«Paraenesis ad Sectarios» — Horstius, Jacobus

0639 HORSTII PARAENESIS AD SECTARIOS De sancto Bernardo cum fructu ab ipsis legendo. OBSERVATIO.

Horstius hoc in loco refert iniquas et erroneas Centuriatorum Magdeburgensium censuras, ex eorum Centuria 12 excerptas, quibus in sancti Bernardi gesta et dicta nonnulla superstitionis nomine impie aut inique cavillantur. Has vero censuras, quas in 22 articulos distinxit idem auctor, brevitatis ergo in decem capita praecipua revocavimus, ne aliquid praetermisisse videamur. Et quidem primo sanctum Bernardum notant Magdeburgenses, quod Hostiae in Missa oblatae et consecratae cultum adhibuerit, eaque usus sit ad daemones expellendos. 2, Quod sanctorum reliquias veneratus sit. 3, Quod rebus benedictione sacra munitis quamdam crediderit inesse virtutem. 4, Quod Romanum Pontificem adversus impugnatores defenderit, eique jus investiturarum asseruerit contra Lotharium imperatorem. 5, Quod extra Ecclesiam 1355 catholicam sperandam esse salutem negaverit. 6, Quod expeditionem sacram, quam Crucem vocant, praedicaverit. 7, Quod veritatem a mortuis expiscatus sit, iisque prodesse crediderit Missae sacrificium. 8, Quod miracula ad errores, ut ipsi loquuntur, confirmandos perpetraverit. 9, Quod vitam monasticam propagaverit, et ad illam induxerit plurimos; in primisque sorori suae licet conjugatae interdixerit omni vestium pompa, ejusque a viro separationem probaverit, ut ipsa claustrum ingrederetur. 10, Quod ipse Bernardus in stagnum rigens se injecerit studio castitatis, ac in summa corpus suum iniquius torserit. Et haec quidem sunt superstitiosa illa, quae in sancto Doctore haeretici calumniantur opera, quibus singulis acres potius invectiones, quam refutationes Horstius apposuit. Verum cum 1356 illa non tam ipsum Bernardum, quam communem catholicae religionis causam impugnent, iisque copiose et erudite sit responsum a multis, non visum est illis diutius immorandum. Certe haec, quae tanquam superstitiosa criminantur haeretici, longe validius in eos regeri possunt pro Bernardo: quem cum virum Dei appellet Bucerus, Calvinus pium et sanctum; eum superstitiosis ad mortem usque factis addictum fuisse nefas est opinari. Ac proinde ea nequaquam superstitionis nomine in Catholicis notanda sunt, quae quominus Bernardus sanctus, et miraculis a Deo illustratus fuerit, efficere non potuerunt. Caeterum consulat Lector, si lubet, Confessionem Bernardinam, ex sancti Doctoris operibus expressam a P. Theodoro Petreio Cartusiano Coloniensi, ubi loca doctrinae catholicae in certas classes digesta reperiet.

0639B Diversas sectariorum de Bernardo censuras audivimus. Alii laudant, alii vituperant: nisi forte in eo conveniunt omnes, quod adversantem suis ipsorum placitis et moribus omnes aeque damnant ac rejiciunt. Haec tamen quae ipsi tanquam doctrinae suae contraria improbant, nos Catholici vel ideo probanda et amplectenda ducimus, quia Bernardum, aliosque illi similes viros sanctissimos, talia docuisse et fecisse, adeoque diversa ab illis via incessisse novimus. Sanctitas nimirum vitae doctrinae astipulatur, et falsa nobis doctrina, aut erronea fides videri nequit, quam viri tanta sanctitate illustres tenuerunt. Cur sibi plus credi volunt, nullo sanctitatis suffragio nixi, quam sanctissimo Bernardo, aliisque orthodoxis Patribus, quorum doctrina et 0639C fides tot sanctitatis argumentis, imo tot signis et miraculis comprobatur? Sane non potest arbor bona malos fructus facere, nec arbor mala bonos. Quis enim sanae mentis sibi persuadeat, hominem impia, falsa, absurda, erronea docentem; idololatriae, superstitioni, vanis observantiis deditum, qualia atri isti censores, Centuriatores, Bernardo impingunt; inter haec nihilominus continuis gratiae incrementis apud Deum et homines proficere, et ad tantam 0640B divini amoris, omnisque virtutis perfectionem emergere potuisse?

Porro, quid de praecipuis orthodoxae fidei capitibus Bernardus senserit, scripta ejus abunde testantur. Sed etsi nihil litteris commendasset, ipso vitae tenore satis ostendisset, cui Ecclesiae adhaeserit, quam a vobis doctrina et moribus alienus fuerit. Nam vos modo paulisper affari libet, o sectarii, quibus etiam Bernardum subinde legere lubet; si forte detur et aliquando intelligere, et resipiscere. Missa vobis mera et horrenda idolomania est: at quoties Bernardus Missam, verum Deo sacrificium obtulit? Non facile illam intermisisse ad extremum usque spiritum, testatur Vita; et vos ipsi, etsi non sine calumnia. Nonne ipsa Missae oblatione daemones 0640C saepe terruit et profligavit? Nonne Guillelmum ducem Aquitaniae, pertinacem illum schismatis fautorem, nullis cedentem minis ac monitis, post oblatum sacrificium ab altari veniens, dextra, non ferro, sacra Dominici corporis hostia, armata perculit, et expugnavit? Legite et intelligite, si forte et tandem expugnetur duritia cordis vestri, etc.

Sed longius progredior, quam ferat instituti ratio: paucis duntaxat vos commovere ferebat animus, 0641A ne prae Bernardo vos sapere arbitremini. Cur enim novitatem a veteribus damnatam, veteres damnantem inducitis? cur non tenetis viam, qua Bernardus, sanctique illi viri et confessores, totaque antiquitas coelum petiit? Si errare vos non creditis, qua isti pergant via videte: si agnoscitis, cur peritos viae duces non sequimini? cur non vel tandem eo reditis, unde discedere nunquam oportuit?

Ego quidem, ut ingenue de me fatear, si vel ab ineunte aetate vestris imbutus essem erroribus; vel si quocunque casu a tramite veritatis et orthodoxae religionis ad sectas vestras deflectere contigisset, solus mihi Bernardus sufficeret, qui vestra mihi dogmata suspecta redderet; imo, qui devium reduceret in viam veritatis. Sic quippe ratiocinarer 0641B mecum. Si vera non sunt, quae vir tam eximiae et irrefragabilis sanctitatis tenuit et docuit, quomodo tanta sanctitas cum tanta falsitate consistere potuit? Sanctitatem ejus inficiari non possum, quam video a tot viris gravissimis, et scriptoribus omni exceptione majoribus, quin et ab ipsis ejus aemulis contestatam. Miracula quoque innumera in ejus confirmationem edita conspicio, quae negare velle, non videtur esse hominis prudentis; calumniari autem tanquam praestigias et opera Satanae, id prorsus 0642A videtur hominis male sani, nedum maligni, cum talia nonnisi divina virtute fieri potuerint. At vere in confirmationem errorum talia patrata credere, id vere foret hominis prorsus impii, et in Deum blasphemi, ac in sanctos ejus injurii. Liceat hic merito illud sancti cujusdam Doctoris insigne dictum usurpare: «Domine, si error est, a te decepti sumus. Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus, quae nonnisi per te ipsum fieri possunt; certe a summae sanctitatis viris nobis tradita, et cum summa, et authentica attestatione probata, te ipso cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.»

Haec in gratiam vestri, o sectarii, quia sapientibus et insipientibus me debitorem agnosco: quamvis 0642B vobis super docentes vos intelligere et sapere videamini. Sed miror tamen quid vobis sit animi, dum Bernardum legitis, toto a vobis coelo dissidentem; conscientia haud dubie praejudicatis opinionibus reclamante. Legite deinceps; hoc unice precor, et suadeo: legite, inquam, et si ulla vobis cura salutis, intelligite. En lucem sanctitatis et ducem veritatis Bernardum vobis exhibeo: aut si mavultis, ipsum vobis apprecor, qui est lux vera, imo via, veritas, et vita.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *