«Rhythmus de contemptu mundi» — Auctor incertus

1313 RHYTHMUS DE CONTEMPTU MUNDI.1313

1313D O miranda vanitas! o divitiarum

Amor lamentabilis! o virus amarum!

Cur tot viros inficis, faciendo charum,

Quod pertransit citius quam flamma stuparum?

Homo miser, cogita; mors omnes compescit,

Quis est ab initio, qui morti non cessit?

Quando moriturus est, omnis homo nescit:

Hic qui vivit hodie, cras forte putrescit.

Qui de morte cogitat, miror quod laetatur;

Cum sic genus hominum morti deputatur,

Quo post mortem transeat homo, nesciatur.

Unde quidam sapiens ita de se fatur:

1314D Dum de morte cogito, contristor et ploro,

Verum est quod moriar, et tempus ignoro,

Ultimum quod nescio, cui jungar choro:

Ut cum sanctis merear jungi, Deum oro.

Cur mundus militat sub vana gloria?

Cujus prosperitas est transitoria:

Tam cito labitur ejus potentia,

Quam vasa figuli, quae sunt fragilia.

Plus fide litteris, scriptis in glacie,

Quam mundi miseri vanae fallaciae:

Fallax in praemiis, virtutis specie,

Qui nunquam habuit tempus fiduciae.

1315A Credendum magis est viris veracibus

Quam mundi miseris prosperitatibus:

Falsis in somniis, et vanitatibus,

Falsis in studiis, et voluptatibus.

897 Dic, ubi Salomon, olim tam nobilis?

Vel ubi Samson est, dux invincibilis?

Vel pulcher Absalon, vultu mirabilis?

Vel dulcis Jonathas, multum amabilis?

Quo Caesar abiit, celsus imperio?

Vel Dives splendidus, totus in prandio

Dic, ubi Tullius, clarus eloquio?

Vel Aristoteles, summus ingenio?

Tot clari proceres, tot retro spatia,

Tot ora praesulum, tot regna fortia;

Tot mundi principes, tanta potentia,

1315B In ictu oculi clauduntur omnia.

1316A Quam breve festum est, haec mundi gloria!

Ut umbra hominis, sunt ejus gaudia,

Quae semper subtrahunt aeterna praemia,

Et ducunt homines ad dura devia.

O esca vermium! o massa pulveris!

O roris vanitas, cur sic extolleris?

Ignorans penitus, utrum cras vixeris.

Fac bonum omnibus, quamdiu poteris.

Haec carnis gloria, quae magni penditur.

Sacris in Litteris flos feni dicitur:

Ut leve folium, quod vento rapitur,

Sic vita hominis luci subtrahitur.

Nil tuum dixeris, quod potes perdere;

Quod mundus tribuit, intendit rapere.

Superna cogita, cor sit in aethere:

1316B Felix qui potuit mundum contemnere,

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *