«Ad praelatos in concilio convocatos» — Auctor incertus (Gislebertus Crispinus?)

1095 AD PRAELATOS IN CONCILIO CONVOCATOS SERMO In hunc locum: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). NOTA.

746 Hic sermo habitus est paucis annis post obitum Eugenii III, ex num. 3; et quidem tempore schismatis, sub pontificatu Alexandri III, ex num. 10 et 11. Auctor monachus Cisterciensis, num. 11, forte Gislebertus abbas Cistercii, ad quem Alexander III scripsit. In prioribus editis inscriptus erat «Sermo in concilio generali.» At «generali» additum videtur ex num. 4, ubi judicium supremum dicitur «concilium generale.»

1095B 1. Non pro sapientia, quae in me sit, sed pro umbra nominis nuper magni in terra supra nomen magnorum, qui vel tunc erant, vel in terra hodie sunt, imponitur mihi quod magnum est ad me, in ecclesia magna habere sermonem. Utinam autem nihil eorum, quae non invenientur in me, exspectetur ex me, nihil acute excogitatum, nihil diserte probatum! Non ego ille sum, cui dicebatur, Favus distillans labia tua (Cant. IV, 11). Et si essem quod non sum, timendum tamen mihi, quod Sapiens ait: Anima saturata calcabit favum (Prov. XXVII, 7). Solet interdum etiam corporale fastidium ad exiguum aliquid et aliquatenus acre edulium relevari. Et quid omni rationali spiritui tam acerbum, quam terribilis exspectatio illa judicii? Pungit quidem et memoria 1095C mortis, sed multo magis haec compungit. Legimus tamen et de illa, dicente Domino ad prophetam: Clama. Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni: fenum aruit, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Inde est quod sapienter pastores singulos admonens sapientissimus Salomon ait: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Non enim semper eris princeps, sed corona datur a generatione in generationem. Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus (Prov. XXVII, 23-25). Vultum, inquit, pecoris tui diligenter agnosce. Siquidem hoc tuum est, dicente Scriptura: Homo videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI, 7, et Psal. VII, 1095D 10). Sicut ergo de occultis alieni cordis temere est judicare, sic de eis quae in facie sunt, non licet dissimulare pastori. Habet autem et vultus probabile quoddam voluntatis indicium, unde etiam dicitur obtinuisse vocabulum. Ad quod pertinet illud quoque 1096B quod Dominus ait: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20).

2. Cavendum ergo pastori, ne inveniatur in vindicanda intentione cordis suspiciosus; sed nihilominus attendendum, ne sit in consideranda exteriori conversatione remissus. Vultum enim pecoris sui non solum agnoscere, sed diligenter jubetur agnoscere, ut non praesumat facilem sese habere notitiam, si non adhibeat diligentiam. Non enim semper eris princeps, sed summo principi aliquando reddes rationem tuae villicationis, cum villicare ultra non poteris. Corona, inquit, datur a generatione in generationem. Ideo enim, ut ait Apostolus, plures facti sunt sacerdotes, quod morte interveniente manere non possent. Nec mirum quod 1096C per vices sibi succedunt, qui ad gerendas aeterni vices Sacerdotis accedunt, de quo subdit Apostolus: Jesus autem ideo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium (Hebr. VII, 23, 24). Illis ergo a generatione in generationem corona datur, a quibus ejusdem coronae ratio exigitur: et in illis invenitur haec vicissitudo, quibus vicaria creditur dispensatio. Quid autem pro hujus coronae adeptione ambitio humana non faceret, si perpetua foret? Nunc autem habet haec corona terminum, et non habet concupiscentia modum. Utinam sic quaereretur, sic affectaretur corona vitae, quam reddet Deus diligentibus se, quomodo haec quaeritur et affectatur, quam a multis obtineri permisit negligentibus se!

1096D 3. Sed si datur a generatione, in generationem, quantae sunt hodie istae generationes? Si non durat in perpetuum, forsitan durat in longum. Attende quod sequitur, et quod in dies cernis attende: Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes. 1097A En pratum gratissime vernans, gloriosissime florens, amoenissime virens. Sed ubi tantus viror, quantus est vigor? Ante hos annos paucos sub bonae memoriae patre nostro Eugenio papa similiter convenit Ecclesia, et herbarum virentium copia magna resplenduit. Ubi sunt qui tunc virebant? Paucos hodie hic videmus ex eis, quos tunc similiter vidimus consedisse, nec paucas novimus sedes, quae plures postea mutavere sessores. Transeunt plurimi, nec in tanta eruditione adhuc multiplex est scientia, sed damnabilis negligentia, juxta illud: Non videbis interitum cum videris sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII, 11). Aperta sunt, inquit, prata. Sed quoties sunt haec prata detonsa et tondenda adhuc! 1097B quoties sua vellera mutant! quoties jam desecta sunt, et adhuc desecanda a generatione in generationem! Et apparuerunt herbae virentes, quomodo in quibusdam hodie dignitas, in quibusdam viret auctoritas, viret elegantia corporum, opulentia rerum, gratia principum, sed non viret in longum. Denique apparuerunt, inquit, et non, Apparent herbae virentes. Apparere enim tam breve est, ut non appareat apparuisse quam longum. Apparuerunt et disparuerunt, apparuerunt et praeterierunt, nec inventa sunt loca eorum. Imo vero invenientur loca, nec diu vacua. 747 Quicunque enim decedant, facile satis et abundanter inveniuntur qui pro eis illico collocentur. Apparuerunt, ait, herbae virentes, et collecta sunt fena de 1097C montibus: quia omnis viror exaruit, et humiliata est altitudo virorum.

4. Sufficere quidem haec debuerant ad contemptum mundi: sed si minus negligimus quae peritura sunt, quae sunt peremptoria timeamus. Terribilius enim per Apostolum aliquid nobis hodie tuba intonat salutis. Omnes, inquit, nos astare oportet ante tribunal Christi. In concilio sumus, et ad concilium invitamur. Generale prorsus concilium, ubi deerit nemo; ubi omnes oportebit astare; nec modo omnium merita, sed omnium opera judicari. Hoc si serio, uti par est, plures attenderent, non sic quaererent praeposituras super archidiaconatus: non sic sibi vel suis super thesaurarias peterent decanatus; nec tam dira libidine 1097D miseri gibbum adderent super gibbum, cum ad negandum camelo regni coelestis per foramen acus introitum, satis superque impedire eum potuerit gibbus unus. Cogitare magis debuerant quod legerunt: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quod sumatis majus judicium (Jacob. III, 1). Sed nec illud debuerant oblivisci, viri videlicet spirituales, qui gloriantur quod interim opera quidem dijudicent, et a nemine judicentur (I Cor. II, 15): Judicium durissimum his qui praesunt fiet; et potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 6, 7). Exiguo enim conceditur facile misericordia, qui nunc magis optat per homines judicari, sciens quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis

1098A 5. Ipse est ante cujus tribunal astare omnes nos oportebit, ut unusquisque recipiat prout gessit. Non enim ibi erit quod de quibusdam nunc dicitur, et videtur quod illos defendat numerus. Sed nec ulla ibi erit acceptio personarum, nulla ibi tergiversatio poterit suffragari; quando omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis tunc sermo; nulla ibi dissimulatio, ubi reddenda ratio etiam de verbo otioso. Multo magis ergo discutiendum est, in corpore Christi, quod est Ecclesia, quem quisque gradum tenuerit; qualiter ad eum, qua intentione, quibus meritis, quibus suffragiis introierit; qualiter in eo ipse vixerit; qualiter aliis forte praefuerit, vel profuerit; substantiam mundi qualiter acquisierit, qualiter dispensaverit 1098B acquisitam. Quisque enim recipiet prout gessit, dum in suo corpore fuit, sive bonum, sive malum. O bonum, bonum valde; malum, malum valde! Quam felices qui in vita sua receperint malum, ut illud mereantur recipere bonum! Et quam miseri qui in bonis interim ducunt dies suos, ut in puncto debeant ad illud descendere malum! Domine, libera nos a malo (Matth. VI, 13) illo quod in fine erit, sicut in fine orationis nos petere docuisti. Erit enim illud bonum summum bonum, plenum bonum, et omne bonum, quod Moysi dicitur: Ego ostendam tibi omne bonum (Exod. XXXIII, 19). Erit et malum illud omne malum, ignis et vermis, immortalis iste, ille inexstinguibilis; vincula et tenebrae, fletus et stridor dentium; dolor sine 1098C remedio, mors sine termino, sine fructu perpetua poenitudo, sine spe veniae aeterna damnatio.

6. Et quid ibi facturi sunt qui in deliciis interim corpora nutriunt? Timeat pecuniosus ad memoriam mortis, nec possideat cum amore quod velociter cum dolore relinquat. Nihil enim intulit in hunc mundum, haud dubium quod nec aliquid amplius asportabit. Timeat ambitiosus futurum in consummatione judicium, ubi incipiet forsitan cum robore novissimum locum tenere, cum viderit deponi potentes de sede, et exaltari humiles. Timeat voluptuosus aeternum malum, aeterna supplicia, ubi subter eum sternetur tinea, et vermis operimentum ejus. Haec omnia prius 1098D signata si non creduntur, obsecro, cur leguntur; et si creduntur, quomodo non timentur? Aut quomodo timeat ea hodie clericus ex inope locuples, ex ignobili gloriosus? Et recte ejusmodi fugere nos quasi pestem Sapiens olim monebat: nunc autem qui fugiemus hanc pestem? Et in insulis quae parvae sunt invenitur. Unde oritur, vos videritis.

7. Vere enim pestis est ista, quae totum jam occupavit orbem. Tabes est ista, quae totum corpus Ecclesiae jam 748 infecit, ut non dixerim interfecit. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, ait propheta. Vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, 1099A neque fota oleo (Isai. I, 6). Vulnus ad culpam, livor ad notam, tumor ad superbiam referatur. Vulnus est, cum intus laeditur conscientia; livor est, cum etiam foris decoloratur vita: plaga tumens, cum additur etiam impudentia, juxta illud: confusione non sunt confusi, nescierunt erubescere (Jerem. VIII, 12). Vulnus et livor est, cum minus providentur bona coram Deo et hominibus. Plaga tumens, cum timor Dei de vulnere, nec erubescentia sequitur ex livore, sed laetantur homines cum male fecerint, et in malitia gloriantur; postremo nec Deum timent, nec homines reverentur. Vulnus est sine livore nonnunquam, cum etsi minus caste quid geritur, tamen caute. Vulnus et livor sine tumore, cum coeperint, qui excesserunt, 1099B non altum sapere sed erubescere, sed timere. Nihil autem sic repellit clementissimum Samaritanum illum, quomodo tumor iste, ne vulnus alliget, ne vinum infundat et oleum. Unde etiam signanter de eadem plaga tumente subjungitur: Non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Non est, inqui, circumligata, quod nemo sit qui coerceat: nec curata medicamine; nemo quippe qui arguat: neque fota oleo, nemo enim qui vel levi admonitione eos convenire praesumat. Quanquam foveri forte videbitur oleo quodam reprobo, oleo peccatoris. Fovent enim vitia qui vitiis favent. Sed ad perniciem, non ad salutem plaga fovetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. 1099C Non sic fovet Apostolus, cum terribiliter intonans ait: Unusquisque recipiet prout gessit. Nihil ibi cognitio, nil divitiae, nil gratia quaelibet humana praestabit. Secundas illas sedes, quas ab olim jam praeparatas sedere in judicio legimus, nemo injustus, nemo obtinebit indignus.

8. Utinam autem qui primas hodie cathedras amant, qui primas improbe rapiunt, ambiunt impudenter, illas potius affectarent! Nam et prosperas res secundas dicimus, et Dominus nobis ut vinum bonum, sic omne bonum contra morem hominum servat in posterum. Illas autem secundas sedes dixerim, sedes quas in circuitu sedis Dei viginti quatuor senioribus positas (Apoc. IV, 4) nobis in 1099D Apocalypsi evangelista Joannes testatur. Ubi si duplicatum quis apostolicum numerum animadvertat. non difficile forsitan quibus etiam sedes illas Judex paraverit, recognoscet. Invenitur enim in aliis apostolica vita pariter et doctrina; in aliis, tantum vita. In aliis, inquam, meritum pariter et officium: in aliis meritum sine officio invenitur. Quod si dixerit quis, nonnullos etiam inveniri apostolicae perfectionis expertes, solius autem probationis haeredes: ipsi viderint ubi sedeant, imo etiam caveant ne ea forte sit tertia pars stellarum, quam de coelo in terram draconis cauda legitur detraxisse. Soli quidem professioni illarum sedium legitur facta promissio, dicente ad Dominum Simone Petro: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit 1100A nobis? Et Dominus ad eum: Sedebitis, inquit, super sedes duodecim, judicantes (Matth. XIX, 27, 28). Duplicatur autem, ut diximus, id est, numerus duodecimus, quod haec professio videatur tam in praelatis, quam in subditis, tanquam in Noe et Daniele inveniri. Hi sunt etiam apud Isaiam duo seraphim (Isa. VI, 2), qui super solium stetisse leguntur, in quo Dominus praesidebat. Interpretatur enim nomen ipsum Ardentes, vel Accendentes; et ardere est Religiosorum, accendere Praelatorum.

9. Verum in specie quatuor animalium (Ezech. I, 5), quae in prophetica nihilominus visione apparuisse leguntur, solos pastores et praedicatores Ecclesiae credimus designari; in quibus simul apparuit species leonis, et bovis, et hominis, et aquilae: ut ex 1100B his quatuor nobis commendaretur, quales eosdem pastores et rectores deceat inveniri. Oportet enim ut omnis qui praeest populo Dei, leonem sese exhibeat, terribiliter corrigendo delicta; bovem, strenue tractando terrena; hominem, benigne hominibus compatiendo; aquilam, sublimiter volando, et subtiliter divina contemplando. Utinam autem nemo hodie in praelatis inveniretur nimis habens de leone, parum de homine, immoderate in subditos saeviens, cum austeritate et potentia 749 imperans, nec hominem sese erga homines exhibens aut cognoscens! Utinam nemo qui nimium hominis, parum leonis exhibeat, qui sic scilicet compatiatur hominibus, ut nec criminibus indignetur! Utinam nemo qui nimis de bove et de aquila minus habeat, nemo terrenis 1100C immoderatius incubans, minus inhians coelestibus et divinis! Utinam nemo qui nimis sese aquilam praebeat, bovem minus quam debeat imitetur, sic quaerendo coelestia, ut nolit administrare terrena Unde etiam beatus Gregorius in libro Pastorali ad monet, ut sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis in contemplatione suspensus: in quibus ei facies hominis et aquilae simul commendatur. Deinde, ut sit bene agentibus per humilitatem socius; contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus: et leonimam faciem exhibens et humanam. Tertio quoque, ut sit internorum curam in externorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum sollicitudine non relinquens 1100D (Part. 2, cap. 5): quod est dicere, faciem bovis et aquilae congrua sibi proportione contemperans.

10. Et nunc viderit qui haec legerit de quatuor animalium faciebus, an eisdem omnibus competenter et temperanter utatur: viderit etiam, in quo potissimum regulam aequitatis excedat, aut minus habens aut amplius quam oportet. Si enim congrue singula dispensarentur in eis qui videntur in Ecclesia gerere principatum; una etiam quatuor facies habens super terram rota juxta haec animalia (Ezech. I, 15.) non modo esset, sed appareret; non hodie scinderetur Ecclesia, imo non videretur scindi tunica Christi, nec scissa aliquando, nec scindenda. Licet enim singulis quibusdam ecclesiis singuli videantur 1101A praeesse pastores, et animalia sancta quodammodo trahere rotas plures; esse tamen debet aspectus earum velut si sit rota in medio rotae, ut omnes simul ecclesias unius Catholicae inveniatur ambitus continere. Sit ergo aspectus, velut si sit rota in medio rotae, ad fugiendam dissimulationem: sint opera ad cavendam simulationem. Quidam enim dissimulant hodie quod sentiunt, et non habent aspectum: quidam forte simulant quod sunt, sed opera non inveniuntur in eis. A fructibus eorum cognoscimus eos, qui humiliantur nequiter, cum interiora corum plena sint dolo. Oportuerat sane praelatos quosque in hac parte formam fieri gregis, ut quos enutrivit et exaltavit Ecclesia, in sua eam necessitate non spernerent. Cum euntibus autem 1101B animalibus irent et rotae, et cum stantibus starent, et cum elevatis a terra pariter levarentur; ita tamen si spiritus vitae esset in rotis. Alioquin quamlibet proficiant in virtute pastores, quamlibet perseverent, quamlibet quaerant quae sursum sunt, non quae super terram; nunquam eos plebes eorum industria praevalente, nisi spiritu trahente, sequentur. Nunc autem, quod miserandum est et dolendum, pluribus quidem in locis cum retrocedentibus animalibus revertuntur simul et rotae, et cum cadentibus cadunt, et cum incurvatis ad terram pariter incurvantur.

11. Ignoscite nobis P. R. plures nobis indignati sunt, et scandalizati in nobis, quod ab initio schismatis hujus nostra cum eis parvitas non dissimulavit, non siluit, non quievit. Quod quidem fecit 1101C non humana praesumptio, sed timor Dei, ne exigua haec Cisterciensis Ordinis rota ad nihilum nobis posset ultra prodesse, si non esset rota in medio rotae. Esset autem, ut diximus, et aspectu simul et opere. Nihil enim ad aeternam animarum salutem, pro qua Deo vivimus, et custodire decrevimus vias duras, prodesset monastica conversatio, si ecclesiastica nobis communio non adesset. Sed neque illud dubium, quod nequeat membrum illud esse de corpore, quod noluerit esse sub capite. Ecclesia si de 1102A filiis pro patribus suis principes statuit super terram, nec sua id facit praesumptione, sed divina auctoritate, sicut olim in Psalmo sanctus ei instituit Spiritus, ita dicens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super terram (Psal. XLIV, 17). Tu, inquam, constitues; non saecularis potestas, sed ecclesiastica unitas: ut omnis qui aliter intrat in ovile ovium, non pastor, non saltem mercenarius, sed fur et latro sit. Divinae ergo resistit ordinationi, qui constituto ab Ecclesia principi non obedit; quandoquidem ei constituit Dominus, ut pro patribus suis de filiis suis constituat principes sibi. Denique qui Ecclesiam non audierit, publicanus et haereticus judicatur: neque hoc tantum, sed fidem negavit, et est infideli deterior.

1102B 12. Nam professio fidei, quam in Baptismate profitemur, haec est: credere nos in Deum Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum, et continuo sanctam Ecclesiam catholicam. Sicut ergo fidem primam irritam facit, qui non credit in sanctissimam Trinitatem: sic et ille qui ecclesiasticam deserit unitatem. Nam tradunt sancti irremissibilem esse blasphemiam Spiritus sancti, ab eadem Ecclesia sancta, quae per Spiritum sanctum congregata est, separari. Magna enim Spiritus sancti et Ecclesiae convenientia est: et sicut de beata Virgine angelus ait: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20); et quod renasci videmus ex aqua et Spiritu: aqua ipsa Ecclesia est, sicut Joannes ait, Aquae populi sunt (Apoc. XVII, 15). Quod si verum 1102C est, imo quia verum est, sine causa aquis immergitur, qui Ecclesiae populis non unitur. Conversi igitur ad Dominum Deum nostrum super hac tam devota nostra congregatione gratias ei multiplices referamus; sed et preces supplices offeramus, ut Catholicorum mores, et schismaticorum errores corrigere sua pietate dignetur per Jesum Christum Filium suum Dominum nostrum, cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *