«Praefatio» — Mabillonius, Joannes

0010 PRAEFATIO IN TOMUM TERTIUM.

I. Cum in sanctorum Patrum scriptis ea pars, quae homilias seu sermones complectitur, minus elaborata passim et accurata, quam reliqua eorum ingenii monumenta, videatur: hanc sibi laudem prae caeteris, aut certe in paucis, vindicat sanctus Bernardus, quod ejus sermones non minori verborum acumine, varietate sententiarum, cogitationumque sublimitate, nec dispari affectuum pietate praediti sint, quam aliae ejus lucubrationes. Mihi vero hujus rei causam meditanti occurrit, non modo ingenii ejus solertia, celeresque animi motus, ad res explicandas et affectus commovendos faciles; sed etiam auditorum diversitas, quorum in gratiam sermones ejusmodi condebantur. Nam cum veteres illi Patres sanctissimi informandis christianae religionis doctrina ac pietate populis sermones suos exponerent, eos ad vulgi captum et ad communes fere locos, auditorum utilitati consulentes, humili stylo prudentes componebant. At Bernardus ad homines in rebus spiritualibus, atque in scientia Scripturarum instructos, plerosque in saeculo quondam eruditione et dignitate praestantes, sermones habebat suos, quorum doctrinae et perfectioni accommodanda erat oratio . Unde accidit ut non modo eximii sermones illi in Cantica qui majori studio conscripti sunt, sed etiam alii, sive de annuis festis ac diebus, seu de diversis argumentis, quos hoc in tomo exhibemus, vulgaribus Patrum homiliis ac sermonibus a viris cum piis, tum doctis praeferri soleant.

II. Neque enim privata aut singularis mea haec de Bernardi sermonibus opinio, sed illustrium in re litteraria virorum, qui suum hac de re judicium, seu verbo, seu scripto protulerunt: ex quibus duos tantum honoris causa appello, quorum auctoritas haud minor, quam doctrina et eruditio est. Primus Justus Lipsius in epistola 49, ad Aubertum Miraeum, ubi de concionibus sacris agens: «Inter Latinos,» inquit, «Bernardus me rapit, et usum habet excitandi, ob acrimoniam ubique et calorem; tum etiam docendi atque imprimendi, ob sententiarum acumen, quas crebro et salubriter miscet.» Ita vir doctissimus, cum eximium ex Patribus exemplar, quod efformando sacro oratori proponeret, sedulo perquisisset, non aliud magis accommodum invenisse sibi visus est, quam Bernardum, quem caeteris Latinis anteponendum existimavit. Atqui mirum sit, si palma haec Bernardo itidem prae Graecis Patribus, qui in eo dicendi genere excelluerunt, tribuatur: cujus sane sententiae auctorem me profiteri non ausus essem, nisi eam suffragio 0011 suo ante comprobasset Henricus Valesius, vir summus, de quo Adrianus Valesius, germanus ejus tanto fratre dignus, in ejus vita hoc memoriae prodit. «Ante annos tres vel quatuor quam decederet, quoties, festis diebus, morbo vexatus, domi se continere cogebatur, Bernardi Clarae-Vallensis abbatis sermones ab anagnoste suo sibi legi jubebat, attenteque eos audiebat, et avidis auribus hauriebat. Quippe existimabat, et amicis etiam dicere consueverat, dies Dominicos ac festos Dei laudibus, non studiis litterarum impendi oportere: sermones autem Bernardi quibuslibet veterum Patrum, cum Graecorum, tum Latinorum, homiliis ac sermonibus multo esse ad excitandam in animis nostris accendendamque pietatem aptiores.» Hoc testimonium eo lubentius refero, quod et ad commendandos Bernardi sermones plurimum valeat tanti viri auctoritas, et quod animo meo jucundissima sit hujus viri recordatio, qui me quondam sua et amicitia, et familiaritate dignatus est.

III. His duobus recentiorum virorum testimoniis, quae caeterorum instar esse possunt, facile esset adjungere suffragia auctorum nostra aetate superiorum, qui de Bernardo non secus ac de concionatore vere apostolico locuti sunt: quos inter non mihi praetermittendus videtur Erasmus, in convicia caeteroquin quam in laudes profusior, ita de Bernardo loquens in libro secundo de Ratione concionandi: «Bernardus concionabundus est, natura magis quam arte, festivus et jucundus, nec segnis in movendis affectibus.» Sed vereor ne si rem minime dubiam pluribus demonstrare voluero, ab aliarum rerum, quae magis usui esse possint, tractatione impediar aut retarder. Quapropter ad alia festinanti jam inquirendum incumbit: Primum, cur Bernardus saepius, quam ordinis sui institutum ferat, verba faceret ad suos; deinde, quo tempore, id est quibus diebus, quibusve diei horis id praestaret; tertio, quo idiomate; ac demum, quae Christianae ac religiosae vitae principia suis potissimum inculcaret. Ad haec, nonnulla tum ad exponenda quaedam ejus doctrinae capita, tum ad discernendos a notis et supposititiis genuinos ejus sermones disseremus.

IV. Quibus diebus sermones «in capitulo» apud Cistercienses quondam haberi mos erat, declarant Usus Cistercienses in capite 67: nempe dies «Natalis Domini, Apparitionis, in Ramis palmarum, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, omnium solemnitatum sanctae Mariae, Nativitatis sancti Joannis Baptistae, Natalis apostolorum Petri et Pauli, in Solemnitate sancti Benedicti, et omnium Sanctorum, atque in Dominica 1 Adventus.» Nulla usquam, quod quidem sciam, mentio de privatis ac feriatis diebus, in quibus tamen Bernardus saepissime conciones habebat. Unde in sermone 1 de Septuagesima, n. 2: «Saepius loquor vobis,» inquit, «etiam praeter consuetudinem ordinis nostri.»

V. Cur vero id faceret vir religiosissimus et disciplinae regularis studiosissimus, invenio causas omnino duas. Una est mandatum primorum ordinis Patrum, qui Bernardo, laborem corporis vix sustinenti, in compensationem id spiritualis operis imposuerant. Hanc rationem in fine sermonis 10 in psalmum XC ipse exponit his verbis: «Quod aliquoties vobis loquimur praeter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id agimus praesumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum nostrorum, qui id nobis etiam injungunt: quod tamen sibi quidem passim nolunt omnino licere . . . Neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud forte vobis efficacius verbum foret, sed et conscientiae meae magis acceptum. Caeterum quando id mihi, peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus, ut ipsi scitis, tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate negatur, utinam, dicens et non faciens, in regno Dei vel minimus merear inveniri!» Haec causa et occasio fuit exponendi per feriales Quadragesimae dies psalmi nonagesimi, quem continuis sermonibus prosequebatur, quatenus ingruentium negotiorum et adventantium hospitum sinebat importunitas. Utrumque hoc impedimentum identidem eum a concionibus avocabat, ad quas frequentandas eum urgebat non modo coabbatum auctoritas, sed etiam (quae altera causa est) ardens de suorum profectu charitas et studium. Unde in sermone 5 de Quadragesima, n. 1: «Charitas qua pro vobis sollicitus sum, fratres mei, cogit ut loquar vobis; et urgente ea multo saepius loquerer, nisi tam multis occupationibus impedirer.» Et sermone 8 in psalmum XC, statim ab initio: «Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loqueremur, si crebrius id liceret . . . Caeterum quoties, ipsa diei praeoccupante malitia, pluribus forte diebus molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione silentium, neminem vestrum reor oportere mirari, si tempus ipsum redimere cupientibus nobis, sermo rarior interdum protractior videatur.» Diei malitiam vocat negotiorum et hospitum turbam, de qua non semel conqueritur in sermonibus super Cantica, ut in praefatione sequentis tomi videbimus. At quantumvis a frequentandis concionibus sacris Bernardus impediretur, non tamen ita infrequentes erant, ut a spiritualium rerum fastidio suis non timeret, «Unum timeo,» ait ille sermone 2 de sanctis Petro et Paulo, n. 1, «ne toties audita verba salutis vilescere nobis incipiant tanquam verba.» Quippe idem sanctus doctor observat sermone 35 in Cantica, n. 9, «Si corporis cibus, cum absque appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum, multo magis panis animae cum fastidio sumptus, non scientiae nutrimentum, sed magis tormentum conscientiae importabit.»

VI. Jam vero quo tempore haec spiritualium rerum tractatio fieret, indicat ipse Bernardus variis in locis. Nullum fere diem ab his collationibus vacuum, si modo aliunde non detineretur, abire permittebat. Id probant sermones de tempore et de sanctis tam multi, de diversis tam varii, in Cantica tam eximii, ne quid dicam de parvis ac sententiis, quae sermonum primae delineationes erant. Cum enim ejus animo 0013 spirituales obversarentur cogitationes, nec eas statim plena oratione explicare posset; sacros ejusmodi partus tabulis cereis commendabat, quos pro tempore et otio perficeret. Ita quippe de eo nobis scriptum reliquit Ernaldus in libro II de ejus Vita, n. 51: «Dictabat vir Dei, et nonnunquam scribebat in tabulis cereis, et non patiebatur perire inspirata sibi divinitus.»

VII. Horas declamandis sermonibus insumebat aliquando Matutinas post Primam ante laborem communem, seu ante Missam; aliquando vespertinas. Primum tempus indicat sermone 10 in psalmum XC, n. 6: «Vereor deprehendi. Nempe horam hanc magnus ille et communis abbas noster et vester non vacationi sermonum, sed operi manuum noscitur assignasse.» Missarum imminens tempus notat sermone 1 in festo sancti Michaelis, in fine: «Sed jam praeterit hora, ad Missas nobis eundum est.» Et sermone 1 in festo Omnium Sanctorum n. 3: «Nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis; post haec etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi.» Ad haec in fine sermonis secundi: «Sed jam sermo claudendus est: vocant enim unos Missarum adhuc celebranda solemnia.» Verum serotinas horas eisdem concionibus adhibitas fuisse probat sermo 1 de sancto Malachia, n. 8: «Inclinata est jam dies, et longius quam speraveram sermo processit.» At signantius in sermone 38 de diversis n. 3: «Eundum nobis est: jam enim campanam audivimus, jam vespertinae tempus orationis advenit.» Idem probant sermones in Cantica, ut suo loco videbimus.

VIII. Nunc ex ordine inquirendum est, Bernardus sermones suos latina, an vulgari lingua eloqueretur. Nec levis sane difficultas. Istis enim concionibus interfuisse videntur fratres laici, illiterati, linguae Latinae prorsus ignari, quibus in usu erat sola vulgaris lingua, quae «Romana» corrupte dicebatur passim apud illorum temporum auctores, Nithardum in Historia, Gerardum in libro de Vita Adalardi abbatis, et apud Chronographum Sancti Trudonis, ubi «corrupte Romana, Teutonice Vallonica» vocatur. Hinc Petrus, Ludovici Junioris Francorum regis clericus, in epistola ad abbatem Latiniacensem: «Quidam puer, inquit, consanguineus meus, missus est mihi de Anglia ad discendam Romanam linguam,» id est Gallicam vulgarem. Qui vero hanc callebant, non continuo Latinam intelligebant, nequidem saeculo nono, nedum undecimo, ut patet ex libello de visione Flotildae seu Chlotildae, in quo arguuntur quidam presbyteri, «qui ipsas quoque litteras ignorarent quas legebant.» Si ergo Bernardi sermonibus fratres illitterati intererant, haudquaquam verisimile est, hos sermones Latine pronuntiatos fuisse. Sane Bernardi sermones de Tempore in conventu Patrum Fuliensium apud Parisios habentur Gallice scripti ab ipso, ut videtur, sancti Bernardi tempore: quod et codicis elementa, et idiomatis arguit antiquitas. Accedit quod Bernardus in initio epistolae 17, ad Petrum diaconum cardinalem, sermones suos «stylo» discipulorum exceptos testatur: quasi diceret, non eo modo quo pronuntiati fuerant, sed alieno stylo fuisse donatos. Ejus epistolae haec verba sunt: «Aliqui fratres nonnulla ex his quae me coram audiere loquentem, suo stylo excepere.» Eadem fere verba sunt in fine epistolae 18, ubi addit: «Et penes se retinent.» Ex quibus fortasse quis inferat, Bernardum nativa seu patria dictione, ut fratribus laicis sese accommodaret, verba fecisse, quae discipuli ejus in Latinum converterint.

IX. Fratres autem laicos penitus illiteratos, et linguae latinae ignaros fuisse multa demonstrant. Erant isti fratres choro sociati, sed tonsurae clericalis expertes, a conversis omnino distincti. De his agitur in libro VII de Vita sancti Bernardi, capite 23: «Hanc divinae scientiae formulam,» nempe, Non glorietur in sapientia sua (Jer. IX, 23), etc., perfectius imitati sunt hi, qui sub beato Patre nostro Bernardo in Clara-Valle coelestis philosophiae disciplinis imbuebantur, non solum litterati et in mysteriis sacrae legis eruditi viri multi, verum etiam laici et illitterati quam plures: qui etsi humanae scientiae fabricam, per quam ad perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt, habebant tamen gratiam illuminantem et Spiritum vivificantem, qui de omnibus, quae oportebat, saeculari scientia incomparabiliter efficacius eos docebat. Talium quidam monachus laicus, non littera doctus, sed spiritu,» etc. En qualis erat status ejusmodi laicorum, qui penitus analphabeti et linguae latinae inscii erant, teste Joanne Eremita in epistola ad Petrum Tusculanum de Vita sancti Bernardi, n. 2: «Monachus quidam,» inquit, «venerandi abbatis verax dilector et sincerus, forte cum quodam laico fratre, Humberto nomine, per virgultum adjacens monasterio Clarae-Vallensi deambulabat, librum miraculorum sancti Patris tenens in manibus, exponens ea secundum idioma Romanae linguae, tam suae, quam illius aedificationis causa.» Cur enim ea exponebat Romana lingua seu Gallica, nisi quia frater iste laicus Latinam ignorabat? Talis erat laicus alter, mox ab ipso Joanne laudatus, n. 3, qui cum nec «alphabetum» antea nosset, «Deo tamen illuminante ejus intelligentiam, et quibusdam fratrum suffragantibus, in brevi ad hoc profecit, ut non solum legere, verum etiam cantare satis decenter et convenienter sciret. Exinde tam usu quam gratia cooperante, dictionum significationes aliquantum intelligere coepit, et in hujusmodi scientia paulatim proficere:» quod de lingua Latina dictum esse nemo non videt. Neque solum apud Cistercienses, sed etiam apud alios monachos id genus fratres 0015 laici admittebantur: qualiter erat ille apud Goffridum abbatem Vindocinensem, in lib. III, epistola 8; qui, «quia laicus erat, non Latina, quam non didicerat, sed materna lingua loquebatur.» De fratribus conversis hic non agimus, tametsi eadem argumenta, quae pro fratribus laicis militant, eisdem etiam conversis conveniunt, probantque eos itidem linguae Latinae intelligentia caruisse. Quod confirmatur testimonio Herberti in libro I De miraculis Clarae Vallensium, cap. 16, ubi agit de quodam converso, «qui cum devenisset ad mortem, coepit loqui Latino eloquio, cum nunquam Latinas litteras didicisset.» Itaque universim pronuntiare licet, linguae Latinae usum promiscuum non fuisse penes vulgus, etiamsi passim acta publica Latine conderentur. Sane Petrus Venerabilis in lib. IV, epistola 18, ad Coelestinum papam scribit, se epistolam de ejus electione accepisse, atque in capitulo lectam, «tam litteratis, quam illitteratis, quos conversos vocamus,» inquit, «exposuisse,» id est lingua vernacula explicasse: quod inutile fuisset, si omnes Latinam linguam calluissent. Denique singulis Galliarum provinciis suos fuisse, uti et modo, idiotismos, arguit Bernardi epistola 67, ad monachos Flaviacenses agri Bellovacensis: ubi ipsos, et suos Clarae-Vallenses «dissimilibus linguis» usos asserit.

X. Et quidem ita res tum se habebant: sed nihilominus Bernardi sermones in Latina lingua natos, Latine prolatos, atque eodem prorsus modo ab ejus discipulis exceptos fuisse indubitanter existimamus. Primo enim id arguit perpetuus nativusque verborum lusus in vocibus Latinis. Deinde ejusdem styli in sermonibus et in aliis ejus libris et tractatibus aequalitas. Ad haec Carthusienses per ea tempora, qui et fratres laicos admittebant, in publicis ad fratres concionibus Latine dicebant, eumque usum retinent etiam nunc. Praeterea idem de aliis Bernardi sermonibus, ac de expositione in Cantica censendum est: cujus expositionis sermones eodem prorsus modo scripti sunt, quo pronuntiati, ex sermone 54, num 1, in haec verba: «Scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo, sicut et sermones caeteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit.»

XI. Ex hoc lo co explicatur superius testimonium ex epistola 18 objectum, ubi quidam fratres ex his qui Bernardum coram loquentem audire solebant, ejus sermones stylo excepisse memorantur, id est calamo seu scriptione, non propria oratione. Sic Nicolaus Clarae-Vallensis in epistola 39: «Nec sufficit manus ad tenendum stylum.» Eodem sensu intelligenda est haec vox in fine epistolae 304: «Qui legit, agnoscat stylum, quia ipse dictavi.» Ubi et stylus pro scriptura idiographa, et dictare pro scribere indubie usurpatur. Sic in fine epistolae 310: «Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis manum agnoscatis affectum.» Nihil clarius. Neque enim orationis stylus manum indicat, sed propria scriptio. His accedit Guillelmi auctoritas in libro I de Bernardi Vita, num. 70: «Testantur hoc scripta ejus, quae vel ipse scripsit, vel alii scripserunt, sicut ex ore ejus exceperunt.» Haec sane nos movent, ut Bernardi sermones non alio stylo seu dicendi genere, quam quo ab ipso prolati sunt, ad nos pervenisse existimemus; et in codice Fuliensi non nativam eorum linguam, sed Latinae translationem contineri. Et quidem codex iste quem autographum esse putamus, non ante Bernardi obitum scriptus fuit: id quod probat inscriptio, in qua Bernardus sanctus appellatur, ut postea videbimus. Sane auditores suos in litteris sacris eruditos dicit non semel, ut sermone tertio de Petro et Paulo, num. 6: «Meministis credo, scientibus enim legem loquor,» etc., et sermone 7 in psalmum XC, num, 5: «Balaam dico, recolite qui historias nostis.» Ad haec sermone in festo Paschae, num. 10: «Apocalypsis verba sunt: discant qui non legerunt, recolant qui noverunt.» Apertius sermone 4 de Nativitate Domini, num. 1: «Scientibus Scripturas loquor.» Confer sermonem 10 in psalmum XC, num. 2. Ex his omnibus intelligitur, Bernardi auditores litteratos, ac Latine scientes fuisse.

XII. Nec nos ab hac sententia revocare valet objectio ex fratribus laicis, ad quos forsan sermones alii habebantur magis familiares, si non cum conversis privato capitulo (quod singulis Dominicis diebus in horum gratiam ex usu ordinis cum vernaculo sermone fiebat) intererant. Nonnihil tamen negotii facessit Nicolai Clarae-Vallensis epistola 24, de qua inferius agendum.

XIII. In his porro exhortationibus, quas sive ad conversos, seu ad extraneos et saeculares homines faciebat vir sanctus, vulgari idiomate procul dubio utebatur. Ad priores pertinet dictum conversi cujusdam animam agentis, qui a Bernardo ad spem Christianam animatus, respondit se de Christi misericordia securum esse. Tum ab eodem repressus: «Si vera est,» infit, «illa praedicatio vestra, quam nobis saepius inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur; hanc unam sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me continui,» etc. Bernardus itaque ad conversos praedicationem faciebat, et quidem diebus Dominicis in privato eorum capitulo, ut Cisterciensium antiquae definitiones praecipiunt, distinctione 14, cap. 4.

0017 XIV. Neque etiam saecularibus et exteris, si quando charitas aut occasio postulare videbatur, sanctus, doctor deerat, teste Gaufrido in lib. III de ipsius Vita cap. 3, n. 8: «Populo Dei semper prodesse studuit, nunquam praeesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut praedicaret exivit. Sed quoties eum necessitas aliqua traheret seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi pontificis actitabat: ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicunque eorum aliquem contingebat adesse.» Quid in partibus Germanicis cum expeditionem sacram praecipiente Eugenio tertio publicaret, ipsi contigerit, eodem libro idem Gaufridus tradit, n. 7: «Mel et lac sub lingua ejus . . . Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens, miro audiebatur affectu; et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote alterius linguae homines non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione, aedificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem: cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum.» Quod ejus sermonem intelligere Germani, «utpote alterius linguae homines,» non valerent, inde conficitur, eum nativa seu Gallica locutione usum fuisse. Et quidem Philippus monachus in libro VI De ejus miraculis, num. 16, ait, eum, «Romana lingua,» id est Gallica, apud Germanos locutum fuisse. Ekkehardus Junior in libro de Casibus monasterii Sancti-Galli, agens de quodam saeculi noni monacho illitterato, scribit, Tutilonem «latialiter, quo illum, qui nihil intelligebat, lateret,» compares suos allocutum fuisse. Idem de Anglis, ut alios mittamus, dicendum: quorum in gratiam Alfredus saeculo IX, Pastorale Gregorii Magni et Bedae Historiam Saxonice verti curavit. Hinc eodem tempore versiones Evangeliorum, et Regulae S. Benedicti in Germanicam linguam.

XV. Sed fortasse his diutius immoramur, quam sit operae pretium; nec tamen nos poenitet, quando id apostolicum sancti viri commendat zelum et officium. Porro in concionibus suis, testante Gaufrido in loco mox laudato, «utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut non tam sequi illas, quam praecedere crederetur, et ducere ipse quo veltet, auctorem earum ducem Spiritum sequens.

XVI. Jam vero quae maxime vitae religiosae principia ex sacris litteris in suis ad monachos sermonibus inculcare soleret, non ab re erit paulisper considerare. Unum ex praecipuis est, ex apostolo, ut se in hoc saeculo peregrinos reputarent, cujus rei argumentum suppeditant loca duo: unus locus ex sermone 1 de Epiphania, num. 1, «Super his saepius vos admonere curamus, ut nunquam mente excidat, peregrinos nos esse, longe factos a patria, pulsos haereditate. Quisquis enim desolationem non novit, nec consolationem agnoscere potest. Quisquis consolationem ignorat esse necessariam, superest ut non habeat Dei gratiam.» Alter locus est in sermone 7 de Quadragesima, num. 1: «Felices qui se praesenti saeculo nequam advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab eo,» etc.

XVII. Alterum Bernardi effatum erat, id in primis expedire monachis, imo omnibus ad virtutem contendentibus, ut, apostoli exemplo, praeteritorum obliti, ad anteriora se extendant. «Porro profectus noster,» ait sermone 2 in Purificatione, num. 3, «in eo consistit, ut saepius me dixisse memini, ut nunquam arbitremur nos apprehendisse; sed semper extendamur ad anteriora, incessanter conemur in melius, et imperfectum nostrum divinae misericordiae obtutibus jugiter exponamus.» Eadem est sententia in sermone 4 in psalmum XC, num. 3: «Et haec est utique magna virtus et summa securitas, quando et pie vivis, et tamen plus attendis quae desunt tibi quam quae obtinuisse videris, oblitus quae retro sunt, et extendens te in anteriora.» Affine est quod ibidem legitur, multum interesse ad perfectionem, ut nos, cum omnes religionis et officii nostri partes impleverimus, servos inutiles profiteamur: quod idem est atque anteriorum esse immemorem.

XVIII. Tertium axioma est, ut semper timeamus, ne videlicet a gratia nos excidere contingat. «Tota interim beatitudo nostra est,» inquit sermone 5 de omnibus Sanctis, num. 3, «timere Deum.» Et sermone 1 post octavam Epiphaniae, num. 5, praemisso duplicem esse timorem, «ne forte trudi in gehennam, ne forte ab aeterna vita contingat excludi,» subdit: «Bonum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus est . . . Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur eo. Cibo siquidem forte egent qui manum miserunt ad fortia . . . Haec est metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit: quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia reliquerunt.» Tertius iste timor, addit sermone sequenti, n. 8, 9, «replet animam omni sollicitudine timidam, ne forti deseratur a gratia . . . ne forte contingat amittere gratiam, ut sibi derelictus homo labatur quotidie de malo in pejus, de peccato minori in graviorem culpam:» Haec latius persequitur sermone 54 in Cantica, num. 9, ubi haec verba: «In veritate didici, nil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere.»

XIX. His Bernardi effatis quartum addere licet, ab ipso magnopere ac saepissime commendatum, nempe ut ingrati in Deum animi vitium toto animo effugientes, gratos quam maxime se praestare satagant ii quos Deus e saeculi turbinibus eduxit. Exponit id argumenti in sermone secundo de septem misericordiis pro Dominica sexta post Pentecosten, ubi ait n. 2: «Oportet proinde gratum esse hominem et devotum, qui percepta gratiae munera non modo manere sibi desiderat, sed et multiplicari . . . Sed nos maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli,» etc. Illud ipsum urget in sermone 27 De diversis, qui 0019 est «Contra pessimum vitium ingratitudinis,» inter alia ita scribens num. 6: «Quam multos enim videmus et plangimus fratres, qui dummodo maneat habitus et tonsura, salva sibi omnia arbitrantur: non considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem quem vident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque verecundia emendentur.» Et infra: «Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra saecularis conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis pejus in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto interius.» Nimius sim, si id genus argumenti, quoad liceret, pertractare velim: haec in specimen et piorum lectorum adjumentum sufficiant.

XX. Doctrina horum sermonum non modo pietate referta est, sed etiam plana, facilis et absque offendiculo. Si qua tamen lectorem minus eruditum remorari possunt, ea locis suis explicabuntur. Unum hic explanare juvat, nempe qualis fuerit Bernardi de statu animarum sanctarum corpore solutarum opinim in tribus sermonibus, secundo, tertio, et quarto in festo Omnium Sanctorum, et in sermone quarto in Dedicatione ecclesiae, et alibi. Principio sanctus doctor ita suam hac de re mentem aperit, ut non leviter ac perfunctorie, imo data opera et praemissa oratione eam expendat, sed «sine praejudicio sane, si cui forte aliter fuerit revelatum,» tametsi «super hoc sensum» Dei habere se putet, ut ipse dicit in sermone 4 de sanctis, n. 1 et 2. Deinde praemisso triplici animarum statu, «in corpore corruptibili, sine corpore,» et «in corpore jam glorificato,» de medio statu disserens, sententiam suam in quatuor capitibus constituit. Primo in eo quod sanctae illae animae corpore solutae statim admittuntur in coelum, ex eodem sermone 4, n. 1, adeoque «in consortium angelorum,» ut de sancto Malachia scribit sermone secundo, n. 5. Secundo istic versantur «in luce multa,» ut in eodem sermone 4, n. 1. Tertio vident Christi humanitatem, ibidem n. 2; sed non divinitatem, quod nonnisi post resurrectionem sit ipsis concedendum. «Interim» sub altari, id est «sub Christi humanitate, feliciter sancti quiescunt, in quam nimirum desiderant etiam angeli ipsi prospicere.» Quarto denique «gaudium habent in spiritu suo, laetitiam multam in corde suo, licet non plenam» sermone secundo de sanctis num. 4: adeoque non sine ruga, sermone tertio, n. 2, nempe ob desiderium resumendi corpora. «Adeo siquidem viget in iis desiderium hoc naturale, ut necdum tota earum affectio libere pergat in Deum: sed contrahatur quodam modo, et rugam faciat, dum inclinantur desiderio ejus.» Eadem sententia est in libro de Diligendo Deo, n. 32. Haec fere Bernardi doctrina est, quam sub opinione duntaxat exposuit, ut patet ex libro V De consideratione, cap. 4, n. 9, ubi animas sanctas martyrum considerat in sinu Abrahae «et sub altari, quodcunque illud est, in prima stola secundam patientissime exspectantes.»

XXI. Cum ista fuerit Bernardi opinio, in quibusdam tamen locis sanctis animabus tribuit visionem Dei, ut cum Malachiam «pari cum angelis gloria et felicitate» laetari dicit sermone 2 de eo, n. 5; et quosdam sanctos jam meruisse introduci in sancta sanctorum, «ubi vident faciem stantis, id est claritatem incommutabilis Dei,» sermone quodam in Cantica: ad haec martyres «immersos» esse «immenso pelago aeterni luminis et luminosae aeternitatis,» in libro De diligendo Deo sub finem. Clarius in sermone secundo de sancto Victore, n. 4: «Jam coelos ingressus, quos et ante apertos beatis oculis suspiciebat, vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.» At quomodo haec cum superiori Bernardi sententia componi possunt, cum disertis verbis asserat sermone quarto de sanctis, n. 2, ubi hoc argumentum ex professo tractat, Filium electis suis post resurrectionem ministraturum, «novas utique, et usque ad tempus illud penitus inexpertas delicias manifestae suae contemplationis?» An forte hanc sententiam postea retractavit et emendavit? At id affirmare in promptu non est, cum tempus, quo sermones in speciem pugnantes habiti sunt, non liceat accurate definire.

XXII. Hic nobis occurrit Thomas Anglus in libello De medio animarum statu, Demenso 4, ubi censet Bernardum e Patribus primum beatorum animabus solutis sedem in coelo tribuisse, quam Patres alii antiquiores nonnisi post extremum judicium beatis tribuerint: Divinitatis visionem eisdem denegasse ante resurrectionem, quam visionem isti ipsis concesserint. In priori capite Thomam allucinari certum est, ejusque errati tres tantum testes proferimus, Cyprianum, Alcuinum, et Florum diaconum Ecclesiae Lugdunensis, omnes Bernardo aetate longe superiores. Cyprianus sub finem libri de Exhortatione martyrii, cap. 12: «Quanta est dignitas,» inquit, «et quanta securitas . . . claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus; et aperire eosdem statim, ut Deus videatur Christus? Terris repente subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris.» Brevius in libro de Laude martyrii. «Coelo martyres gaudent.» Neque vero solos martyres, sed et patriarchas ac prophetas cum apostolis coeli jam possessores esse asserit in priori loco. Alcuinus vero in epistola 81 testatur suo tempore dubitationem quidem ea de re apud nonnullos fuisse, sed occultam, non manifestam: quasi isti errorem suum, qui contra omnium sententiam erat, prodere vererentur. «Est quoque,» inquit, «in quibusdam clancula dubitatio, an animae sanctorum apostolorum, et martyrum, aliorumque perfectorum, ante diem judicii in coeleste recipiantur regnum:» quam opinionem improbat, atque inter haereses Hispanicas computat Alcuinus. At luculentior est Flori sententia in expositione Missae, ad illa Canonis verba: «Memento etiam, Domine, famulorum,» etc., ubi 0021 Florus ita commentatur: «Luce clarius constat, quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus claustra carnis exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur.» Nihil his testimoniis clarius adversus Thomam Anglum pro Bernardi, imo Ecclesiae sententia.

XXIII. De secundo capite, id est de visione Dei: qui beatorum animas in coelo nonnisi post extremum judicium, sed in abditis recessibus collocant veteres, haud mihi constat, an eisdem ante illud tempus divinae essentiae visionem concedant. At ne in supervacaneam quaestionem digrediamur, Bernardus quidem solius Christi humanitatis manifestam contemplationem solutis animabus tribuit: sed vel in hoc ab vulgata Joannis XXII ejusque sequacium opinione dissidet. Imo ne ab ipsis quidem, qui divinitatis intuitum beatis tribuunt, sed minus perfectum quam post resurrectionem, re ipsa discedere videtur; quando tota ratio, quae Bernardum movet, ea ipsa est, cur isti non ita perfectam Dei visionem solutis animabus tribuant, nempe vehemens corpora resumendi desiderium: rati cum Bernardo, perfectam Dei contemplationem ejus esse vis ac virtutis, ut omnes affectus absorbeat, penitusque exstinguat; quod nonnisi post resurrectionem ipsis etiam sanctis competet. Lege Augustinum in sermone 280, n. 5, et 318, n. 5 et 6. Observatione digna sunt Bernardi verba in sermone 19 De diversis, n. 3, ubi beatorum praerogativas explicans: «Hoc jam tertio,» ait, «hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, et nudis, ut ita dicam, oculis divinitatis intuentur essentiam, nulla corporeorum phantasmatum imaginatione decepti.» Si enim de statu praesenti, ut quidem videtur, id dicit, haud dubie sanctis ante resurrectionem hoc in loco tribuit intuitivam divinae essentiae visionem.

XXIV. Sed his tandem dimissis, ad postremum hujusce praefationis caput, quod censuram genuinorum Bernardi sermonum spectat, veniendum est. Neque ejus rei disputatio admodum prolixa futura est, cum de plerisque certa et explorata sit sententia. Ex sermonibus De tempore, quos Horstius admiserat, inter spurios rejecimus sermonem secundum in Coena Domini in illud, Sedisti ad mensam divitis, qui nec Bernardi genium sapit, nec in ullis reperitur, quos quidem viderim, vetustis codicibus; imo nec in veteri editione Lugdunensi anni 1514.

XXV. Hunc sermonem sequebatur Meditatio in vitam seu passionem Domini, incipiens ab his verbis, «Jesum Nazarenum,» etc., quae itidem in eisdem codicibus et in editione Lugdunensi deest, rectiusque S. Anselmo sub titulo «Stimulus amoris» a Trithemio et Bellarmino tribuitur.

XXVI. Sermo de pugna Davidis cum Golia (ita scribebant) pro Dominica 4 post Pentecosten, Nicolai Clarae-Vallensis sermonibus subjicitur in eo codice, quo usus est religiosus vir Bertrandus Tisserius Bibliothecae Cisterciensis auctor. At cum sermo iste in plerisque etiam bonae notae codicibus, puta Clarae-Vallensi, Aquiscinctensi, Parisiensi Albo-Mantellorum reperiatur, laudeturque in Floribus Bernardi ante annos quadringentos compilatis; Bernardo eum subducere non visum est.

XXVII. Et quandoquidem de Nicolai Clarae-Vallensis sermonibus mentio huc incidit, observare juvat, Nicolaum hunc ex Arremarensi monacho Clarae-Vallensem factum, ac sancti Bernardi notarium, dein desertorem, novemdecim sermones ab se conditos nuncupasse Henrico Trecensium comiti Palatino, qui typis vulgati sunt in praelaudatae Bibliothecae Cisterciensis tomo tertio cum Praefatione ejusdem Nicolai ad Henricum comitem, in qua haec verba: «De caetero mitto gloriae tuae decem et novem sermones a festivitate sancti Joannis Baptistae usque ad festivitatem sancti Joannis evangelistae, aliosque sermones, et quosdam Psalterii versus meo sensu inventos, meo stylo dictatos: nisi quod paucis in locis de censibus alienis accepi:» nempe de censu Bernardi magistri sui, cujus stylum prope assecutus erat. De eo enim ita habet in sermone de Nativitate Domini. «Totus autem sententiae census ex illius arca mutuabitur, cujus consilium quasi consilium Dei. Ille ipse est, cujus religio et discretio, sapientia et eloquentia, vita et fama, per totam Latinitatem non immerito percurrit.» Egregium sane Bernardi elogium. Verum quod tam frigide ejusdem in superiori praefatione meminit Nicolaus, inde contigit quod illa post ipsius Nicolai desertionem Henrico Trecensium comiti directa est. Caeterum illis undeviginti sermonibus in manuscripto codice subjiciuntur sermones quatuor, quos idem Nicolaus non obscure indicat in sua praefatione: primus, «de verbis sapientiae, Justum deduxit Dominus,» etc. (Sap. X, 10); secundus, «de quinque lapidibus contra Goliam;» tertius, «de carne, cute et ossibus;» quartus, «de triplici gloria, in illud Apostoli, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17)»: qui omnes Bernardo tribuuntur, secundus quidem, ut mox dicebam, pro Dominica 4 post Pentecosten, tres alii inter diversos collocati, non solum in prima editione Lugdunensi, sed etiam in omnibus, aut fere omnibus manuscriptis: quos proinde Bernardo abjudicare incongruum duxi, maxime cum eos sibi tribuere potuerit Nicolaus ejus notarius, in aliis haud satis religiosus, uti observatum in notis ad epistolam 298.

XXVIII. In sermonibus de sanctis, sermo secundus in conversione sancti Pauli deest in plerisque manuscriptis, etiam in Gallico Fuliensi. Habetur tamen in Vaticano, n. 663, eumque vere Bernardi esse nullatenus dubito. Sermo in festo sanctae Magdalenae, qui unus est ex novemdecim Nicolai sermonibus, rejectus in tomum VI, cum in tomo V omissus fuisset, ubi cum quibusdam aliis Nicolai sermonibus habentur et sermo 5 in Assumptione, et sermo panegyricus de beata Virgine, qui antehac inter Bernardinos collocati erant. Porro consulto praetermisimus sermones haud paucos Bernardo ascriptos, tum in nova editione 0023 Coloniensi, tum in Supplemento Patrum Homeyano, tum in nonnullis codicibus manuscriptis, utpote a Bernardi stylo et genio alienos: nec visum est operae pretium eos in spuriorum classem referre.

XXIX. Ex sermonibus diversis, qui «Exceptiones ex dictis sancti Bernardi» in nonnullis codicibus inscribuntur, quidam Guerrico Igniacensi abbati, quidam Nicolao Clarae-Vallensi tribuuntur. Nicolao quidem tres, de quibus superius diximus, nempe sextus, septimus, et vigesimus primus. Guerrico vero sermones sex, scilicet 8, 28, 71, 73, 76 et 79. Verum cum hi sermones in codice Coloniensi, teste Horstio, non exstent inter Guerrici sermones, habeanturque in plerisque Bernardi exemplaribus; eos inter sermones diversos retinere visum est: maxime cum ex Bernardi fonte omnes isti rivuli profluxerint, ut legitur in fine codicis regii Navarrensis collegii apud Parisios, Bernardi Sermones de tempore et de sanctis exhibentis, in cujus calce haec clausula legitur. «Postea sequitur sermo de conversione ad clericos, qui habet 31 numero sectiones. Hunc librum sequuntur quaedam Exceptiones abbreviatae ex diversis ipsius sancti sermonibus, quos ipse fecit diversis locis ac temporibus, collectae breviter et utiliter ab eis, qui ejus lateri nocte et die inseparabiliter adhaerebant. Postmodum autem sequitur tractatus domni Gaufridi notarii, quem composuit et transmisit ad D. Henricum episcopum et cardinalem supra Dixit Simon Petrus ad Jesum. Ultimo sequuntur epistolae «sancti Bernardi, quas scripsit ad diversas personas. Haec autem scripta, etsi per aliam manum quam per ipsum tradita, de ejus (fonte) omnes isti rivuli profluxerunt.» Exceptiones illae sunt sermones de diversis, quorum plures quidem sermonum potius compendia sunt quam justi sermones.

XXX. Ex Parabolis quinque Bernardo ascriptis, quae exstant post sermones de diversis, prima genuina est; secunda et tertia ad primae imitationem confictae videntur: quarta et quinta in antiquis editionibus inter spuria opera locum habent. Carmen paraeneticum ad Rainaldum Bernardo prorsus indignum videtur. Vulgati etiam rhythmi de nomine Jesu, aliique eidem abjudicandi, ob rationes quas in fine tomi quinti, ubi modo habentur, exposui.

XXXI. Quae de sancti Patris sermonibus diximus, auctoritatem etiam habent tum ex libris Florum, quos Willelmus Tornacensis Sancti-Martini monachus ante annos fere quingentos composuit, atque «Bernardinum» inscripsit, ut in primi tomi praefatione dictum est: tum ex codice Gallico, quem Nicolaus Faber, Ludovici Justi praeceptor, reverendis Patribus Fuliensibus conventus Sancti-Bernardi Parisiensis concessit. Quippe in Bernardino memorantur Sermones de tempore et de sanctis fere omnes, plerique ex diversis et parvis, quos suis locis designabimus. In Coena Domini unicus laudatur sermo, unicus item de Passione Domini pro feria quarta, iidem scilicet, quos genuinos esse constat; non alii duo, quos rejecimus. De conversione sancti Pauli semel et iterum fragmenta referuntur ex sermone primo: quae primi designatio secundum subindicat, tametsi nulla fragmenta ex eo adducuntur.

XXXII. Attamen in codice Fuliensi unicus habetur sermo de ipsa conversione, scilicet primus. Omnes in eo contenti numero 44, quos hic recensere juvat propter codicis singularitatem et antiquitatem, quae Bernardi tempus attingit. Sunt autem sex de Adventu, totidem de Vigilia Nativitatis Domini, quinque de ipsa Nativitate, unus de sanctis Stephano, Joanne, et Innocentibus; tres de Circumcisione, de Epiphania tres, unus de Octava, duo pro Dominica post Octavam, unus de Conversione sancti Pauli, tres de Purificatione, de Septuagesima duo, de Quadragesima sex, quorum quatuor primi eodem ordine, quo in editis; quintus de Peregrino, mortuo et crucifixo. Post hunc inseritur sermo de sancto Benedicto, et post eum sextus de Quadragesima, de triplici oratione, quintus in editis, omisso sermone de oratione Dominica, qui sextus est in vulgatis. Deinde sequitur sermo unus, qui dicitur Communis, qui est sermo 35 de diversis, ad abbates. Item sermo Communis unus, qui est praefatio expositionis in psalmum XC, ac denique sermones tres de Annuntiatione.

XXXIII. Hos omnes aliosque tertii tomi sermones, duobus voluminibus contentos, ad Petrum Cellensem transmisit Nicolaus Clarae-Vallensis, testante ejus epistola 24: «Ego qui stylum abjuraveram, dignus latebris et solitudine, postquam aviditatem vestram praesensi et persensi, quam habetis de verbis et pro verbis hominis illius, cujus eloquentia et sapientia, vita et fama non immerito per totam Latinitatem decucurrit; accepi tabulas, et quod habui et feci.» Eadem verba leguntur apud eumdem Nicolaum in sermone de Nativitate Domini.

XXXIV. Observatione digna sunt verba quae sequuntur in superiori epistola. «At dicitis: Haec omnia in silentio, et magis cum silentio operari potuistis. Mirum si hoc ex sententia dicitis. Quis enim magis in turba est, quam ille qui faciendis dictaminibus implicatur? Perstrepunt enim, ut digne inveniri possit sensuum veritas, verborum varietas; quid melius ad consequentiam, denique quid, quando, ubi et quomodo proferri oporteat. Hoc ergo vos judicabitis silentium et quietem, maxime homini imperito, cui et sensus nullus adest, vel sermo non est venustus et facilis ad sententias vestiendas?» Nicolaus his verbis non obscure indicare videtur, se multum locasse operae in dictando, stylo componendo, argumentis ex ordine digerendis eorum sermonum, quos transmittit. At quos sermones transmittit? Utique Bernardi; ita 0025 enim subdit post pauca: «Ceegi tamen me contra me, et duo volumina sermonum hominis Dei mitto vobis, in uno quorum ego dictavi, quod ita incipit: Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis densus. Aliud vero volumen jam pridem dictatum est, et rosum, et rasum. Sed quaerite quis diligenter et sapienter illud scribat: multis enim sensibus plenum est.» Sane si bene istorum verborum sensum capio, inde colligi posse videtur, Nicolaum suis verbis, id est Latinis, dictasse sermones in altero volumine contentos: quod volumen incipiebat ab his verbis, «Solet Apostolus,» etc., quod exordium est sermonis 19 de diversis. Id si ita est, recurrunt argumenta, quae superius diluere conati sumus, eo spectantia, ut Bernardus non Latina, sed Gallica lingua sermones suos pronuntiaverit, quos postea ejus discipuli Latinitate donaverint. Et quidem magna est aliquando varietas in sermonibus maxime de diversis: quae varietas inde nata esset, quod alii aliter hos sermones in Latinum eloquium converterint. Ad haec Gaufridus, sancti viri notarius, opusculum de colloquio Simonis et Jesu, «ex multis,» inquit, «sermonibus Patris nostri» composuit. Quidni etiam alii notarii id praestiterint? At si ita esset, cur hi etiam sermones istos non sibi tribuissent?

XXXV. At mihi rem attentius consideranti, illa Nicolai in scribendo et dictando perplexitas, non ad Bernardi sermones referenda videtur, sed ad epistolas, a quarum scriptitatione sese excusare hoc verborum circuitu conatur Nicolaus. Huic interpretationi favet epistolae titulus, ad «Abbatem Cellensem excusativa scribendi vel dictandi.» Aut potius utrumque exprimere voluit, et litteras scribendi, et sermones ex codice dictandi officium cupiens a se amoliri, aut certe in utroque operam suam venditare. Denique Nicolaus haec totidem fere verbis ex Bernardi epistola 89, ad Ogerium, n. 1, mutuatus est, quibus Bernardus a scriptitandis litteris se excusat: nec in alium usum hoc loco Nicolaus adhibere censendus est. Mendosum Nicolai contextum restituere licet ex illa Bernardi epistola, quae ante annos viginti, quam Nicolaus ad Clarae-Vallenses migraret, a Bernardo scripta est. Sic porro Nicolaus Bernardi verba in usus suos transferre solet, ut alias observavimus. Quoniam vero Nicolai hujus notitia non parum conducit ad illustrandam Bernardi historiam; hominem suis coloribus hoc loco depingere quoddam operae pretium fuerit.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *