S. Thomae de Aquino, presbyteri et Ecclesiae doctoris

Die 28 ianuarii

S. Thomae de Aquino,
presbyteri et Ecclesiae doctoris

Memoria

 

Deus, qui beatum Thomam sanctitatis zelo ac sacrae doctrinae studio conspicuum effecisti, da nobis, quaesumus, et quae docuit intellectu conspicere, et quae gessit imitatione complere. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Praedicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniae, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus.

S. Thomas de Aquino obiit prope Tarracinam, in Italia, die 7 martii 1274. Canonizatus est anno 1323, eiusque festum eodem anno in Calendario romano ascriptum est. Cum saepe in Quadragesima occurrat, eius memoria posthac celebrabitur die 28 ianuarii, die translationis corporis eius Tolosam, anno 1369, quae in pluribus calendariis particularibus usque adhuc recolitur.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *