S. Marci, evangelistae

Die 25 aprilis

S. Marci, evangelistae

Festum

 

Deus, qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti, tribue, quaesumus, eius nos eruditione ita proficere, ut vestigia Christi fideliter sequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

 

Sobrinus Barnabae, Paulum apostolum comitatus est in primo itinere et etiam Romam secutus. Fuit discipulus Petri eiusque interpres in suo Evangelio. Ei tribuitur fundatio Ecclesiae Alexandrinae.

Festum S. Marci die 25 aprilis celebratur in ritibus copto et byzantino. Receptum est Romae saeculo XI.

 

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *