«De adventu Domini» — Bernardus Claraevallensis

0035 IN ADVENTU DOMINI. 703-717 SERMO I. De Adventu Domini, et sex circumstantiis ejus.0035A

1. Hodie, fratres, celebramus Adventus initium; cujus utique, sicut et caeterarum solemnitatum nomen quidem celebre satis, et notum mundo, sed ratio nominis forte non ita. Infelices enim filii Adam, omissis veris et salutaribus studiis, caduca potius et transitoria quaerunt. Quibus assimilabimus homines generationis hujus, aut quibus comparabimus illos, quos videmus a terrenis et corporalibus consolationibus avelli separarique non posse? Profecto similes sunt his qui submersi periclitantur in aquis. Nimirum videas eos tenentes tenere, nec ulla ratione deserere quod primum occurrerit manibus, quidquid sit illud, licet tale sit aliquid, quod omnino 0035B prodesse non possit, ut sunt radices herbarum, caeteraque similia. Nam et si qui ad eos forte veniant ut subveniant, nonnunquam solent apprehensos involvere secum: adeo ut jam nec sibi, nec illis auxilium ferre praevaleant. Sic pereunt in hoc mari magno et spatioso, sic pereunt miseri; dum peritura sectantes, amittunt solida, quibus apprehensis emergere et salvare possent animas suas. Neque enim de vanitate, sed de veritate, dicitur: Cognoscetis eam, et liberabit vos (Joan. VIII, 32). Vosigitur, fratres, quibus tanquam parvulis revelat Deus quae abscondita sunt a sapientibus et prudentibus; circa ea quae vere salutaria sunt, sedula cogitatione versamini, et diligenter pensate rationem Adventus hujus, quaerentes nimirum quis sit qui veniat, unde, 0035C quo, ad quid, quando, et qua. Laudabilis sine dubio curiositas ista est et salubris: neque enim tam devote Ecclesia universa praesentem celebraret Adventum, nisi lateret in eo magnum aliquod sacramentum.

2. Primo igitur loco cum Apostolo stupente et admirante intueamini et vos, quantus sit iste qui ingreditur: ipse enim est secundum Gabrielis testimonium, Altissimi Filius (Luc. I, 32), ac proinde coaltissimus ipse. Neque enim fas est Dei Filium degenerem suspicari: sed aequalis fateri necesse est altitudinis, et ejusdem penitus dignitatis. Nam et filios principum principes, et filios regum reges esse quis nesciat? Verumtamen quid sibi vult quod e 0036A tribus personis, quas in summa Trinitate credimus, confitemur et adoramus, non Pater, non Spiritus sanctus advenit, sed Filius? Minime quidem ego id factum esse arbitror sine causa. Sed quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) Neque enim sine altissimo Trinitatis consilio factum est, ut Filius adveniret: et si consideramus exsilii nostri causam, fortassis advertere possumus vel ex parte, quam congruum fuerit a Filio nos maxime liberari. Lucifer enim ille, qui mane oriebatur, pro eo 718 quod Altissimi similitudinem usurpare tentavit, et rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (quod utique Filii est), praecipitatus illico corruit, quoniam zelavit pro Filio Pater et opere dixisse videtur: Mihi vindictam, et ego retribuam 0036B (Rom. XII, 19). Continuo videbam Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Quid tu igitur superbis, terra et cinis? Si superbientibus angelis Deus non pepercit; quanto magis tibi, putredo et vermis? Nihil ille fecit, nihil operatus est: tantum cogitavit superbiam; et in momento, in ictu oculi, irreparabiliter praecipitatus est; quia juxta evangelistam: In veritate non stetit (Joan. VIII, 44).

3. Fugite superbiam, fratres mei; quaeso, multum fugite. Initium omnis peccati superbia: quae tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius micantem aeterna caligine obtenebravit Luciferum: quae non modo angelum, sed angelorum primum in diabolum commutavit. Unde et protinus invidens homini, quam conceperat in semetipso, in eo peperit 0036C iniquitatem; suadens ut lignum vetitum gustans fieret sicut Deus, sciens bonum et malum. Quid enim polliceris, quid promittis, miser: cum Filius Altissimi scientiae clavem habeat, imo et ipse sit clavis David, qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7). In eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3): tunc eos, ut homini praestes, inique furaberis? Videtis quia juxta Domini sententiam mendax iste est, et pater ejus (Joan. VIII, 44). Nam et mendax fuit, dicens: Similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14); et mendacii pater, cum in hominem quoque venenatum suae falsitatis seminarium effudit, dicens: Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Tu quoque, o homo, si vides furem, curris cum eo. Audistis, fratres, 0037A quid hac nocte lectum est in Isaia, dicente Domino: Principes tui infideles; vel, ut alia translatio habet, inobedientes, socii furum (Isa. I, 23).

4. Revera enim principes nostri Adam et Eva, principia nostrae propaginis, inobedientes et socii furum; qui quod filii Dei est, serpentis, imo diaboli per serpentem consilio subripere tentant. Nec dissimulat injuriam Filii Pater (Pater enim diligit Filium ), sed continuo et in ipsum hominem vindictam retribuit, et aggravat super nos manum suam. Omnes enim in Adam peccavimus, et in eo sententiam damnationis accepimus omnes. Quid agat Filius, videns pro se zelare Patrem, et nulli penitus parcere creaturae? Ecce, inquit, occasione mei creaturas suas Pater amittit. Altitudinem 0037B meam primus angelus affectavit, et populum qui sibi crederet, habuit: sed continuo Patris zelus graviter vindicavit in illum, percutiens eum pariter cum omnibus suis plaga incurabili, castigatione crudeli. Scientiam quoque, quae nihilominus mea est, subripere voluit homo: et ne illi quidam misertus est, nec pepercit oculus ejus. Nunquid de bobas cura est Deo? (I Cor. IX, 9.) Duas tantum fecerat nobiles creaturas rationis participes, capaces beatitudinis, angelum videlicet, atque hominem: sed ecce propter me angelos perdidit multos, homines universos. Ergo ut sciant quia et ego diligo 719 Patrem; per me recipiat, quos quodammodo propter me amisisse videtur. Si propter me tempestas haec orta est, ait Jonas, tollite me, et mittite in mare (Jonae. I, 12). 0037C Omnes invident mihi. Ecce venio, et talem eis exhibeo memetipsum, ut quisquis invidere voluerit, quisquis gestierit imitari, fiat ei aemulatio ista in bonum. Novi tamen in affectum malitiae et nequitiae transisse angelos desertores, nec ex ignorantia aliqua seu infirmitate peccasse; ideoque perire necesse est poenitere nolentes. Patris enim amor, et honor Regis judicium diligit.

5. Propter hoc enim et ipse creavit homines ab initio, qui supplerent locum illum, et ruinas Jerusalem restaurarent. Sciebat enim nullam angelis patere redeundi viam. Nempe novit superbiam Moab, quod superbus est valde (Isa. XVI, 6): et superbia ejus poenitentiae remedium non admittit, ac per hoc 0037D nec veniae. At vero hominis vice nullam postea condidit creaturam, innuens ex hoc ipso redimendum adhuc hominem: quippe quem supplantavit aliena malitia; ideoque prodesse ei potest charitas aliena. Ita, Domine, obsecro, complaceat tibi, ut eruas me, quoniam ego infirmus sum: quoniam de terra mea furtim sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum (Gen. XL, 15). Non penitus quidem innocens: sed quantum ad eum qui me seduxit, innocens aliquatenus. Mendacium mihi persuasum est, Domine: veniat Veritas, ut possit falsitas deprehendi, et cognoscam veritatem, et veritas liberabit me; si tamen deprehensae falsitati penitus renuntiavero, et cognitae adhaesero veritati. Alioquin non humana erit tentatio, nec humanum peccatum, sed obstinatio 0038A diabolica. Nam perseverare in malo diabolicum est: et digni sunt perire cum illo, quicunque in similitudinem ejus permanent in peccato.

6. Ecce, fratres, audistis quis sit qui veniat; considerate jam unde veniat, et quo. Venit utique de corde Dei Patris in uterum virginis Matris; venit a summo coelo in inferiores partes terrae. Quid ergo? nonne et nobis in terra est conversandum? Est, si tamen in ea perstitit ille. Ubi enim bene erit sine illo? aut ubi male esse poterit cum illo? Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25). Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, si tamen tu mecum es (Psal. XXII, 4). Nunc autem, ut video, et ad terras, 0038B et ad ipsum quoque descendit infernum; non tanquam vinctus, sed tanquam inter mortuos liber: sicut lux quae in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Unde nec relinquitur anima in inferno, nec sanctum corpus in terra videt corruptionem. Christus enim qui descendit, ipse est et qui ascendit ut adimpleret omnia; de quo scriptum est: Qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X, 38): et alibi: Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6) Merito proinde clamat Apostolus, dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Incassum laboraret erigere corda nostra, nisi collocatum in 0038C coelis salutis nostrae doceret auctorem. Sed videamus jam quae sequuntur. Nam etsi materia quidem copiosa invenitur et uberrima valde, sed angustiae temporis tantam sermonis longitudinem non admittunt. Considerantibus ergo quis veniat, magna omnino et ineffabilis majestas innotuit. Suspicientibus unde veniat, grandis plane patuit via, secundum ejus testimonium qui prophetico praeventus spiritu, Ecce, inquit, nomen Domini venit de longinquo (Isa. XXX, 27). Porro quo veniat intuentibus, apparuit inaestimabilis dignatio et penitus inexcogitabilis, quod in carceris hujus horrorem tanta descendere dignata est celsitudo.

7. Jam quis dubitet magnum aliquid in causa 0038D fuisse, ut majestas tanta, de tam longinquo, in locum tam indignum descendere dignaretur? Plane magnum aliquid, quia misericordia magna, quia miseratio multa, quia charitas copiosa. Ad quid enim venisse credendus est? Hoc namque est quod juxta propositum ordinem 720 oporteat jam perscrutari. Nec sane laborandum est in hac parte, cum manifeste adventus ejus causam et verba ipsius, et opera clament. Ad quaerendam quippe ovem centesimam, quae erraverat, de montibus properavit; et ut confiteantur manifestius Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, propter nos venit. Mira quaerentis Dei dignatio, magna dignitas hominis sic quaesiti! In qua si gloriari voluerit, non erit insipiens: non quod aliquid esse videatur tanquam 0039A a seipso; sed quod tanti eum fecerit ipse qui fecit. Omnes enim divitiae, omnis gloria mundi, et quidquid in eo concupiscitur, minus est ad hanc gloriam: imo nec est aliquid in comparatione ejus. Domine, quid est homo quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?

8. Attamen velim nosse, quid sibi voluerit, quod ad nos venit ille, aut quare non magis ivimus nos ad illum. Nostra enim erat necessitas: sed nec est consuetudo divitum ut ad pauperes veniant, nec si praestare voluerint. Ita est, fratres, nos magis ad eum venire dignum fuit; sed duplex erat impedimentum. Nam et caligabant oculi nostri: ille vero lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16); et jacentes paralytici in grabato divinam illam non poteramus 0039B attingere celsitudinem. Propterea benignissimus Salvator et medicus animarum descendit ab altitudine sua, et claritatem suam infirmis occulis temperavit. Induit se laterna quadam, illo utique glorioso et ab omni labe purissimo corpore quod suscepit. Haec est enim illa levissima plane et praefulgida nubes, supra quam ascensurum eum propheta praedixerat, ut descenderet in Aegyptum (Isa. XIX, 1).

9. Tempus est jam ipsum quoque considerare tempus, quo Salvator advenit. Venit enim (quod et vos credimus non latere) non in initio nec in medio temporis, sed in fine. Nec incongrue factum est, sed vere sapienter disposuit Sapientia, ut cum magis esset necessarium, tunc primo ferret auxilium, 0039C pronos ad ingratitudinem Adae filios non ignorans. Vere enim advesperascebat et inclinata erat jam dies, recesserat paulo minus sol justitiae: ita ut exiguus nimis splendor ejus aut calor esset in terris. Nam et lux divinae notitiae parva admodum erat, et abundante iniquitate fervor refriguerat charitatis. Jam non apparebat angelus, non loquebatur propheta; cessabant velut desperatione victi, prae nimia utique duritia hominum et obstinatione: at ego, ait Filius, tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX, 8). Sic, sic dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu iter perageret (Sap. XVIII, 14), omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit. Quod et Apostolus innuens ajebat: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. 0039D IV, 4). Nimirum plenitudo et abundantia temporalium oblivionem et inopiam fecerat aeternorum. Opportune ergo tunc advenit aeternitas, quando magis temporalitas praevalebat. Nam ut caetera sileam, ipsa quoque pax temporalis illo in tempore tanta fuit, ut ad hominis unius edictum describeretur universus orbis (Luc. II, 1).

10. Habetis jam et personam venientis, et locum utrumque, id est, a quo, et ad quem venit: causam quoque et tempus non ignoratis. Unum restat, via scilicet per quam venit: et haec quoque diligenter requirenda; ut possimus, sicut dignum est, ei occurrere. Verumtamen sicut ad operandam salutem in medio terrae venit semel in carne visibilis, ita quotidie 0040A ad salvandas animas singulorum in spiritu venit et invisibilis, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Et ut noveris occultum esse spiritualem hunc adventum: In umbra ejus, inquit, vivemus inter gentes (Thren. IV, 20). Propterea dignum est, ut si non valet infirmus in occursum tanti medici procedere longius, saltem conetur erigere caput, aliquatenus assurgere venienti. Non te oportet, o homo, maria transfretare, non penetrare nubés, non transalpinare necesse est. Non grandis, inquam, tibi ostenditur via: usque ad temetipsum occurre Deo tuo. Prope est enim 721 verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8). Usque ad cordis compunctionem et oris confessionem occurre, ut saltem exeas de sterquilinio miserae conscientiae; 0040B quoniam indignum est illuc auctorem puritatis intrare. Et haec quidem de eo adventu dicta sunt, quo singulorum mentes invisbili dignatur illustrare praesentia.

11. Libet autem manifesti adventus viam considerare: quoniam viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae ejus pacificae (Prov. III, 17). Ecce, inquit sponsa, venit is saliens in montibus, transiliens colles (Cantic. II, 8). Venientem vides, o pulchra, sed cubantem videre ante non poteras. Dixisti enim: Indica mihi, quem dilicit anima mea, ubi pascas, ubi cubes (Cant. I, 6). Cubans pascit angelos in illas perpetuas aeternitates, quos satiat visione aeternitatis et immutabilitatis suae. Sed ne ignores te, o pulchra: quoniam mirabilis facta est visio illa ex 0040C te; confortata est, et non poteris ad eam. Verumtamen ecce egressus est de loco sancto suo: et qui cubans pascit angelos, ipse coepit, sicque sanabit nos; et videbitur veniens et pastus, qui cubans et pascens ante videri non poterat. Ecce venit hic saliens in montibus, transiliens colles. Montes et colles, patriarchas et prophetas accipe; et quemadmodum venerit saliens et transiliens, in libro generationis lege: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob (Matth. I, 2), etc. Ex his montibus prodiit, ut invenies, radix Jesse, unde juxta prophetam, egressa est virga, et exinde flos ascendit, super quem requievit Spiritus septiformis (Isa. XI, 1-3). Quod manifestius alio in loco aperiens idem propheta: 0040D Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isa. VII, 14). Quem enim prius florem, ipsum deinde Emmanuelem; et quam dixerat virgam, manifestius exprimens, virginem nomimavit. Sed necesse est altissimi hujus sacramenti considerationem diei alteri reservare: digna est enim proprio sermone materia, praesertim quod in longum jam hodiernus sermo processerit.

SERMO II. De verbis Isaiae ad Achaz: «Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra,» etc. (Isa. VII, 11-16).

1. Audivimus suadentem regi Achaz Isaiam, petere signum a Domino, sive in profundum 0041A inferni, sive in excelsum supra. Audivimus responsionem ejus, formam quidem habentem pietatis, sed non virtutem. Propter hoc denique ab eo qui intuetur cor, et cui confitetur hominis cogitatio meruit reprobari. Non petam, inquit, et non tentabo Dominum. Elatus erat Achaz fastigio solii regalis, astutus humanae sapientiae verbis. Audierat igitur Isaias a Domino: Vade, dic vulpi illi, petat sibi signum a Domino in profundum. Habet enim vulpes foveam, sed in infernum quoque si descenderit, adest qui comprehendat sapientes in astutia sua. Item: Vade, ait Dominus, dic volucri isti, petat sibi signum in excelsum supra. Habet enim volucris nidum; sed et si in coelum ascenderit, illic est, qui superbis resistens, propria calcat virtute superborum 0041B et sublimium colla. Verumtamen dissimulat ille potestatis excelsae, seu incomprehensibilis profunditatis sapientiae quaerere signum: et propterea signum bonitatis et charitatis domui David ipse Dominus promittit, ut quos nec potestas, nec sapientia terruit, alliciat saltem exhibitio charitatis. Potest tamen in eo quod ait, In profundum inferni, etiam charitas ipsa, qua majorem nemo habuit, ut in infernum quoque pro amicis moriendo descenderet, non immerito designari: ut praecipiatur Achaz vel in excelsum regnantis expavescere majestatem, vel descendentis ad inferos amplecti charitatem. Molestus est ergo non solum hominibus, sed etiam Deo, quisquis nec majestatem cogitat in timore, nec charitatem cum amore 722 0041C meditatur. Propter hoc, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum, in quo manifeste et majestas, et charitas innotescat. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus. Noli fugere Adam, quia nobiscum Deus. Ne timeas, o homo, nec audito Dei nomine terrearis, quia nobiscum Deus. Nobiscum carnis similitudine, nobiscum unitate [alias, utilitate]. Propter nos venit, tanquam unus ex nobis, similis nobis, passibilis.

2. Denique, Butyrum, inquit, et mel comedet. Ac si dicat: Parvulus erit, et vescetur infantilibus alimentis. Ut sciat, inquit, reprobare malum, et eligere bonum. Etiam hic bonum et malum audis, sicut in arbore vetita, sicut in ligno transgressionis. Sed 0041D multo melius a primo Adam secundus iste partitur. Eligens enim bonum, malum reprobat, non sicut ille qui dilexit maledictionem, et venit ei; noluit benedictionem, et elongata est ab eo (Psal. CVIII, 18). Nam et in eo quod praemisit, Butyrum et mel comedet, advertere poteris parvuli hujus electionem. Tantum adsit ejus gratia, ut quod praestat, utcunque sentire digne, et accomodate ad intelligentiam proferre concedat. Duo sunt in lacte ovis: butyrum et caseus. Butyrum pingue et humidum; caseus econtra aridus et durus. Bene ergo parvulus noster eligere novit, qui butyrum comedens, caseum utique non comedit. Quae est enim ovis centesima, quae erravit (Matth. XVIII, 12), et in Psalmo loquitur: Erravi 0042A sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII, 176). Utique genus humanum quod benignissimus pastor quaerit, aliis sane nonaginta novem ovibus in montibus derelictis. In hac igitur ove duo reperies, naturam dulcem, naturam bonam, et bonam valde, tanquam butyrum: et peccati corruptionem, ut caseum. Vide ergo quam optime puer noster elegit, qui naturam nostram sine ulla peccati corruptione suscepit. Nam de peccatoribus legis, Coagulatum est sicut lac cor eorum (ibid. 70); in quibus utique lactis puritatem corruperat fermentum malitiae, coagulum iniquitatis.

3. Sic et apis habet mellis dulcedinem, habet etiam aculei punctionem. Apis vero est, quae pascitur inter lilia, quae florigeram inhabitat patriam angelorum. 0042B Unde et ad civitatem Nazareth, quod interpretatur flos, advolavit, et ad suave olentem perpetuae virginitatis florem advenit: illi insedit, illi adhaesit. Hujus apis mel et aculeum non ignorat, qui misericordiam ei et judicium cum Propheta decantat (Psal. C, 1). Attamen ad nos veniens solum mel attulit, et non aculeum, id est misericordiam et non judicium; ita ut suadentibus quandoque discipulis, ut civitatem, quae suscipere cum noluit, praeciperet igne consumi, responderit, Filium hominis non venisse ut judicaret, sed ut salvaret mundum (Luc. IX, 54-56). Non habebat aculeum apis nostra: quodammodo deposuerat illum, quando tanta indigna patiens, misericordiam exhibebat, et non judicium. Sed nolite sperare in iniquitate, nolite 0042C peccare in spe. Habet enim apis nostra quandoque assumere aculeum suum, et acriter nimis infigere illum in medullas hominum peccatorum: quoniam Pater non judicat quemquam, sed Filio dedit omne judicium (Joan. V, 22). Nunc autem parvulus noster butyrum et mel comedit, quando bonum naturae humanae, divinae misericordiae sic univit in semetipso, ut esset homo verus, et peccatum non habens: Deus misericors, et judicium non exhibens.

4. Ex his manifestum jam arbitror, quaenam sit virga de radice Jesse procedens, quis vero flos super quem requiescit Spiritus sanctus. Quoniam Virgo Dei genitrix virga est, flos Filius ejus. Flos utique Filius Virginis, flos candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cantic. V, 10); flos in quem prospicere 0042D desiderant angeli, flos ad cujus odorem reviviscunt mortui, et sicut ipse testatur, flos campi est (Cant. II, 1), et non horti. Campus enim sine omni humano floret adminiculo, non seminatus ab aliquo, non defossus sarculo, non impinguatus fimo. Sic omnino, sic Virginis alvus floruit, sic inviolata, integra et casta Mariae viscera, tanquam pascua aeterni viroris florem protulere; cujus pulchritudo 723 non videat corruptionem, cujus gloria in perpetuum non marcescat. O Virgo, virga sublimis, in quam sublime verticem sanctum erigis! usque ad Sedentem in throno, usque ad Dominum majestatis. Neque enim id mirum, quoniam in altum mittis radices humilitatis. O vere coelestis planta, pretiosior cunctis, 0043A sanctior universis! O vere lignum vitae, quod solum fuit dignum portare fructum salutis! Deprehensa est, maligne serpens, versutia tua, nudata est plane falsitas tua. Duo imposueras Creatori; mendacii et invidiae infamaveras eum: sed in utroque convictus es esse mentitus. Siquidem et ab initio moritur cui dixeras: Nequaquam morieris (Gen. III, 4): et veritas Domini manet in aeternum (Psal. CXVI, 2). Sed et nunc responde, si potes, quam ei arborem, cujus arboris fructum invidere potuit, qui ne hanc quidem virgam electam, et fructum sublimem negavit? Etenim qui proprio Filio non pepercit, quomodo non omnia simul cum illo donavit? (Rom. VIII, 32.)

5. Sed jam advertistis, ni fallor, quoniam Virgo regia ipsa est via, per quam Salvator advenit, procedens 0043B ex ipsius utero, tanquam sponsus de thalamo suo. Tenentes ergo viam, quam priore, si meministis, coepimus investigare sermone, studeamus et nos, dilectissimi, ad ipsum, per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit: per eam venire in gratiam ipsius, qui per eam in nostram miseriam venit. Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta inventrix gratiae, genetrix vitae, mater salutis: ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas Deo grata nostrae veniam impetret vanitati. Copiosa charitas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et fecunditas gloriosa fecunditatem nobis conferat meritorum. Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, 0043C tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo nos Filio repraesenta. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti, per praerogativam quam meruisti, per misericordiam quam peperisti [alias, percepisti], ut qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et miseriae nostrae, te quoque intercedente participes faciat nos gloriae et beatitudinis suae, Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO III. De triplici Domini adventu, et de septem columnis quas in nobis erigere debemus.

1. In Adventu Domini quem celebramus, si personam 0043D venientis intueor, non capio excellentiam majestatis. Si attendo ad quos venerit, dignationis magnitudinem expavesco. Stupent certe angeli de novo, videntes infra se, quem supra se semper adorant, manifeste jam ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Si considero propter quid venerit, amplector quoad possum inaestimabilem latitudinem charitatis. Si modum cogito, exaltationem agnosco humanae conditionis. Venit siquidem universitatis Creator et Dominus, venit ad homines, venit propter homines, venit homo. Sed dicet aliquis: Quomodo venisse dicitur, qui semper ubique fuit? Erat quidem in mundo, et mundus per ipsum factus est, sed mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Non ergo venit qui aberat, sed apparuit qui latebat. Unde et 0044A humanam, in qua agnosceretur, induit formam, qui nimirum in divina lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Nec sane inglorium majestati apparere in propria similitudine sua, quam fecerat ab initio, nec indignum Deo, a quibus in substantia sua non poterat agnosci, in imagine exhiberi: ut qui fecerat hominem ad imaginem et similitudinem suam, ipse hominibus innotesceret factus homo.

2. Hujus ergo adventus tantae majestatis, tantae humilitatis, tantae charitatis, tantae etiam glorificationis 724 nostrae ab universa Ecclesia semel in anno solemnis memoria celebratur. Sed utinam ita semel ageretur, ut semper! id quippe dignius. Quantae enim insaniae est, ut post tanti Regis adventum, aliis quibuslibet negotiis homines velint, 0044B seu audeant occupari; et non magis, omissis omnibus, soli ejus cultui vacent, nec in ejus praesentia cujusquam meminerint caeterorum? Sed non omnium est quod ait Propheta: Memoriam abundantiae suae vitatis tuae eructabunt (Psal. CXLIV, 7): siquidem nec omnes haec memoria pascit. Sane nemo quod non gustavit, sed neque quod tantum gustavit, eructat. Ructus quippe non nisi de plenitudine et satietate procedit. Propterea quorum saecularis est mens et vita, memoriam hanc etsi celebrant, non tamen eructant sine devotione et affectione dies istos arida quadam consuetudine observantes. Denique, quod damnabilius est, ipsa quoque inaestimabilis hujus dignationis memoria datur in occasionem carnis, ut videas eos tanta sollicitudine diebus istis vestium 0044C gloriam, ciborum parare delicias, ac si haec et hujusmodi quaerat in nativitate sua Christus, et ibi suscipiatur dignius, ubi haec accuratius exhibentur. Sed ipsum audi dicentem: Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam (Psal. C, 5). Quid tanta ambitione vestes paras in Natale meum? detestor ego superbiam, non amplector. Quid tanta sollicitudine ciborum copias reponis in tempus illud? damno ego carnis delicias, non accepto. Plane insatiabilis es corde, tanta parans, et ex tam longo; nam corpori utique et pauciora sufficerent, et quae possent opportunius inveniri. Celebrans ergo adventum meum, labiis me honoras, sed cor tuum longe est a me. Non me colis, sed deus tuus venter est, 0044D et gloria in confusione tibi. Infelix omnino, qui voluptatem corporis, et saecularis colit gloriae vanitatem. Beatus autem populus, cujus est Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII, 15).

3. Fratres, nolite aemulari in malignantibus, neque zelaveritis facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1). Intelligite magis in novissima eorum, et compatimini eis ex animo, et orate pro eis qui praeoccupati sunt in delicto. Haec enim faciunt miseri, quia ignorantiam Dei habent. Nam si cognovissent, nunquam Dominum gloriae tanta adversum se insania provocarent. Nos autem, dilectissimi, excusationem de ignorantia non habemus. Plane nosti eum, quisquis hic es, et si dixeris: Quia non novi eum, eris similis saecularibus, mendax. Denique si cum 0045A non nosti, quis te huc adduxit, aut quomodo huc venisti? Alioquin quando tibi persuaderi posset charorum affectibus, corporis voluptatibus, saeculi vanitatibus sponte abrenuntiare, et jactare cogitatum tuum in Domino, et omnem sollicitudinem in eum projicere; de quo nihil bene, imo tam male, conscientia teste, merueras? Quis tibi, inquam, persuadere id posset, si nescires, quia bonus Dominus sperantibus in se, animae quaerenti ipsum; nisi cognovisses et tu, quia suavis est Dominus, et mitis, et multae misericordiae, et verax? Haec autem unde nosti, nisi quia non solum ad te, sed etiam in te venit?

4. Triplicem enim ejus adventum novimus; ad homines, in homines, contra homines. Ad omnes 0045B quidem indifferenter, non autem ita in omnes, aut contra omnes. Sed quia primus et tertius noti sunt, utpote manifesti; de secundo, qui spiritualis et occultus est, ipsum audi dicentem: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Beatus, apud quem mansionem facies, Domine Jesu. Beatus, in quo Sapientia aedificat sibi domum, excidens columnas septem. Beata anima, quae sedes est Sapientiae. Quaenam est illa? Anima utique justi. Merito plane, quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Quis in vobis est, fratres, qui desiderat in anima sua sedem parare Christo? Ecce quaenam illi serica, quae tapetia, quod pulvinar oporteat praeparari. Justitia, inquit, et 0045C judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Justitia virtus est, quod suum est unicuique tribuens. Tribue ergo 725 tribus quae sua sunt. Redde superiori, redde inferiori, redde aequali cuique quod debes, et digne celebras adventum Christi, parans ei in justitia sedem suam. Redde, inquam, reverentiam praelato, et obedientiam; quarum altera cordis, altera corporis est. Nec enim sufficit exterius obtemperare majoribus nostris, nisi ex intimo cordis affectu sublimiter sentiamus de eis. Quod etsi tam manifeste innotuerit indigna praelati alicujus vita, ut nihil omnino dissimulationis, nihil excusationis admittat; propter eum tamen a quo est omnis potestas, ipsum quem modo talem novimus, excelsum 0045D reputare debemus, non praesentibus personae meritis, sed ordinationi divinae, et dignitati ipsius officii deferentes.

5. Sic et fratribus nostris, inter quos vivimus, ipso jure fraternitatis et societatis humanae consilii sumus et auxilii debitores. Haec enim volumus ut et ipsi nobis impendant: consilium, quo erudiatur ignorantia nostra; auxilium, quo juvetur infirmitas nostra. Sed forte erit inter vos qui tacitus respondeat, dicens: Quod ego consilium dabo fratri, cui nec unum quidem dicere verbum fas est absque licentia? quod ei auxilium impendere est, cum nec minimum aliquid agere liceat absque obedientia? Ad quod ego: Non deerit certe quod facias, tantummodo charitas fraterna non desit. Nullum ego consilium 0046A melius arbitror, quam si exemplo tuo fratrem docere studeas, quae oporteat, quae non oporteat fieri; provocans eum ad meliora, et consulens ei, non verbo neque lingua, sed opere et veritate. An vero utilius aut efficacius auxilium aliquod est, quam ut ores devote pro eo, ut non dissimules redarguere culpas ejus: ut non modo nullum ei offendiculum ponas, sed et sollicitus sis, quantum praevales, tanquam angelus pacis de regno Dei scandala tollere, et occasiones scandalorum penitus dimo vere? Si talem te fratri auxiliarium et consiliarium exhibes, reddis ei quod debes, nec habet unde causetur

6. Porro si cui forte praelatus es, huic sine dubio teneris debitor sollicitudinis amplioris. Exigit a te et ipse custodiam et disciplinam. Custodiam quidem 0046B ut possit cavere peccatum, disciplinam vero, ut quod minus cavit, minime maneat impunitum. Quod etsi nemini fratrum praeesse videris, habes tamen sub te, cui custodiam hanc et disciplinam oporteat exhiberi. Dico autem corpus tuum, quod sine dubio regendum accepit spiritus tuus. Debes ei custodiam, ut non regnet in eo peccatum, nec membra tua arma fiant iniquitati. Debes et disciplinam, ut dignos faciat poenitentiae fructus, castigatus et subditus servituti. Longe tamen graviori et periculosiori debito tenentur astricti, qui pro multis animabus reddituri sunt rationem. Quid ego infelix! quo me vertam, si tantum thesaurum, si pretiosum depositum istud, quod sibi Christus sanguine proprio pretiosius judicavit, contigerit negligentius custodire? Si stillantem 0046C in cruce Domini sanguinem collegissem, essetque repositus penes me in vase vitreo, quod et portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto? Et certe id servandum accepi, pro quo mercator non insipiens, ipsa utique Sapientia, sanguinem illum dedit. Sed et habeo thesaurum istum in vasis fictilibus, et quibus multo plura quam vitreis imminere pericula videantur. Accedit sane ad sollicitudinis cumulum et pondus timoris, quod cum et meam, et proximi conscientiam servare necesse sit, neutra mihi satis est nota. Utraque abyssus est imperscrutabilis, utraque mihi nox est: et nihilominus exigitur a me utriusque custodia, et clamatur: Custos, quid de nocte? custos, quid de 0046D nocte? (Isa. XXI, 11.) Non est mihi dicere cum Cain: Nunquid custos fratris mei sum ego (Gen. IV, 9)? sed est fateri humiliter cum Propheta, quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). In eo tamen excusabilis ego videor, si, ut praedixi, debitam exhibeo custodiam pariter et disciplinam. Quod si priora quoque quatuor non defuerint, dico autem erga praelatos 726 reverentiam et obedientiam, consilium et auxilium erga fratres, quod ad justitiam pertinet, non imparatam sedem inveniet Sapientia

7. Et fortassis hae videantur sex columnae, quas excidit in ipsa domo, quam aedificavit sibi: et septima quoque quaerenda est, si forte et eam nobis notam facere ipsa dignetur. Quid vero prohibet sicut 0047A sex injustitia, septimam quoque intelligi in judicio? Neque enim justitia sola, sed justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 15). Denique si praelatis, et aequalibus, et inferioribus reddimus quod oportet, nihilne accipiet Deus? At ei plane quod debet retribuere nemo potest, quod tam copiose accumulaverit super nos misericordiam suam, quod tam multa deliquerimus ei, quod tam fragiles et nihil simus, quod tam plenus et sufficiens ille sibi, et bonorum omnium nostrorum non egens. Audivi tamen dicentem eum, cui incerta et occulta sapientiae suae revelaverat, quia honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4). Nihil quod in se est a nobis exigit amplius; tantum dicamus iniquitates nostras, et justificabit nos gratis, ut gratia commendetur. Diligit 0047B enim animam quae in conspectu ejus et sine intermissione considerat, et sine simulatione dijudicat semetipsam. Idque judicium nonnisi propter nos a nobis exigit, quia si nosmetipsos judicaverimus, non utique judicabimur. Propterea sapiens veretur omnia opera sua, scrutatur, discutit et dijudicat universa. Honorat quippe veritatem, qui et se, et sua omnia in eo statu, quo veritas habet, et agnoscit veraciter, et humiliter confitetur. Audi denique manifestius a te judicium exigi post justitiam. Cum feceritis, inquit, omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Haec plane, quoad ad hominem, est digna sedis praeparatio Domino majestatis ut et justitiae mandata studeat observare, et semper indignum sese et inutilem 0047C arbitretur.

SERMO IV. De duplici adventu, et studio verarum virtutum De duplici adventu, et pennis deargentalis].

1. Dignum est, fratres, ut tota cum devotione Domini celebretis Adventum, delectati tanta consolatione, stupefacti tanta dignatione, inflammati tanta dilectione. Nec vero solum cogitetis adventum, quo venit quaerere et salvum facere quod perierat, sed et illum nihilominus, quo veniet et assumet nos ad seipsum. Utinam circa hos duos adventus jugi meditatione versemini, ruminantes in cordibus vestris, quantum in priore praestiterit, quantum promiserit in secundo! Utinam certe dormiatis inter 0047D medios cleros! Haec sunt enim duo brachia sponsi, inter quae sponsa dormiens aiebat: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cantic. II, 6). Nam in sinistra quidem ejus, sicut alibi legimus, divitiae et gloria: in dextera longiturnitas vitae (Prov. III, 16). In sinistra ejus, inquit, divitiae et gloria. Filii Adam, genus avarum et ambitiosum, audite. Quid vobis cum terrenis divitiis et gloria temporali, quae nec verae, nec vestrae sunt? Aurum et argentum. Nonne terra est rubra et alba, quam solus hominum error facit, aut magis reputat pretiosam? Denique si vestra sunt haec, tollite ea vobiscum. Sed homo, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

2. Verae ergo divitiae non opes sunt, sed virtutes: 0048A quas secum conscientia portat, ut in perpetuum dives fiat. De gloria quoque dicit Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Haec est utique vera gloria, quae est a spiritu veritatis. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus (Rom. VIII, 16). Gloria vero, quam ab invicem accipiunt, qui gloriam quae est a solo Deo non requirunt, vana est, quoniam vani filii hominum. Insipiens tu, qui merces congregas in saccum pertusum, qui thesaurum tuum alieno in ore constituis! ignoras quod arca ista 727 non clauditur, nec seras habet? Quanto melius sapiunt, qui thesaurum suum ipsi servant, aliis non committunt? Verum nunquid semper servabunt? Nunquid semper abscondent? 0048B Veniet cum manifesta erunt abscondita cordis; quae vero fuerint ostentata, non comparebunt. Hinc est quod veniente Domino fatuarum virginum lampades exstinguuntur (Matth. XXV, 1-12): et qui receperunt mercedem suam (Matth. VI, 16), a Domino nesciuntur. Propterea dico vobis, charissimi, utile est abscondere magis quam ostentare, si quid habemus boni; sicut et mendici cum eleemosynam petunt, non pretiosas vestes ostendunt, sed seminuda membra, aut ulcera, si habuerint, ut citius ad misericordiam videntis animus inclinetur. Quam regulam Publicanus ille servavit multo melius Pharisaeo, et ideo descendit justificatus ab illo (Luc. XVIII, 14) id est prae illo.

3. Tempus est, fratres, ut judicium incipiat a 0048C domo Dei. Quis finis eorum qui non obediunt Evangelio? quod judicium his in hoc judicio non resurgunt? Quicunque enim judicari dissimulant eo judicio quod nunc est, in quo princeps hujus mundi ejicitur foras, judicem exspectent, vel magis timeant, a quo cum ipso principe suo foras ejicientur et ipsi. Nos autem si perfecte judicamur nunc, securi Salvatorem exspectemus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Tunc fulgebunt justi, ita ut videri possint docti pariter et indocti: fulgebunt enim sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Erit autem claritas solis septempliciter (Isa. XXX, 26), id est, sicut lux septem dierum.

0048D 4. Adveniens enim Salvator reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae; si tamen prius fuerit cor reformatum, et configuratum humilitati cordis ipsius. Propter quod et dicebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Considera sane in his verbis, quoniam humilitas duplex est: altera cognitionis, altera affectionis, quae hic dicitur cordis. Priore cognoscimus quod nihil sumus; et hanc discimus a nobis ipsis, et ab infirmitate propria: posteriore calcamus gloriam mundi, et hanc ab illo discimus, qui exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), qui etiam quaesitus in regnum, fugit; quaesitus ad tanta probra et ignominiosum 0049A supplicium crucis, sponte obtulit semetipsum. Sint ergo, si dormire volumus inter medios cleros, id est duos adventus, pennae nostrae deargentatae (Psal. LXVII, 14): ut illam scilicet virtutum formam teneamus, quam verbo et exemplo commendavit Christus praesens in carne. In argento siquidem non incongrue intelligitur humanitas ejus, sicut in auro divinitas.

5. Omnis itaque virtus nostra tam longe est a vera virtute, quam longe est ab ea forma: et omnis penna nostra ad nihilum valet, si non fuerit deargentata. Magna quaedam penna est paupertatis, qua tam cito volatur in regnum coelorum. Nam in aliis virtutibus quae sequuntur, promissio futuro tempore indicatur: paupertati non tam promittitur, quam 0049B datur. Unde et praesenti tempore enuntiatum est: Quoniam ipsorum est regnum coelorum: cum in caeteris dicatur: Haereditabunt, consolabuntur, et similia (Matth. V, 3-9). Videmus autem pauperes aliquos, qui si veram haberent paupertatem non adeo pusillanimes invenirentur et tristes, utpote reges, et reges coeli. Sed hi sunt qui pauperes esse volunt, eo tamen pacto, ut nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur. Sunt et alii mites, sed quandiu nihil dicitur, vel agitur nisi pro eorum arbitrio; patebit autem quam longe sint a vera mansuetudine, si levis oriatur occasio. Haec mansuetudo quomodo haereditabit, quae ante haereditatem deficit? Alios quoque lugentes video: sed si de corde procederent illae lacrymae, non tam facile 0049C illico solverentur in risum. Nunc autem cum abundantius otiosa verba et scurrilia profluant, quam prius lacrymae; lacrymas hujusmodi de his esse non arbitror, quibus 728 consolatio divina promittitur, quandoquidem post illas tam facile consolatio vilis admittitur. Alii tam vehementer contra aliorum delicta zelantur ut videri possent esurire et sitire justitiam, si esset apud eos de suis quoque peccatis idem judicium; sed nunc pondus et pondus, utrumque abominatio est apud Deum (Prov. XX, 23). Nam contra alios tam impudenter quam inaniter aestuant: seipsos tam insipienter quam inutiliter palpant.

6. Sunt alii misericordes de his quae ad ipsos non pertinent; qui scandalizantur, si non datu omnibus 0049D abundanter, sic tamen, ut ipsi ne in modico quidem graventur: qui si misericordes essent, de suo facere deberent misericordiam; si non possent de terrena substantia, de voluntate bona darent his qui forte contra eos peccare viderentur, indulgentiam; darent dulce signum, verbum bonum, quod est super datum optimum, ut eorum mentes ad poenitentiam provocarent. Denique et his, et omnibus quos in peccato esse cognoscerent, compassionem impenderent, et orationem. Alioquin misericordia eorum nulla est, et misericordiam consequuntur nullam. Item sunt qui peccata sua sic confitentur ut videri 0050A possent ex desiderio mundandi cordis id agere (omnia enim in confessione lavantur), nisi quod ea, quae ipsi sponte dicunt aliis, ab aliis patienter audire non possunt: qui si vere mundari desiderarent, ut videntur; non irritarentur, sed haberent eis gratiam, qui suas illis maculas demonstrarent. Sunt et alii qui si viderint quempiam vel leviter scandalizatum, valde solliciti sunt quomodo eum in pacem reducere possint; et viderentur pacifici, nisi quod eorum commotio, si forte quidquam contra eos factum dictumve videbitur tardius universis poterit difficiliusque sedari: qui nimirum si vere pacem diligerent, haud dubium quin eam quaererent sibiipsis.

7. Deargentemus ergo pennas nostras in Christi 0050B conversatione, sicut et martyres sancti laverunt stolas suas in ejus passione. Imitemur, quoad possumus, eum qui sic dilexit paupertatem, ut, quamvis in ejus manu essent fines terrae, tamen non habuit ubi caput reclinaret (Luc. IX, 58); ita ut discipulos adhaerentes ei legamus fame compulsos spicas manibus confricasse, cum per sata transirent (Luc. VI, 1): quique tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7): quem et super Lazarum et super civitatem flevisse (Joan. XI, 35; Luc. XIX, 41), et in orationibus pernoctasse legimus (Luc. VI, 12); risisse vero aut jocasse nusquam: qui sic esurivit justitiam, ut cum propria non haberet, tantam pro peccatis nostris a seipso exegit 0050C satisfactionem. Unde in cruce nihil aliud quam justitiam sitiebat, qui pro inimicis mori non dubitavit, et oravit pro crucifixoribus suis: qui peccatum non fecit, et imposita sibi ab aliis patienter audivit, qui pro reconciliandis sibi peccatoribus tanta sustinuit.

SERMO V. De medio adventu, et triplici innovatione.

1. Diximus nuper his qui deargentaverunt pennas suas, dormiendum inter medios cleros, duos significantes adventus: sed ubi sit dormiendum non diximus. Tertius enim quidam adventus est medius inter illos; in quo delectabiliter dormiunt qui eum norunt. Illi enim duo manifesti sunt, sed non iste. 0050D In priori quidem in terris visus, et cum hominibus conversatus est; quando, sicut ipse testatur, et viderunt, et oderunt (Joan. XV, 24). In posteriore vero videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. III, 6); et videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37). Medius occultus est, in quo soli eum in seipsis vident electi, et salvae fiunt animae eorum. In primo ergo venit in carne et infirmitate; in hoc medio, in spiritu et virtute; in ultimo, in gloria et majestate. Per virtutem 729 enim pervenitur ad gloriam: quia Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Et item alibi ait idem propheta: Ut viderem 0051A virtutem tuam, et gloriam tuam (Psal. LXII, 3). Adventus siquidem iste medius, via quaedam est, per quam a primo venitur ad ultimum. In primo Christus fuit redemptio nostra: in ultimo apparebit vita nostra: in isto ut dormiamus inter medios cleros, requies est et consolatio nostra.

2. Sed ne cui forte inventitia videantur quae de hoc adventu medio dicimus, ipsum audite. Si quis diligit me, inquit, sermones meos servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus (Joan. XIV, 23). Sed quid est, Si quis diligit me, sermones meos servabit? Legi enim alibi: Qui timet Deum, faciet bona (Eccli. XV, 1); sed plus aliquid dictum sentio de diligente, quia sermones Dei servabit. Ubi ergo servandi sunt? Haud dubium quin in corde, sicut ait 0051B Propheta: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Sed quomodo in corde servandi? an sufficit sola eos servare memoria? At vero sic servanti dicet Apostolus: Quoniam scientia inflat (I Cor. VIII, 1). Denique et memoriam facile delet oblivio. Sic serva sermonem Dei, quomodo melius servare potes cibum corporis tui. Nam et ille panis vivus est, et cibus mentis. Panis terrenus dum in arca est, potest a fure tolli, potest a mure corrodi, potest vetustate corrumpi. Ubi vero comederis illum, quid horum timeas? Hoc modo custodi verbum Dei: beati enim qui custodiunt illud (Luc. XI, 28). Ergo trajiciatur in viscera quaedam animae tuae; transeat in affectiones tuas, et in mores tuos. Comede bonum, et delectabitur in crassitudine 0051C anima tua. Ne obliviscaris comedere panem tuum, ne exarescat cor tuum, sed adipe et pinguedine repleatur anima tua.

3. Si sic verbum Dei servaveris, haud dubium quin ab eo serveris. Veniet enim Filius ad te cum Patre, veniet Propheta magnus, qui renovabit Jerusalem, et ille nova faciet omnia. Hoc enim faciet hic adventus, ut, sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Sicut fuit vetus Adam effusus per totum hominem, et totum occupavit, ita modo totum obtineat Christus, qui totum creavit, totum redemit, totum et glorificabit, quique totum hominem salvum fecit in Sabbato. Erat in nobis aliquando vetus homo: praevaricator 0051D ille erat in nobis, tam in manu quam in ore et in corde. In manu dupliciter, per facinus et flagitium. In ore similiter per arrogantiam et detractionem. In corde quoque per desideria carnis, et desideria gloriae temporalis. Nunc autem si quo nova creatura in ipso, vetera transierunt, et contra facinus in manu, innocentia; contra flagitium, continentia est. In ore contra arrogantiam, verbum confessionis; contra detractionem, verbum aedificationis, ut recedant vetera de ore nostro. In corde vero contra carnis desideria, charitas; humilitas contra gloriam temporalem. Et vide si non in his tribus Christum Dei Verbum recipiant singuli electorum, quibus dictum est: Pone me signaculum super brachium tuum, signum super cor tuum (Cantic. VIII, 6): 0052A et alibi: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8).

SERMO VI. De triplici adventu, et carnis resurrectione

1. Nolo vos, fratres, ignorare tempus visitationis vestrae; sed ne illud quidem, quid hoc tempore visitetur in vobis. Animabus enim hoc tempus est, non corporibus assignatum, quod videlicet longe dignior anima corpore, priorem sibi sollicitudinem naturali vindicet dignitate. Sed et prior reparanda est, quam constat corruisse priorem. Anima siquidem, corrupta in culpam, fecit ut corpus quoque corrumperetur in poenam. Denique si Christi membra volumus 0052B inveniri, sequendum nobis est sine dubio caput nostrum: ut videlicet prima nobis reparandarum sit sollicitudo animarum, pro quibus ipse jam venit, et quarum prius 730 mederi studuit corruptioni. Corporis vero curam illi tempori magis reservemus, et differamus in illum diem quo reformandi corporis gratia est venturus, sicut meminit Apostolus, dicens: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 19, 20). In priore siquidem adventu tanquam praeco, vel magis vere praeco ipsius Joannes Baptista clamat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Non dicit, Morbos corporis; non, Molestias carnis; sed, peccatum, quod est 0052C morbus animae et corruptio mentis. Ecce qui tollit peccata mundi. Unde? Utique a manu, ab oculo, a collo, demum etiam a carne ipsa, cui altius infixum est

2. Tollit peccatum e manibus, commissa peccata delens: tollit ab oculo, purgans mentis intentionem: tollit a collo, violentam removens dominationem, sicut scriptum est: Sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian (Isa. IX, 4): itemque, Computrescet jugum a facie olei (Isa. X, 27). Et Apostolus loquitur, dicens: Ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Siquidem alio in loco ait idem apostolus, Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est, in carne mea (Rom. VII, 18); et alibi: 0052D Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Ibid. 24.) Sciebat nimirum non prius liberandum se esse a pessima illa radice quae carni infixa est, a lege peccati quae est in membris nostris, donec et ab ipso corpore solveretur: unde et cupiebat dissolvi, et cum Christo esse (Philipp. I, 23), sciens quod peccatum, separans inter nos et Deum, penitus auferri non poterit, donec liberemur a corpore. Audistis de quodam, quem Dominus curavit a daemonio, quoniam collidens et multum discerpens eum daemon, jussu Domini exivit ab illo (Marc. IX, 16-25). Itaque dico vobis, genus illud peccati quod toties conturbat nos (concupiscentias loquor et desideria mala), reprimi quidem debet et potest per gratiam Dei, ut non regnet in nobis, nec 0053A demus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13), et sic nulla damnatio est his qui sunt in Christo Jesu: sed non ejicitur nisi in morte, quando sic discerpimur ut anima separetur a corpore.

3. Habes ad quid venerit Christus, et cui intendere debeat Christianus. Propterea noli, o corpus, noli praeripere tempora: potes enim impedire animae tuae salutem, tuam ipsius operari non potes. Omnia tempus habent (Eccle. III, 1). Patere ut nunc anima pro se laboret, magis autem etiam collabora ei, quoniam si compateris, et conregnabis. Quantum ejus impedis reparationem, tantum impedis tuam; quod nimirum ante reparari non poteris, donec suam in ea Deus imaginem videat reformatam. Nobilem hospitem 0053B habes, o caro, nobilem valde, et tota salus tua pendet de ejus salute. Da honorem hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua: anima vero peregrina et exsul apud te est hospitata. Quaeso te, quis rusticus, si forte nobilis et praepotens quispiam apud eum voluerit hospitari, non libenter in angulo domus suae, aut sub gradibus suis, vel in ipsis cineribus accubabit, cedens hospiti suo locum (sicut dignum est) potiorem? Et tu ergo fac similiter. Injurias vel molestias tuas ne reputaveris, tantum ut hospes tuus honorifice possit apud te demorari. Honor tibi est, ut pro eo interim te exhibeas inhonorum.

4. Ac ne forte despicias aut parvipendas hospitem tuum, pro eo quod peregrinus tibi videtur et advena, 0053C diiigenter attende quid hospitis hujus tibi praesentia largiatur. Ipse enim est qui tribuit oculis visum, auditum auribus praestat; ipse est qui linguae vocem, palato gustum, motum membris omnibus subministrat. Si quid vitae, si quid sensus, si quid in te decoris est, hujus hospitis beneficium recognosce. Denique discessus ejus probat quid praesentia conferebat. Protinus enim anima discedente, lingua silebit, oculi nihil videbunt, obsurdescent aures, corpus omne rigebit, facies expallescet. In brevi quoque totum cadaver putridum simul et putidum fiet, et decor omnis in saniem convertetur. Utquid ergo pro temporali qualibet 731 delectatione contristas et laedis hospitem istum, quam nec sentire quidem 0053D ullo modo poteras nisi per ipsum? Ad haec si tantum tibi confert exsul, et inimicitiarum causa a facie Domini sui ejectus, quantum tibi praestabit reconciliatus? Noli, o corpus, noli impedire reconciliationem illam, quoniam grandis tibi exinde gloria praeparatur. Patienter, imo et libenter temetipsum expone ad omnia: nihil dissimules quod huic videatur reconciliationi posse prodesse. Dic hospiti tuo: Quia recordabitur Dominus tui, et restituet te in gradum pristinum, et tu memento mei (Gen. XL, 13).

5. Omnino enim memor erit in bonum, si bene servieris illi, et cum pervenerit ad Dominum suum, suggeret ei de te, et loquetur bonum pro bono hospite, dicens: Cum in ultionem culpae suae exsularet servus tuus, pauper quidam, apud quem hospitatus 0054A sum, fecit mecum misericordiam; et utinam retribuat pro me Dominus meus. Primo siquidem omnia sua, dehinc etiam semetipsum exposuit utilitatibus meis, non parcens sibi propter me, in jejuniis multis in laboribus frequenter, in vigiliis supra modum, in fame et siti, etiam in frigore et nuditate. Quid igitur? Profecto non mentietur Scriptura, qua dicitur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet (Psal. CXLIV, 19). O si forte gustare dulcedinem hanc, si forte gloriam istam valeas aestimare! Mira enim dicturus sum, sed tamen vera et omnino indubitata fidelibus. Ipse Dominus Sabaoth, Dominus virtutum et rex gloriae, ipse descendet ad reformanda corpora nostra, et configuranda corpori claritatis suae. Quanta erit illa gloria, quam ineffabilis 0054B exsultatio, quando Creator universitatis, qui pro animabus justificandis humilis ante venerat et occultus, pro te glorificanda, o misera caro, sublimis veniet et manifestus, non jam in infirmitate, sed in gloria et majestate sua! Quis cogitabit diem adventus illius, quando descendet cum plenitudine luminis, praecurrentibus angelis, et tubae concentu excitantibus de pulvere corpus inops, et rapientibus illud obviam Christo in aera?

6. Quousque igitur caro misera, insipiens, caeca, demens et prorsus insana caro, transitorias et caducas quaerit consolationes, imo desolationes, si forte contingat repelli, et indignam judicari hac gloria, magis autem nihilominus ineffabili in aeternum excruciari poena? Non sic, obsecro, fratres mei, 0054C non sic: quin imo delectetur in hujusmodi meditationibus anima nostra; quin etiam caro nostra requiescat in spe, Salvatorem exspectans Dominum nostram Jesum Christum, qui reformabit illam, configuratam corpori claritatis suae. Sic enim ait Propheta: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. (Psal. LXII, 2.) Desiderabat siquidem anima prophetalis adventum priorem, quo se noverat redimendam; sed multo amplius caro desiderabat adventum posteriorem et glorificationem suam. Tunc enim implebuntur desideria nostra, et plena erit majestate Domini omnis terra. Ad quam gloriam, ad quam beatitudinem, ad quam denique pacem, quae exsuperat omnem sensum, ipse sua nos 0054D misericordia perducat, nec confundat nos ab exspectatione nostra Salvator, quem exspectamus, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia benedictus in saecula.

SERMO VII. De triplici utilitate Adventus Domini.

1. Si devote celebramus Adventum Domini, id facimus quod oportet: siquidem non modo ad nos, sed et propter nos venit, qui bonorum nostrorum non eget. Verum nostrae quidem indigentiae quantitatem manifestius ipsa dignationis ejus indicat magnitudo. Nec modo periculum aegritudinis ex ipso pretio medicaminis innotescit, sed et valetudinum numerus ex multitudine remediorum. Utquid enim divisiones gratiarum sunt, si non videtur necessitatum 0055A ulla diversitas? 732 Et quidem difficile est universas uno sermone prosequi indigentias quas experimur; sed occurrunt mihi interim tres communes omnibus, et quodammodo principales. Nemo enim repetitur in nobis, qui non interim et consilii, et auxilii, et praesidii indigus videatur. Nimirum generalis est humano generi miseria triplex; et quotquot degimus in regione umbrae mortis, in infirmitate corporis, in loco tentationis, si diligenter advertimus, triplici hoc incommodo miserabiliter laboramus. Nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. Si discernere volumus inter bonum et malum, decipimur; si tentamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, dejicimur et superamur.

0055B 2. Necessarius proinde Salvatoris adventus; necessaria sic praeoccupatis hominibus praesentia Christi. Atque utinam sic veniat, ut copiosissima dignatione sua, et in nobis per fidem habitans illuminet caecitatem nostram, et nobiscum manens adjuvet 0056A infirmitatem nostram, et pro nobis stans fragilitatem nostram protegat et propugnet. Si enim ille in nobis, quis jam decipiat nos? Si ille nobiscum, quid de caetero non possumus in eo qui confortat nos? Si ille pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII, 31). Fidelis consiliarius est, qui neque falli omnino, neque fallere queat: fortis auxiliarius, qui non lassescat: patronus efficax, qui et ipsum Satanam sub pedibus nostris velociter conterat, et omnia ejus machinamenta confringat. Nimirum ipse est Dei sapientia, cui semper in promptu sit iustruere ignorantes: ipse Dei virtus, cui facile sit et deficientes reficere, et eripere periclitantes. Ad hunc ergo tantum eruditorem, fratres mei, in omni deliberatione curramus: hunc tam strenuum adjutorem in omni operatione invocemus: 0056B huic tam fido propugnatori in omni colluctatione committamus animas nostras: qui ad hoc ipsum venit in mundum, ut habitans in hominibus, cum hominibus, pro hominibus, et tenebras nostras illuminaret, et labores levaret, et pericula propulsaret.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *