S. Ludovici
Die 25 augusti
S. Ludovici
Deus, qui beatum Ludovicum e terreni regiminis cura ad caelestis regni gloriam transtulisti, eius, quaesumus, intercessione concede, ut, per munera temporalia quae gerimus, regnum tuum quaeramus aeternum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Natus anno 1214, rex Galliae factus est duodecimum annum aetatis suae agens. Matrimonio iunctus undecim habuit filios, quos optime ipse educavit. Spiritu paenitentiae et orationis, amore in pauperes excelluit; in regno administrando non tantum ad pacem populorum et bonum temporale subditorum, sed et ad spiritalem utilitatem intendebat. Expeditiones ad liberandum Christi sepulcrum suscepit et die 25 augusti 1270 prope Carthaginem, in Africa septentrionali, mortuus est.
Canonizatus est anno 1297, eiusque festum ascriptum est statim in Calendario romano.