S. Angelae Merici, virginis

Die 27 ianuarii

S. Angelae Merici, virginis

 

Pietati tuae, quaesumus, Domine, nos beata virgo Angela commendare non desinat, ut, eius caritatis et prudentiae documenta sectantes, tuam valeamus doctrinam custodire et moribus profiteri. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Circa annum 1470 nata est Desentiani in dicione Veneta. Tertii Ordinis sancti Francisci habitum sumpsit et puellas convocavit, quas in operibus caritatis instrueret. Anno 1535 Brixiae, sub nomine S. Ursulae, societatem instituit mulierum ad puellas pauperes erudiendas in vita christiana.

S. Angela Merici obiit Brixiae, in Italia, die 27 ianuarii 1540. Canonizata est anno 1807, eiusque festum ascriptum est in Calendario romano anno 1861 die 31 maii celebrandum. Inducto autem eodem die festo B.M.V. Reginae (1955), in diem 1 iunii translatum est.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *