«In dedicatione ecclesiae» — Bernardus Claraevallensis

0517 IN DEDICATIONE ECCLESIAE SERMO I. De quinque sacramentis dedicationis.0517D

1. Festivitas hodierna, fratres, tanto nobis debet esse devotior, quanto familiarior est. Nam caeteras quidem sanctorum solemnitates cum ecclesiis aliis habemus communes; haec vero sic nobis est propria, 0518D ut necesse sit vel a nobis eam, vel a nemine celebrari. Nostra est, quia de ecclesia nostra; magis autem nostra, quia de nobis ipsis. Miramini forsitan et erubescitis celebrari festa de vobis: sed nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim lapides isti potuerunt sanctitatis habere 0519A ut eorum solemnia celebremus? Habent utique sanctitatem, sed propter corpora vestra. An vero corpora vestra sancta esse quis dubitet, quae templum sancti Spiritus sunt, ut sciat unusquisque possidere vas suum in sanctificatione? Itaque sanctae sunt animae propter inhabitantem Spiritum Dei in vobis; sancta sunt corpora propter animas; sancta est etiam propter corpora domus. Adhuc certe corruptibili tenebatur in carne et in corpore peccati, in quo et grave adulterii crimen admisit illius anima, qui dicebat: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Mirabilis plane Deus in sanctis suis, non modo in coelestibus, sed etiam in terrenis. Utrobique sanctos habet, et in utrisque mirabilis est, illos quidem beatificans, istos sanctificans.

0519B 2. An experimentum quaeritis ejus, de qua loquimur, sanctitatis, et sanctorum vobis istorum miracula desideratis ostendi? Multi certe ex vobis a peccatis et vitiis, in quibus computruerunt tanquam jumenta in stercore suo, exiere viriliter; et quotidie impugnantibus eis potenter resistunt, juxta Apostolum, qui de sanctis loquens utique: Convaluerunt, inquit, de infirmitate, fortes facti sunt in bello (Hebr. XI, 34). Quid mirabilius, quando is qui prius vix per biduum poterat a luxuria, crapula, et comessationibus, et ebrietatibus, et cubilibus, et impudicitiis, caeterisque similibus et dissimilibus vitiis continere, nunc ab eis continet multis annis, tota utique vita sua? Quod majus miraculum, quando 0519C tot juvenes, tot adolescentes, tot nobiles, universi denique quos hic video, velut in carcere aperto tenentur sine vinculis, solo Dei timore confixi; quod in tanta perseverant afflictione poenitentiae, ultra 1071 virtutem humanam, supra naturam, contra consuetudinem? Ipsi, credo, videtis quanta jam possemus invenire miracula, si perscrutari singillatim liceret singulorum exitum de Aegypto, et deserti viam, id est abrenuntiationem saeculi, introitum monasterii, in monasterio conversationem. Quid vero sunt haec, nisi manifesta inhabitantis in vobis Spiritus sancti argumenta? Nam habitare in corpore animam probant vitales motus corporis: habitare in anima Spiritum probat vita spiritualis. Illud ex visu 0519D et auditu dignoscitur: istud ex charitate et humilitate, caeterisque virtutibus.

3. Vestra est igitur, fratres charissimi, vestra est hodierna festivitas. Vos dedicati estis Domino, vos elegit et assumpsit in proprios. Tibi, inquit Propheta, derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor (Psal. IX, 14). Quam bene commutastis, dilectissimi, quidquid habere potuistis in saeculo, quando nunc relinquendo ea, proprii esse meruistis auctoris saeculi, et eum habore propriam possessionem, qui sine dubio portio et haereditas est suorum. Neque enim, sicut dixerunt filii iniquitatis: Beatus populus cui haec sunt, temporalia scilicet quae praemiserat, promptuaria eructantia ex hoc in illud, oves fetosae, et similia: non, inquam, beatus populus cui haec sunt; 0520A sed beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII, 13, 15). Videte ergo si non dignum sit ut festum agamus diem quo nos assumpsit in proprios, et investivit se per ministeriales et vicarios suos, ut fiat sicut ipse jam olim promiserat: Ego, inquiens, in medio eorum ero eorum Deus (Zach. II, 11): nos autem populus ejus et oves pascuae ejus. Quando enim domus ista per manus pontificum dedicata est Domino, propter nos sine dubio factum est; non solum qui tunc praesentes fuimus, sed et quicunque usque in finem saeculi Domino sunt in hoc loco militaturi.

4. In nobis proinde spiritualiter impleri necesse est, quae in parietibus visibiliter praecesserunt. Et si vultis scire, haec utique sunt: aspersio, inscriptio, 0520B inunctio, illuminatio, benedictio. Haec quidem in hac visibili domo fecere pontifices; haec Christus assistens pontifex futurorum bonorum invisibiliter quotidie operatur in nobis. Primo siquidem aspergit nos hyssopo, ut mundemur, lavemur, dealbemur, dicaturque de nobis: Quae est ista quae ascendit dealbata? (Cant. VIII, 5.) Lavat, inquam, nos in confessione, lavat nos lacrymarum imbre, lavat sudore poenitentiae; magis autem lavat nos aqua illa pretiosissima, quae de fonto pietatis, id est ab ejus latere, emanavit. Aspergit nos hyssopo, quae humilis herba est, et pectoris purgativa; aqua sapientiae salutaris, quae est timor Domini, initium sapientiae et fons vitae; etiam condimentum salis admiscens, ne sit insipidus timor 0520C sine spe, sine devotione. Non solum autem, sed inscribit digito Dei, in quo ejiciebat daemonia, haud dubium quin in Spiritu sancto. Inscribit, inquam, legem suam, non jam in lapide, sed in tabulis cordis carnalibus, propheticam implens promissionem, qua se pollicitus est ablaturum cor lapideum, et carneum cor esse daturum (Ezech. XI, 19), id est non durum, non obstinatum, non Judaicum, sed pium, sed mansuetum, sed tractabile, sed devotum. Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Beati, inquam, qui docti et memores sunt mandatorum ejus, sed ad faciendum ea (Psal. CII, 18). Alioquin scienti bonum et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17); et servus sciens voluntatem 0520D Domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47).

5. Unde necesse est ut unctio spiritualis gratiae adjuvet infirmitatem nostram, observantiarum istarum et multimodae poenitentiae cruces devotionis suae gratia liniens; quia nec est sine cruce sequi Christum; et sine unctione crucis asperitatem ferre quis posset? Hinc est quod multi abominantur et fugiunt poenitentiam, crucem quidem videntes, sed non etiam unctionem. Vos qui experti estis, ecce ipsi scitis quia vere crux nostra inuncta est, et per gratiam Spiritus adjuvantis, suavis et delectabilis est poenitentia nostra, et, ut ita dicam, amaritudo nostra dulcissima. At postquam unctio gratiae hujus praecesserit, jam lucernam suam Christus non ponit 0521A sub modio, sed super candelabrum; 1072 quia tempus est ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16).

6. Jam vero benedictionem quidem exspectamus in fine, quando aperiet manum suam, et implebit omne animal benedictione. Nam in quatuor praemissis merita constant, in benedictione sunt praemia. In benedictione tota complebitur gratia sanctificationis, quando jam in domum transibimus non manufactam, aeternam in coelis. Ipsa est quae construitur vivis ex lapidibus, angelis scilicet et hominibus. Simul enim aedificatio et dedicatio ipsa complebitur. Disjuncta nimirum ligna et lapides domum non faciunt, nec in eis habitare quis potest; sola 0521B vero conjunctio domum facit. Sic coelestium spirituum perfecta unitas, sine ulla sibi divisione connexa, integram et congruam Deo reddit habitationem, quam ineffabiliter beatificat inhabitans gloria majestatis. Quis enim sic sciret universa regum consilia, aut quis eorum omnia dicta vel facta sic nosset, quomodo palatii ligna et lapides, si non deesset illis intelligentiae sensus? Itaque coelestis illius curiae lapides vivi ac rationabiles divinis intersunt consiliis, et Trinitatis mysteria norunt, audiuntque verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te! (Psal. LXXXIII, 5.) Quanto enim plus vident, plus intelligunt, plus agnoscunt; 0521C tanto plus diligunt, tanto magis laudant tanto amplius admirantur.

7. Verum quia cohaerere quidem sibi domum illam et perfecte connexam esse jam diximus, superest ut juncturam et connexionem ipsam aliquatenus exprimamus. Legimus in Isaia: Glutino bonum est (Isa. XLI, 7). Duplici igitur sibi cohaerent lapides illi glutino cognitionis plenae et perfectae dilectionis. Tanto siquidem majori ad se invicem dilectione copulantur, quanto ipsi charitati, quae Deus est, viciniores assistunt. Sed nec ulla separare eos ab invicem suspicio potest, ubi nihil omnino quod in altero sit, alterum latere patitur penetrans omnia radius veritatis. Quoniam adhuc qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI, 17); nihil dubium 0521D est quin perfecte adhaerentes ei beati spiritus cum eo pariter et in eo penetrent universa. Ad hanc domum si pervenire desideras, sic concupiscat et deficiat anima tua in atria Domini, sicut Propheta clamat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Ipsum nihilominus imitare Prophetam, qui sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Si introiero in tabernaculum domus meae, etc. (Psal. CXXXI, 2, 3). Sed hinc alio sermone nobis tractandum erit quod Dominus ipse donaverit.

SERMO II. Quomodo et nobis et aliis cohaerere debeamus.

1. Olim rex gloriosus et propheta Domini, David sanctus, religiosa quadam coepit cogitatione moveri, 0522A indignum judicans quod nullam adhuc Dominus sabaoth domum liaberet in terris; ipse vero domum inhabitaret regiae dignitatis (II Reg. 7, 2; I Par. XVII, 1). Hoc ipsum, fratres, nos quoque decet cogitare fideliter, et viriliter effectui mancipare. Nam quod, licet Deo placuerit cogitatio illa Prophetae, opus tamen reservatum est Salomoni, alia ratio est, forte prolixiore indigens disputatione. Jam vero, o anima, tu quidem sublimi in domo habitas, quae a Deo tibi fabricata est. Corpus hoc dico: quod sic compegit, quod sic aptavit, quod sic ornavit et ordinavit, ut gloriose in eo et delectabiliter habitares. Sed et ipsi corpori domum fecit excelsam, aptissimam et decoram. Dico autem sensibilem hunc et inhabitabilem mundum. Nonne ergo indignum reputas, ut 0522B tibi ipse fecerit domum, tu vero ei templum aedificare dissimules? Adhuc domum quidem habes, sed certa esto quoniam in brevi casura est domus tua: et tu nisi prius provideris aliam, eris pluviae, vento 1073 et frigori exponenda. Heu! a facie frigoris ejus quis sustinebit? Felix proinde, et multum felix anima quae dicere potest: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Propterea jam ne dederis, o anima, somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem, donec invenias locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 4, 5).

2. Sed quid putamus, fratres? Ubi invenitur hujus 0522C aedificii locus, aut quis poterit esse architectus? Nam visibile istud templum utique propter nos factum est ad nostram habitationem: neque enim Altissimus in manufactis habitat. Quod ergo aedificabimus templum ei qui dicit, et vere dicit: Coelum et terram ego impleo? (Jerem. XXIII, 24.) Tribularer valde, et anxiaretur super me spiritus meus, nisi quod audio eum de quodam dicentem: Quia ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Itaque jam scio, ubi praeparanda sit domus ei, quoniam non capit eum nisi imago sua. Anima capax illius est, quae nimirum ad ejus imaginem est creata. Propter quod jam festina, adorna thalamum tuum, Sion; quoniam complacuit 0522D Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Exsulta satis, filia Sion; habitabit in te Deus tuus. Dic cum Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Dic juxta beatae Elisabeth verba: Et unde hoc mihi, ut veniat majestas Domini ad me? (Luc. I, 38, 43.) Quanta enim Dei benignitas, quanta dignatio, quanta dignitas, quanta gloria animarum, quod Dominus universorum, et qui nullam habet indigentiam, templum sibi fieri jubet in illis?

Itaque, fratres, toto cum desiderio et digna gratiarum actione studeamus ei templum aedificare in nobis: primo quidem solliciti ut in singulis, deinde ut in omnibus simul inhabitet; quia nec singulos dedignatur, nec universos. Primo igitur 0523A loco studeat unusquisque ne dissideat ipse a semetipso; quoniam omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25); nec intrabit Christus, ubi fuerint parietes declinati, et maceriae depulsae. Nonne enim corporis sui domum integram anima vult habere, et exire illam necesse est, si fuerint a se invicem membra dispersa? Videat ergo et ipsa, si desiderat habitare Christum per fidem in corde suo, id est in se ipsa: sollicite caveat ne a se invicem membra ejus dissideant, id est ratio, voluntas atque memoria. Sit ergo sine errore ratio, ut bene congrat voluntati: talem enim voluntas amat. Sit et voluntas sine iniquitate, quoniam ratio talem approbat. Alioqui si sese judicat anima propter 0523B voluntatis pravitatem in eo quod per rationem probat, bellum intestinum est, et discordia periculosa; quoniam voluntatem hujusmodi ratio semper suggillat, sed accusat, sed dijudicat, sed condemnat. Propter quod ait Dominus in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo, dum es in via cum illo, ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te tortoribus, et in carcerem mittaris (Matth. V, 25). Sit etiam memoria sine sorde, ut nullum in ea peccatum maneat, quod non pura confessione et dignis fructibus poenitentiae deleatur. Alioquin conscientiam, in qua peccatum latet, et voluntas odit, et ratio exsecratur. Bonum proinde parat habitaculum Deo, cujus nec ratio decepta, nec voluntas perversa, nec memoria fuerit inquinata.

0523C 4. Jam vero sic se habentibus singulis, etiam omnes nos connecti et conglutinari necesse est, mutua utique charitate, quae est vinculum perfectionis. Nam cognitio quidem perfecta in hac vita haberi non potest, forsitan nec oportet. In coelesti siquidem domo cognitio dilectionis est nutrimentum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Propterea facile erat et confundi cognitum, et cognoscentem offendi. Ibi jucunda erit cognitio, ubi macula jam non erit. Illa ergo domus connexa firmius est, tanquam in aeternum mansura: haec, tanquam tabernaculum bellatorum, minus sibi perfecte cohaeret. Illa nimirum domus laetitiae, ista 0523D militiae est; illa domus 1074 laudis, ista orationis. Haec, inquam, est urbs fortitudinis nostrae, illa est civitas requiei nostrae. Proinde si victoriosi fuerimus hic, illic erimus gloriosi, habentes loco galeae diadema, sceptrum et palmam pro gladio, pro scuto chlamydem deauratam, pro thorace stolam jucunditatis. Interim sane premi magis quam perimi videtur utilius; et sustinere pondus clypei et loricae quam maligni jaculis igneis vulnerari: a quibus nos superna sua protectione custodiat, qui est benedictus in saecula. Amen.

SERMO III. De triplici apparatu quem habemus ad custodiam Dei.

1. Domus haec, fratres, aeterni Regis est oppidum, 0524A sed obsessum ab inimicis. Quotquot igitur in ipsius arma jurati sumus, et ejus militiae dedimus nomina, triplici nobis opus esse noverimus apparatu ad custodiam castri hujus: munitione videlicet, et armis, et alimentis. Quae est ergo munitio? Urbs fortitudinis nostrae Sion, ait propheta, Salvator ponetur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI, 1). Murus continentia, antemurale patientia est. Bonus continentiae murus, qui sic undique circumdat et circumcingit, ut nec per oculorum fenestras, nec per caeteros sensus detur ingressus morti. Bonum antemurale patientiae, quod primos hostium sustinet impetus, ut inter plurima tentamenta stemus viriliter, et perseveremus jugiter inconcussi. Unicum quippe remedium est, dum continentia quatitur et 0524B quodam modo nutat, objicere patientiam, et, quantumcunque ferveat sensus peccati, negare omni modo consensum. In patientia vestra, inquit, possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Ponitur ergo in civitate sua Salvator ipse murus et antemurale, factus nobis a Deo Patre justitia, et prophetae patientia, sicut idem ait: Quoniam tu es patientia mea, Domine (Psal. LXX, 5). Murus, inquam, ponitur in conversatione, antemurale in passione, ab omnibus carnis et saeculi praesentis illecebris abstinens, et adversa sustinens fortiter universa.

2. Oportet autem et arma parare, sed arma spiritualia, potentia Deo, non modo ad resistendum, sed ad impugnandum quoque et expugnandum viriliter inimicum. Induite vos armaturam Dei, ait 0524C Apostolus (Ephes. VI, 11), etc. Quid enim putamus, fratres? Gravis equidem nobis est inimici tentatio; sed longe gravior illi oratio nostra. Laedit nos iniquitas ejus atque versutia; sed multo amplius nostra eum simplicitas et misericordia torquet. Humilitatem nostram non sustinet; uritur charitate nostra, mansuetudine et obedientia cruciatur. Jam vero nec fame quidem urgeri possumus, ut hostibus castrum tradere compellamur; quoniam, gratias Deo, non venit super nos terribilis illa comminatio prophetae, imo Domini per prophetam, famis videlicet et sitis; non panis et aquae, sed verbi alias, audiendi verbi> Dei (Amos VIII, 11). Sic enim habemus: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod 0524D procedit de ore Dei (Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4). Itaque non nobis alimenta desunt, qui et sermones frequenter, et frequentius sacras lectiones audimus, et interdum quoque spiritualis devotionis gustamus delicias, tanquam si catuli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum? coelestes illos convivas dico, qui replentur ab ubertate domus Dei. Habemus etiam panem lacrymarum, qui, licet minus, suavis, optime tamen confirmat cor hominis. Habemus et obedientiae panem, de quo loquitur ad discipulos Dominus: Meus, inquiens, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV, 34). Habemus super omnia de coelo panem vivum, corpus Domini Salvatoris, in cujus utique fortitudine cibi omnis adversae partis dejicitur fortitudo.

0525A 3. Sic ergo munita est castri Dominici fortitudo, ut nihil jam timere oporteat, si tamen fideliter et viriliter agere voluerimus; ut videlicet nec proditores, nec pavidi, nec desides inveniamur. Nam proditores quidem fiunt, quicunque in hoc Domini castrum inimicos ejus 1075 introducere moliuntur, quales sunt utique detractores, Deo odibiles, qui discordias seminant, et nutriunt scandala inter fratres. Sicut enim in pace factus est locus Domini; sic in discordia locum diabolo fieri manifestum est. Non miremini, fratres, si durius loqui videor; quia veritas neminem palpat. Omnino proditorem sese noverit, si quis forte, quod absit! vitia quaelibet in hanc domum conatur inducere, et templum Dei speluncam facere daemoniorum. Gratias Deo, non 0525B multos hic invenimus hujusmodi. Sed tamen deprehendimus interdum forte nonnullos, qui colloquantur hostibus, et paciscantur foedus cum morte, hoc est, moliantur, quod in eis est, imminuere ordinis disciplinam, intepescere fervorem, turbare pacem, laedere charitatem. Verum nos quidem caveamus ab eis, quantum possumus; sicut scriptum est de quibusdam: Jesus autem non credebat se eis (Joan. II, 24). Dico autem vobis quia, licet portentur modo, sed portabunt cito grave judicium, nisi se citius emendaverint, sicut grave damnum moliuntur inferre. Quid enim, frater? vanitati, aut tepiditati, seu cuilibet alteri vitio fidem servas operibus, et Deo per tonsuram mentiris? Optimum certe castrum tulisti Christo, si inimicis ejus tradideris Claram-Vallem. 0525C Optimos inde singulis annis, et pretiosos in oculis suis reditus accipit: et praedam multam, quam hostibus eripit, in hunc munitionis suae locum solet inducere, et habet fiduciam multam in fortitudine ejus. Ecce enim quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Quibus ergo proditorem castri hujus, postquam deprehensns et comprehensus fuerit (neque enim latere aut fugere potest), quibus, inquam, putas exponendum esse suppliciis? Non utique communi caeterorum morte damnabitur, sed exquisitis illum necesse est interire tormentis. Sed non modo plus immoror circa ista: credo melius deinceps ab hac tam exsecrabili proditione cavebimus, 0525D studentes de caetero majori sollicitudine non attrahere, sed repellere vitia, quaecunque illa sint, seu carnalia, seu etiam saecularia, ne proditorum notam vel poenam incurrere mereamur.

4. Secundo loco etiam illud cavendum, ne quis forte, pusillanimitate dejectus, fugiat a munitione, ibi trepidans timore ubi non est timor; ubi vero summum periculum est, insana temeritate securus. Hostilibus enim manibus, hostilibus gladiis se exponit quicunque est ille qui fugit, ac si ignoret quoniam hostes illi omnino carent misericordia, crudeles quidem in alienos, sed multo crudeliores in suos, quippe crudelissimi in se ipsos.

5. Jam vero tertium quoque periculum breviter dico, quia jam hora praeteriit, dum vestrae, ut dignum 0526A est, salutis plurimum cupidus, diversis morum infirmitatibus remedia diversa conquiro. Quid prodest, si nec prodere castrum, nec relinquere velis, sed segnis et desidiosus in eo permaneas? Toto proinde animo, tota virtute, dilectissimi, commissum nobis castrum Domini et Regis nostri manu tenere laboremus, solliciti contra omnes inimici versutias, et adversus omnia ejus machinamenta parati, sicut scriptum est: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 7). At quoniam scimus a quo dictum sit: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1); humiliemur sub potenti manu Altissimi, et nos, et domum istam tota devotione ejus misericordiae committentes, ut ipse nos custodiat ab omnibus insidiis inimicorum 0526B omnium, ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula. Amen.

SERMO IV De triplici mansione.

1. Votivis laudibus celebramus hanc diem, et festivis eam gaudiis honoramus. Quod si nec religiosis competit, nec sapientes decet ignorare quid venerentur, aut celebrare quod nesciant; quaerendum 1076 nobis est, in cujus id agitur vel in quorum commemoratione sanctorum. Nec vero id mihi ex me arbitror praesumendum: prior loquatur alter, cujus testimonium majus sit, et credibilius videatur. Miramini forte cur ista praeloquimur, cum vestris sese obtutibus ecclesia praesens manifestius ingerat, cujus anniversaria dedicatio celebratur. 0526C Quid enim parietes ejus sanctos dicere vereamur, quos manus sacratae pontificum tantis sanctificavere mysteriis? Extunc quoque et deinceps sanctarum inibi lectionum resultare frequentia, sanctarum orationum devota murmurare susurria, sanctarum reliquiarum honorari beata praesentia, sanctorum spirituum indefessa noscitur custodia vigilare. Dicas forsitan: Caetera quidem evidentia sunt; sed quis angelicas sese vidisse excubias gloriatur? Etsi tu forte non vides, est tamen qui videt, ipse qui mittit. Quis ille? Nimirum qui loquitur per prophetam: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes (Isai. LXII, 6). Est quidem sursum Jerusalem, quae est libera, mater nostra: 0526D sed minime crediderim super muros ejus constitutos esse custodes, in cujus laudibus Propheta docantat: Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII, 14). Tu vero si id parum judicas, perge audire quod sequitur in testimonio praecedenti: Tota die, inquit, et tota nocte in perpetuum non tacebunt (Isai. LXII, 6). Siquidem advertere est vel hoc, non hanc esse Jerusalem de qua legisti: Portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit in ea (Apoc. XXI, 25). Illa ergo Jerusalem nec vicissitudines patitur, nec custodibus eget: nostris potius custodes necesse est et diebus et noctibus deputari. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.

2. Benignus es, Domine, nec nostrorum hac fragili protectione murorum potes esse contentus, sed 0527A ipsis hominum praelatis hominibus angelicam quoque custodiam superponis, ut et muros defensent, et eos qui murorum ambitu continentur. Ita, Pater, quoniam sic est placitum ante te, sic necessarium nobis. Insufficiens enim est administratio nostra, nisi et nobiscum et pro nobis administratorios illos spiritus in ministerium mittas, ut haereditatem capiamus salutis. Quid enim si non videmus obsequium, cum experiamur auxilium? quid si non meremur aspectum, cum sentiamus effectum? Discimus certe vel ex hoc ipso invisibilia visibilibus praeferenda. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Denique in invisibilibus visibilium causa consistit, ut, secundum Apostolum, Invisibilia Dei per ea quae 0527B facta sunt, a creatura visibili intellecta conspiciantur (Rom. I, 20). Sic nimirum Judaeos olim, de invisibili peccatorum indulgentia sanctum Dei blasphemantes, sanitatis corporeae signo visibili confutavit: Ut sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, (tunc ait paralytico): Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. II, 10).

3. Sic et Pharisaeum illum murmurantem adversus medicum qui salutem operabatur, et succensentem languidae quae salvabatur, manifestis revicit indiciis, obsequia mulieris enumerans. Errabat siquidem qui tanquam adhuc peccatricem horrebat, quae divinis inhaerens vestigiis, rigabat fletibus, tergebat crinibus, osculo premebat, ungebat unguento. Quis 0527C enim crimina jam deleta recenseat, quis tangenti succenseat, quis eam peccatricem censeat, quae, dum commissa deplorat, odit iniquitatem; dum osculatur pedes Domini, diligit justitiam; et rursum dum tergit crinibus, exhibet humilitatem; dum ungit unguento, mansuetudinem praefert? Nunquid possibile est regnare peccatum in animo contrito et spiritu ingemiscenti, aut non multa charitas operit multitudinem peccatorum? Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 38-47). Merito proinde jam non peccatrix juxta tuam, Pharisaee, sententiam, sed sancta discipula Christi vocabitur, a quo etiam didicit in tam brevi esse mitis et humilis corde. Nimirum hoc est quod in propheta legisti, sed forsitan neglexisti: Verte impios, 0527D et non erunt (Prov. XII, 7). Sic, charissimi, sic et antiquus ille accusator fratrum, si, in quibus et vos erubescitis, praeterita peccata vestra 1077 vobis improperet, Apostolum audite magnifice consolantem vos, et dicentem: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11); et illud: Habetis nunc quidem fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22); et manifestius exprimens: Templum Dei, ait, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).

4. Nimirum ipse est, cujus reverentiae primam in 0528A hujus sermonis principio reservavimus vocem, dum quaereremus sanctos, quorum sanctimonia congratulamur devotione solemni. Licet enim parietes hos et dici sanctos et esse faciat consecratio episcoporum, frequentatio Scripturarum, instantia orationum, reliquiae sanctorum, visitatio angelorum, minime tamen eorum sanctitas propter se credenda est honorari, quos nec propter se certum est sanctificari. Quinimo sancta sunt propter corpora domus, corpora propter animas, animae propter Spiritum inhabitantem. Neque hinc dubitet quis, cum invisibilis ejus gratiae visibile nobis signum fiat in bonum. Dico autem in eo quod et ipsi instar illius evangelici paralytici surgitis; quod corporeum hoc grabatum, in quo jacebatis languidi, tam facile tollitis; 0528B quod denique ambulatis in domum vestram, illam sane domum de qua laetamini, dicentes cum Propheta: In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). O admirabilis domus, et dilectis tabernaculis, et atriis concupiscibilibus praeferenda! Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Verum multo magis: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 2, 5). Siquidem gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. In tabernaculis enim gemitus est poenitentiae, in atriis gustus laetitiae, in te satietas gloriae. Haec quidem est infima domus orationis, media exspectationis, tu gratiarum actionis et laudis. Felix proinde qui hic declinaverit a malo, quod est culpa, et fecerit 0528C bonum: ut illic a malo, quod est poena, liberetur, et in te recipiat bonum. Hic nimirum primitiae spiritus, illic divitiae, in te plenitudo: ubi bona illa mensura, conferta, et coagitata, et supereffluens detur in sinus nostros. Hic denique fiunt sancti, illic securi, in te beati. Hae siquidem primitiae spiritus, quae militantibus interim praerogantur: sanctitas in conversatione, pietas in intentione, virtus in colluctatione. In sanctitate conversationis, poenitentiae fructus intellige, et corporalia quaeque divinorum exercitia mandatorum. Et quoniam haec, nisi simplex fuerit oculus, simplicia esse non possunt, necessario pietas intentionis et puritas cordis exigitur, ne vel honoris ambitus, vel laudis subrepat 0528D appetitus: sed solus ille desideretur qui solus desiderium replet, et ad proprii fontis originem omnis quam accepimus gratia revertatur. Memento tamen solam ex omnibus perseverantiam coronari, nec eam facile posse inter tot discrimina vindicari, nisi multiplicem obtineas in tam multiplici colluctatione virtutem. Haec in tabernaculis.

5. Porro in atriis, quae post molestos conflictus amoena jucunditate fovendos excipiunt exeuntes , jam divitiae spiritus erogantur, requies a laboribus, securitas a sollicitudinibus, pax ab hostibus. Ipse enim amodo jam dicit Spiritus ut requiescant 0529A a laboribus suis, qui tanto fervore otium hactenus interdicere, labores indicere consuevit. Ipse seorsum a curis faciet, et ab omni sollicitudine sequestrabit, qui modo consilia ponit in anima sua, et sollicitam facit erga multa turbari. Ipse jam parta victoria in pace in idipsum suaviter dormire praestabit, qui, dum adhuc leo rugiens fremit, et ad vigilias excitat, et accingit ad pugnam. Verum in his, ut supra tetigimus, liberatio magis a malo, quam boni muneratio est: nisi quod dura nos nostrae necessitatis experientia cogit, absentiam mali, boni cumulos aestimare; quemadmodum conscientia graviorum immunitatem criminum, plenitudinem reputat sanctitatis. Hinc advertere est quam longe agimus a summo bono, qui carere 0529B culpa, justitiam, carere miseria, beatitudinem judicamus.

6. Absit autem ut talem quis putet ubertatem domus 1078 illius, et torrentem voluptatis, et si qua sunt alia quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se! Ne ergo audire velis, o homo, quod auris hominis non audivit; nec ab homine quaeras quod humanus nec oculus videt, nec animus capit. Ne tamen hinc penitus taceamus, nostram hanc patriam a longe salutantes, triplicem quamdam odorari videmur, potentiae scilicet, et magnificentiae, et gloriae repromissionem. Siquidem homo erat, et filius captivitatis hujus, qui dicebat: Introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 16). Caeterum 0529C nos scire possumus quid sit infirmitate carere, tanquam infirmitate circumdati: quid vero sit virtute indui, et potentiam introire, nec modo potentiam, sed et multam potentiam, forte et omnipotentiam, interim scire non possumus. Clamat etiam testis fidelis, quia quos justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII, 30). At magnificentiam, eam praesertim quam procedere deceat a magnitudine, cujus nec finis, nec numerus est, utinam nostrae interim exiguitati liceat exspectare; nam aestimare non licet. Jam vero ne ipsius quidem vereri necesse est, aut habere suspectam gloriae promissionem: feliciter tunc et fiducialiter hauries gloriam, a cujus interim appetitu tantis comminationibus deterreris. Erit 0529D enim tunc unicuique laus a Deo, secura certe et sempiterna, finis pariter et discriminis expers; et, ut scriptum est: Jucunda, decoraque laudatio (Psal. CXLVI, 1). Eia ergo, fratres, viriliter interim in tabernaculis militemus, ut suaviter deinde in atriis requiescamus, ut novissime in domo sublimiter gloriemur, cum momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublime, aeternum pondus gloriae operabitur in nobis, cum in Domino laudabimur tota die, in veritate utique, non in vanitate.

SERMO V. De gemina consideratione sui.

1. Etiam hodie, fratres, solemnitatem agimus, et praeclaram. Atque id quidem facile dixerim: sed si 0530A pergitis quaerere cujus sancti, illud forte jam non ita. Quoties enim apostoli, seu martyris, vel confessoris alicujus memoria celebratur, haud difficile est dicere cujus, utputa sancti Petri, et Stephani gloriosi, aut sancti Patris nostri Benedicti, vel alicujus caeterorum magnorum principum magnae curiae coeli. Nunc vero nullius eorum solemnitas agitur: agitur tamen nonnulla solemnitas. Nec modo nonnulla, sed non parva. Et si jam vultis audire, festivitas est domus Domini, templi Dei, civitatis regis aeterni, sponsae Christi. Nemo sane ambigit sanctam esse sponsam Sancti sanctorum, et omni celebritatis honore dignissimam. An vero domum Dei sanctam esse quis dubitet, de qua legitur: Domum tuam decet sanctitudo? (Psal. XCII, 5.) Sic 0530B et sanctum est templum ejus, mirabile in aequitate (Psal. LXIV, 5, 6): sed et civitatem sanctam Joannes sese vidisse testatur: Vidi, inquit, sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo, paratam tanquam sponsam, ornatam viro suo (Apoc. XXI, 2). In quibus sane verbis aperire jam coepi quod adhuc, fateor, dissimulare volebam. Dico autem quod eadem sponsa, quae civitas est, sed et templum quoque, et domus nihilominus sit. Neque id mirum, praesertim cum similiter unus sit, qui se ei et sponsum dignatur, et regem, et Deum, et patremfamilias exhibere.

Necdum tamen vobis arbitror satisfactum, donec evidentius quae domus hujus patrisfamilias, quod hoc templum Dei, quae civitas regis istius, quaenam 0530C denique hujus tam gloriosi sponsi sponsa dici et esse meruerit, addiscatis alias audiatis>. At ego super hoc quidem non parum vereor loqui quid sentiam, ne quem vestrum, quod absit! aut minus fideliter, aut minus humiliter audire contingat: ne quis forsitan ab hoc auditorio aut elatus prae magnitudine gloriae, aut incredulus exeat prae pusillanimitate spiritus sui. Opto enim semper vos et fideles et humiles inveniri, quod utrumque 1079 summopere sit necessarium ad salutem. Solis namque humilibus ipse dat gratiam, cui etiam sine fide placere impossibile est. Opto igitur et omnibus modis cupio ut et parvulos et magnos, imo, ut plus miremini, et nihil et aliquid, etiam 0530D grande alias, nihil aliud quam grande> aliquid ei vos exhibere curetis. Neque enim sine magno animo bona illa tam magna capere, aut vim facere poteritis regno coelorum: non plus quam idem coelorum regnum intrare, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli (Matth. XVIII, 3). Non sum homo profundi sensus, nec possum vobis quod non gustaverim eructare. Dicam tamen quid interdum in me sentiam actitari, ut si quis forte sibi utile judicaverit, imitetur. Quia enim olim persuasum est mihi ut miserear animae meae, placiturus exinde Deo meo (Eccli. XXX, 24), frequenter de ea recogito: utinam autem semel, semperque alias, magis semper> liceret! Erat quando id actitari minime libebat, nempe quod minus (si tamen minus, et non 0531A magis minime) diligerem eam. Quomodo enim amat quis, cujus mortem amat? Quod si, ut verum est et indubitabile, mors animae iniquitas est, absolutam proinde liquet esse sententiam, quod iniquitatem qui diligit, odit animam suam (Psal. X, 6). Oderam ergo eam, et odissem adhuc, nisi hoc mihi quodcunque amoris ejus initium is qui prior eam dilexerat contulisset.

3. Ipsius proinde beneficio nonnunquam de ea cogitans, videor mihi in ea, fateor, velut duo quaedam contraria invenire. Si ipsam, prout in se est et ex se, juxta rei veritatem intueor, nihil de ea verius sentire possum, quam ad nihilum esse redactam. Quid modo necesse est singulas ejus miserias numerare, quam sit onerata peccatis, offusa tenebris, 0531B irretita illecebris, pruriens concupiscentiis, obnoxia passionibus, impleta illusionibus, prona semper ad malum, in vitium omne proclivis, postremo totius confusionis et ignominiae plena? Nimirum si ipsae quoque justitiae nostrae omnes, ad lumen veritatis inspectae, velut pannus menstruatae inveniuntur (Isai. LXIV, 6); injustitiae deinceps quales reputabuntur? Si lumen quod in nobis est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Facile est cuique nostrum, si sua plenius alias, melius> universa et sine dissimulatione vestiget, et judicet sine acceptione personae, attestari per omnia apostolicae veritati, et libere proclamare: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3). Quid est homo, quia magnificas eum? ait fidelis et devota 0531C confessio; aut quid apponis erga eum cor tuum (Job. VII, 17)? Quid? Sine dubio vanitati similis factus est homo, ad nihilum redactus est homo, nihil est homo. Quomodo tamen penitus nihil est, quem magnificat Deus? Quomodo nihil est, erga quem appositum est cor divinum?

4. Respiremus, fratres, et si nihil sumus in cordibus nostris, forte in corde Dei potest aliud latere de nobis. O Pater misericordiarum! o Pater miserorum! quid apponis erga eos cor tuum? Scio, scio: ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum: Quomodo ergo nihil sumus, si thesaurus tuus sumus? Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt ante te, et tanquam nihilum et inane reputabuntur. Siquidem 0531D ante te, sed non sic intra te. Sic in judicio veritatis tuae, sed non sic in affectu pietatis tuae. Nimirum vocas ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Et non sunt ergo, quia quae non sunt vocas: et sunt, quia vocas. Licet enim non sint quantum ad se, apud te tamen sunt, utique, juxta Apostolum, non ex operibus justitiae, sed ex vocante (Rom. IX, 12). Sic nimirum, sic consolaris in tua pietate quem in veritate tua humiliasti, ut magnifice dilatetur in tuis, qui merito angustiatur in visceribus suis. Siquidem universae viae tuae misericordia et veritas, requirentibus testamentum tuum et testimonia tua (Psal. XXIV, 10); testamentum utique pietatis, et testimonia veritatis.

5. Lege, homo, in corde tuo; lege intra te ipsum 0532A de te ipso testimonia veritatis: etiam hac communi luce judicabis te indignum. Lege in corde Dei testamentum, quod firmatum est in sanguine Mediatoris: et invenies quam longe aliud spe possidere, quam re tenere videris. Quid est, inquit, homo, quia magnificas eum? Magnus utique, sed in illo: siquidem magnificatus est 1080 ab illo. Aut quomodo non magnus apud illum, cui tam magna cura est de eo? Ipsi enim cura est de nobis, ait apostolus Petrus (I Petr. V, 7). Et Propheta: Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei (Psal. XXXIX, 18). Plane artificiosa connexio utriusque considerationis, qua velut uno momento descendens pariter et ascendens, et se pauperem et mendicum, et Deum pro se sollicitum vidit. Angelicum 0532B est istud, ascendere et descendere simul. Videbitis, ait, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 51). Neque enim talis aliqua vicissitudo in eorum ascensionibus et descensionibus est. Simul et mittuntur in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis, et assistunt vultui majestatis: Deo misericorditer providente ut et nobis sit consolatio, et eis tribulatio nulla. Alioquin quando aequanimiter paterentur ab illo vultu gloriae, in quem semper prospicere desiderant propter nos, vel ad modicum separari? Denique ipsam audi in Evangelio Veritatem. Angeli eorum, ait, haud dubium quin parvulorum, in coelis semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); sic videlicet parvulorum custodiae deputati, ut non privati ullo modo beatitudine 0532C sua. Hinc est quod Joannes sanctus civitatem Jerusalem descendentem vidit, stantem non potuit intueri. Et adverte quod descendentem dixerit, non cadentem. Cecidit enim quondam non minima pars civitatis illius, sed ea quidem minime sancta, quippe cui gravissimus casus fuit, quod totius inimica facta est sanctitatis.

6. Verum hanc equidem ruinam et terribilem casum Joannes videre non potuit, quia necdum erat; sed vidit Verbum quod in principio erat, vidit principium quod apostolis loquebatur: Videbam Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Itaque pars illa quae cecidit, a Deo reparanda est, cum implebit ruinas, et reaedificabit muros Jerusasalem, 0532D non tamen ex his qui ceciderunt. Haec autem quae descendens apparuit, jam parata erat, sicut secutus adjunxit: A Deo paratam (Apoc. XXI, 2). Siquidem quod descendunt, non cadunt angeli sancti, divina praeparatio facit: a quo nimirum haec ipsa eis et voluntas praeparata est, et facultas. Unde non solum administratorios, sed et missos in ministerium Apostolus quoque testatur (Hebr. I, 14). Quidni mittat angelos, pro quibus et ipse a Patre voluit mitti? Quidni pro eis inclinet coelos, pro quibus ipse quoque coelorum rex inclinavit se, ita ut digito in terram scriberet? (Joan. VIII, 6.) Domine, inclina coelos tuos (parum est), et descende (Psal. CXLIII, 5). Quid ultra? Ut quibus condescendit, faciat etiam coascendere sibi. Caeterum, ut jam diximus, angelicus 0533A ascensus et descensus caret vicissitudine; nos autem modo hac, modo illac versari necesse est, quod nec supra diutius stare liceat, nec expediat infra longius demorari. Ascendunt, ait, usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat (Psal. CVI, 26). Utquid hoc? Propterea sane anima eorum in malis interim plus tabescit, quam delectetur in bonis, quod haec in re, illa vero tantum in spe videantur haberi. Quis poterit salvus esse, dicunt discipuli Salvatori? Et ille: Apud homines hoc impossibile est, sed non apud Deum (Matth. XIX, 25, 26). Haec tota fiducia nostra, haec unica consolatio nostra, haec tota ratio spei nostrae.

7. Sed de possibilitate jam certi, de voluntate quid agimus? Quis scit si est dignus amore an odio? 0533B Quis novit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI, 34.) Hic jam plane fidem nobis subvenire necesse est, hic oportet succurrere veritatem alias pietatem>: ut quod de nobis latet in corde Patris, nobis per ipsius Spiritum reveletur, et Spiritus ejus testificans persuadeat spiritui nostro quod filii Dei sumus. Persuadeat autem vocando et justificando gratis per fidem, in quibus nimirum velut medius quidam transitus est ab aeterna praedestinatione ad futuram magnificationem. Propterea sane geminam illam considerationem, alteram quidem judicii et veritatis, alteram vero non incongrue vocari credimus fidei et pietatis. Nec mirabere in humanis qualitatibus tam dissimilia reperiri, si solerter advertas quanta et in ipsa ejus substantia 0533C convenisse videtur diversitas 1081 naturarum. Quid enim spiritu vitae sublimius? quid vero humilius limo terrae? Quam profecto tam discohaerentium in homine cohaerentiam rerum ipsos quoque sapientes saeculi hujus arbitror non latuisse, cum hominem definirent, animal rationale mortale. Mirabilis siquidem copula rationis et mortis, mira societas discretionis et corruptionis. Sic nimirum, sic in moribus, sic in affectibus, sic in studiis hominum non minor, forte et amplior contrarietas invenitur: ut si totam, sicut est, pravitatem seorsum intuearis, ac rursum quidquid boni videtur inesse consideres singillatim, plenum censeas esse miraculo, quod tam adversa convenerint. Inde homo nunc quidem 0533D Bar-Jona, nunc vero Satana meretur audire. Nolite mirari hoc. Recolite ex Evangelio, cui dictum sit (et utrumque in veritate, nam utrumque ab ipsa Veritate dictum) prius quidem: Beatus es, Simon Bar-Jona; nec multo post: Vade retro, Satana. Unus ergo utrumque, etsi non utrumque ex uno. Illud enim ex Patre, istud ex homine, ipse tamen utrumque erat. Unde Bar-Jona? Quia non caro nec sanguis, sed Pater ei quod locutus est revelavit. Unde Satanas? Quia sapuit quae erant hominum, non quae Dei (Matth. XVI, 17, 23). Jam si utraque consideratione diligenter inspexerimus nos quid sumus, imo in una, quam nihil, in altera quam magnificati: quippe pro quibus etiam sollicitudinem gerat tanta majestas, et cor suum apposuerit erga 0534A nos: puto temperata videtur gloriatio nostra, sed forsitan magis aucta est, solidata tamen, ut non in nobis, sed in Domino gloriemur, quibus nimirum in hoc solo respirare est, ut dicamus, Si decreverit salvare nos, continuo liberabimur.

8. Ex hoc jam in illa superiori specula vel paululum immorantes, quaeramus domum Dei, quaeramus templum, quaeramus civitatem, quaeramus et sponsam. Neque enim oblitus sum, sed cum metu et reverentia dico: Nos sumus. Nos, inquam, sumus, sed in corde Dei; nos sumus, sed ipsius dignatione, non dignitate nostra. Non usurpet quod Dei est, ut non apponat homo magnificare se ipsum: alioquin quod illius erat faciens Deus, exaltantem se humiliabit. Quod etsi nos puerili animositate gratis salvari 0534B volumus, merito non salvamur. Excludit miseriae dissimulatio miserationem, nec dignatio locum habet, ubi fuerit praesumptio dignitatis: provocat vero compassionem humilis confessio passionis. Sane haec sola facit ut nos ipse tanquam dives paterfamilias alat in fame, et sub eo panibus abundantes inveniamur. Proinde domus ejus, cui nunquam deest alimonia vitae. Et memento quod domum suam domum orationis esse definiat (Matth. XXI, 13); quia et hoc prophetico satis videtur testimonio convenire, qui ab ipso nos, in orationibus utique, cibandos pane lacrymarum, et in lacrymis potum asserit accepturos (Psal. LXXIX, 6). Caeterum juxta eumdem Prophetam, sicut supra quoque meminimus, domum istam decet sanctitudo (Psal. XCII, 5): ut videlicet 0534C poenitentiae lacrymas puritas continentiae comitetur, et quae jam domus est, fiat subinde etiam templum Dei. Sancti estote, inquit, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI, 44). Et apostolorum: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus (I Cor. III, 16, 17).

9. Nunquid tamen vel ipsa jam sanctimonia sufficit? Pax quoque necessaria est, Apostolo teste, qui ait: Pacem sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Haec est quae facit unius moris habitare fratres in unum, novam utique regi nostro, vero pacifico, aedificans civitatem, quae et ipsa Jerusalem nominetur, quod 0534D est visio pacis. Ubi enim sine foedere pacis, sine observantia legis, sine disciplina et regimine acephala multitudo congregata fuerit, non populus, sed turba vocatur: non est civitas, sed confusio; Babylonem exhibet, de Jerusalem habet nihil. Sed quemadmodum fieri posse videbitur, ut rex tantus 1082 in sponsum transeat, civitas promoveatur in sponsam? Sola hoc potest, quae nihil non potest, charitas fortis ut mors. Quomodo non facile istam levet, quae illum jam inclinavit? Verum hinc tibi nullatenus consulenda prior illa, quam diximus, consideratio tui: hic quam potissimum fidei magnanimitas exercetur. Denique et ipse ait: Desponsavi te mihi in fide, desponsavi te in judicio et justitia (ejus, non tuam intellige), desponsavi te in misericordia et miserationibus 0535A (Osee II, 20, 19). Si non fecit ille quod sponsus, si non tanquam sponsus amavit, si non zelatus est tanquam sponsus, noli acquiescere sponsam te arbitrari.

10. Itaque, fratres mei, si per abundantem refectionem magni patrisfamilias domus esse probamur, si templum Dei per sanctificationem, si civitas summi regis per socialis vitae communionem, si sponsa immortalis sponsi per dilectionem, puto, jam non est quod dicere verear nostram esse solemnitatem. Nec miremini quod in terris agitur haec celebritas, siquidem agitur et in coelis. Nempe si (ut Veritas ait, et non potest non esse verum) super uno peccatore poenitentiam agente gaudium est in coelis, etiam angelis Dei (Luc. XV, 10), non est dubium 0535B quin sit eis hodie gaudium multiplex super tam multo peccatore poenitentiam agente. Adhuc amplius vultis audire? Etiam gaudium Domini, fortitudo nostra (II Esdr. VIII, 10). Collaetemur ergo angelis Dei, congaudeamus Deo, et in gratiarum actione praesens solemnitas agatur, quia quanto nobis domestica, tanto amplius debet esse devota.

SERMO VI. De reverentia sacris locis debita.

1. Domestica nobis celebritas dedicatio domus nostrae; magis autem domestica nostra ipsorum dedicatio est. Nostra siquidem illa aspersio, nostra illa benedictio, nostra consecratio fuit, quae per manus sanctorum celebrata pontificum, etiam hodie anniversario reditu votivis laudibus ad memoriam revocatur. 0535C Nunquid de lapidibus cura est Deo? Non parietes dicunt, sed homines: Ipsi enim cura est de nobis (I Petr. V, 7). Unus homo erat Jacob, et dormiens vidit descendentes angelos et ascendentes. Parum est hoc; etiam Dominum angelorum adesse testatus est, dicens: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam (Gen. XXVIII, 12, 16). Miratur enim gratiam, et dignationis magnitudinem expavescit. Quam terribilior est iste locus, quam evidentius certiusque Dominus est in loco isto, ubi nimirum non modo duo aut tres, sed tam multi in ipsius congregati nomine perseverant! Nemo jam nesciat, nemo vestrum ignoret. Siquidem non accepimus spiritum mundi hujus, sed spiritum qui ex Deo est, 0535D ut sciamus quae a Deo data sunt nobis (I Cor. II, 12). Terribilis plane locus, et dignus omni reverentia, quem fideles viri inhabitant; quem angeli sancti frequentant; quem sua quoque praesentia Dominus ipse dignatur.

2. Quomodo enim tantus patriarcha nescire potuerat quod non esset locus ubi non esset Deus? Sed forte aliud esse miratus est, ubi ait: Vere Dominus est in loco isto. Ibi vere est, et vere Dominus est, ubi in ejus nomine angeli simul et homines 0536A congregantur. Licet enim in omni loco sit, qui nullo clauditur loco, signanter tamen dicimus: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9); quod aliter illic et proprio quodam modo praesentem se exhibeat, non quidem ipse diversus, sed diversa distinguens. Est ergo in omni loco, omnia universaliter continens, omniaque disponens; sed longe tamen aliter atque aliter. Apud homines malos est praestans atque dissimulans; apud electos homines operans et servans; apud superos pascens et cubans; apud inferos arguens et damnans. Facit solem suum oriri etiam super malos: sed ubi malorum interim dissimulatio 1083 est, quodam modo veritas non est. Itaque, si dicere licet, apud impios est in dissimulatione; apud justos in veritate; apud angelos in felicitate; 0536B apud inferos in feritate sua. Durum vobis sonat quod de feritate dixi? ego vero et iram vereor, et furorem. Domine, ne in furore tuo arguas me (Psal. VI, 2), etc. Vere, inquit, Dominus est in loco isto. Ubi enim pluit super justos et injustos, pater est, et Pater misericordiarum, exspectans homines ad poenitentiam. Ubi damnat obstinatos, judex est, et horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31); ubi cubat, sponsus est: et beata anima quam introduxerit in cubiculum suum.

3. Caeterum in loco isto vere Dominus est, si tamen serviamus ei in spiritu et veritate. Non enim vere Dominus erat apud eos quibus dicebat: Quid vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? (Luc. VI, 46.) Testantur sacrae litterae in paradiso 0536C olim positum primum Adam ut operaretur et custodiret illum (Gen. II, 15). Sic secundus Adam in ecclesia sanctorum, in congregatione suorum, in horto deliciarum: siquidem deliciae suae esse cum filiis hominum; ita, inquam, et ipse Dominus est in loco isto, ut operetur atque custodiat. Alioquin sicut: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam; sic nihilominus: Nisi ipse custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Porro angelos ascendentes et descendentes esse in loco isto, patriarchalis ipsa visio manifestat: ascendentes, ut videant faciem Patris; descendentes, ut provideant nobis. Quid ergo? Nos quomodo hic esse debemus, 0536D in quanta reverentia stare in loco isto, ubi Deus est operans et servans, angeli ascendentes et descendentes? Nimirum poenitentes et exspectantes esse nos convenit. Hoc est enim oblivisci quae retro sunt, ignorare, reprobare, recogitare annos illos in amaritudine animae nostrae, ac deinceps cogitatione simul et aviditate extendere nos in anteriora. Ad hoc venimus, in hoc positi sumus. Haec sunt quae exiguntur a nobis, praeteritorum poenitudo peccatorum, et futurorum exspectatio praemiorum.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *