«Admonitio» — Mabillonius, Joannes

0297 ADMONITIO D. MABILLONII IN SEQUENTEM EPISTOLAM.

0297 196 1. De auctore sequentis Epistolae jamdudum coepit dubitari: at eam Guillelmo seu Willelmo, monasterii Sancti-Theoderici prope Remos abbati, tribuendam esse constat.

2. Dubitationem exprimit vetus codex viri doctissimi et humanissimi Leonorii Foy canonici Bellovacensis, ante annos circiter quadringentos scriptus, in quo ista epistola hanc praefert inscriptionem: «Incipit Epistola ad Cartusienses, quae licet intituletur nomine abbatis Guillemi, tamen Bernardo a pluribus adscribitur.» Et quidem hanc ipsam epistolam sub nomine Bernardi laudarunt Joannes Gerson cancellarius Parisiensis in sermone de Coena Domini; eodemque tempore Joannes de Ragusio apud Henricum Canisium, in tomo III Antiq. lect. pag. 240, aliique passim post eos: cui sententiae codices scripti non pauci suffragabantur. Nihil tamen ex hac epistola excerptum est in Bernardino, seu in libro Florum ex Bernardo.

3. Dubitandi de auctore occasio potissimum nata est ex amanuensium vitio, qui genuini auctoris, id est Willelmi, nomen initio epistolae praefixum decurtarunt, vel etiam penitus expunxerunt; imo et praefationis magnam partem, in qua Auctor texit catalogum suorum operum, quae omnia Willelmi abbatis esse exploratum est. Hanc vero praefationem primus ad vetustos codices integram edidit, suoque auctori restituit religiosus ac pius vir Bertrandus Tissier, in tomo IV Bibliothecae Cisterciensis. Praeter codices ab eo laudatos, qui hanc epistolam Willelmo tribuunt, nempe Signiacensem, Caroli-Locensem, Longi-Pontis et Fulcardi-Montis, alios insuper invenimus idem attestantes, scilicet Flaviacensem, modo regiae Bibliothecae; Thuaneum, nunc Colberbertinae; et Ratisponensem Sancti-Emmerammi: in quibus omnibus epistola haec ita inscripta est: «Dominis et fratribus H. Priori, etc. W. sabbatum delicatum.» Ubi vides Willelmi nomen primis tantum elementis expressum, uti et Haimonis Prioris, qui tunc Cartusiae Montis-Dei praeerat. Est autem Cartusia Montis-Dei in dioecesi Remensi, sub praefectura Mosomensi, ab Odone S. Remigii abbate fundata anno 1136, Gaufrido Priore primo, cui Haimo iste anno 1144 197-198 successit: Haimoni vero tertio loco Gervasius, cujus suppresso nomine mentio est in Bernardi epistola 290, successorem sortitus quarto loco Simonem, ut ex venerabili patre Francisco Ganerone olim accepimus. Caeterum hanc epistolam ab ipsis conditae Montis-Dei Cartusiae initiis scriptam fuisse intelligitur ex eo, quod «novitatis nomine» notantur primi ejus incolae ex num. 3.

4. Hanc epistolam Guillelmus an abbas scripserit, an ex abbate factus monachus Signiacensis, non ita exploratum. Posteriori sententiae illud favet, quod jam tum affectae esset aetatis, cum istam epistolam scripsit. Accedit quod eadem epistola sub nomine «Guillelmi Clarae — Vallis de Vita solitaria» laudata est ante annos fere quadringentos a quoquam canonico regulari Sancti-Salvatoris apud Bononiam, nempe in libro primo Sermonum ad Eremitas, cap. 23. Quo de auctore in Itinere nostro Italico, pag. 197.

5. Ex his refellitur conjectura, alias haud improbabilis, docti ejusdem epistolae translatoris, qui eam Petro Cellensi tribui posse existimavit. Nam praeterquam quod Willelmi nomen epistolae praefixum, et enumeratio Willelmi operum in praefatione, stilique diversitas contrarium evincunt, certe auctor ipse in eadem praefatione «senem» se «et deficientem» dicit. Quod quidem Willelmo abbati convenit, non Petro Cellensi, qui virilem aetatem agebat Haimone Priore, cui epistola inscripta est vixque tum annos triginta attigerat, ut probare esset in promptu, si res ita exigeret.

6. Nullum ergo dubium relinquitur, quin haec epistola Willelmo abbati tanquam genuino auctori restituenda sit. Et quidem in veteri codice Sancti-Theoderici prope Remos prima habetur in recensione Willelmi operum, apud Marlotum in tomo II Metrop. Remens., pag. 287, in haec verba: «Reverendus Pater Guillelmus abbas Sancti-Theoderici composuit multa devota opuscula, quae misit fratribus de Monte-Dei, scilicet, De solitaria vita, Speculum et Aenigma fidei, De contemplando Deo, De dignitate amoris. etc.»

7 Denique in brevi ejus vitae compendio, quam ex veteri membrana Radoliensis monasterii habemus, eadem 0299 epistola cum aliis eidem auctori vindicatur. Membranae verba huc referre non pigebit. «Porro ingenii sui ac studii monumenta non contemnenda reliquit, ex quibus ea solum notabo quae visu et lectione probavi. Vitam sancti Bernardi scribere aggressus, opus consummare non potuit: librum tamen unum, et ipsum primum, et non modicae quantitatis, absolvit. Contra magistrum Petrum Abaelardum, qui quaedam fidei non consona suis operibus inseruerat, librum unum edidit eloquio venustum, fide catholicum, ratione nervosum. Fecit quoque duos libellos: quorum unum, Aenigma fidei; alterum, Speculum fidei nominavit: in quibus breviter et aperte quid sit credendum ostendit. Super Cantica canticorum moralem expositionem composuit: cujus operis meminit in Vita sancti Bernardi. Est alius ejusdem liber de Natura et dignitate amoris, quem secundum ipsius materiam Anti-Nasonem possumus appellare. In eo enim verum instruit philosophum, quibus gradibus et modis possit et debeat in Dei dilectione proficere. Libellum etiam unum direxit Fratribus Cartusiae habitantibus in Monte-Dei: qui licet eis loquatur specialiter, cunctis tamen est commodus in Religione perfici cupientibus. De physica, id est natura corporis et animae, brevem compilationem formavit: ut quia se ipsum cognoscere fructus est dicendi praecipuus juxta illud, quod de coelo descendit Gnwðqi seautovn , simplices lectores ad aliquam vel inchoativam sui cognitionem instrueret. Est et libellus ipsius, cui tiulus est De contemplando Deo: in quo sine dubio propter aedificationem legentium de sua loquitur contemplatione his verbis: «Et nonnunquam, Domine, quasi clausis oculis ad te hianti, «mittis mihi in os cordis, quod non licet mihi scire quid sit. Saporem quippe sentio dulcem, adeo confortantem, ut si perficeretur in me, nihil ultra quaererem.» Composuit et tractatum non parvum, cujus est epigramma, Meditativae orationes, in quo non una utitur materia, sed diversa disserit capitula; et in plerisque Deum alloquens, propriam, multiformem discutit conscientiam. In hoc opere apparet praecipue viri istius in Deum non amor, sed ardor. Et revera, ut reor, quisquis hoc pie et sobrie leget quantumlibet religiosus et sciolus, in timore tamen Domini, in sui majori cognitione et minori aestimatione proficiet. Non dubito quin alia cuderit opuscula: sed praeter haec hactenus nulla potui reperire.»

8. Hactenus vetus membrana, in cujus principio «Guillelmus apud Leodium claro genere natus,» fratrem habuisse perhibetur Simonem: cum quo Remos profectus, in abbatia Sancti-Nicasii, in qua «odor bonae opinionis» tunc erat, «sacrae religionis habitum» sumpsit. Processu temporis Simon factus est abbas Sancti-Nicolai de Bosco, ubi cum fratribus «diu et religiose praefuisset, plenus dierum et virtute consummatus beato fine quievit. At vero domnus Willelmus in abbatem Sancti-Theoderici, qui lacus urbi Remensi imminet, assumptus est,» nempe anno 1120, post annos sexdecim factus monachus Signiacensis Ordinis Cisterciensis, ut in Notis fusioribus ad Bernardi epistolam 85, tom. I, col. 860.

8. Ex his omnibus apparet, non solum epistolam ad fratres de Monte-Dei, sed etiam tractatus De contemplando. Deo, ac De natura et dignitate amoris, qui Bernardo suppositi fuerunt, esse ipsiusmet Guillelmi: cui proinde eos restituere, atque praedictae epistolae hac in editione subjicere visum est. Alia ejusdem Guillelmi opuscula, superius indicata, exstant in tomo IV Bibliothecae Cisterciensis

Nunc exhibenda est Epistola ad fratres de Monte-Dei, quae veluti quoddam absolutissimae vitae monasticae exemplar censetur ab iis qui in eodem vitae genere excellunt: tametsi Joannes Gerson in sermone de Coena Domini lectorem monet, «ut de hac materia,» nempe de unione perfectorum cum Deo, «caute legatur Bernardus ad fratres de Monte-Dei libro secundo,» hic num. 62. Ubi vides, hanc epistolam in duos libros aliquando fuisse distinctam.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *