«Tractatus ascetici» — Gillebertus de Hoilandia
0251 EJUSDEM GILLEBERTI TRACTATUS ASCETICI. TRACTATUS I AD QUEMDAM R. RELIGIOSUM De contemplatione rerum coelestium ad amicum scriptus.0251D
1. Satisne protractum tibi videor sermonem texuisse, et quod in superioribus decurtatum fuerat, supplesse in isto? Nimius fortasse et in hac parte fuerim, et oneri tibi nunc sit nostra prolixitas, qui prius de brevitate causabaris. Breves enim a me tibi dari non epistolas, sed clausulas verborum questus es, mi R., et, dum adhuc ordirentur, succisas: illud adjiciens perjucundum tibi fore, si amici 0252D raritatem colloquii pagina compensaret prolixior. Me autem occupationes causante tuas, fastidioque parcendum esse lectoris, tu de reliquo jubebas esse securum. Itaque, ut pro me fatear, nihil mihi jucundius hoc commercio, nihil suavius; dummodo ipsum sermonis habeamus materiam, quem amoris causam: si ipse sonet in ore, serenet in corde; intus parturiat, quod depromat foras. Denique et legis, Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11): quasi a Deo datos, et quasi ad ipsum relatos. Ab ipso enim est gratia, penes ipsum causa, in ipso materia copiosa plane. Quis illam explicet? quis, ut 0253A interim de essentia sileam, ejus loquatur beneficia, ejus et judicia? Nullus hic sermo nimius: nullus satis multus. Exaltate, inquit Scriptura, Dominum quantum potestis; major est enim (Eccli. XLIII, 33). Dives sane materia, dulce negotium. Quid enim dulcius? quid hac occupatione gratius, quae sola fruitionis angelicae et futurae conversationis superinduit et vestit imaginem? Bonum est, inquit Psalmus, confiteri Domino, et psall re nomini tuo, Altissime. Quia delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo (Psal. XCI, 2, 5). Si sic delectat, sic laetificat magnificentia tua, Domine, essentia quid faciet? si complaces in operibus tuis, in te ipso qualis nobis eris?
2. Felices qui id praelibare possunt: vacare et 0253B videre quam suavis est Dominus! Heu me! quod non in hoc ipsum libere labuntur tempora: quod distracto mordacibus curis animo, corrosus quodam modo et dimidiatus ad tam pium accedo spectaculum: quod de ejus jugitate cum propheta gloriari non licet: Super speculum Domini ego sum stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus (Isa. XXI, 8). Non illi in vacuum diffluebant tempora, imo non ipse vagabatur et volitabat cum tempore, qui tempora rel gata tenebat in sui custodia, vel in Domini specula illa expendens. Salubris quidem illa, sed ista suavior. Denique adverte illam nocti comparatam, istam diei. Quid enim ait Apostolus? Nos autem revelata facie gloriam Domini 0253C speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem (II Cor. III, 18). Optimum plane immaculatum se custodire, nec conformari huic saeculo: sed longe praestantius futuro reformari, et transforma i a claritate in claritatem. Huic speculationi instare, super speculam Domini stare est, et stare per diem. Stans, inquit, jugiter per diem. Quid ergo? non sunt infirmata genua tua, benedicte propheta, a jugitate? non sunt infirmata a jejunio? Et quidem non jejunium, sed suavis est magis epulatio hujusmodi speculatio. Denique qui habitat in excelso, panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.
3. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, ut volare possim in tam fidam et fecundam stationem, ubi requies 166 est et refectio? Rarus mihi illo 0253D accessus, si tamen ullus. Rarus, sed forte et interruptus statim, et sicut umbra, cum declinat, ablatus: donec iterum locustarum more subitum excutiar in saltum. Bonus quidem saltus, de quo legis in Psalmo: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est. Denique et pro Idithun, id est, pro transiliente, hic psalmus inscribitur (Psal. XXXVIII, 5, 1). Transilierat cuncta quae transeunt, ad ea quae sunt et manent, mente transmigrans. Numerus ille sine numero, finis sine fine; finis miseriam exterminans, felicitatem non terminans. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4); finis idem ipse fidei ad laetitiam omni cernenti. Siquidem ipse Sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens 0254A omnia suaviter (Sap. VIII, 1). A fine ad finem: a fide ad spem, attingens quasi via; disponens, quasi vita. Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joann. XIV, 6). Via deducens, veritas docens, vita dulcescens. Haec enim est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum (Joan. XVII, 3). Cognitio haec plena dulcedinis. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque ad finem (Psal, XV, 11). In hoc fine disponemur suaviter, quando ipse fuerit omnia in omnibus; deletisque omnibus veteris hominis reliquiis, absorpta erit a vita mortalitas, a virtute infirmitas, a veritate caecitas; et carnalis concupiscentia ab abundantia spirituali.
4. Quae quoniam sibi dum hic vivitur adversantur, 0254B pugnandum est fortiter, ut pausemus feliciter, et pugna vertatur in pacem, sicut scriptum est: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). O vera pax et plena pax, tanto magis vera, quanto minus varia; tanto plenior, quanto perennior! Id ipsum diversitatem excludit, pax adversitatem. Non laborabunt frustra, nec generabunt in conturbatione (Isa. LXV, 23). Quasi dicat: Non laborabunt sine fructu; nec laborabunt ad fructum. Nullus hic sine labore fructus, sine fructu labor frequens. Cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos (Gen. IV, 12). Modo parturimus et gemimus, tunc de partu gavisuri. Non meminit pressurae mulier cum puerum peperit (Joan. XVI, 21): peperit enim masculum, 0254C in quo imago est et gloria Dei. Sed quando fiet istud, quando adimplebitur quod legitur: Scimus cum apparuerit, quod similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est? (I Joan. III, 2.) Ad hanc visionem omnis creatura ingemiscit, suspirat, et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 22). Ipsa est vere Sapientia, divinam nos suaviter disponens ad imaginem. In multis nunc vexati, tunc in cunctis bene disponemur (Sap. III, 5): non per vices temporum, non per gradus profectuum; non de virtute in virtutem, nec de claritate in claritatem, sed simul et semel in omni virtute et omni veritate. An non hoc ipsum Isaias dicit: Antequam parturiret, peperit; antequam parturiret, peperit masculum? (Isai. LXVI, 7.) Quae est ista, quae tanta cum 0254D festinatione, sine omni fatigatione peperit? Utique ipsa, de qua loquimur, Sapientia, quae dicit: Ego mater pulchrae dilectionis et agnitionis (Eccli. XXIV, 24). In hac parturitione nos ad plenum pariet, quando sine difficultate in aeternitate veritatem contemplabimur; charitati contemperabimur. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, ait Paulus (Galat. IV, 19). Ergo, nunc parturit Apostolus, tunc ipse Dominus pariet. Si ego, qui caeteros parere facio, ipse non pariam? qui generationem praesto caeteris, sterilis ero; dicit Dominus? (Isa. LXVI, 9.) Imo erimus omnes docibiles Dei, conformes ei.
5. Denique in hac conformitate de ejus visione nata, in 167 prolem renovamur masculinam: 0255A siquidem vir imago est et gloria Dei. Unde non debet vir velare faciem suam (I Cor. XI, 7), id corporis praetendens habitu, quod tunc erit in spiritu, quando mentis revelata facie, gloriam Domini speculantes, in eamdem transformabimur imaginem, absque proficiendi articulo, et deficiendi periculo. Hoc enim est quod admirando dicitur? Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile? Si nata est gens semel, et si parturivit terra una die; quoniam peperit Sion filios? (Isai LXVI, 8.) Vere enim Sion, quae specula dicitur, in die parit, et in die una illa quae in atriis Domini melior est super millia. De qua et Propheta alias: Et erit dies una quae nostra est Domino: non dies et nox. Et in tempore vesperae lux erit. Quoniam quidem non occidet ultra sol tuus, 0255B neque luna minuetur: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam (Isa. LX, 19, 20). Haec est dies quae nota est Domino: haec est enim dies, Dominus. Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit revelare (Matth. XI, 27). Ipsius revelatio etiam nos dies efficiet: similes ei erimus cum apparuerit. Dies, inquit, formabuntur, et nemo in eis (Psal. CXXXVIII, 16); eorum utique quibus dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V. 14). Habetis nunc propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae, donec illucescat dies (II Petr. I 19). Jam quidem lucerna reconditur, cum Lucifer oritur. Evacuabitur enim sermo propheticus, evacuabitur apostolicus et sermo et sensus. Ex parte, inquit, cognoscimus. Evacuabitur 0255C autem quod ex parte est, cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII, 9, 10). Propterea ait Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Tu, inquit, et Patrem. Non alius quam tu; non aliud quam ipsum; et sufficit nobis.
6. Invisibilia quidem tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas (Rom. I, 20): sed aliud est videre te, nullo mediante; aliud alieno beneficio. Quid enim mihi lucernam accendis? ut solem conspiciam? Bona lucerna, sed infirmo oculo; bona sunt ubera, sed parvulis in Christo; bonum est speculum, sed melius est osculum. Ideo osculare me tu osculo oris tui; oris, inquam, tui, non operis tui. Intus os, foris 0255D est opus. Quis mihi det, inquit, te fratrum meum sugentem ubera mea, ut inveniam te foris, et deosculer te? (Cantic. VIII, 1.) Quem inventum foris deosculari exoptat, vocat et sugentem ubera, de incarnationis exinanitione aliquid significans. Alio autem modo, etsi in unione personae, per operis tamen indicia Sapientia artifex foris relucet; foris delectatur, etsi suaviter, non sufficienter. Fac quod sufficiat, ostende te ipsum, ego te foris studiose requiro, tarde invenio, cum difficultate retineo, et quodam modo fugitantem et elabentem votive deosculor. Bona haec oscula, sed sicut in imagine, sicut in umbra; bona haec oscula, et ad tempus reficiunt, sed non sufficiunt: fac quod sufficiat. Deosculare me tu osculo oris tui, osculo Verbi, non carnis; veritatis, non 0256A imaginis; osculo voluntarie indulto, non violenter extorto; osculo manifestationis tuae, et conformationis meae, ut tibi compositus, tibi copulatus, in uno sim spiritu. Qui enim adhaeret Domino, unus est spiritus (I Cor. VI, 17). Individuus iste amoris et unionis complexus, jure osculi censetur nomine. Et ideo tibi osculandi delego officium, auctoritatem attribuo, ubi totum est operis tui, non laboris mei; indulgentiae tuae, non diligentiae meae; manifestationis tuae, non meae investigationis.
7. Propterea dico: Manifesta mihi te ipsum, per te ipsum, sicuti es, et sufficit mihi. Satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15): cum me infuderis vino illo, vino novo, quod ipse potas, ipse propinas in regno tuo. Merum illud volo, non mistum; 0256B purum, et sine lacte, quia lac parvulorum est. Evacuabuntur quae sunt parvuli. Meliora sunt quidem ubera vino, sed non isto; magis autem optimum istud super ubera. Denique non haec inebriant, sed illud; et mentis statum in novos quosdam inusitatosque transfundit sensus. Ubera dum suguntur, siccantur; illud quod inebriat, exuberat jugiter. Nolo ejus fervorem, lactis frigore temperari; purum exspecto et perenniter manans. Sic etenim legimus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Inusitata haec plane ebrietas, quae lumine fit, non liquore; sinceritate, non sicera. Ideo emitte lucem tuam, et veritatem tuam; plenitudinem, non pignus quod praesentiam tuam tardet, 0256C gratiam temperet, lumen 168 obumbret: quod in umbra promittitur, praestetur in lumine. In umbra est quod propheta loquitur: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isa. LXIV, 4). Sed etiam quae in Numeris haereditatem non possident, sed postulant paternam, filiae dictae sunt Salphaad (Num. XXVII, 1-6), id est, Umbrae: nec enim poterat Salphaad, non poterat umbra viros generare, in quibus imago est et gloria Domini. Quod quidem non erit, quandiu credimus: sed cum videbimus, tunc erimus similes ei. Propter hoc qui sumus in corpore peregrinantes a Domino, postulamus cum filiabus Salphaad: quid enim postulemus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): postulamus 0256D haereditatem paternam; Dominus enim pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Postulamus cum apostolo: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Non insisto ulterius, citra non subsisto: in hoc mihi desideriorum limitem pono, votorum colloco finem. Quis tandem ille finis? Quem dicit Apostolus: Finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22). Quae est ista vita aeterna? Quam dicit Christus: Haec est vita aelerna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).
8. Ad hunc finem quasi ad conclusionem universorum voto transierat, qui loquitur in Psalmo, Notum fac mihi, Domine, finem meum; finem boni, et finem mali: illius, quia consumitur; hujus, quia consummatur. Ideo vere finem, finem purum, plenum, 0257A perpetuum: a malo purum, in bono plenum, in utroque perpetuum: pure afficit, plene sufficit, in neutroque deficit. Hoc enim est quod addit: Et numerum dierum meorum, qui est (Psal. XXXVIII, 5). Vere enim dies illi sunt simul, et non succedent ei: non minuitur, non mutatur illorum dierum numerus. Propterea dicitur, qui est. Quonam modo dies meus deficit, si sol meus non occidit? Non occidet, inquit, sol tuus, et luna tua non minuetur (Isa. LX, 20). Ego luna, et ille sol: et ideo illa non minuetur, quia a a perenni et ubique praesenti sole non movetur. Dierum ergo illorum nova quidem ratione non erit terminus, et erit numerus: erit ibi nobis jugis et indefessa sempiternitas, sed non erit omnimoda, et divinae unitati conformis simplicitas. Caetera enim 0257B omnia, licet sempiterna sunt, simplicia tamen nequaquam sunt; quibus non hoc est esse, quod hoc vel illud esse: nec hoc vel illud esse, quod quidlibet quod sunt, esse. Nam in creatura spirituali, quae sunt in se ipsis infinita, sunt propter interminabilem perseverantiam, et ad se invicem quodam modo determinata, et definita propter certam quamdam naturarum affectionumque distantiam. Denique, In domo, inquit, Patris mei, mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2): mansiones plane luminum, quoniam ipse Deus lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16); ut quod hic dicitur numerus dierum, illic intelligatur multitudo mansionum; non quod singulis sunt singulae, sed etiam alicui multae, juxta illud, Et tu esto potestatem habens supra decem civitates 0257C (Luc. XIX, 17): nam et stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). In quo enim praecesserit virtutum numerus, multiplicabitur et numerus claritatum, sicut se habet promissio prophetica: Implebit Dominus splendoribus animam tuam (Isa. LVIII, 11). Felix plane anima, quae non uno tantum, sed multis fuerit repleta splendoribus, illis utique de quibus dicitur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum (Psal. CIX, 3). Serenissimi splendores isti dies, et virtus claritatis.
9. Quis dabit mihi ut trini splendoris hujus radio spiritus meus illustretur, ut dies meos beatissimus hic numerus expleat, compleat, et contineat? Quis, inquam, dabit mihi, ut aeternitatis ad lineam se 0257D porrigant, in veritatis splendore fulgeant, et ferveant in spiritu charitatis? Sic enim, non ut in mundi prima conditione, mutuus vespertini et matutini temporis recursus plures disterminabit dies, sed continuus erit dies, et totus meridies. Ibi, ut ita dicam, inter mane et vesperam nox infelix explosa est: in isto utrosque terminos indeclinabiles occupabit meridies, juxta quod legitur, In tempore vesperae erit lux (Isa. LX, 19); quoniam non erit vel temporis transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio. Sed quando erit istud? quando te ipsum nobis in illo meridiano, sicut es, manifestabis, bone Jesu? In te enim videbimus Patrem, et sufficiet nobis. O pigra tempora, et tarda pectora! tarda ad cernendum; nam ad credendum prompta.
0258A 10. Appropia, Domine, tu nobis, ut nos dicero possimus: 169 Ecce hic venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. II, 8). Appropinqua, et praeveni tarditatem nostram. Denique et modo lectum est quomodo duobus illis euntibus in Emmaus appropinquasti, fidei tarditatem in illis increpans, et te ipsum de Scripturis interpretans; intus aperiens, et foris apparens, sed nimis cito disparens; forsitan quia non pleno meridie te manifestasti, sed sub ipsa vespera et inclinata jam die. Denique in omni illa beatae resurrectionis apparitione, nusquam meridiem legisse me memini; sed vel fere nondum inchoatam diem, vel jam inclinatam: ut omnem hic veritatis lucem quodam ignorantiae temperatam obscuro intelligas. Simul grata in hoc advertenda distinctio, quod 0258B quaerentibus se studiose mulieribus diluculo ad monumentum apparuit; sero autem die illa una Sabbatorum, reclusis discipulis in domo (Luc. XXIV, Marc. XVI et Joan. XX). Utinam ergo et nobis, Domine, in hoc vel diluculo vel crepusculo appareas, optimus plane super utrumque meridies! Sed in illo cubabimus in patria. Interim dum in via sumus, oramus, Domine, ut vespertinae lucis nos refocilles umbraculo. Sed nos jam cum die sermonem claudimus, sed te non excludimus: magis autem in te terminantes, et a te inchoantes, in matutino tibi gratias referamus, in illud Cantici erumpentes, Sub umbra ejus, quem desideraveram, sedi (Cant. II, 3).
TRACTATUS II. De quaerendo Christo, et de viatorum beatorumque contemplatione.0258C
1. Declinavit paululum Dilectus noster inter noctis tenebras: ubi ergo quaeremus illum? Quem illum? Illum utique qui ait: Ego flos campi (Cant. II, 1). Si ergo illum quaerimus, egrediamur in agrum, imo ingrediamur in hortum: siquidem ille descendit in hortum suum, ad areolam aromatis (Cant. VI, 1). Denique et in horto Maria dum quaesivit, invenit (Joan. XX, 1-16). Quaesivit ipsa lamentando; nos quaeramus laudando. Dulce quidem negotium, sed dulcius praemium. Quale praemium? Quod legitur in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Ergo laudantibus manifestandus est Jesus. Quaeramus 0258D cum laude, sed in horto quaeramus; in horto est traditus, in horto est passus, et apparuit in horto. Quae vidit, ideo et ait: Qui habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam (Cant. VIII, 13). Amici, Petrus et Joannes. Amici, discipuli, qui audierunt: Vos amici mei estis (Joan. XV, 14). Fac me audire quid illis annuntiem; illi in agro, ego in horto. Illi quasi viri manum mittunt ad fortia, ego ad suavia. Felix mulier, quae audire te meruit, felicior quae vidit; vox enim tua suavis, et decora facies: sed felicissima, si ad quam manum tetenderat, tetigisset,tenuisset, et retinuisset: nunc autem dicitur: Noli me tangere (Joan. XX, 17). Quod una non potuit, plures potuerunt, illae quibus dixit: Avete. Et accesserunt, et tenuerunt pedes ejus (Matth. XXVIII, 0259A 9). Quod non potest singularitas, obtinet communitas, obtinet charitas. Quaeramus ergo unanimiter, et quaeremus utiliter. Denique, quae cum unguento venerunt, illae invenerunt. Bonum unguentum de quo legitur: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1, 2).
2. Forte nec tam se inveniri permisit, quam ultro ingessit. Pedes ejus, inquit, tenuerunt, non tamen unguento perfuderunt. Viventem enim repererant, quem quaesierant cum mortuis. Veniebant, ut inungerent Christum, ut perungerent unctum; et ipse ad illas veniebat, totus spirans vitalem immortalium odorem aromatum. Ante passionem perungi se voluit, et postea sepeliendus permisit; sed resuscitatus 0259B non indiguit. Abundabat enim jam non modo immortalitatis, sed et regiae supereminentisque potestatis unguento; sicut et ipse testatur: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Et: Dedit illi Deus nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Propterea dicitur: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Denique ad sua invitat unguenta:) Veni in hortum meum, soror mea sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis (Cant. V, 1). Quod, inquit, seminavi de tuo, sed de meo messui mihi, imo et tibi; mihi re, tibi in spe. Propterea invito, Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Grata vocabula, et plena dulcedinis, quae vel naturae, vel gratiae copulam sonant. Consors factus 0259C naturae, gratiae vicem rependo. Ideo sororem te 170 voco, sed in carne; sponsam, sed in Spiritu: in carne, in qua integra assumpta est humanitas; in Spiritu, per quem infusa est charitas. Veni ergo, soror mea sponsa. Veni tanto subarrhata pignore, secura de plenitudine. Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Myrrham so ori, sponsae aromata: myrrham carni, aromata spiritui: myrrham incorruptionis, aromata veritatis. Cognoscetis veritatem; sed cum vos mea docuerit unctio. Vos cum unguentis venitis, sed ego alia habeo, quae vos nescitis, unguenta nova, immo et vetera: omnia enim nova et vetera coacervavi mihi. Futurae etenim in mundi fine resurrectionis in me jam pullularunt initia: et antiquae illius aeternae claritatis perseverat gloria. 0259D Siquidem clarificavit me Pater claritate quam habui, priusquam mundus fieret.
3. Vere, Domine, optima haec unguenta sunt, et ad sponsam tuam jam ill rum pervenit fragrantia. Unde et dicit: Ecce odor dilecti mei, sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Denique quo tu praecedis, illa subsequitur: sic etenim dicit: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cantic. I, 3). O beata tempora, cum de se illud dici audient: Qui sunt isti, qui ut nubes volant? (Isa. LX. 8.) Nunc spiritus est promptus, sed caro est pigrior: vires infirmae votum non aequant. Propterea trahe me post te, in odore tuo curremus. Bonus est cursus, sed tractus efficacior. Ex pecta morantem, trahe volentem. Curram devotius, si mecum cucurreris; curramus simul, 0260A tu in unguentis, ego in odore, Felix anima, quae post laborem jam in unguentis laetatur; in quam cognitionis et dilectionis tuae se effundit unctio: magis autem assumpsit et absorbuit in se voluptatis torrens, et multitudo dulcedinis. Beate sane absconditur qui ibi reconditur, consepultus cum Christo, imo in Christo; et est, sicut legitur, sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10); gloriosum plane, cujus factus est in pace locus, et habitatio in Sion (Psal. LXXV, 3). Ibi qui sunt, te contemplantur in specula. Nam nos quid nisi in speculo, in speculo creaturarum, et Scripturarum aenigmate? Nos in figuris et obscuritatibus: in veritate et sinceritate illi. Vacant et vident, stant et au cultant, et gaudio gaudent propter vocem sponsi, et propter faciem 0260B sponsi. Vox enim ejus suavis, et decora facies: ideoque juge desiderium, indefessa alacritas, in tam suavem auditum et contuitum superextendit participes unguenti: oleum enim effusum in illis nomen tuum. Oleum jure; nomen enim tuum et notitia, lux est et laetitia: laetitia profusa, laetitia diffusa in corde; non adhuc credentium, sed jam contuentium. Non est ibi cor et cor, sed cor unum omnium. O quam bonum et quam jucundum habitare, inquam, in unum: et ibi in unum! Ibi eum Dominus mandat, et emanat: mandat aperte, emanat abunde; et ubertim effundit benedictionem, et vitam usque in saeculum.
4. Vae mihi quod non effundo plene quod utcunque 0260C capio! Vae ab ariditate sermonis, magis vero a sensuum! Nec enim satisfacit vel sermo affectui, vel affectus fidei: sed nec fides sufficit, quae non plene reficit. Satiabimur, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Cum ergo venerit species, abibit esuries, esuries egena, non esuries plena: esuries jejuna. non esuries refecta. Bona quidem refectio quae fastidium evacuat, exacuit desiderium: bona aviditas, quam satietas parit. Qui edunt me, inquit, adhuc esurient (Eccli. XXIV, 29). Quid est epulari, nisi contemplari? Epulentur justi in conspectu Dei (Psal. LXVII, 4), id est, conspiciendo Deum. Quid est autem esurire, nisi semper quaerere? Quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Quaerite semper faciem, qui videtis 0260D facie ad faciem: nos qui sumus in corpore, quid nisi posteriora conspicimus? Trahe nos post te. Trahe nos de posteriori ad faciem, de fide ad speciem, de odore ad unctionem: nam per fidem ambulamus, et in odore currimus. Felices qui sic cucurrerunt, ut jam comprehenderint, nec habent ultra quo currant, sed in veritate stant, et non vacillant, omnimodis perfusi unguentis immortalitatis, immutabilitatisque delibuti myrrha. Ibi te laudant tanto uberius, quanto liberius. Cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 32). Ergo ad coruscum veritatis disparebit vanitas: vanitati enim creatura servit non volens (Rom. VIII, 20): et grave 171 corruptionis jugum computrescit a facie olei (Isa. X, 27), ab affluentia unguenti. Mensura enim 0261A bona, et conferta, et superfluens dabitur in sinum vestrum (Luc. VI, 38). Tu, Domine, dabis, et te ipsum nobis dabis: pars enim mea Dominus. Sed quid est quod in mensura te donas, qui ipse magnus et immensus es? Num pro vasculi capacitate infundis et oleum? Quid ergo est quod superfluentem dicis? An quia plus effundis quam capimus? neque enim, si omni nisu ad capiendum te nos extendimus, totum comprehendimus. Potens est Deus facere supra id quod petimus et intelligimus: quanto magis id quod ipse est et factum non est, nostrae exsuperat modum appetentiae, et intelligentiae limitem? Ecce, inquit, declino in eos, ut flumen pacis, et ut torrens inundars gloriae (Isa. LXVI, 12). Nunquid ergo absorbere poterit homo flumen, cujus impetus laetificat 0261B civitatem Dei; et exhaurire Jordanem, ut totus in os ejus influat? Vere, Domine, non angustiamur in te: tu enim das affluenter; nec paucis das, nec panea das, nec parco et remordente animo; praeveniens merita, et excedens vota: non angustiamur in te, angustiamur autem in visceribus nostris. Yantas habentes promissiones, charissimi, dilatemur et nos, dilatemur ad optandum, ut dilatemur ad obtinendum.
5. Tu, Domine, tu potius placido et leni allapsu ubertatis tuae (viam enim mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum) (Psal. CXVIII, 32), qui coelum sicut pellem extendis, vetustam factam cordis mei pellem, et inerti contractam situ lexiter 0261C extende; rugas ejus explica, extrahe sinus, dilata receptacula: ut sine mensura te concupiscam, et sine mensura capiam, capaciorem me faciat haec sancta cupiditas. Sic enim experientiae tenui praelibato gustu, quo fides persuadet, praevolabit affectus; et rationis impulsum fervida non exspectabit alacritas: ita, inter tentationum dura ac diuturna, minus laborabit sancti constantia propositi, propensi desiderii et piae spei exspectatione protracta. Sed exspectemus hic et respiremus paululum fesso parcentes spiritui, ut brevi fotus intervallo fervidior exsurgat.
TRACTATUS III. Viae et patriae quam dispar sit gaudium.
1. Nocturna quiete a te refectos dignum est nos, 0261D Domine, in matutino astare tibi: astare, an sequi? Felix qui te assidentem foribus suis matutinis invenerit, ut astare possit, et astare in vesperum; ne subito elapsum volatu, vago vultu tenues inter auras quaereret. Tu enim tenebras ponis latibulum tuum (Psal. XVII, 12). Lux es, et latibulum: lucem siquidem habitas inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Propterea nobis tenebrae, quibus est inaccessibilis: sed si inaccessibilis visui, non tamen et voci; quia quo non approximat ratio, pertransit oratio. Clamor, inquit, meus in conspectu ejus introivit in aures ejus (Psal. XVII, 7). Ergo et clamor noster intret in conspectu tuo, ut et ipse egrediaris in conspectu nostro, et indulgeas vel videri, qui te non sinis teneri. Revertere, revertere, ut intueamur te: ut intueamur 0262A (Cant. VI, 12), donec teneamus. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae aut hinnulo cervorum, super montes aromatum (Cant. II, 17, et VIII, 14). Similis esto, inquit, capreae: videaris, et avoles; adsis, et elonges: adsis aspectui, absentans te tactui. Denique et mulieri dicitur: Noli me tangere (Joan. XX, 17), et quasi quadam experientiae fida attrectare manu. Ecce, Domine, manum abstineo, oculum intendo. Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). Vae mihi, si et illud audiam: Averte oculos tuos a me, quoniam ipsi me avotare fecerunt (Cant. VI, 4)! An forte dum fugis aspectum, accendes desiderium, ut anxius quaeraris, dum amplius amaris. Denique fuga tua nos avidus ad cursum sollicitat.
2. Quis ponet pedes meos quasi cervorum, ut 0262B possim expeditus et alacer hunc hinnulum sequi? domesticas dediscere curas, et coelesti in solitudine silvescere? Bonum est exonerari se ipso, onere gravissimo, et caprearum sensim in levitatem deficere. Propterea propheta. Non laboravi, inquit, te, Domine, sequens. Verum est quod dicis, benedicte propheta, verum est, sed adhuc parum; non laborare non sufficit, nisi et laeteris. Ideo quod tu minus eloqueris, alius perexplicat: Cantent, inquit, in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini (Psal. CXXXVII, 5): itemque: Cantabiles 172 mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54). Totum intus agitur, in corde enim canitur: nam et ibi curritur. Ascensiones in corde suo 0262C disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6, 7). Quae est tamen ista ratio ascendentis cum lamento, et peregrinantis cum cantico, cum aut lamentari non possit in patria, aut laetari in terra aliena? Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Psal. CXXXVI, 4). Sed forte, imo certe qui super flumina Babylonis sedent et morantur, plorant: et qui egrediuntur, exsultant. Et qui ascendit in valle lacrymarum, ascendit et de valle lacrymarum: et licet de lacrymis, non tamen cum lacrymis. Suavius enim est in monte gaudiorum esse, quam in valle doloris. Quod si cum lacrymis, magis quia pigre ascenditur, et nondum prope acceditur. Non enim quia ascensiones in corde suo disponit, statim et perficit: sed, cum benedictionem dederit legislator, 0262D tunc ibunt de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8): pergens et properans in laetitia cordis ad bravium, sicut qui intrat cum tibia in montem Domini, montem de quo propheta, Et faciet Dominus in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae (Isa. XXV, 6). Temperata est adhuc, et non defaecata ascendentis laetitia, et mista cum lacrymis: Calix enim in manu Domini vini meri plenus misto (Psal. LXXIV, 9). Mistum est pergentibus, merum pertingentibus, remanente apud pigros faece. Miscuit hic Sapientia in cratere vinum, ubi novam defaecabit vindemiam. Unum ibi est beatorum negotium spirituum, una anni jubilaei feriatio; laetari cum Domino, et laudare ipsum: Gaudium 0263A etenim invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3).
3. Laetare, Jerusalem, erumpe et lauda: lauda majestatem, munifico refer gratiam. Hoc a te votum semper exsolvitur, et semper exigitur: prompte exsolvitur, et pie exigitur. Exactio ipsa delectatio est. Commendat se ipsam beatae veritatis votiva perceptio, et, serenitas afflata sensibus, simul cum luce laetitiam infundit. Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Laetamini justi in Domino. Quam pro laetitia vicem rependent? Et confitemini, inquit, memoriae sanctificationis ejus (Psal. XCVI, 11, 12). Ergo laetitia de luce, laus de laetitia: laetitia excrescens erumpit in laudem; et nesciunt perfusa viscera luminosae veritatis felicem non eructare crapulam, et 0263B temperare a cantico, torrente inebriata dulcedinis. Siquidem et suavitas provocat appetentiam, et ubertas ministrat sufficientiam; et instantiam perennat aeternitas. Denique sic ipsa attestatur suavitas, ubertas, aeternitas: Qui biberit aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14).
4. O beati spiritus et animae justorum! o Ecclesia primitivorum, qui conscripti estis in coelestibus! vos vere primitivi, qui praelibatis benedictionis futurae primitias. Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). Bibite de cisterna vestra: et fluenta putei vestri excrescant et exuberent; affluant et discurrant in plateis cordis vestri 0263C aquae deliciarum vestrarum. Non participent vobiscum alieni: sed nec omnes admittantur domestici. Nos enim cives sanctorum, et domestici Dei; cives conscripti, sed nondum suscepti; cives exsultantes, cives peregrinantes, cives vagi et palantes. Siquidem iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos (Isa. LXIV, 6). Vos autem sedetis in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulentiae (Isa. XXXII, 18). Vae habitatoribus terrae, ubi rara pax, securitas nulla, jugis labor, et is egestatem parturiens! Nam et militia est vita hominis super terram (Job VII, 1), quandiu caro concupiscit adversus spiritum; et adversarius noster circuit quasi leo, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8): et in sudore vultus nostri vescimur pane nostro, et 0263D terra cordis nostri spinas et tribulos germinat operanti. Propterea dissipati, et dilacerati, et corde tabescentes, abundantius habemus in manibus sollicite de nobis adhuc gemere, quam secure gaudere in Domino: nisi quod spes bona, primitiarum argumento prospectans in finem, de tribulationum torcularibus consolationis exprimit oleum, quo facie exhilarata et impinguato capite, cum Apostolo in tribulationibus gloriamur, in contumeliis complacemus nobis: Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4): quid vero spes, 173 nisi superventurae in nos gloriae primitiva quaedam jam praelibare videtur gaudia? Spe, inquit, salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); et, Spe gaudentes (Rom. XII, 12). Novit enim pia fides 0264A pigra praevolare tempora, et tanquam de praesenti affici, quod inconcussa sibi depingit fiducia: sed ea spes quam examinatae conscientiae puritas, non praesumptio parturit.
5. Lavamini, mundi estote: lavamini, et igne examinamini, ut poenitentiae et patientiae exercitio quasi gemino conflatorio ad purum excoctos supernus vos respectus, et roris instar voluptatis suae aspergine refrigeret, gratanter et glorianter mox in illam vocem erupturos: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Lavamini et laetamini: lavamini frequentius, ut ferventius laetemini. Usurpate saepius quod sempiterne nondum potestis. Infelices montes Gelboe, siccitate aeterna 0264B damnati, non estis perfusi hac pluvia voluntaria, nec descendit in vos stilla (suppl. roris> antelucani: propter hoc non estis agri primitiarum, sed nec serotinus fructus exspectatur a vobis. Utinam, Domine, caput meum plenum sit isto rore, et cincinni mei guttis noctium! Quid enim nisi in nocte versamur, donec aspiret dies, et reclinentur umbrae? In meridiano quod exspectamus, nec umbra formidatur, nec stilla optatur. Fluit hic stilla de situla Jacob: sed erit ibi semen ejus in aquas multas. Felicia tempora, quando universa facies terrae irrigua erit, et superne irrigua, nec sterilis quidquam possidebit ariditas: superius et inferius, utrinque irrigua, quando caro mea, et cor meum exsultabunt 0264C in Deum vivum. Bonus plane fons, qui tunc ascendet et mundabit cor nostrum, primoque illo melior, quia non poterit exsiccari. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis nos: quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Bonus certe fons, ex quo tales emanant rivuli, voluptas, ubertas, vita et veritas.
6. Irrora inde huc: praetende misericordiam scientibus te, etsi nondum totum te; praetende misericordiam, infunde gratiam, effunde Spiritum tuum super nos, qui innovet spiritum nostrum in visceribus nostris, Spiritum principalem, qui reformet et conformet nos sibi, conformet et confirmet; laetificet et illuminet. Justitiae enim Domini rectae, 0264D laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9), sicut est nostrum hic illuminari et laetificari. Alioquin plane laetabimur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia (Isa. IX, 3). Laetabimur ibi quasi possidentes, hic quasi proponentes et praesumentes, et prosequentes donec consequamur. Ibi ergo de possessione, hic de promissione: illic de plenitudine, istic de portione. Quod enim inde huc aspergitur, stilla est, non fluvius; scintilla, non caminus. Heu! quam cito et scintilla haec evanescit, et stilla arescit! Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate, et laetandum in laetitia, ut lauderis cum haereditate tua 0265A (Psal. CV, 4, 5). Visita nos ad videndum, laetandum, laudandum: visita nos in salute et lumine, in laetitia et laude. Bona sunt haec stillicidia, quamvis rara, et quasi rorantia. Rorate, coeli, desuper; aeterni montes, distillate nobis dulcedinem: in stillicidiis vestris laetabitur germinans.
7. Esto tu nobis, Domine, sicut ros, ut et nos germinemus sicut lilium. Nescit verbum tuum semel emissum vacuum reverti, sed prosperabitur in his ad quae mittitur. Denique ad irrigationem ejus pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus (Isa. LV, 11, 13). Dum dejectos erigit et sublimat, dum carnis incentiva lenit et mitigat, dum desperatos locat et conversari facit in coelestibus, dum exasperatos mollit, et contemperat mitibus. 0265B Jucunda haec visitatio: sed quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Osee VI, 4). Jure rori matutino confertur quantalibet in carne contemplatio et mentis excessus: habet enim nescio quid, imo multum quid de noctis frigore, propter minus fervidum affectum; et de noctis caligine, propter subobscurum intellectum, Sed si ideo matutinus, quare ergo pertransiens? pertransiens a nobis, an pertransiens et penetrans in nos? Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio, ut non tantum cutem foris signet, sed permeet ad interiora, ad 174 medullam transeat, et fiat irrigatio ossium: sermones enim ejus molliti super oleum, et ipsi sunt jacula. An ideo quia, si expansum fuerit 0265C sicut coelum cor hominis, complicabitur sicut liber, et sicut fumus liquescet? Interpretetur quisque in sententia, sicut experitur in conscientia: perfectus, quod illum infundit et penetrat; proficiens, quod illum pertransit et praetervolat. Pertransit a nobis, ut nos attrahat post se, et transire faciat ad se quasi ipsa fuga, dicens: Transite ad me, qui concupiscitis me (Eccli. XXIV, 26). Fortassis nos frequentius transimus a te, Domine, quam tu a nobis: siquidem et accendis lucernam, et everris domum, et scrutaris nos, juxta prophetam (Sophon. I, 12), sicubi invenias intus sordes latitantes, vanis et vagis, mollibus et molestis curis et cogitationibus immersos, non modo cum Deo et mundo animum dimidiantes, sed in alteram propensiores et promptiores 0265D partem; etsi non pro cupiditate, tamen pro consuetudine. Nam et quae utiliter admittuntur curae, violenter se ingerunt: sicque cum non urget necessitas, tamen occupat supervacuitas. Denique videmur mihi silvam refugere, quae fluit cum silentio, Babylonis flumina sectari. Sed nos jam aliquanta sermocinati sumus tecum, Domine, et de te: et suaviter refecti sumus, quasi catelli de micis quae cadebant de mensa tua. Si sic afficis transiens et transmeans, quid facis manens et commorans? Heu me! quod indigni sumus tam dulci commoratione. Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies (Luc. XXIV, 28, 29). Vere inclinatur, cum tu declinas. Compellite eum, fratres, precum vestrarum instantia. Vim ei intulerunt duo illi euntes 0266A in Emmaus, cum se fingeret longius ire. Quid ergo fingit, quod non facit veritas? Ire se finxit, manere compulsus; sed non permanere: nam inter coenandum evanuit. Sed illa abeundi fictio manendi est occasio. Quasi abire se fingit, spiritualem attenuans laetitiam: sed occultus manet, justitiam continuans, humilitatem accumulans.
TRACTATUS IV. De confabulatione et meditatione circa res divinas.
1. Habes quod rogasti, sed habes illud quodam cumulatum fenore. Ego tamen fenus hoc meis assigno commodis, et inter lucra deputo. Omnino non possum bonis non deputare successibus, quoties confabulandi tecum alicunde occasio erumpit. Redarguis fortasse, quod fabulationis usus 0266B sim verbo; et, quoniam nisi de re seria nil fere loqui solemus, majestati sensuum tali injuriam vocabulo fecerim. Annon tibi confabulatio videtur, cum et quod non videmus loquimur, et quod non audimus, testamur? Oculus, inquit propheta, non vidit, Deus, praeter te, quae praeparasti exspectantibus te (Isa. LXIV, 4): sperantibus et exspectantibus, sed nondum spectantibus. Quod enim videt quis, quid sperat? (Rom. VIII, 24.) Quod si id quod videmus, per speculum est, et in aenigmate; quanto magis id quod loquimur? non enim potest sermo, quantumvis disertus, sensuum perexplicare secreta. Et quidem mihi, meo pro sensu ut loquar, futurae respectu veritatis quaedam videtur quasi fabula, omnis ad 0266C illam intimandam figurata parabola. Specie grata sint, unitate compacta, usu commoda, virtute efficacia universa quae creata sunt: sed quid ad illam divinae essentiae immensam et simplicem et aeternam unitatem, sapientiae pulchritudinem, pondus amoris et vires potentiae? Denique et ipse est qui est (Exod. III, 14), et sapientiae ejus numerus non est (Psal. CXLVI, 5): et plenitudo charitatis ejus scientiae supereminens est. Et quis loquetur potentias Domini? omnia quae ad illa nobis utcunque innuenda in sermonis assumpta sunt usum, inaestimabiliter sunt naturae ratione dissimilia, et comparatione nulla. Non comparabitur ei aurum de Aethiopia, nec componentur tincturae mundissimae (Job XXVIII, 19). Et tamen auro et tincturis, flore 0266D et fructu, et omni, quae creata est, pulchritudine. quod super omne pulchrum est nobis coloratur et pingitur ut, quia penitus intimum est, juxta quod est omnino nos lateat; et per superinductus figurarum colores aliquatenus intimatum sub umbra interluceat. Bona quidem umbra, et ad horam refrigerans. Propterea dicitur: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3).
2. O quam delectabilius, quam affectuosius non sub 175 umbra, sed super umbram in te ipso, bone Jesu, sederet, et hoc desiderii sui fine potita quiesceret. Nunc autem sub umbra quiescit, et sub umbra se reficit? Sed qualis refectio, quam sequitur defectio? Ex parte enim cognoscimus: evacuabitur quod ex parte 0267A est, cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII, 9, 10). Sunt haec interim fulcimenta labentium, et fomenta languentium. Denique subsequitur: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cantic. II, 5). Felix, in quo sanctus amor languor est, non passio. Sunt enim qui charitate subito vulnerantur, ut subinde sanentur; quasi Jonae hedera, quae sub eadem hora qua viruit, aruit (Jonae IV, 6, 7). Ergo est passio desiderii affectus concitatus: languor, continuus. O male sanum, imo vere insanum cor, quod esse nescit hoc vulnere saucium! Vulnerata, inquit, charitate ego sum (Cantic. V, juxta LXX.). Non modo vulnerat, sed etiam necat: Fortis est enim ut mors dilectio (Cantic. VIII, 6). Denique Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita 0267B est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Dum vita reconditur, et votum accenditur; veritas jacet, et virtus languet: anxii aestus desiderii figurarum refrigeratur umbris, et primaevis fulcitur floribus. Pulchrae satis hae figurae sunt: et laborantem recreant affectum, puerilibusque refocillant blandimentis, ut solitis et sensibilibus oblectamentis inusitatorum capiamus experimenta gaudiorum. Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo (Tob. XIII, 22). Sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris (Isa. LIV, 11). Ponam desertum tuum quasi delicias, et solitudines tuas quasi hortum Domini (Isa. LI, 3), et caetera quam plurima a Prophetis et Apostolis in typo coelestis dicta Jerusalem. Cum ejus portae et plateae, muri 0267C et metalla, lapides et ligna, fontes et flumina describuntur, quantum afficiunt et oblectant! quam laete audiuntur, quamvis parum dilucide dicantur! Incomprehensibiliter enim aliud et incomparabiliter amplius relinquitur in suspicione, quam ponitur in assimilatione. Laetatus est Jonas vehementer sub umbra hederae, sed hedera illa aruit, et figura abivit. Propterea cum de figuratis texuntur collationes sermonibus, quasi confabulationes quasdam licenter dixerim, non propter adumbratam interius aeternam veritatem, sed propter obumbrantem exterius vanitatem: evacuabitur enim quod ex parte est. Denique habes in Evangelio, de duobus illis euntibus in Emmaus, quod fabularentur et secum quaererent: 0267D fortasse quia quaerebant, et nondum tenebant; nutabant, et fide non stabant. Ideo quaerentes et conferentes, ambulantes et confabulantes dicti sunt: sed tamen ita confabulantibus ipse Jesus appropinquabat, et ibat cum illis (Luc. XXIV, 15).
3. Unum suaviter recolis, quam frequenter et cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, cum loqueremur de illo in via. Quae enim de illo locuti sumus, ipse prior in nobis locutus est. Utinam saepius istud mihi contingat, de illo totum quaerere, conferre et colloqui; de illo, inquam, et tecum: nec tam loqui, quam audire te loquentem! Pressus est sermo tuus, ut tamen quae sentis, sufficienter exprimas: pauca verba, sed plena sensuum; videris mihi singula in judicium vocare, adeo tibi nullum 0268A inconsultum elabitur. Denique favus distillans labia tua. Ita enim quadam cum mora et deliberatione, et quasi de libra, quae loqueris prodeunt, ut distillare magis quam profluere credaris. Extenuata sunt, et subtilia sunt, et evaporata sunt; propterea distillantia sunt, secreta sunt, et suavia sunt, et de intimis erumpentia sunt: et ideo quasi favus sunt. Hoc sibi vult quod sequitur: Mel et lac sub lingua tua (Cantic. IV, 11). Sub lingua, inquit; et non, In lingua. Majus enim est quod sub ipsa latet, quam quod in ipsa lucet. Quid si etiam supra linguam? Sub lingua tua mel et lac. Non enim tantum in sermone est, nec totum in sermone est: sed sicut nihil habes in ore simulatum, ita multum est quod est in corde occultatum. In lingua sunt quae 0268B manifeste loqueris: sub lingua sunt, quae latenter suggeris: supra linguam sunt, in quorum edissertione elinguis est quamlibet eloquens, et sermo silentium.
4. Memini, nisi fallor, aliquoties in ipso orationis processu pressisse te sermonem, attentum et attonitum ad erumpentem in corde lucem vel laetitiam, vocem rupisse, ut verteretur in suspirium, quod formabatur in verbum. Nam etsi lingua sufficiat ad evidentiam al. ad erudiendum>, intrinsecus 176 tamen stupor, et amor, et admiratio radiantis desuper luminis, prodeuntem per verba animum convertit ad se, rapit in se, et continet intra se; spiritualique cum Mose circumvolvit nebula (Exod. XXIV, 15), et nubem ponit amictum ejus, 0268C et tenebras latibulum, ut fiat ad interiora stupidus, ad exteriora mutus. Mel ergo sub lingua tua, et dulcedo sub voce tua, non quasi inferior, sed quasi interior: imo et sub mente tua, dum illa conceptae necdum compos dulcedinis, pullulantia introrsus gaudia non potest vel ad plenum explicare, vel experta tolerare: totam se illis cedens, sed non ex toto illa possidens. Defecerunt, inquit Psalmista, oculi mei in eloquium tuum: non modo ad eloquium, sed etiam in eloquium: in eloquium tuum, illud concupiscendo; ad eloquium, illud concipiendo: in eloquium tuum, ex qua parte est ignitum; ad eloquium tuum, quia vehementer est ignitum: Ignitum enim eloquium tuum vehementer (Psal. CXVIII, 0268D 123, 140). Propterea anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quaesivi illum (Cantic. V, 6). Anima mea liquefacta est, non sufficiens quod audit, capere; et dulci ex auditu avidior effecta, non desinens in illud concupiscere. Ideo adjungit: Quaesivi illum. Non satiatur auris auditu; nec tamen sufficit auris ad auditum.
5. Ergo et defecerunt oculi mei in eloquium tuum, et anima mea liquefacta est, se ipsam contemnendo, et in ipsum contendendo et contuendo, admirando et amando, et ambiendo circa ipsum: nec valens, vel quantum cupit, intendere; vel quantum cepit, tenere. Quomodo ergo non interciditur loquentis spiritus, ubi meditantis interior absorbetur sensus? Sicut enim solida et corpulentior materia ignis in se 0269A virtutem difficilius admittit; subtilis vero et desiccata et tenuis voraci flamma citius et accenditur, et consumitur: ita meditationes spirituales et extenuatae succensi amoris dulcem violentiam citius suscipiunt, et diutius non ferunt. Spiritus vester, ait propheta, sicut ignis vorabit vos (Isa. XXXIII, 11). Ego quidem meditationem reputaverim quasi materiam, amorem quasi flammam. Et in meditatione mea exardescet ignis: qui si vehementiori exaestuet incendio, omnem animi intentionem convertit et consumit in se; ut totum affectio fiat quod meditatio fuerat: nec potest sui compos esse ratio, cujus est eruere occulta, ambigua dijudicare; recensere et recolere quod pie novit, vi absorpta amoris. Silui a bonis, et dolor meus renovatus est; concaluit cor meum intra me 0269B (Psal. XXXVIII, 3, 4). Silui, inquit, dolui, concalui. Concalui de aliquanta interioris boni perceptione: dolui pro imperfectione, et ideo silui. Gemina hac divisus, et discerptus, et absorptus passione, silui a bonis. Sed a quibus bonis? Forte de quibus dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).
6. Jure ergo silui et ab eis quae nondum videntur. Sed si silet a precandis, non tamen silet a deprecandis. Ideo sequitur: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Quid ergo deest? verum quid adest? Audi quid adjungitur: Substantia mea tanquam nihilum ante te. Verumtamen universa 0269C vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 5, 6). Quid igitur adest, cum totum, aut nihilum est, aut certe vanum? Quid ergo? fides ipsa et virtutes vanae sunt? An haec vita hominis interior dicta est vanitas, quae et mors dicta est? Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo (Coloss. III, 3). Quod si ista vanitas est, quoniam ex parte est (evacuabitur enim quod ex parte est (I Cor. XIII, 10): justus siquidem ex fide vivit; finis enim quem optabat, non est in fide), fides abibit. Nunquid justitia quae ex fide est? quomodo ergo charitas nunquam excidit, quae sola vere justitia est? Quid, si dixerimus universa quae in praesenti sunt, vana esse, ad illud futurum bonum non relata, vel illi comparata? Universa ergo vanitas, aut inutili usu, aut veloci transcursu, 0269D aut futuri contuitu.
7. Quod si vanitas est necessitas, quid est superfluitas? Si vanitas est, quae in praesenti est veritas, quanta est ipsa vanitas? Universa vanitas omnis homo vivens. Nec tantum vanitas, sed adversitas: frustra enim conturbatur. Frustra laetatur, et frustra conturbatur: in utroque vanitas, vel propter inutilem causam, vel propter non diuturnam subsistentiam. Et nunc in his malis et vanis quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Et substantia mea 177 apud te est (Psal. XXXVIII, 18). Substantia mea tanquam nihilum ante te; sed substantia mea substantia est apud te. Notum fac mihi, Domine, finem meum, ut sciam quid desit mihi. Nota mihi satis est humana vanitas ex proprio defectu; sed innotescat plane ex 0270A ipso boni gustu. Quando, Domine, replebitur in bonis desiderium nostrum, in bonis domus tuae? quando, inquam, replebimur veritate tua, ut nullus in nobis vanitatis vel gustus vel odor resideat; sicut de Moab legitur quod gustus ejus remansit in eo, et sapor ejus non est mutatus (Jerem. XLVIII, 11). Ibi non silebimus a bonis, sed erimus quasi promptuaria, non vana, sed plena, redundantia et eructantia ex hoc in illud.
8. Eructavi tibi quaedam de inanitate nostra. Utinam et aliquid distillari mihi merear de plenitudine vestra, de rore coeli, et de abysso subjacente, sed nondum plene erumpente, de abysso illa futurae gloriae quae revelabitur in nobis! Est ergo nunc in nobis, nondum tamen revelata, sed magis occulta, 0270B et seminaliter recondita; et quibusdam fidei inclusa venis, et conclusa ostiis, tam carnalium affectionum, quam corporalium phantasiarum. Talibus conclusum est ostiis mare: quando premitur, erumpebat, quasi de vulva procedens. Bonum mare, de quo legimus: Replebitur terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis (Isa. XI, 9). Bonum mare, sed grave ostium. Denique ipse primus Adam quodam inobedientiae obice hoc mare compescuit, et per se prodeuntem et erumpentem veritatem Dei in injustitia detinuit. Primus homo injustitiae nos ostio semovit: secundus illud removit, factus ipse nobis ostium, et per illum si quis introierit salvabitur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). Deleta est injustitia, sed adhuc 0270C grave restat ostium, diei hujus malitia. Nebulosum satis ostium consuetudo imaginariae cogitationis, et sollicitudo necessariae sustentationis; hujusmodi animum intendere, vere in terram fodere est, et fodere cisternam dissipatam, et puteum qui aquas continere non possit: et tamen quomodo rixantur, quomodo litigant, quas nobis calumnias struunt pro talibus Philistaei puteis; pro aquis transitoriae, non dico voluptatis, sed necessitatis! Felix qui cum patriarcha Jacob leg. Isaac> hujusmodi relinquit puteos, qui relinquit occasiones litigandi, et inimicitiarum materiam, ut fodiat in torrente, et inveniat venam aquae viventis (Gen. XXVI, 14-22); si tamen supradictis illam non concludat ostiis. Haec tibi ego magis pervia crediderim, familiariorem et frequentiorem 0270D ad interiora accessum: ne tantum foris stes, introspiciens per fenestram, et auscultans per ostium. Jam ergo ponam ostium ori meo; ut, juxta proverbium, tibi fistula accommodetur, dum ego respiro.
TRACTATUS V. Locum illum Apostoli explicandum sumit, «Omne datum optimum et omne donum perfectum,» etc., sed potior epistolae aut tractatus pars deesse videtur.
1. Instanter exigis, quod incautius ipse promiseram, parum materiae difficultatem contemplans. Accedit huc geminae gravitatis forma, quia minus habita sit ratio temporis, et mensura comparationis. Tempus quidem si aliae proripuerunt causae, comparationem cum aliis de hac materia sic habentibus prudens diffiteor, quam minus considerate praesumpsisse 0271A videbar: tamen quaestionem aggrediar, cujus solutione obligatus teneor. Tuae autem nunc partes erunt ut, quod a me petis, ipse mihi prior impetres, ut orationis tuae merito desuper nobis infundatur, quod tibi uberius refundamus. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Quid ergo? quae perfecta non sunt, quae optima non sunt, inde non sunt? Unde ergo sunt, si inde non sunt? Quid habes quod non accepisti? Neque tantum optima ab illo sunt, et minus bona aliunde: sed, sicut dicit Apostolus, Omnia ex Deo (Rom. XI, 36). An forte nulla in his verbis exclusa sunt, quia cum omnia inde sunt, omnia perfecta et optima sunt? Quod si est, non per haec verba, optimum et perfectum, inter 0271B magis et minus bona, facta distinctio; sed boni expressio. Et quomodo omne bonum optimum et perfectum est, cum omne desursum? Quid desursum? Descendens, inquit, a Patre luminum. Qua ratione 178 apud Patrem luminum imperfectum aliquid intelligi potest? An forte omne datum optimum et omne donum perfectum inde descendit, sed non ibi fuit? Nam quomodo ab eo descendere et discedere posset, quod in eo, id est in Patre luminum esset? descensio enim non localem migrationem, sed magis virtualem minorationem innuere videtur.
2. Denique et ipse Dominus distinguere videtur inter perfectum et minus perfectum: Hoc, inquit, fac et vives (Luc. X, 28). Si autem vis perfectus esse, 0271C vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Et Apostolus: Unusquisque proprium donum habet ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7): item, Tanquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III, 1, 2): sapientiam autem loquimur inter perfectos (Ibid. II, 6). Qua ratione ergo distincte omne donum perfectum desursum esse dicit; cum nec omne perfectum sit, nec nullum desursum non sit? aut si omne datum optimum est, et omne donum perfectum quia desursum est; quomodo non magis unum et idem, datum et donum, quam omne dicendum est? Omne enim quod apud Patrem luminum est, simplex et uniforme, non multiplex censendum 0271D est. Quid, si apud Patrem luminum et optimum et perfectum est, sed descendens in nos a Patre luminum, minus bonum, et minus perfectum est? sed hoc jam erit illam immutabilitatem mutabilium conditioni subjicere; minorari enim quodam modo mutari est. Qua ratione ergo quod in se est, ab ipso descendere potest? sed iterum quod in ipso non est, quo pacto dicetur descendere ab ipso? aut si descendit ab ipso, quomodo non perfectum est? Et quoniam etiam Scripturae auctoritas habet alia perfectiora esse, alia minus perfecta; quid sibi vult quod tantum optimum et perfectum donum desursum descendere dicitur, cum magis omne dicendum videtur? Deinde quid sibi vult quod positum est, datum et donum, optimum et perfectum? Aliqua per nomina haec innuitur 0272A distinctio. An solum dicta sunt ad expressionem et commendationem?
3. Istas mihi difficultates capituli hujus verba parturiunt; sed jam ad ejus redeamus seriem, orantes Deum ut quod in ea obstructum est ipse reserare dignetur, et donet nobis quod de donis ejus digne proloquamur. Omne datum optimum, etc. Primo loco inter datum et donum talis mihi videtur quaedam haberi posse distinctio. Datum est quod non habes a te ipso; donum, quia non est a merito. Datum, dum accipis; donum, dum exinde promereris. Datum, dum illud habes ad usum; donum, dum possides ad fructum.
Caetera desunt in codice manuscripto.
TRACTATUS VI De mysteriis redemptionis humanae, ad amicum scriptus.0272B
1. Scripsisti mihi satis parcum sermonem, sed propenso, ut reor, affectu. Et quidem laetatus sum de ea quam mihi impendis gratia, sed de laude, qua me praedicas, parum gratulatus. Ingenui est hominis ad laudes erubescere, quas suas non novit. Ut verum fatear, amica quadam credulitate tuum in me oberravit judicium; pigrior est ad credendum fides, quam pia non informat affectio. Inde est quod facile credidisti, quod tanto creditum favore complecteris. Denique tria quaedam in paginulae vestrae mihi vultu relucent: primum, quod velim exuberare erga me; secundum, temperari circa me; tertium, 0272C averti a me, sed in te non minui. Haec sunt affectus, fides, et studium: votivus affectus, favorabilis fides, pium discendi verbi Dei studium. Affectum suscipio, castigo fidem, instigo studium. Amorem intende, favori detrahe, sudium tuum ad alterum dirige. Omnino in me minus invenies, quam persuasum tenes. Fortasse loquendo tibi barbarus fiam, qui fueram silendo philosophus.
2. Propterea doctrinae sudium jure in te praedico, sed docendi munus a me traduco. Non sum medicus, et in domo mea non est panis (Isa. III, 7). Non est unde vel aegrotantem sanem, vel egentem sustentem: sed tu nec aeger es, nec egens, ut nostra indigeas aut arte sanari, aut pane satiari. Denique neutrum 0272D horum postulas; sed nescio quas 179 secretioris sapientiae stillas, subtiles et suaves, delicatas et dulces. Nunquid ego de illis tibi videor montibus qui distillant dulcedinem, et quasi unum de coagulatis me suspicaris montibus? utinam vel collis fuerim! Colles enim fluent lac. Nam etsi fluxus innuit copiam, lactis tamen nomen imminuit gratiam: lac enim parvulorum est. E contra distillatio videtur quiddam sonare exiguum, sed indeterminata dulcedo nos nutrit ad immensum. Quod enim indefinite depromitur, quid, nisi infinitum exprimitur? tanto omni quae determinata est, dulcedine supereminens, quanto omnis proprietatis determinatione carens. Stillabunt, inquit, montes dulcedinem, et colles fluent lac (Joel III, 18). Lac dulce est, sed dulcedo non 0273A est. Dulcedo vero et dulcis est, et dulcedo est, et ex ea dulcia sunt universa quae dulcia sunt, sive genere differenter, sive gradu praecellenter: quae enim ejus participatione dulcia sunt, comparatione tamen non sunt. Propterea dulcedo non haec vel illa, sed simpliciter ponitur, ut ex modo vocabuli pendatur immensitas rei. Valde infinitum quiddam et intimum intellexit propheta, intimare volens, explicare non valens: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isa. LXIV, 4).
3. Refugit immensum illud divinae majestatis pelagus humani cordis et oris angustias, et tenues quasi per rimulas vix inde ad nos aliquid distillat. Quomodo enim sermone concluditur, quod sensu non pertingitur? Nam etsi in quibusdam omnia 0273B etiam profunda Dei legitur spiritus scrutans, non tamen et penetrans. Non est nostri vel otii vel ingenii pertingere ad illud intimum, et penetrare immensum, et in illam secretae lucis abyssum caput immergere, et madentibus cincinnis guttis, non noctis, sed luminis (ros enim luminis, ut ait propheta, ros ille (Isa. XXVI, 19) dulce tibi aliquid inde aspergere. Denique tales a me stillas deposcis, quantitate quidem exiguas, sed qualitate eximias; prudenter satis. Nosti enim ubique fere Scripturarum praeponi profluis subtilia, profusis respersa, corpulentis comminuta. Denique hostiarum lex sanguinem jubet animalium fundere, avium distillare: et hoc ipso altare quod foris est, et basis ejus perfunditur; quod vero intus est altare et velum, vel leviter attingitur, 0273C vel septies respergitur (Levit. IV et XVI). Manna quoque minutum legitur (Exod. XVI), et thus in pulverem redigitur: ut quae in Scripturis exilia, quae extenuata inveneris, spiritualibus attribuas et mysticis sensibus.
4. Haec ergo sunt, in quae te sitis perurget ardentior. Bona haec sitis: sed utinam, ut legitur, ebrius sitientem assumat (Deut. XXIX, 29), ille ebrius qui plenus dicitur gratia et veritate. Ille ebrius, de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I, 14, 16): ille ebrius simul et inebrians, qui propinator est et poculum, vasculum et vinum, vinum merum et mistum: miscuit enim sapientia in cratere vinum (Prov. IX, 2). O crater inebrians quam praeclarus 0273D es! praeclarus plane, veritate radians, voluptate inebrians. Denique in eo reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei (Colos. II, 3). Bona mistura, ubi commiscetur veritati gratia, sapientiae scientia, divinis humana. Quae Deitatis sunt, mera penitus sunt, ubi nihil est vel partibus compactum, vel materialiter subjectum, vel formaliter affectum, et ideo nec simul, nec successione diversum: sed omnia quae in nobis, et per nos, nomine et notione distant, in unam indifferentem et essentialem simplicitatem concurrunt, et indiscrete permiscentur. Haec ergo mera sunt et simplicia: sed humanis in unitatem personae per Incarnationis commista mysterium. In Christo Jesu intuere quemadmodum personae est unitas, et essentiae Trinitas: foris corpus, 0274A intus spiritus, in intimis Deus. In ipso et aeternitas incoepit, et immensitas crescit, et potentia defuit, et opulentia inanescit, et sapientia nescit, et sermo silescit: Non clamabit, inquit, et non audietur foris vox ejus (Isa. XLII, 2)
5. Quid est, bone Jesu, quid est quod legimus: Sapientia foris clamitat, et in plateis dat vocem suam (Prov. I, 20). Nunquid non tu es Sapientia, quae ex ore Altissimi prodivit? quomodo ergo illa foris clamitat, et tu non clamas? non auditur foris vox tua, illa in plateis dat suam? Nunquid non tu Sapientia es, de qua loquitur Apostolus: Christus factus est nobis a Deo Sapientia (I Cor. I, 30)? nobis quidem factus, nam 180 in se natus: nobis factus, magis autem nos facti in ipso: creati enim sumus 0274B in Christo Jesu sicut in operibus bonis, ita in sensibus piis. Imo et nos in ipso, et ipse in nobis. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Formatur in nobis ad vitam, formatur ad veritatem. Vivo, inquit, jam non ego, vivit vero in me Christus (I Cor. II, 20): quomodo non consequenter et dicere poterat: Sapio jam, sed non ego, sapit vero in me Christus? Omnia in me: in me redemptio, in me sanctitas, in me sapientia. Non sapit in me, Domine, nisi tu; sed non sapis in me nisi te, si tamen in te quae sursum sunt, sapiam. Gloria enim in confusione eorum qui terrena sapiunt. Merito ait propheta: Qui gloriatur, in hoc glorietur, scire et nosse te (Jer. IX, 24). Cum ergo ipse sis sapientia a Deo, et sapientia Deus; sapientia 0274C in te, et sapientia in nobis; sapientia scita, et sapientia sciens; sapientia foris, sapientia intus; foris operans et intus aspirans; in opere apparens, et in corde aperiens: quid, inquam, est quod sapientia foris clamitat, et tu non clamas? non auditur foris vox tua, et illa in platea dat suam? An forte clamas perperis i.e. indoctis> evidentiam; sed nondum audiris ad plenam notitiam? Foris clamitas, dum quod es, nobis per indicia loqueris: et item non clamas, dum quod in te es, in veritate lates. Foris clamas, beneficia ostentans; et item non clamas, essentiam occultans. Felix auris, quae susurrii illius venas percipere potest. Venae sunt, quae vitales sunt, et occultae sunt, et clausae sunt; et quod inde nobis tenuiter 0274D evaporat, susurrio, imo silentio est quam clamori vicinius.
6. Mira vehementer est majestatis illius essentia, et intima et subtilior, quam ut crasso possit corde comprehendi: ad illam capiendam crassum certe est cor omne quod creatum est. Propterea multiplici spissatur et pinguescit aenigmate, umbrarumque quadam et operum mistura temperatur; et Incarnationis demum induitur habitu, ut possit a nobis facilius capi, frequentius recoli, teneri diutius, retractari devotius. Universa enim quae sunt de Jesu, inveniuntur, si discutiantur, subtilia; si observentur, utilia: jucunda in ore, fecunda in opere, meditatione dulcia; etsi quaedam sint imitatione aliquatenus dura. Etenim haec ipsa exterior afflictio, illa 0275A interiori cordis roratur et aspergitur gratia, ut sit molliter aspera, suaviter amara, pinguis et arida: et in craticula crucis velut assa, sed bonae spei oleo respersa, sicut scribitur, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XI, 12). Item in Canticis: Bibi venum meum cum lacte meo (Cant. V, 1): ubi et sponsae ubera assimilata sunt botris (Cant. VII, 7, 8). Bonus ille botrus, qui in crucis est torculari pressus, ut passionis suae vinum myrrhatum et amarum in lactis nobis alimenta dulcesceret, et vulnera in ubera transirent. Contemplanti sunt ubera; et conversanti, vina; meditanti, suavia; imitanti, subamara. In uberibus praelibando quae futura sunt sapimus, in botris quadam ebrietate carnis motus sopimus; in uberibus complantati ad 0275B vitam, in botris consepulti cum Christo in mortem. Ubera nobis sunt, dum dominicae passionis merito et munere gratiae sempiterna bona speramus: botri nobis sunt, dum ejusdem aemulandae passionis zelo a carnis sensibus animum separamus. In uberibus in id quod futuri sumus ex parte reformamur; in botris ab eo quod sumus, paulatim transformamur, donec ad quam creati sumus imaginem plene conformemur: cum enim apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2).
7. Vere enim nunc cognoscimus ex parte. Donec ergo plene revelet quod nostrae salubriter notitiae sustulit, pie retractemus vel bona quae contulit, vel mala quae pertulit, contemplantes non modo delectationes Domini, sed et tribulationes. Erit autequando 0275C totum occupabit delectatio, et absorbebitur mors in victoria. Hoc est quod sequitur: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Vere in palmam ascenditur, quando novissimus inimicus destruetur mors. Palma coronis est apta victricibus. Statura tua assimilata est palmae (Cant. VII, 8, 7). Fide stamus, in fide triumphamus: haec enim est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Bona victoria quae vincit mundum, melior quae mortem: fide vincimus mundum, fide vincimus mortem. Habetis, inquit Apostolus, fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam 181 aeternam (Rom. VI, 22): haec est enim vita aeterna, ut cognoscamus verum Deum (Joan. XVII, 3). Ergo 0275D finis est cognitio, fides inchoatio; in fide stamus, et in fine ascendimus. in fide stamus erecti semper et rigidi, mundi hujus nec flexi blanditiis, nec fracti minis; in fide ascendimus, gravi corruptibilitate exuti, mundi nec egentes officio, nec laborantes supplicio.
8. Nec pretereunda distinctio, quod primo dicitur assimilari palmae, in posteriori assumi in palmam; in quo similitudo non innuitur, sed exprimitur unio. Denique qui adhaeret Domino, unus est spiritus (I Cor. VI, 17); et totus est spiritus, spirituali perfusus et infusus luce et laetitia, totum se perdens et illum solum apprehendens: nequaquam medicinali afflictione se perdens, ut ibi, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38); sed feliciori quadam ratione, nec vana curiositate 0276A extentus extra se, et subtus se; nec sollicitudine necessaria distentus circa se, nec oblectatione privata contentus in se. Divinis mens illic occupata et absorpta theoriis, perfectissima et securitate tranquillatur, et serenitate irradiatur, et suavitate inebriatur: securitas sine periculo, serenitas sine nubilo, suavitas cum ineffabili jubilo.
9. Sed haec illorum sunt, qui, jam avulsi a lacte, epulantur ab introitu gloriae: confortata sunt ista supra nos, non possumus ad ea. Proptera ab his exclusi epulis, ad ubera redeamus, ab epulis contemplationis ad ubera consolationis, ad ubera, et ad botros; ab illa mera et epulatoria simplicitate, ad hoc poculum temperatum, quod miscuit nobis Sapientia in cratere illo, in quo habitat omnis plenitudo 0276B divinitatis. De quo et dicitur: Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis (Cant. VII, 2). Sit ergo et animae tuae umbilicus sicut crater tornatilis, quodam castigationis et disciplinae ferro attenuatus et tersus, et subtilis effectus, et capax, ut copiose infundi possis et inebriari, meritoque illud tibi conveniat: Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Denique et mulieri fornicanti dicitur: Non est praecisus umbilicus tuus in die nativitatis tuae (Ezech. XVI, 4). Quam multi hodie in nativitatis suae die, et primo conversionis tempore umbilicum praecidunt, posterioribus adducentes praeputium; spiritu incipientes, sed carne consummati! Sit ergo umbilicus tuus non modo 0276C praecisus, sed et circumcisus, perpetuaque aequalitate tornatus: ut erasa omni corruptela, imo corpulentia, spiritualis poculi jugitate redundet quasi aquarum viventium puteus, et de caetero non venias huc haurire.
TRACTATUS VII. AD ROGERUM ABBATEM.
Duae sunt partes hujus tractatus. Priore redarguit ambitiosos, et praesumptuosos; altera Rogerum commendat a dotibus ad praelaturam idoneis, et hortatur ut perseveret.
PARS PRIMA.
1. Persuaderi tibi postulas, mi Rogere, tenendum esse quod tenes, et periculosae potestatis metum nostris allegationibus attenuari. Oleum certe me jubes adjicere camino (Hor. Sat. II, III, 0276D 321), et tui unius occasione multorum cupiditates per se succensas flatu nostri inflammare sermonis. Sed quid flatu dico? Tenuis, sicut scribitur, halitus prunas hujusmodi ardere faciet (Job XLI, 12). Quemcumque hac in causa dederis, satis disertus orator putabitur, et persuadebit facile: ad quod irrevocabiliter fere omnium apposita sunt corda, omnes apposite quodlibet persuademus; cum autem ad id quod decet, ventum fuerit, ibi laborandum est, et in vanum verba fundenda. Denique et hoc ipsum propheta se exprobrando subsannat: Loquimini nobis placentia, videte nobis errores, nolite ea quae recta sunt loqui (Isa. XXX, 10). Bona causa, quae per se partes oratoris exsequitur, et sine artis opera auditorum animos allicit et 0277A emollit. Supervacua erit haec persuasio, et nihil aliud assectatur, nisi ut de cupidis improbos faciat, et tenuem tollat pudoris obicem, qui solus ambitioni obstare videtur, et aestuantes motus quasi maris aquas in cordis utre concludit. Hoc erit non fenestram, sed ostium aperire, et succensae fornaci follium admovere spiramina. Lascivus satis frutex ambitionis, et tanquam 182 in laeta non tam fruetificat, quam luxuriat homo.
2. Haec est radix amaritudinis, quae sursum germinans incpedit, et per illam inquinantur multi, et exstirpari non potest: et quid illam irrigari postulas? Inter manus vellentium pullulat rediviva plantatio, et tu illam quadam diligentia exhortationum excoli rogas? Nam si in te prava radix haec emoritur; 0277B sed circumquaque juxta te exoritur: cumque verbum cohortationis ad te missum utiliter fuerit, in aliis forsitan damnose cadet. Plantatio haec ubique est, sicut myricae in deserto. Et nescio sicubi laetius frutescit, quam in terra sitis et salsuginis. Vide mihi istos quorum exsiccatum est corium, quorum pallent ora jejuniis, quorum operosam callus obducit manum, qui elongant et manent in solitudine, qui adoperiuntur sacco, et squalet sordibus cutis eorum: vide, inquam, si non in terra squaloris et solitudinis ipsorum ubertim ambitionis radices increscunt. Denique intra vitales paradisi arbores et laeta germina, ubi non habebat homo vestium sinus, quibus peccata reconderet; in optimo solo pravus 0277C surculus erupit. Creavit enim Deus universa bona valde.
3. Sed quid ego de paradiso retexo? Coelestis illa solitudo, et angelici montes humana conditione et conversatione supereminenter deserti, germinis praedicti ex parte male feraces exstiterunt. Testatur illorum casus, praeposterum qui parabant ascensum. Audi quid princeps dicat: Super astra coeli collocabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Dicebat haec non voce, sed voto: non, Inter astra, inquit, et inter nubes; sed, Super astra et super altitudinem nubium. Ipse ergo inter astra matutina creatus et unus de filiis Dei, caeterorum sorte non contentus, solus haereditate possidere voluit sanctuarium Dei, et in monte testamenti, 0277D in haereditatis dignitate sedere: testamento enim paterni juris confertur haereditas. Sedebo in monte testamenti. Quo se proripit improba temeritas? quid tibi usurpas quod est Unici? Ipse Filius, ipse unicus, ipse imago est Dei invisibilis, ipse splendor gloriae, et figura substantiae, et tu dicis, Similis ero Altissimo? Si similis eris, nondum ergo es: ipse vero Unigenitus semper est, et ex aequo similis est; et in hoc non adoptatus, sed natus est, et paternae potestatis jura non accepit per gratiam, sed habet per naturam. Firmum et immobile, et aeternum testamentum divinae essentiae, indifferens unitas: et tu tibi montem testamenti praesumis? Super astra ascendam, et super altitudinem nubium. Satis sit usque huc ausus extendisse temerarios, non esse aliorum 0278A communitate contentum. Hic poteris superbiae posuisse metam, et ascensionis fixisse gradum. Similis ero Altissimo. Altitudinem nubium superas, et Altissimo te comparas? concreatis praefers forte praees>, et Creatori te confers? inordinati gradus isti; indebitum gradum usurpasti: propterea dejectus es de gradu tuo, et de statione tua; et detracta est ad inferos superbia tua (Isa. XIV, 11-15). Plantavit te Dominus quasi vineam electam, omne semen verum (Isa. V, 1, 2, et Jer. II, 21); sed tu in die plantationis tuae statim effectus es labrusca, et ante messem totus effloruisti. Effloruisti plane, evacuati sunt flores tui, et non sunt reservati ad messem, non sunt ad maturitatem perducti, sed, sicut subjungitur, immatura perfectio germinavit (Isa. XVIII, 5): propterea praecisi 0278B sunt ramusculi tui, ramusculi steriles et infructuosi divinae sententiae praecisi falcibus. Et tu ipse, juxta Prophetae ejusdem insultationem, quasi stirps inutilis (Isa. XIV, 19), de quietis et gloriae tuae loco projectus es, effectaque est habitatio tua in medio doli, et in medio doloris. Poterat superbiae surculus in paradiso pullulare, sed non poterat perdurare: omnis enim plantatio, quam non plantavit Pater coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13). Plantare te voluisti in loco non debito, ideo quasi spuria plantatio non dedisti radicem altam. Denique et neme sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo. tu autem assumpsisti indebitum, idcirco consumpsisti datum.
0278C 4. Heu me! quomodo nullus tutus est ab hoc virgulto locus, nulla immunis regio! radix ista, radix cupiditatis, ubique fere crescit et fructificat, occupans terrae faciem, et quasi memor ubi primo orta fuerit, in his peculiarius qui portant imaginem coelestis. Quando, Domine, eradicabis plantationem hanc infidelem, germen alienum? quando adimplebitur quod dictum est per 183 prophetam: Deserta facta est vinea Sabama, domini gentium exciderunt flagella ejus? (Isa. XVI, 8.) Sabama Attollens altitudinem dicitur. Quid est altitudinem attollere, nisi merita magnificare? Non sum, inquit Pharisaeus, sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11). Aliter Christus nos docuit: Cum, inquit, omnia feceritis, dicite: Quia servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10), Docuit 0278D me altitudinem virtutum et operum non attollere, sed attenuare; docuit et fecit, sicut scriptum est: Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). Cum enim in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, et factus est sicut caeteri hominum. Ille inclinavit altitudinem suam, et tu attollis tuam? Quid ergo in vinea Sabama intelligitur, nisi ebrii sensus animi, sensus se attollens adversus sensum Dei, sensum de quo dicit Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc. (Philipp. II, 6, 7, 5): et item, Non alta capientes, sed humilibus consentientes? (Rom. XII, 16.) Audi sensum alta sapientem, et se extollentem, et quasi fumum evanescentem in cogitatione sua: Visitabo, dicit Dominus, super fructum magnifici cordis regis Assur, et super altitudinem oculorum 0279A ejus. Dixit enim: In fortidutine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi (Isa. X, 10, 12, 13). Et alibi: Nonne haec est Babylon illa magna, quam ego feci? (Dan. IV, 27.)
5. Audisti sensum, magnificum sensum se extollentem; intellixisti quid sit vinea Sabama, vinea quae utinam deserta sit, et non sit qui excolat eam. Audi nunc Apostolum; audi dominum et doctorem gentium: Domini enim gentium exciderunt flagella ejus. Audi, quomodo ipse excidat flagella Sabamae: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Praecipe divitibus non superbe sapere (I Tim. VI, 17). Flagella, inquit, praeciderunt, radicem, nequiverunt: exciderunt quod eminebat, non potuerunt quod latebat. Radix ipsa cupiditas, 0279B flagellum honor et sublimitas: concupiscentia quasi radix, curae quasi flagella. Adverte quam signanter loquitur. Nos in sublimitatibus delicias arbitramur: Propheta flagella vocat. Flagellant vere et excoriant animum, et exulcerant tenerum et intentum in Christo affectum. Infelix plane, qui in exterioribus adeo induruit, ut non sentiat haec esse flagella, sed gaudia. Flagellaverunt me, et non sensi (Prov. XXIII, 35). Deserta facta est vinea Sabama. Vere deserta a patribus nostris, qui nescierunt possessiones, sed pietaten excolere; non rebus intendere, sed religioni. O tempora! o mores! Modo fere omnes mundi in se sensum excolunt, mundi hujus spiritum habere se gaudent, sapientiam hujus mundi, quae stultitia est apud Deum, quae legi Dei 0279C nescit, imo nequit esse subjecta. Non enim potest cupiditas servire charitati, non novit aliorum onera portare; magis autem sua aliis impingere. Acerrimi corrogatores, parcissimi erogatores, ut vere in eis de Cis Saul natus videatur. Cis namque Durus, Saul autem Petitio, id est, de avaritia aviditas, de parcitate improbitas. Durus ventus aquilo, ab eo congelatae sunt aquae: suavis auster, ad cujus flatum misericordiae et charitatis fluunt aromata. Durus pater Cis, suavis ille, de quo Jesus Christus: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui oriri facit solem suum super bonos et malos (Matth. V, 45).
6. Quam dissimiles rerum aestimatores in coemendis et in transigendis non operibus, sed mercibus! 0279D quam argute de oris sui sacculo duplicia proferentes pondera! nati et edocti videntur, non apud monachatum, sed apud mercatum: in hoc sensu abundant, satis tenuiter et exiliter et sicce de Christo sapientes. Propter quod propheta: Brachium Domini cui revelatum est et ascendit quasi virgultum coram eo, et quasi radix de terra sitienti (Isa. LIII, 1, 2). Nihil validum, nibil sublime, sed infirmum et humile, et praeter simplicis radicem fidei, sublimioris et divinae vix aliquid attingentes sapientiae. Paulus dicit: Fructificantes et crescentes in scientia Dei (Coloss. I, 10): isti e contra, propria non contenti inscitia, contemnunt aliorum scientiam, et invidi aestimatores, sapientiae studia stoliditatem interpretantur, sobriam subtilitatem insaniae vel jactantiae 0280A denigrant nota, operantes ipsi cibum qui perit, non qui permanet in vitam aeternam; ac si quando de agro revertantur domum, indignantur ad symphoniam et chorum, et junioris fratris ad gaudia grunniunt (Luc. XV, 25 32). Bonus junior ille, de quo dicit Apostolus: Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 24). Bonus junior, 184 de quo item ait: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. V. 17). Imprudens ille senior, qui laborem novit, laetitiam non novit. Jure senior, qui in vetustate perdurat, et quae veteris sunt hominis curat, qui carnis agit curam, et si non in deliciis, tamen in desideriis: in desideriis copiose possidendi, et si non intemperanter utendi. Qui volunt, 0280B inquit, non delicati, sed divites fieri, incidunt in desideria multa, inutilia et nociva (I Tim. VI, 9). Inutile et nocivum desiderium, ubi, etsi necessitas est in causa, nimietas est in cura. Mala sitis ardor habendi. Haec ergo est terra sitiens, de qua pietatis et fidei radix infirme et humiliter ascendit, vix se paululum ab imis subrigens. Denique non potest ista non languere, ubi mundi desideria luxuriant, et vanae dilatantur propagines. Felix qui has a se exciderit, in quo deserta neglecta est vinea Sabama, vinea scilicet quae altitudinem suam attollit, altitudinem conversationis ad gradum praelationis. Sabama enim etiam Aliqua conversio dicitur: nam qui conversionis aliquatenus videntur attigisse initia; hi, inquam, magis, quasi summa flagella, ambitionis agitantur 0280C vento. Per se satis haec plantatio luxuriat; per se oritur, ubi non seminatur, et surgit dum succiditur: propterea non indiget plantari, sed amputari; non excoli, sed excidi.
7. Sed jam ista sufficiant pro eo, quod non expediat propter alios exhortationem quam exigis, facere. Sed quoniam jam aliquanta in ambitionem diximus, congruum erit si de praesumptione non penitus sileamus. Confutavimus illos ex parte, privata qui cupiditate ad alta feruntur; confundamus, imo et commoneamus et illos qui fraternae necessitatis obtentu se teneri gloriantur: quibus laudabiliter quidem occupatio gravis est, et grata quies; sed tamen inani, imo insolenti et tumido timore moventur, 0280D si magisterii gradum dimittant, ne non sit cui jure committant: qui sapientes sunt in oculis suis, et coram semetipsis prudentes; qui hoc vanitatis non contenti gradu, cum Elia soli relicti sibi videntur (III Reg. XVIII, 22, et XIX, 10). Quemdam se Mosen reputant, sed supra Mosen. Ille namque dicit, Domine, provide alium quem mittas (Exod. IV, 13): isti dicunt, Non est alius, Domine, quem mittas. Apprehendet, inquit Isaias, vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster. Quid ille? Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Nolite constituere me principem (Isa. III, 6 7). Ac si dicat: Non sufficit ut vestimentum mihi sit, nisi abundet, ut et aliis impertiam. Non est satis ut principatum 0281A obtineam, habere vestimentum disciplinae, vestimentum exterioris conversationis et observantiae, compositum habere hominem exteriorem, quo tanquam vestimento utor in omni actu et gestu: nam nec mihi satis, multo minus aliis satis. Exiguum est quod in me commendatur, majora expetenda sunt. Parum est ut ipse sanus sim, nisi et alios sanare possim. Propterea dicit: Nolite constituere me principem, non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Non sum ego medicus: et iste dicit, Solus ego medicus. Denique quocumque circumspicit, aut imperitia, aut impuritas, aut dolus, aut desidia occurrit, ut solus sit qui prudens sit et fidelis servus; et ideo in cogitatione sua dicat, Nolite alium constituere principem, ne forte 0281B detur puer princeps, et effeminati dominentur. Hujusmodi non indigent persuasione quam postulas. Quamvis enim superiori gradu non delectantur, laborum se tamen lucris solantur, quietis et pacis affectu labori resultant, sed alia ex parte ad uberes operum fructus exsultant. Currentem hic ego sermonem contraho, quia tu jam ad alia traheris, imo forsitan, ut fieri solet, per plura distraheris.
ALTERA PARS TRACTATUS. Rogerum commendat, uti instructum dotibus ad praelaturam idoneis, et perseverare jubet: prius tamen difficultates et onera praelationis exponit.
1. Sermone praeterito studium gessimus praesumptuosos simul et ambitiosos reprimere: in hoc 0281C autem, plus justo meticulosos animare. Bone Deus, quid intervalli 185 inter hunc et illum obvenit! quantus saecularium irruens turbo calumniarum calamum excussit a digitis, pariterque manum et animum longe abripuit a materia! Veni vere in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Quando, bone Jesu, salvum me facies a tempestate: etsi nondum a tempestate, saltem a spiritus pusillanimitate? Crescit et increbrescit undique tempestas, et ego pusillo sum spiritu, et angusto animo: nec possum turbinum impetus, et ventorum rabiem meditationum aura tranquillare. Non possum in cordis mei cratere forensibus litigiis spiritualem miscere laetitiam. Coangustatum est stratum, sicut ait propheta, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque 0281D operire non potest (Isa. XXVIII, 20). Sanctus Jacob vicibus uxorum mutabat amplexus, et qui simul utramque tenere non poterat, ab unius thalamis in alterius jura difficile transibat; felix suo plane judicio, si solius Rachelis totus in possessionem cederet. Poterat occalluisse animus noster frequenti tritus injuria, et usu ipso contra adversa durior reddi. Et quidem frequenter ei callus obducitur, et ingruentibus duratur adversis. O quoties firmum me reputo ad mundi perferendos turbines! nec est jam quod delitescere velim; et sicut scribitur, abscondere me a vento, et a tempestate celare (Isa. XXXII, 2). At si quando inter molles Rachelis mens len tescit amplexus, solitam statim remittor in teneritudinem, et ad sufferentiam tribulationum rudis 0282A reddor et insolens. Denique nihil melius arbitror, quam humilis mutatione loci irruentes declinare injurias, et intrare cavernas petrarum a facie formidinis hujus.
2. Vae praegnantibus et nutrientibus! in hisdiebus praesertim. Beata plane ubera quae non lactaverunt: qui enim lactis indiget alimento, parvulus est; et ad perferendam inopiam et rapinam bonorum imbecillem animum gerit. Tales sunt pro quibus exercenda sunt jurgia, sectanda concilia, palpandi rectores, repellendi raptores, refellendi litigantes, redimendi judicantes, conformandi saeculo qui cum Paulo eonversabantur in coelo. Fuere tempora quando sugere solebamus lac gentium, et mamilla regum lactari; et ecce jam repetunt instanter, quod nos forsitan 0282B paulo intemperantius suximus. Sed dum arida vehementius ubera premunt, cum temporalium lacte subditorum eliciunt sanguinem, non hunc sanguinem carnis, sed illum animae sanguinem; illum vitalem et interiorem, qui spiritualibus animi venis includitur, illum de quo propheta, Benedic, anima mea, Domino; et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus (Psal. CIII, 1): illum, inquam, sanguinem nimia absorbent et ebibunt inquietatione. Heu! quomodo rerum omnium vicissitudo est! In bello pax nobis, in pace bellum. In pace amaritudo amarissima; sed nobis qui obligati sumus mundi ad negotia, quos Aegyptia illa praelationis involutos pallio tenet, et providendi caeteris necessitate astrictos; qui animales adhuc sumus, qualibus loquitur Apostolus: 0282C Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1). Qui autem spiritualis est, ipse dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur (I Cor. II, 15).
3. Sed quorsum ista? An ut Aegyptiae in manu suscepti muneris pallium relinquas? Relinquas, inquam, et refugias cum Joseph quasi periculosum (Gen. XXXIX, 12); vel cum David deponas quasi onerosum (II Reg. VI, 14-20). Denique ut frequenter expeditus sese daret in saltum, exutus et nudatus est quo tegebatur pallio. Sufficit enim corpori pigritia sua, et illud propria satis ponderositas gravat. Nunquid suscepti muneris te quoque velamine nudare volo? At id contra propositum. Susceptum est 0282D enim persuadere tibi ne onus abjicias pastorale, quod et rite subiisti, et ratione commoda administras: nam cum id parum ex voto susceperis, libens semper amoliris, vel periculi metu, vel quietis obtentu. Verendum autem erat sic affecto, ne, dum quodam mens in pendulo fluctuat, in administrandis aliquid obrepat incuriae. Sed quomodo tibi persuadere conabor, quod jam mihi fere dissuasi? Sed longe dissimilis ratio. Denique imperitus ego artifex in difficili habeo sudare materia; tibi ad votum concurrunt omnia, et ex sententia respondent.
4. Dissimulare non potes quod rerum evidentia clamat. 186 Exteriora si respicias, et ampla, et tuta sunt: nulla te in illis coarctat inopia; sed ne injuria quidem inquietat. Locus secretus et consitus, 0283A et irriguus, et fertilis, et nemorosa vallis verno in tempore avium dulci cantu resultat, ut possit emortuum recreare spiritum, delicati animi detergere fastidia, indevotae mentis emollire duritiam. Denique haec vobis aut futurae jucunditatis auspicia depingunt; aut primae illius qualescunque exhibent reliquias, quas inter paradisi amoena humanae conditionis sortita est integritas. Sed nullum inquies in hujusmodi meritum virtutis collocari. Negare non possum, quippe cum media sint haec: sed sicut ad comparandum meritum nulla, sic ad quietem conferendam non parum sunt commoda. Nec nos ita ab antiquis, qui nobis conversationis experimenta tradiderunt, quorum auctoritas antiquior, et puritas amplior: non, inquam, ita ab illis dissentimus, ut 0283B quae ipsi ad perfectionem impedimenta crediderint, nos virtutis instrumenta praedicemus. Illi fortioris animi impedimenta loca fertilia et amoena definivere: nos dieamus fomentum esse infirmioris, et ejus qui necdum dicere possit, Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3, 4). Omnia possum in eo qui me confortat Christo (Philipp. IV, 13). Quaesiverunt antiqui patres loca horrida, arida, ut exercendae haberent abstinentiae materiam, et distendendi per sollicitudines animi non haberent causam. Corporali indulgentius sese labori impenderunt, ut et cordis libertatem possiderent, et vagam evitarent discurrendi levitatem, simul et conquirendi improbitatem. Denique plus manuum artificio, quam agrorum cultu vitam 0283C transigebant, tenuis angustias substantiae (ut non dicam nullius) lucro quietis levantes: quippe paucis contenti, vel affligendi corporis, vel recreandae mentis gratia. Anxie siquidem et misere cor distenditur et distrahitur, cui multa providendi et in longinquum incumbit necessitas. Servierunt illi tempori suo, nos nostro serviamus. Haec nostra aetas in deterius vergens, alios attulit mores. Providenda nunc sunt permanentibus copiosa, adventantibus curiosa. Nec hos dico adventantes, qui saeculares sunt quid enim mihi de his qui foris sunt, judicare? Quamvis nec apud illos solita teneatur districtio, aegre ibi ferentes inopiam, ubi rerum omnium copias arbitrantur. Sed quid illos commemorem, quorum 0283D deus venter est? (Philipp. III, 19.) Ipsi abstinentiae professores et praedicatores, ipsi primates Ordinis, quam fastidiosi sunt alienis in domibus! quam exquisitas et elaboratas artificiose requirunt epulas! quomodo contrahunt frontem, corrugant nares, avertunt oculos, si quid minus lepide, minus festive apponatur!
5. Sed quoniam hujus temporis malitia ita comparatum est, ad utrumque sufficit manus tua, ut possit simul ostentui servire et usui, pauperum necessitati et divitum vanitati. Quid deinceps? quales habes officiales socios, quam strenuos, quam industrios, quam sollicitos, quam, quod primum est, fideles? Vix administrandae exterioris substantiae ad te summam deferri necesse est. Nusquam 0284A fere de tabernaculo Dommi egrederis; in conciliis, in conventiculis, in capitibus platearum, ubi modo dispersi sunt lapides sanctuarii (etsi tui aliquoties), tu rarissime videris. Magnum in hoc argumentum, tibi non gratam inquietudinem, et remotam procedendi necessitatem. Te non manus, non oculus, non pes tuus scandalizat: alioquin quamvis cum dolore abscindendum et separandum erat potius membrum a capite, quam caput a corpore. Nullam ergo in his habes deserendi materiam officii. Forte injuriosus videar, et nimis molles afferre consolationes, erudito exercitatoque indignas animo. Quid enim si paupertas incumbat, si injuriae, si calumniae, si rei inopia familiaris, imo communis, si hujus etiam inopiae direptio, si a latere periculum 0284B in falsis erumpat fratribus? succumbendum erit viro forti et fideli? cedendum loco, et contra Pauli monitum deserenda collectio? (Hebr. X, 25.) Imo quidem tenenda et tuenda tanto amplius, quanto periculosior institerit dies. Denique fere haec omnia transcurristi testamentorum genera: qui vero in arduis cucurristi, nunquid in planis effundentur gressus tui? aut qui egere didicisti, abundare nescies; 187 cum Paulo esuriens, sed cum Paulo saturari supp. nesciens>? (Philipp. IV, 12.) Ime utroque in genere bene instituti animi documenta praebuisti; susceptum conversationis iter continuo, nusquam interrupti tenoris filo deducens. Ego vero his fortioribus omissis, mediocri incedere via, et ea commemorare supp. volui>, inquietudinis a te 0284C quae causas amoverent: cum altissima in paupertate quietum te semper audierimus, plus fide et manu nitentem, quam vel pudenda mendicatione, vel turpi nundinatione.
6. Sed quoniam multa de facilitate administrationis diximus, consequens est ut administrandi peritiam non transeamus. Peritiam dicam, an gratiam? imo et peritiam, et gratiam. Inepta erit quamlibet apta materia imperiti inter manus artificis; ipsa vero peritia aut perniciosa erit, aut inefficax, si gratia dirigente destituatur. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Collatas tibi dotes forsitan dissimulabis: sed quod humilitas dissimulat, 0284D utilitas clamat. Quid nunc ego commemorem praedia, quid pecunias, quid vasa, quid vestes, quid aedes, quid homines, quid homines, quid omnia et orta et aucta in manu tua, quae vel rerum exteriorum sunt vel religionis, ex quo te Dominus ligavit ad arandum loco suo, ad eonfringendas glebas vallium post se? quanta piarum surrexit seges animarum? quomodo valles tuae abundant frumento, frumento de quo dicitur: Quid bonum ejus, aut quid pulchrum, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? (Zachar. IX, 17.) Non potes administrare sine gratia, quod per te sic excrevit in gloria. Gloriosa plane facta sunt in civitate tua, sed per manum tuam. Pro eo enim quod fuit derelicta et contemptui habita, et non erat qui transiret ad illam, ecce quomodo 0285A posita est in superbiam saeculorum, paupertate, tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Quomodo nunc strati sunt per ordinem lapides tui, et fundata es in sapphiris? Si in sapphiris fundata, ubi consummata? Fundata es in sapphiris. Fundamentum humilitatem sonat, sapphirus puritatem: humilitatem conscientiae, et puritatem scientiae; humilitatem conversationis, puritatem contemplationis. Fundata es, inquam, in sapphiris; propterea dicitur, Nazaraei tui condidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiris pulchriores (Thren. IV, 7): in primo contriti; in secundo nutriti; in tertio roborati; in quarto purgati. In primo poenitentes; in secundo innocentes; in tertio amantes; in quarto contemplantes. In primo mortificati; 0285B in secundo vivificati; in tertio inflammati; in quarto illuminati. Et hoc totum, quoniam fundata es in sapphiris. Tu ipse fundamenti vice fungeris per exemplum et providentiam; sapphirum te exhibes per verbum et sapientiam. Denique vox tua suavis, et decora facies: vox verbi, et facies exempli; vox praedicationis, et facies conversationis: propterea adolescentulae diligunt te nimis. Quod si tu discesseris, cui alteri dicere poterunt, Ostende nobis faciem tuam, sonet vox tua in auribus nostris? cujus alterius poterunt et inniti exemplis, et intendere sententiis? quis similis tui, ut vocet et annuntiet, et Ordinem exponat? Fundamentum aliud tale quis poterit ponere, quale positum est, abbas Rogere? 0285C Filii tui sicut novellae plantationes; filiae tuae compositae, circumornatae ut similitudo templi: promptuaria plena; oves fetosae, abundantes in egressibus suis. Quomodo non beatum, quomodo non sanctum dicemus hominem cui haec sunt? quomodo non Dominus Deus ejus, cujus tales divitiae ejus? (Psal. CXLIII, 12-15.)
7. Haec ergo sunt quae manifesta dant indicia quod Dominus in ministerio tuo elegit te, et non abjecit te. Haec tibi persuadent ut teneas quod tam utiliter tenes. Tantorum ubi te solaris conscientia operum, quid est in quo nostra tibi videbitur necessaria persuasio? Domesticae tibi persuadent virtutes ut teneas, ne alius accipiat locum; persuadet tibi tam domestica industria, quam aliena ignavia; prosper 0285D successus, et pravus successor. Novi animum tuum, novi studia, novi mores, vel naturaliter collatos, vel industria comparatos; novi quam facile hoc onere careres, si inveniretur cui digne conferres. Contendunt inter se affectus et ratio: affectus humilitatis, et utilitatis ratio. Gratum duceres tibi vacare, et Deo: sed 188 grave item locum tuum deserere vacuum. Vacuum plane: quis enim supplebit illum? Quis dabit nobis alterum Jacob, qui in baculo suo transivit Jordanem, et nunc pluribus cum turmis regreditur? (Gen. XXXII, 10.) Quis, inquam, talem nobis parabit, qui sciat inter Liam et Rachelem moderate discurrere, unius foeditatem fertilitate compensans, sterilitatem alterius decorae formae praetexens gratia? (Gen. XXIX.) Non est tui similis, 0286A qui ita sit contemplatione suspensus, ne fiat operatione remissus; qui propter otia sapientiae, providentiae negotia non deserat, qui sub obtentu utilitatis in jura non transeat otiositatis; qui non ita Liam commendet, ut Rachelem condemnet, aut certe contemnat; cui nec Lia sit infecunda, nec Rachel foeda. Qui die et nocte aestu aduratur et gelu, sollicitus ne gregis damnum sustineat; sollicitior, si quid damni contigerit, de suo ut reddat; reddat lacrymis, reddat jejuniis, compassione, oratione, exhortatione. Qui in reditu suo avaritiae nesciat idola: qui etsi illa habet in comitatu, non tamen habet in cultu: si habet in sarcinis, non habet tamen in sacris: qui pietati, non pecuniae serviat, sicut legitur, Pecuniae obediunt omnia (Eccle. X, 19). 0286B Denique et avaritia idolorum est servitus (Coloss. III, 5). Qui et avaritiam nesciat exteriori in occupatione, et corporalium quasi idola formarum aeternarum in contemplatione; sed utrinque sit ejus et pura et prudens tam intentio quam intuitio. Videbis multos tenero ad Deum affectu, generoso vultu, pura et pulchra sicut Rachel facie, sive conversationis, sive cogitationis; sed infirmo et femineo adhuc consilio, alterius Jacob regi arbitrio egentes. Denique Rachel dum ad Jacob agenda non retulit, clam patris sui Laban idola tulit (Gen. XXXI, 19). Tulit, inquam, idola Laban, tulit quaedam simulacra mundanae honestatis, mundani favoris, mundanae dealbationis. Laban enim Dealbatio dicitur.
0286C 8. Annon tibi videntur quaedam Laban idola in itinere tulisse, et saecularis simulacra vanitatis, qui superfluos nescio quos lepores religioni superinducunt; qui antiquae observantiae regulas novellis dispensationibus temperant, et vinum suum aqua miscent; qui laboriosam Patrum vineam in molles olerum hortos transferunt, et monachorum duritiam in mundi delicias? sicut enim scribitur, Quorum deus venter est (Philipp. III, 19); similiter dici potest, Quorum deus vanitas est: et sic per singulas saecularis dealbationis et delectationis species. Quantum vereor ne nos revertentes de Mesopotamia Syriae plurima hujusmodi nobiscum idola portemus, non jam clanculo, sed in propatulo; neque Jacob 0286D nesciente, sed plane consentiente. Quaedam Rachel patris idola, quae cupide sustulit, caute operuit, quod femineo et molli tenebat affectu, infirmitatis obumbrans et excusans obtentu. Sed quod Laban adoravit, et Rachel occultavit, Jacob ignoravit (Gen. XXXI, 34, 32); quod apud Laban erat in honore, apud Rachel in amore, cognitum apud Jacob in horrore. Propterea quod ille in propatulo coluit, illa in periculo ad tempus occultavit, iste in perpetuum sepelivit. Sepelivit, inquam, et suffodit deos alienos subter terebinthum (Gen. XXXV, 4): sub arbore fidei, ambitionis vanae et saecularis apparatus memoriam.
9. Denique fideli animae post tentationem in promissione dicitur: Erit in ostensione sicut terebinthus, 0287A et sicut quercus quae expandit ramos suos (Isa. VI, 13) subter terebinthum, quae est post urbem Sichimorum (Gen. XXXV, 4). Sichima humeri dicitur. Boni humeri illi de quibus legitur: Posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII, 14). Bonus humerus Christi Jesu: Factus est enim principatus super humerum ejus (Isa. IX, 6). Post hanc Sichimam posita est terebinthus; plantata est in passione Christi et fide. Felix qui in hac arbore triumphat omnes principatus et potestates, et sub ejus radice vanitatis universa infodit simulacra: ventus enim et inane, simulacrum eorum (Isa. XLI, 29). Et ideo mundi pompa simulacris jure confertur. Non est hoc infirmae animae, et femineae, et fragilis; sed luctatoris cujusdam et supplantatoris. Denique non 0287B est Rachelis, sed Jacob; nam etsi plures Racheles, sed non multi Jacob. Rarus qui sciat Esau supplantare, Laban fallere, deos ejus infodere; infodere, inquam, et sepelire veterem hominem, mundi imaginem, saeculi hujus conformitatem, ut non amplius conformetur 189 huic saeculo, sed reformetur in novitate sensus pii, complantatus factus similitudini mortis Christi, ut simul resurrectionis fiat. Hoc est enim damnare et delere et defodere idola Laban, si veteris et terreni, quam portavimus, hominis imago fiat in absconsionem; et novi et coelestis, in ostensionem, sicut terebinthus.
10. Haec idcirco tam sollicite distinguo, ne forte vir subjiciatur, et mulier praeficiatur; ne fortis otietur, et fragilis negotietur; ne Jacob decedat, et 0287C Rachel succedat. Quamvis novelli isti, qui temporibus his prodire coeperunt, compositi et nitidi et dealbati, et quaedam progenies Laban, qui Dealbatus dicitur, nec Rachelis in hoc adaequant modestiam: quod illa vanitatis mundanae formam infirmitatis obtexit et excusavit velamine; isti vero saecularitatis et superfluitatis negotium colore depingunt et palliant humanitatis, non expurgantes vetus fermentum, sed magis ostentantes peregrinis ciborum festivi confectionibus, et copioso conviviorum laudabiles apparatu. Longum erit si multa vanitatis percurrere velim genera, et jactantiarum catalogum texere. Hi sunt quos videas in gestu thrasones, in conviviis caupones, in conviciis gnathones: hi sunt 0287D qui sibi videri volunt in capitulis Catones, in causis Cicerones, in metris Marones; denique in collocutionibus sunt mimi, non monachi. Copiose jocosis verborum salibus fluunt; non illis de quibus Apostolus, Sermo vester semper in gratia sale conditus sit (Coloss. IV, 6): magis illo de quo Dominus, Quod si sal infatuatum fuerit et evanuerit, in quo salietur? (Matth. V, 13.)
11. Propter tales ergo videris mihi studiose retentandus, et non commutandus; et si qui alii, apud quos antiquae, ut aiunt, rusticitatis resedere vestigia: ne, si bonum salem abjiciamus, infatuatum suscipiamus, et contingat illud propheticum, In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes et docentes eam (Isa. XXVII, 11). Possem singulas tibi 0288A Patriarchae appingere virtutes, et ampliorem ad commendationem in nomine Jacob assimilare: sed parco, ne, dum amico grandi voce benedico, similis videar maledicenti. Tu tamen, nisi penitus te non novi, licet ista aliquoties tecum reputas, tibi non imputas. Haec ergo sufficiant, et de administrandi facilitate, et de gratiarum ubertate, et de substituendorum raritate. Quid, si commissum munus et facile potes, et commode exsequeris, et nescio si modernorum quisquam commodius? Nihil jam quid obstet video, nisi forte inferiore in gradu uberiorem meritorum tibi gratiam polliceris: tibi quidem, sed non aliis; tibi, sed non Ecclesiae Christi, et ideo nec tibi; in quo solo Christus compensare non potest, quod in pluribus perdet. Sed hoc si videtur, alteri 0288B tempori reservemus: nunc enim charam nostram sepelivimus, et sermo nostris psalmis mutandus est.
SERMO De semine verbi Dei.
1. Ut abutar verbis apud vos Apostoli, quae modo audistis: Libenter sustinetis insipientem, cum sitis ipsi sapientes (II Cor. XI, 19). Paulus haec dixerit exprobrando: ego dico commendando. Commendo aviditatem vestram, commendo et humilitatem: siquidem verbi Dei auditum ardenter aemulamini, et a me parum ad id idoneo reverenter audire dignamini. Denique, sicut scriptum est, cum ipsi ebrii 0288C sitis, nihilominus sitientem assumitis (Deut. XXIX, 19). Propterea dixi, Libenter sustinetis insipientem, cum sitis ipsi sapientes: quamvis non tam me sustinetis, quam a me verbum extorquetis. A vobis accepi mandatum, a vobis materiam, quasi in omni possim solo viventis aquae venas reperire, et seminare super omnes aquas; et sub hora verba mihi ad votum exuberent. Utinam tum mihi fiat juxta fidem vestram, et membra mea omnia in linguam laxentur, et cum propheta dicere possim: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui? (Psal. XXXIV, 10.)
2. Ego vero quantum possum pro tempore enitar, et labia mea non prohibebo. Tantum id cavete, ne verbum Domini ad me, imo ad ipsum revertatur 0288D vacuum. Neque enim revertetur, dummodo non cadat secus viam, non cadat supra petram, non cadat in spinis (Matth. XIII, 3-8, 18-23). Ab his, inquam, observate vobis, a viis, a petris, a spinis. Primi impedimenti causa, inimici calliditas; secundi, cordis nostri duplicitas; tertii, curarum multiplicitas. In primo imprudenter nos custodimus; in secundo segniter excolimus; in tertio nimis diligenter aliena curamus. In primo molliter resistimus; in secundo ab incoepto desistimus; in tertio rebus supervacuis sollicite insistimus. In primo cogitatio nostra mollis; in secundo mobilis; in tertio molesta: imo in hoc tertio simul et mollis, et mobilis, et molesta; mollis in voluptatibus, mobilis in transitoriis divitiis et facultatibus, molesta in anxiis et sollicitis 0289A cupiditatibus. Anxiae enim sunt et molestae rerum transeuntium curae, et cupiditates: quippe cum 0290A earum et difficilis sit quaestus, et citus transitus, et inanis, ut non inhonestus dicam, fructus.
Êóðñ Óïðàâëåíèå ïåðñîíàëîì — êóðñû ïî ñîçäàíèþ ñàéòîâ.