«De S. Clemente» — Bernardus Claraevallensis

0499 DE S. CLEMENTE PAPA ET MARTYRE SERMO De tribus aquis.

0499A 1. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Audiat peccator, et irascatur; dentibus suis fremat, 1056 et tabescat. Deprehensus est in astutia sua, cecidit in foveam quam fecit, in laqueum incidit quem tetendit. Invidia siquidem diaboli mors intravit in orbem terrarum; sed ecce pretiosa facta est mors sanctorum. Audi igitur, hostis vitae; mortis auctor, attende. Quid 0499B valet jam fraus tua? versutia tua quid nocet? Imo vero, ut plus doleas, etiam omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28). Neque enim aliter quam ipsa (quae tui est operis) de te hodie beatus martyr, cujus solemnia celebramus, morte corporis triumphavit. Fecit siquidem de necessitate virtutem, poenam peccati in meritum gloriae commutavit; fidelem se probavit in modico, ut dignus inveniretur supra multa constitui. Modicum namque erat, et omnino modicum, quidquid prius acceperat anima illa beata, quantum ad eam gloriam, quam praesenti promeruit passione. Omnis enim delectatio hujus mundi, universa ejus gloria, quidquid denique in eo concupiscitur, prorsus modicum est in illius felicitatis, in 0499C illius beatitudinis comparatione: si tamen vel modicum dici debet, et non potius nihilum, vapor ad modicum parens. Acceperat beatus Clemens nobile genus, amplas possessiones, haereditatem multam, scientiam quoque quamplurimam, ita ut optimus quidam illius temporis philosophus haberetur. Acceperat haec universa a Domino: Dei enim dona sunt etiam haec. Fidelem ergo se probavit ei qui dederat, cum pro ejus amore universa contempsit, omnia detrimentum faciens, et arbritratus ut stercora, ut lucrifaceret Christum.

2. Sed forte murmurat etiam nunc inimicus: Pellem, inquiens, pro pelle, et omnia quae habet homo, dabit pro anima sua (Job II, 4). Quid ergo? putas quod in ipsa corporis sui vita, quam accepit a Domino, 0499D infidelis inveniatur, ut vel ipsam praeferat illi? Ecce habes potestatem: irrue in eum per satellites tuos, ut coarctetur e duobus, aut a Domino necesse habens, aut a corpore separari. Varia et immania exquire genera tormentorum; sed noveris te martyri nostro fabricare coronas. Sicut enim ipsa vitae hujus ornamenta et adjumenta contempsit, sic contemnit et ipsam. Corpus omne tibi exponit in mortem, et in faciem maledicit tibi, atque idola tua sacro ore blasphemat, Dominum Deum suum etiam inter tormenta tua libere praedicat, ingenue alias in igne> confitetur. Coronabitur ergo, quia legitime certavit, quia fideliter vicit, quia nec blandimentis vitae hujus, nec mortis horrore a charitate Christi noluit separari. Dic, quaeso, nobis, anima sancta, 0500A quae sic corpus tuum suppliciis exponebas: obsecro, diligebas illud, an non? Utique diligebam, inquit. Nemo enim unquam odio habuit carnem suam (Ephes. V, 29). Diligebam ergo eam: sed parum diligebam, tanquam ancillam; et multo magis diligebam Dominum Deum. Utque probatio esset dilectionis, operis exhibitio; libenter ipsam quoque pro ejus gloria mortem corporis amplectebar.

0500B 3. Quid nos ad haec dicimus, fratres? Congratulamur martyri, sed jam gloria ejus non sine nostra confusione est. Ecce enim beatus Clemens homo erat similis nobis, passibilis, eadem circumdatus infirmitate, et carni suae eodem vinculo naturalis affectionis inhaerens. Si ergo ille sic glorificavit Christum in corpore suo, et calicem salutaris accepit; quid nos retribuimus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Eadem certe nos insignivit imagine, eodem sanguine nos redemit, et vocavit in eadem haereditatem, incorruptibilem et incontaminatam, aeternam, conservatam in coelis. Utquid ergo non possumus et nos cum beato Clemente Christi libere calicem? sed forte respondent aliqui: Possemus, si opportunitas non deesset; sed persecutionis tempus 0500C cessavit. At ego, fateor, non satis crediderim ista dicentibus. Quid enim? Quotidie ceditis punctioni acus unius, et mucroni vos arbitramini posse resistere? In minimis probate conflictibus, quam 1057 viriliter in majori certamine stare possitis. Ecce enim vobis non dicitur: Sacrificate idolis, et vivite; aut si hoc non vultis, oportet vos diversis suppliciis interire. Novit Dominus figmentum nostrum, nec dat nobis tam forte certamen. Beato Clementi certamen forte dedit ut vinceret, et disceret quoniam omnium potentior est sapientia.

4. Vestrum autem certamen quale est, fratres mei? Quotidie vobis suggeritur in cordibus vestris, Frange ordinem tuum, murmura, detrahe, age remissius, infirmitatem simula, responde ei qui forte 0500D durius tibi locutus est, ut satisfacias desiderio tuo; nec dicitur cuiquam: Nisi haec feceris, morieris; sed ut multum, cum difficultate et labore resistes animo tuo. Et quis sustineret tanta? Haec enim intus audire, haec respondere consuevimus exhortantibus nos, aut foris homini, aut intus Spiritui sancto. Si ergo in hujusmodi certamine periclitamur, si vix resistimus, si interdum etiam succumbimus, quid in illo tam gravi certamine faceremus? Si juncis fragilibus cedit infirmitas nostra, quomodo telis resisteret? Videtis quomodo ad nihilum redacti sumus, et sicut solent mulieres aut parvuli, pugnantes laudamus alios, pugnare ipse non possumus. Quid tamen agimus? Omnes certe ad nuptias Agni vocati sumus, et in conspectu ejus vacuos apparere non 0501A licet. Diligenter ergo consideremus quae apponuntur nobis, quoniam talia oportet nos praeparare. Consideravit beatus Clemens vinum sibi appositum esse a Domino, et ipse quoque, quoniam dives fuit, ad nuptias illas vinum nihilominus proprii sanguinis effusione portavit. Sed nos pauperes sumus, et vinum, Domine, non habemus. At ille: Implete, inquit, hydrias aqua (Joan. II, 7). Ergone et ipsa suscipietur aqua, si attulerimus eam? Utique suscipietur. Nam et ipsam cum vino nobis appositam inveniet, qui secundum monita Sapientis, diligenter consideraverit quae sibi apponuntur (Prov. XXIII, 1), ab eo nimirum qui venit non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Testimonium enim perhibuit qui vidit, quod aperto latere Domini dormientis in cruce 0501B exierit sanguis et aqua (Joan. XIX, 34, 35).

5. Et nos ergo, fratres, ut vel fideles nos probemus Deo nostro, si martyrium sanguinis nos habemus (martyrium enim testimonium est), quaeramus vel testimonium aquae, et ne ipsum quidem despiciet Deus. Tres sunt enim qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis (Joan. V, 8). Beati quibus trinum suppetit testimonium, quoniam funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). Nos si sanguinis testimonium non habemus, habeamus spiritum et aquam; quoniam sine spiritu nec sanguis, nec aqua sufficiet: imo vero si spiritus ipse sine aqua aut sanguine invenitur, sufficit testimonium ejus; quoniam spiritus veritatis est, nec sanguis, nec aqua quidquam proderunt a se ipsis, sed spiritus 0501C est qui testificatur in illis. Sane tamen aut vix, aut nunquam sine aqua aut sanguine spiritum arbitror inveniri. Propterea, charissimi, quaeramus vel aquam, qui sanguinem non habemus. Et quoniam hydriarum supra fecimus mentionem, quaeramus mensuras binas, vel ternas, quas hydriae capiebant. 0502A Nam et Christus triplicem nobis apponit aquam, et perfectus omnis qui fuerit in nobis sicut ipse, qui videlicet tres metretas habere potuerit. Propter hoc enim sub distinctione dicitur, binas vel ternas, ut duas ad minus constet necessarias esse; tertiam non ab omnibus exigendam.

6. Accipe igitur triplicem aquam, quam tibi Salvator apponit. Plorat super Lazarum (Joan. XI, 35) et super civitatem Jerusalem (Luc. XIX, 41); et haec est aqua prima. Sudat imminente jam passionis hora; et haec est aqua secunda, non ab oculis tantum, sed a toto corpore manans. Haec autem rubea est, sanguineique coloris, sicut scriptum est: Et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44). Jam vero tertia est aqua, 0502B quam et praediximus de latere ejus una cum sanguine emanasse. Et tu ergo primam quidem habes, si rigas 1058 lacrymis tuis conscientiae tuae stratum, et dolore compunctionis praeteritorum diluis maculas peccatorum. Secundam aquam habes, si in sudore vultus tui vesceris pane tuo, et labore poenitentiae corpus tuum castigas, ac restringis concupiscentiae flammam. Est autem sanguinei coloris, sive propter laborem, seu etiam propter ipsum quem exstinguit concupiscentiae ignem. Jam vero si proficere potes usque ad devotionis gratiam, potaberis aqua sapientiae salutaris; et spiritus Christi, qui super mel dulcis est, fiet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. Et memento hanc esse aquam, quae procedit de latere dormientis, et sine omni molestia fluit. 0502C Oportet enim jam mortuum esse mundo, qui in hac voluerit gratia delectari. Ergo, ut breviter repetam, prima quidem a praeteritis delictis abluit conscientiam; secunda, ut futura caveas, exstinguit concupiscentiam; tertia, si ad eam pervenire merueris, potat animam sitientem.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *