«In Dominica Palmarum» — Bernardus Claraevallensis
0253 IN DOMINICA PALMARUM. SERMO I. De tribus ordinibus obsequentium Christo.0253D
1. Non sine causa spiritum Sponsi pariter et Dei sui habens Ecclesia, processionem hodie nova quadam et mira conjunctione addidit passioni. Nam processio plausum habet, passio planctum. Quoniam ergo sapientibus et insipientibus debitores sumus, videamus quid utrisque conferat haec conjunctio. Et prius quidem quid saecularibus indicet: quoniam non prius quod spirituale, sed quod animale. Videat ergo saecularis anima, videat et intelligat, quoniam extrema gaudii luctus occupat. Propter hoc enim qui caetera quoque coepit facere et docere, non solum verbis praedicans, sed et exemplis; quod ante 0254C praedixerat per prophetam, Quoniam omnis caro 0254D fenum, et omnis gloria ejus, tanquam flos feni (Isai. XL, 6), etiam apparens in carne manifeste studuit probare in se ipso. Unde et processionis gloria voluit sublimari, qui paulo post sibi noverat imminere diem ignominiosissimae passionis. Quis ergo sperare jam debeat in incerto gloriae temporalis, cum videat in ipso quoque qui peccatum non fecit, creatore temporum et conditore universitatis, post exaltationem tantam, tantam nihilominus humiliationem sequi? In eadem enim civitate, a plebe eadem, et eodem tempore, nunc quidem processionis gloria et divinis est laudibus honoratus; postmodum vero interrogatus contumeliis et tormento, et cum sceleratis 0255A deputatus Hic est transitoriae finis laetitiae, hic fructus gloriae temporalis. Propterea prudenter orat propheta, ut cantet Domino gloria ejus, et non compungatur (Psal. XXIX, 13); id est, processionem habeat, quam passio non sequatur.
2. Vobis autem, charissimi, tanquam spiritualibus spiritualia comparantes, in processione quidem coelestis patriae repraesentamus gloriam, in passione monstramus viam. Nam si in processione quidem venit tibi in mentem futura illa laetitia et exsultatio multa nimis, quando rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; si tota concupiscentia videre desideras diem illam, quando suscipietur in coelesti Jerusalem Christus Dominus, caput cum omnibus membris, portans triumphum victoriae, applaudentibus 0255B jam non popularibus turmis, sed virtutibus angelicis, clamantibus undique populis utriusque Testamenti, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXXI, 9): si, inquam, considerasti in processione quo properandum sit, disce in passione qua sit eundum. Haec est enim via vitae, tribulatio praesens; via gloriae, via civitatis habitaculi, via regni, secundum quod clamat latro de cruce: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Euntem in regnum vidit, quo cum pervenisset, sui memorem esse rogavit. Pervenit ergo et ipse: sed si vis nosse quam compendiosa via, eadem die meruit cum Domino 879 esse in paradiso. Tolerabilem proinde reddit passionis laborem 0255C gloria processionis quoniam amanti nihil difficile est.
3. Nec mireris quod praesenti processione coelestem dixerim repraesentari, quando unus et idem in utraque suscipitur, etsi longe aliter et ab aliis. In hac enim processione irrationabili jumento Christus insidet: in illa vero jumentum quidem futurum est, sed rationale: quoniam homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Cui simile est illud: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Et vide si non de processione loquitur, cum sequatur: Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Ibi certe ne ipse quidem pullus deerit: quoniam etsi murmuret haereticus parvulos non 0255D sinens venire, parvulorum baptismo detrahens, qui parvulus natus est, et primam parvulorum elegit aciem (Innocentes loquor), hodie quoque parvulos a gratia non excludit: quia nec pietati incongruum, nec majestati ejus difficile est, ut suppleat munus gratiae, quod minus in eis habet natura possibile. Ibi non ramos arborum, non vilia vestimenta popularis turma prosternet: sed demittent pennas suas animalia sancta, deponent coronas suas ante thronum Agni viginti quatuor seniores, et virtutes omnes angelicae quidquid habent gloriae vel decoris, 0256A totum ei adscribent, totum ei attribuent (Apoc. IV).
4. Jam vero quoniam de jumento et vestibus, et de ramis arborum mentio facta est, considerare diligentius libet triplex obsequium, quod in processione hac exhiberi video Salvatori: primum quidem, a jumento cui insidet; secundum ab eis qui sua illi vestimenta sternunt; tertium vero, ab his qui de arboribus ramos caedere perhibentur. Nonne tamen omnes reliqui ex eo quod abundat sibi mittunt, et quasi sine gravamine obsequuntur Domino, solum vero jumentum semetipsum exponit ejus obsequio? Silendum mihi est, ut elationem caveatis; an magis loquar, ut habeatis consolationem? Jumentum certe, cui insidet Christus, nonne vos estis, juxta praeceptum 0256B Apostoli, glorificantes et portantes Deum in corporibus vestris? (I Cor. VI, 20.) Expendunt enim saeculares homines in obsequium Domini, non quidem corpora, sed quae adjacent, et necessaria sunt corporibus, cum de terrena substantia eleemosynas largiuntur. Praelati quoque ramos caedunt de arboribus, verbi causa, cum de fide et obedientia Abrahae, de castitate Joseph, de mansuetudine Moysi, caeterorumque sanctorum virtutibus evangelizant. Verumtamen et illi de promptuariis plenis largiuntur; et hi quae acceperunt gratis, gratis nihilominus dare jubentur. Omnes tamen, si fideliter suo quisque intentus fuerit ministerio, in processione Salvatoris sunt, et cum eo ingrediuntur in sanctam civitatem; 0256C quoniam tres praevidit propheta salvandos, Noe caedentem ramos in arcae fabricam; Danielem in vili edulio, et labore abstinentiae factum tanquam jumentum, Salvatoremque portantem; tertium quoque Job, bene dispensantem substantiam hujus mundi, et de velleribus ovium suarum pauperum latera calefacientem (Ezech. XIV, 14). Cui tamen in processione illa Jesus propinquior, cui de tribus ordinibus salus vicinior, facile, credo, potestis advertere.
SERMO II. De passione, et processione, et quatuor ordinibus processionis.
1. Necesse est ut loquamur hodie brevius propter angustiam temporis. Multa quidem nobis ministrat processio, quam celebraturi sumus, sed eadem impedit 0256D ne dicere plura possimus. Celebraturi sumus hodie processionem, et paulo post audituri passionem. 880 Quid sibi vult mirabilis ista conjunctio, aut quid cogitaverunt patres nostri, passionem addentes processioni? Nam processio quidem merito repraesentatur hodie, quae facta est hodie; passio vero cur addita est, quam sexta feria constat esse secutam? Opportune utique processioni passio conjuncta est, ut discamus in nulla laetitia hujus saeculi habere fiduciam, scientes quoniam extrema gaudii luctus occupat. Propterea non simus stulti, ut occidat 0257A nos prosperitas nostra; sed in die bonorum non immemores simus malorum, et e converso. Istis enim mistum est praesens saeculum, non saecularibus tantum, sed etiam spiritualibus viris. Nam et saecularibus viris aliquando quae placent, quandoque quae displicent videmus accidere; et ipsis nihilominus spiritualibus non semper tristia, non semper laeta succedunt, sed vespere et mane dies unus; et illud: Visitas eum diluculo, et subito probas illum (Job VII, 18). Verum hoc interim dum praesens saeculum manet, vel magis manat et fluit.
2. Caeterum post hoc saeculum duo futura sunt saecula valde divisa et diversa: ita ut in altero non sit nisi fletus et stridor dentium; in altero sit sola gratiarum actio, et vox laudis. Absterget 0257B enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors jam non erit amplius, neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI, 4). Interim sicut amatores mundi multa patiuntur adversa: sic nec ipsis servis Dei omnia in hoc mundo optata succedunt. In die ergo malorum memores sunt bonorum, ne pusillanimes fiant et impatientes, sicut is de quo legimus in psalmo: Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). In die quoque bonorum non immemores sunt malorum; ne extollantur, ut dicant in abundantia sua: Non movebimur in aeternum. Sicut enim saecularium rerum prosperitas occidit stultum saecularem, sic potest abundantia spiritualis prosperitatis occidere indoctum spiritualem, atque 0257C ideo non spiritualem. Spiritualis quippe dijudicat omnia. Unde autem eveniat quod stultum occidit prosperitas (Prov. I, 32), et non sapientem, alibi habemus: Cor sapientis ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia. Merito proinde ait: melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3). Licet enim multos frangat adversitas, tamen multo plures extollit prosperitas, sicut scriptum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro scilicet, per quod designatur adversitas; et decem millia, id est multo plures, a dextris tuis (Psal. XC, 7), in quibus prosperitas designatur. Denique quia utrobique periculum est, orat Sapiens et dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi (Prov, XXX, 8): ne 0257D forte aut divitiae extollerent in superbiam; aut paupertas dejiceret in impatientiam.
3. Unde et Dominus sicut in passione patientiam, ita in processione humilitatem exhibere curavit. In illa enim tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit, et non aperuit os suum: qui cum percuteretur, non comminabatur, sed magis orabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). In processione autem quid? Parabant sese populi, ut exirent obviam ei, nec eum latebat qui noverat quid esset in homine. Propter quod et ipse paratus est, non in curribus et in equis, nec in frenis argenteis, aut sellis auro tectis: sed humilis aselli tergo sedens, suppositis apostolorum vestibus, 0258A quas ego de pretiosioribus regionis fuisse non credo.
4. Sed quid fuit quod processionem habere voluit, qui mox futuram noverat passionem? Forte ut amarior esset passio, quam processio praecessisset. Ab eodem enim populo, in eodem loco, et ipso tempore, paucissimis diebus interpositis, primo cum tanto triumpho susceptus, postea crucifixus est. O quam dissimile est: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15); et: Benedictus qui venit in nomine Domini; hosanna in altissimis! (Matth. XXI, 9.) Quam dissimile: Rex Israel (Joan. XII, 13); et: Non habemus regem nisi Caesarem! (Joan. XIX, 15.) Quam dissimiles rami virentes et crux, flores et spinae! Cui 881 prius sternebantur vestimenta aliena, 0258B ecce suis exuitur, et sors mittitur super ea. Vae tibi, amaritudo peccatorum nostrorum, propter quae solvenda, tanta amaritudo necessaria est.
5. Jam vero ad processionem accedens, tanquam quatuor ordines in ea mihi videor intueri: et fortassis in hac nostra processione hodie omnes poterunt inveniri. Praeibant enim aliqui, et viam parabant. Ipsi sunt qui viam parant Domino ad corda vestra, qui vos regunt, et dirigunt gressus vestros in viam pacis. Alii sequebantur: et hi sunt qui propriae inscientiae conscii, devote sequuntur, et adhaerent semper vestigiis praecedentium. Erant quoque discipuli, tanquam domestici, lateri ejus adhaerentes. Ipsi sunt qui optimam partem elegerunt, 0258C qui in claustro soli Deo vivunt, semper Deo adhaerentes, et ejus placitum considerantes. Ipsum quoque jumentum, cui insidebat, non defuit: quod designat duros corde, et animos quodammodo bestiales. Verum non fuit animalium ibi hujusmodi copiosior multitudo; nec oportuit. Tales enim magis oneri sunt quam honori, nec propter eos processio valde gloriosior est. Hujusmodi namque cantare non norunt, sed male sonoros dant rugitus. Ipsi sunt qui virga semper et calcaribus egent. Attamen nec ipsos relinquet Dominus, dum disciplinam ferre voluerint. His enim dicitur: Servite Domino in timore; et: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 11, 12). Postquam enim jumentum hoc disciplinam 0258D ferre noluerit, quid restat, nisi ut abjiciat eum Dominus cum indignatione quadam, et protinus exeat a via, currens ad spinas et tribulos, a quibus suffocatur verbum Dei; qui sunt divitiae hujus mundi, et voluptates carnis?
6. Sed si qui tales sunt hic, quibus gravis sit ordo, et omnia onerosa; quos pungi frequenter oporteat et urgeri: obsecramus eos, ut studeant de jumentis, si forte queant, in homines commutari, et computari inter aliquos caeterorum, ut aut de praecedentibus, aut de adhaerentibus et collateralibus, aut de sequentibus sint. Quod si non faciunt, obsecro ut vel in eo quod sunt permaneant, et patienter interim ferant quae salubria sunt, etsi minus suavia, donec complaceat Domino respicere humilitatem 0259A eorum, et in melius aliquid cos promovere. Vultis autem ut aliquatenus consolemur jumentum nostrum? Scimus equidem quia cantare non novit. Neque enim de eis est qui dicere possint: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54). Attamen unum est, quod nemini caeterorum tam prope est Dominus. Nam nec ipsi qui hinc inde adhaerent, tam prope eum habent, ut jumentum cui insidet. Et audi hoc ipsum a Propheta: Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19). Nam et mater quem aegrotantem novit filium, magis fovet et saepius amplectitur eum. Nemo igitur indignetur, nemo contemnat, dum voluerit esse Christi jumentum. Etenim qui scandalizaverit unum de pusillis istis, illum graviter 0259B offendit, qui eos tanquam mater gremio suae fovet misericordiae, donec roborentur. Unde et morum infirmitates patientissime ferendas beatus Benedictus admonuit (Regul. cap. 72).
7. Quatuor ergo sunt genera in processione Domini. Boni prudentes, et boni simplices: hi sunt qui praeeunt, et qui sequuntur. Bonos autem addidi, quia prudentes non boni, iniqui sunt, juxta illud: Sapientes sunt ut faciant mala (Jerem. IV, 22); et simplices non boni, stulti sunt. In processione sutem Domini, nec iniquus locum habet, nec stultus. Porro qui adhaerent ei, contemplativi sunt. Qui portant eum et onerantur eo, ipsi sunt duri corde, et parum devoti. Sed ecce omnes sunt in processione Domini, et nemo ex ipsis faciem ejus videt. 0259C Nam qui praecedunt, occupati sunt in paranda via, solliciti circa peccata et tentationes aliorum. Qui sequuntur, ipsi omnino faciem ejus videre non possunt: sed, sicut Moysi dictum est, posteriora ejus vident. Jumentum cui insidet, nunquam ad videndum levat oculos, sed pronum est semper in terram. Qui vero 882 adhaerent ipsi, aliquando videre possunt, sed raptim et non continue, nec plene dum adhuc sunt in via. Attamen quantum ad alios, ipsi magis facie ad faciem eum vident, juxta quod item alias affectuosus> de Moyse scriptum est, quia caeteris quidem prophetis per visiones et somnia, Moysi vero facie ad faciem loquebatur. Quantum ad plenam sane visionem, nec ipse Moyses, dum viveret in hoc mundo, impetrare potuit faciei 0259D ipsius visionem; quia, sicut ipse ait, Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 23, 11, 20). Non videbor, inquit, in hac vita: non videbit quis faciem meam in hac via, et in processione ista. Ipse itaque magna pietate sua donet nobis sic in ejus processione perseverare dum vivimus, ut in magna illa processione, qua cum suis omnibus a Patre suscipiendus est, et traditurus regnum Deo et Patri, sanctam civitatem ingredi mereamur cum eo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO III. De quinque diebus, processionis, refectionis, passionis, requietionis et resurrectionis.
1. Cum universa fecerit Deus in numero, pondere 0260A et mensura (Sap. XI, 21); specialius tamen ea tempora, quibus in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, quaecunque in eis operatus, locutus aut passus est, ita disposuit, ut ne minimum quidem momentum, ne unum iota a sacramento vacaverit, aut praeterierit sine mysterio. Evidentius tamen quatuor proximos dies, et ipsum quem hodie colimus, illustravit: diem processionis, diem refectionis, passionis, requietionis et resurrectionis suae. Notabiles admodum dies, et inter caeteros insignes magis. Prima siquidem die gloriam suscipere dignatus est humanam, et cum ingenti quodam tripudio, et exsultatione universae terrae, Jerosolymam non propriis (ut hactenus consueverat) pedibus, sed jumento vectus intrare. Et haec quidem praeparatio ad passionem 0260B fuit, excitata hinc maxime invidia sacerdotum. Sane venturas aliquando turbas ut raperent, et eum regem facerent, fugiens legitur declinasse (Joan. VI, 15). Nunc vero etiam non quaesitus adfuit, ut tanquam rex Israel susciperetur et praedicaretur ab eis: quin etiam in haec ipsa praeconia eorum (quod dubium non est) animos excitavit. Sic nimirum et de passione advertere est. Exiit quandoque, et abscondit se ab eis, scilicet Judaeis: nec volebat jam ambulare palam in Judaea, quia quaerebant eum interficere (Joan. VII, 1). Sciens autem quod venerit hora ejus, tanquam potestatem habens spontaneus ipse se obtulit passioni. Decebat nempe Pontificem nostrum tentari per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15): ut tanquam verus homo et prospera hominum, 0260C et adversa opportune vitaret, opportune susciperet, et utrarumque rerum in se ipso nobis salutare praeberet exemplum. Ut enim temperantiae est praeconia populi et saeculi hujus prospera declinare, sic interdum justitiae est certa quidem dispensatione admittere ea. Persecutio quoque et temporalis omnis adversitas pro loco et tempore prudenter aliquando fugienda erit; cum autem necesse fuerit, viriliter toleranda.
2. Et in his quidem duobus (prosperitatem et adversitatem loquor) humana omnis vita versatur. Nihilominus autem in illis quatuor notissimis utique speciebus virtus universa consistit. Ita ergo omnem virtutem implere decuit eum, in quo plenius habitabat 0260D omnis plenitudo virtutis, ut notum fieret omnibus quia is sciret maxime abundare, sciret et penuriam pati. Non enim Dei Sapientia de his erat, quos occidere prosperitas sua; non Dei Virtus de his quos perdere posset aversio. Utrumque enim scriptum est, quod prosperitas, non tamen omnium sed stultorum, occidat illos: et aversio utique, non quorumlibet, sed parvulorum, perdat illos (Prov. I, 31, 32). Quam modeste tamen hanc ipsam videtur gloriam suscepisse, ad triumphalem 883 occursum in asino veniens, non in curribus aut in equis! Et dicebat: Si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet (Matth. XXI, 31, 3). Opus magnum, opus salutis. Nempe homines et jumenta salvos facere venerat, multiplicans misericordiam suam Deus. 0261A Initia nostrae conversionis foret ista dignatio, ut primum ex ancilla filium generemus. Solutus est ad mandatum Domini qui antea tenebatur, aut non valens, aut non volens benefacere; aut utroque fortius vinculo alligatus, nec volens scilicet, nec valens. Non novit interim purius in Domino gratulari. Persuasum tenet placere ei quod agit, et consolatur in eo quod sibi eum quodammodo se facere reputet debitorem, saepius memorans quia Dominus his opus habet. Nam processu temporis in eo magis afficietur, ut suo sollicitetur debito, et timeat, ne forte tantis beneficiis inveniatur ingratus, dicens: Quia servus inutilis sum, et bonorum meorum non eges. At haec quidem verax affectio et fidelis: hic filius liberae, cum quo ancillae filius haeres esse non possit. Ita 0261B ergo in hac processione.
3. Caeterum ante passionem affectuosissimus alias, affectuosius> Paterfamilias refectionem suis curavit domesticis exhibere: et in hoc quoque apparuit benignitas et humanitas Salvatoris. Cum enim dilexisset suos, in finem dilexit eos, et dicebat: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15). Oportebat enim. Expetierat eos Satanas, ut cribraret sicut triticum: opus erat praevenire refectionem. Denique qui refecti paulo minus defecerunt, quid jejuni fecissent? Hinc fuit quod non modo corpora, sed etiam corda refecit, et ea quam maxime. Neque enim corporalis passio, sed tentatio spiritualis instabat, quod singulariter ille futurus esset donec transiret. Ea nimirum 0261C hostia sicut sola prodesse potuit, sic sola suffecit: nec Christum decuit simul et Petrum, aut Jacobum, vel Joannem pro salute hominum pati. Crucifixi tamen fuere cum eo alii duo, sed duo nequam, de quibus nulla prorsus suspicio posset haberi, tanquam ex eis minus efficax sacrificium suppleretur.
4. Quibus ergo panibus in coena refecit apostolos? Ut ego arbitror, quinque. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Cibus utique, sed cibus cordis. Quid enim aeque confirmat et corroborat cor humanum, quid ita in omni necessitate confortat et sustentat, ut divinae voluntatis exsecutio, velut in quemdam animae ventrem, conscientiam scilicet ejus, ingesta? 0261D Sic et sermonem divinae exhortationis, et promissionum ejus consolationem, et orantium alias, orationum> lacrymas, panes cordis esse solus ille ignorat, cujus jam aruit cor, pro eo quod suum ipsius panem comedere sit oblitus. Super omnia autem caro Domini vere est cibus, et cibus vitae, panis de coelo vivus (Joan. VI, 56, 48, 51). Nullum ex his in hac tam solemni coena Domini defuisse reperies, si diligenter advertas. Recumbentibus adhuc discipulis, surgit a coena, praecingitur linteo, aquam ponit in pelvim, discipulorum pedes abluit et extergit, 0262A Non est voluntas carnis et sanguinis haec, sed voluntas Patris, et sanctificatio nostra. Denique, Si non lavero te, ait Dominus ad Petrum obnixius repugnantem, non habebis partem mecum (Joan. XIII, 8). Scimus autem quis dixerit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras; quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 37, 38). Opportune autem, et utique more suo, post exemplum operis, exhortationem sermonis adjunxit. Inter loquendum quoque (nam copiosissimus exstitit sermo) multis eos promissionibus propter instantem maxime passionem refovere et refocillare curavit, de resurrectione sua, de adventu Paracleti, de eorum confirmatione, et aliquando assumptione ad seipsum. Nec multo post ventum est ad orationem, 0262B et usque tertio factus in agonia orabat. Ubi quidem non solis oculis, sed quasi membris omnibus flevisse videtur, ut totum corpus ejus, quod est Ecclesia, totius lacrymis corporis purgaretur. Nam de sacramento quidem corporis et 884 sanguinis sui nemo est qui nesciat, hanc quoque totam et tam singularum alimoniam ea primum die exhibitam (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; Joan. XIII-XVIII), ea die commendatam et mandatam deinceps frequentari.
5. Ex hoc jam dies sequitur Passionis, in qua nimirum sicut totum hominem salvum fecit, sic de toto se fecit hostiam salutarem, corpus exponens tantis suppliciis et injuriis, animum vero 0262C geminae cujusdam humanissimae compassionis affectui: hinc quidem super moerore inconsolabili sanctarum feminarum, inde super desperatione et dispersione discipulorum. In his quatuor crux Dominica fuit: et haec omnia propter nos passus est, qui tanta charitate compassus est nobis. Verumtamen quae de ipso erant, finem habuere, sicut ipse lamentantibus mulieribus ait (Luc. XXIII, 28), finem utique celerrimum et celeberrimum, primo quidem requiem, deinde resurrectionem. Nos quoque, si festinamus in illam ingredi requiem, per multas tribulationes nobis meminerimus transeundum. Et prius quidem donec sumus in tribulatione, magnum nobis videtur alias, videretur> aspirare ad requiem, tanquam nihil simus amplius desideraturi. 0262D Verum non erit nobis requies, ne in requie quidem ipsa, a desiderio gloriae, a desiderio resurrectionis. Amodo, inquit, jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13). A labore ergo requiescunt, qui in Domino moriuntur; sed non requiescunt interim a clamore. Denique sub throno Dei clamant animae occisorum; quia etsi nihil habeant quod molestet, nondum tamen totum habent quod delectet, donec requiem resurrectio, donec Sabbatum Pascha sequatur. Amen.