episcopatus fundavit et vitam Ecclesiae maxime fovit.
Mortuus est apud Albam Regalem (Szekesfehérvar), die 15 augusti 1038. Canonizatus est anno 1083. Anno 1631 eius commemoratio ascripta est in Calendario romano, die 20 augusti agenda, in festo S. Bernardi; postea vero, anno 1687, reposita est ut festum in diem 2 septembris.