S. Clementis I, papae et martyris
Die 23 novembris
S. Clementis I, papae et martyris
Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis, da nobis in beati Clementis annua commemoratione laetari, qui, Filii tui sacerdos et martyr, quod mysterio gessit, testimonio comprobavit, et quod praedicavit ore, confirmavit exemplo. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Clemens tertius post Petrum Romanam rexit Ecclesiam sub finem saeculi I. Praeclaram scripsit ad Corinthios epistolam ad pacem et concordiam inter illos firmandam.
Depositio S. Clementis I die 23 novembris recolitur a Martyrologio hieronymiano omnibusque libris liturgicis romanis, dum eius memoria agitur die sequenti apud Byzantinos.